Capitulum 2

Numérotation du verset Rt. 2,1 

Erat autem viro1 Elimelech consanguineus, homo potens et magnarum opum, nomine Booz.
1 viro] vir
Numérotation du verset Rt. 2,2 

Dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam: Si iubes,vadam in agrum
et colligam spicas
que fugerint manus metentium2
2 fugerint manus - metentium] inv. Weber
ubicumque clementis in me patrisfamilias reperero gratiam. Cui illa respondit: Vade, filia mi.
Numérotation du verset Rt. 2,3 

Abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium. Accidit autem ut ager ille haberet dominum nomine3 Booz qui erat de cognatione Elimelech.
3 nomine] om. Weber
Numérotation du verset Rt. 2,4 

Et ecce ipse veniebat de Bethleem dixitque messoribus: Dominus vobiscum. Qui responderunt ei: Benedicat tibi Dominus.
Numérotation du verset Rt. 2,5 

Dixitque Booz iuveni qui preerat messoribus4: Cuius est hec puella?
4 preerat messoribus] inv. Weber
Numérotation du verset Rt. 2,6 

Cui5 respondit: Hec est Moabitis que venit cum Noemi de regione Moabitide
5 Cui] Qui Weber
Numérotation du verset Rt. 2,7 

Et rogavit ut spicas colligeret remanentes, sequens messorum vestigia, et de mane usque
ad meridiem6 nunc stat in agro et nec7 ad momentum quidem domum
6 ad meridiem] om. Weber |
7 nec] ne Weber |
reversa est.
Numérotation du verset Rt. 2,8 

Et ait Booz ad Ruth: Audi, filia, ne vadas in alterum agrum ad colligendum8 ne9 recedas ab hoc loco sed iungere puellis meis
8 in alterum agrum - ad colligendum] inv. Weber |
9 ne] nec Weber |
Numérotation du verset Rt. 2,9 

et ubi messuerint, sequere. Mandavi enim pueris meis ut nemo molestus sit tibi10. Si11 etiam sitieris vade ad sarcinulas et bibe aquas de quibus et pueri mei bibunt.
10 molestus sit - tibi] inv. Weber |
11 Si] Sed Weber |
Numérotation du verset Rt. 2,10 

Que cadens in faciem suam et adorans super terram dixit ad eum: Unde mihi hoc ut invenirem gratiam ante oculos tuos et nosse me dignareris peregrinam mulierem?
Numérotation du verset Rt. 2,11 

Cui ille respondit: Nuntiata mihi omnia sunt12 que feceris socrui tue post mortem viri tui et quod reliqueris parentes tuos et terram in qua nata es et veneris ad populum quem antea nesciebas.
12 mihi omnia - sunt] inv. Weber
Numérotation du verset Rt. 2,12 

Reddat tibi Dominus pro opere tuo et plenam mercedem recipies13 a Domino Deo Israel
13 recipies] recipias Weber
ad quem venisti et sub cuius confugisti alas.
Numérotation du verset Rt. 2,13 

Que ait: Inveni gratiam coram oculis tuis14 domine mi qui consolatus es me et locutus es ad cor ancille tue que non sum similis unius puellarum tuarum.
14 oculis tuis] ante oculos tuos Weber
Numérotation du verset Rt. 2,14 

Dixitque ad eam Booz:Quando hora vescendi venerit15
15 venerit] fuerit Weber
veni huc et comede panem et intinge buccellam tuam in aceto.
Sedit itaque ad latus messorum
et congessit polentam16 sibi comeditque et saturata est
16 polentam] pulentam Weber
et tulit reliquias.
Numérotation du verset Rt. 2,15 

Atque inde surrexit ut spicas ex more colligeret.
Precepit autem Booz pueris suis dicens: Etiamsi vobiscum metere voluerit ne prohibeatis eam,
Numérotation du verset Rt. 2,16 

et de vestris quoque manipulis proiicite de industria et remanere permittite ut absque rubore colligat et colligentem nemo corripiat.
Numérotation du verset Rt. 2,17 

Collegit ergo in agro usque ad vesperam et que collegerat virga cedens et excutiens
invenit hordei quasi ephi mensuram, id est tres modios.
Numérotation du verset Rt. 2,18 

Quos portans reversa est in civitatem et ostendit socrui sue.
Insuper protulit et dedit ei reliquias17 cibi sui quo saturata est18.
17 reliquias] de reliquiis Weber |
18 est] fuerat Weber |
Numérotation du verset Rt. 2,19 

Dixitque ei socrus: Ubi hodie collegisti et ubi opus fecisti? Sit benedictus qui misertus est tui.
Indicavitque ei apud quem esset operata et nomen dixit viri quod Booz vocaretur.
Numérotation du verset Rt. 2,20 

Cui respondit Noemi: Benedictus sit a Domino quoniam eamdem gratiam
quam prebuerat vivis,
servavit et mortuis
Rursumque: propinquus19
19 propinquus] + ait Weber
noster est homo.
Numérotation du verset Rt. 2,21 

Et Ruth: Hoc quoque inquit precepit mihi ut tamdiu messoribus eius iungerer donec omnes segetes meterentur.
Numérotation du verset Rt. 2,22 

Cui dixit socrus: Melius est filia mi20 ut cum puellis eius
20 mi Rusch Weber] mea B² Clementina , om. X
exeas ad metendum, ne in alieno agro quispiam
resistat tibi.
Numérotation du verset Rt. 2,23 

Iuncta est itaque puellis Booz et tamdiu cum eis messuit donec triticum
et hordeum21
21 triticum et hordeum] hordea et triticum Weber
in horreis conderentur.

Capitulum 2

Numérotation du verset Rt. 2,1 
Erat autem viro1 Elimelech consanguineus, homo potens et magnarum opum, nomine Booz.
1 viro] vir P14417
interl.| Fortitudo Dei; undea: «Et vocabitur nomen eius admirabilis consiliarius Deus fortis princeps pacis pater futuri seculi».
a Is. 9, 6.
marg.| ERAT  AUTEM  VIRO. Vir iste   consanguineus Elimelech Christus est agnus legis et legislator, quia per legem promissus et de patriarchis natus, et de gente Iudeorum secundum carnem. Undeb: «Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris; tamquam me audietitis». Hic est potens qui mundi principem debellavit et totum orbem suo imperio subiugavit et magnarum opum quia ‘’celi et terre possessor est’’c et «in eo sunt omnes thesauri sapientie et scientie»d. Ipse est enim ‘’virtus Dei et sapientia’’e.A
b Act. 7, 37.
c Cf. Gn. 14, 22.
d Col. 2, 3.
e Cf. 1Cor. 1, 24.
Numérotation du verset Rt. 2,2 
Dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam: Si iubes,vadam in agrum
interl.| Ecclesia
et colligam spicas
interl.| Spice remanentes fideles significant qui translatis ceteris ad celum nobis reliquuntur ad exemplum
que fugerint manus metentium2
2 fugerint manus - metentium] inv. Weber
interl.| Messis sunt sancti qui colliguntur reponendi in horreo Dei. Messores sunt angeli.
ubicumque clementis in me patrisfamilias reperero gratiam. Cui illa respondit: Vade, filia mi.
Numérotation du verset Rt. 2,3 
Abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium. Accidit autem ut ager ille haberet dominum nomine3 Booz qui erat de cognatione Elimelech.
3 nomine] om. Weber
marg.| ACCIDIT  AUTEM etc. Quia sancta Ecclesia ad Christum pertinet cuius sponsa et corpus est. De quo dicitur: «Fortitudo mea et laus mea Dominus»f. Et alibi: «Dominus fortis et potens Dominus potens in prelio»g. Ipse est cognatus   Elimelech qui de Bethleem et de stirpe David natus, testimonium habet a lege et prophetis. Hic verba salutis4 familie sue attulit, in cuius nativitate cecinerunt angeli: Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatish. Cui venienti in Hierusalem obvia turba clamavit dicensi: «Benedictus qui venit in nomine Domini».B
f Ps. 117, 14; Ex. 15, 2; Is. 12, 2.
g Ps. 23, 8
h Lc. 2, 14.
i Mt. 21, 9.
B ¶Codd. : Rusch PL113
4 salutis Rusch ] + et pacis PL113
Numérotation du verset Rt. 2,4 
Et ecce ipse veniebat de Bethleem dixitque messoribus: Dominus vobiscum. Qui responderunt ei: Benedicat tibi Dominus.
Numérotation du verset Rt. 2,5 
Dixitque Booz iuveni qui preerat messoribus5: Cuius est hec puella?
5 preerat messoribus] inv. Weber
interl.| quia Christus quemlibet de doctoribus qui minoribus preest sacerdotibus quasi ignorans de fide gentium sciscitatur cum eum provocat ad predicandum.j
j Rabanus Maurus, In Ruth, loc. cit., PL 108, 1207A.
Numérotation du verset Rt. 2,6 
Cui6 respondit: Hec est Moabitis que venit cum Noemi de regione Moabitide
6 Cui] Qui Weber
Numérotation du verset Rt. 2,7 
Et rogavit ut spicas colligeret remanentes, sequens messorum vestigia, et de mane usque
interl.| quia in initio scilicet fidei usque ad perfectionem boni operis
{t. 1: Erfurt, f. 252va; facsim., p. 504a} ad meridiem7 nunc stat in agro et nec8 ad momentum quidem domum
7 ad meridiem] om. Weber
8 nec] ne Weber
interl.| antique superstitionis
reversa est.
marg.| ET  ROGAVIT etc. Quia sancta Ecclesia perseverat in agro divine lectionis post messores et predicatores, mysteria Scripturarum colligens ut in sinu mentis sue, testimonia et exempla virtutum recordat. Vel ager ille est celestis studii disciplina, {t. 1: Erfurt, f. 252va; facsim., p. 504a} messis intelligentia spiritualis, messores predicatores, spice remanentes, sententie Scripturarum que multum per mysterium occultate quasi pleniores remanent ad exercitium meditantis. Plebs ergo gentilis Ecclesiasticam disciplinam ardenter appetit ut ad meditationem divine legis et sanctorum societatem admittatur et sanctorum documentis vel exemplis reficiatur.C
C ¶Codd. : Rusch
Numérotation du verset Rt. 2,8 
Et ait Booz ad Ruth: Audi, filia, ne vadas in alterum agrum ad colligendum9 ne10 recedas ab hoc loco sed iungere puellis meis
9 in alterum agrum - ad colligendum] inv. Weber
10 ne] nec Weber
marg.| NE  VADAS  IN  ALTERUM  AGRUM. Quasi11: Ne recedas a statu fidei, ne sequaris errores hereticorum vel schismaticorum sed magis iungere animabus sanctis ut metas Scripturas sanctas meditando et opere implendo et haustum divine sapientie de libris duorum Testamentorum et12 unde pueri id est sancti bibunt et ipsa bibas.D
D ¶Codd. : Rusch PL113
11 Quasi] + dicat PL113
12 et] om. PL113
Numérotation du verset Rt. 2,9 
et ubi messuerint, sequere. Mandavi enim pueris meis ut nemo molestus sit tibi13. Si14 etiam sitieris vade ad sarcinulas et bibe aquas de quibus et pueri mei bibunt.
13 molestus sit - tibi] inv. Weber
14 Si] Sed Weber
Numérotation du verset Rt. 2,10 
Que cadens in faciem suam et adorans super terram dixit ad eum: Unde mihi hoc ut invenirem gratiam ante oculos tuos et nosse me dignareris peregrinam mulierem?
marg.| QUE  CADENS  IN  FACIEM. Gratias refert Ecclesia gentium Salvatori, qui eam respicere dignatus est. Cui ille respondit placere sibi quod mortuo viro suo, id est diabolo, parentes idololatras reliquit et terram nativitatis, id est carnalia desideria, et populo sanctorum se sociavit qui sibi antea ignotus fuit cum sequeretur cupiditatem veteris hominis.E
E ¶Codd. : Rusch PL113
Numérotation du verset Rt. 2,11 
Cui ille respondit: Nuntiata mihi omnia sunt15 que feceris socrui tue post mortem viri tui et quod reliqueris parentes tuos et terram in qua nata es et veneris ad populum quem antea nesciebas.
15 mihi omnia - sunt] inv. Weber
Numérotation du verset Rt. 2,12 
Reddat tibi Dominus pro opere tuo et plenam mercedem recipies16 a Domino Deo Israel
16 recipies] recipias Weber
interl.| fide scilicet; undek «Hoc est opus Dei ut credatis in eum quam misit ille».
k Io. 6, 29.
ad quem venisti et sub cuius confugisti alas.
interl.| duo testes quibus Deus protegit fugientes ad se; undel «In umbra alarum tuarum sperabo».
l Ps. 56, 2.
Numérotation du verset Rt. 2,13 
Que ait: Inveni gratiam coram oculis tuis17 domine mi qui consolatus es me et locutus es ad cor ancille tue que non sum similis unius puellarum tuarum.
17 oculis tuis] ante oculos tuos Weber
marg.| INVENI etc. Nota humilitatem gentilis Ecclesie que se cognoscit imparem tante gratie nec audet se equiparare primitive Ecclesie. Unde dicit: «Nam et catelli edunt de micis que cadunt de mensa dominorum suorum»m. Et alibiF: «Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus» etc.n.
m Mt. 15, 27.
n Mt. 8, 8; Lc. 7, 6.
F ¶Codd. : Rusch PL113
Numérotation du verset Rt. 2,14 
Dixitque ad eam Booz:Quando hora vescendi venerit18
18 venerit] fuerit Weber
marg.| QUANDO  HORA. Hora vescendi fuit quando dictum est apostoliso: «Ite docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti». A Domino enim dictum estp: «In viam gentium ne abieritis».G
o Mt. 28, 19.
p Mt. 10, 5.
G ¶Codd. : Rusch PL113
veni huc et comede panem et intinge buccellam tuam in aceto.
marg.| INTINGE  BUCCELLAM  TUAM etc. Lege scilicet quamdiu meditata perseverans in priorem populum Phariseorum condicionibus vel traditionibus corrupta nativum saporem perdidit. In hac tingit Ecclesia buccellam id est mysteriorum incarnationis Christi discit esse in Testamento Veteri. Et ideo firmius credit quia ante longe prefiguratum cognoscit.H
Sedit itaque ad latus messorum
interl.| quia Ecclesia gentilis sanctis predicatoribus se iungit per fidem
et congessit polentam19 sibi comeditque et saturata est
19 polentam] pulentam Weber
interl.| quia scientia divine legis devotam refecit mentem
et tulit reliquias.
interl.| quia singula verba que audivit subtili discretione ruminavit
Numérotation du verset Rt. 2,15 
Atque inde surrexit ut spicas ex more colligeret.
interl.| quia in corde verba audita retinuit et ut maiora percipiat instanter meditando laboravit
Precepit autem Booz pueris suis dicens: Etiamsi vobiscum metere voluerit ne prohibeatis eam,
Numérotation du verset Rt. 2,16 
et de vestris quoque manipulis proiicite de industria et remanere permittite ut absque rubore colligat et colligentem nemo corripiat.
marg.| DE  VESTRIS  QUOQUE  MANIPULIS. Nota humilitatem patrisfamilias, qui non solum spicas relictas testimoniorum colligi permittit, sed etiam manipulos scientie ultronea {t. 1: Erfurt, f. 252vb; facsim., p. 504b} largitate impertit.I
marg.| DE  VESTRIS  MANIPULIS etc. Quia gentilis populi infirmitatem non despicit nec pristinos errores improperat sed studii sagacitate ad edificationem perducit.J
Numérotation du verset Rt. 2,17 
Collegit ergo in agro usque ad vesperam et que collegerat virga cedens et excutiens
interl.| quia sancta Ecclesia virga discretionis spiritualem sensum elicit de littera legis
invenit hordei quasi ephi mensuram, id est tres modios.
marg.| QUASI  EPHI  MENSURAM. Cum in lectione per sancte Trinitatis confessionem discit catholicam fidem. In ephi mensura que tres modios continet, signatur una divinitatis substantia et trium personarum proprietas.K
K ¶Codd. : Rusch PL113
Numérotation du verset Rt. 2,18 
Quos portans reversa est in civitatem et ostendit socrui sue.
marg.| QUOS  PORTANS  REVERSA. Quia fidem suam matri Ecclesie ostendit. Vel Ecclesia Synagoge gratiam quam sponsi sui munere percepit, ostendit ut eam provocaret ad se20.L
L ¶Codd. : Rusch PL113
20 se] fidem PL113
Insuper protulit et dedit ei reliquias21 cibi sui quo saturata est22.
21 reliquias] de reliquiis Weber
22 est] fuerat Weber
marg.| DEDIT  EI  RELIQUIAS. «Eructavit cor meum verbum bonum»q scilicet de plenitudine cordis cibum predicationis.M
q Ps. 44, 2.
M ¶Codd. : Rusch PL113
Numérotation du verset Rt. 2,19 
Dixitque ei socrus: Ubi hodie collegisti et ubi opus fecisti? Sit benedictus qui misertus est tui.
marg.| BENEDICTUS etc. Synagoga predicante Ecclesia gentium, bonitatem et potentiam Domini cognoscit et fortitudinem sui protectoris et tandem veritate cogente nomen Domini benedicit quod servavit gratiam mortuis quam prebuit vivis.N
N ¶Codd. : Rusch PL113
Indicavitque ei apud quem esset operata et nomen dixit viri quod Booz vocaretur.
Numérotation du verset Rt. 2,20 
Cui respondit Noemi: Benedictus sit a Domino quoniam eamdem gratiam
interl.| largitatis
quam prebuerat vivis,
interl.| Iudeis cum eius fruerentur beneficiis
servavit et mortuis
interl.| gentibus qui in peccatis sepulti erant
Rursumque: propinquus23
23 propinquus] + ait Weber
interl.| Synagoge secundum carnem, Ecclesie secundum spiritus unionem
noster est homo.
interl.| Christus
marg.| PROPINQUUS  NOSTER  EST  HOMO. Cognoscit propinquum mater Ecclesia per gratuita beneficia populo gentium collata, et audito nomine recordatur beneficiorum antiquorum; under: «Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis»O
rPs. 142, 5.
O ¶Codd. : Rusch PL113
Numérotation du verset Rt. 2,21 
Et Ruth: Hoc quoque inquit precepit mihi ut tamdiu messoribus eius iungerer donec omnes segetes meterentur.
marg.| PRECEPIT  MIHI  UT  TAMDIU etc. Quia Christus omnibus ad se venientibus precipit ut magis cum fidelibus suis iungantur ad messem spiritualis segetis quam cum alienis cui persuasioni consentit socrus dicens: Melius est filia, hoc ut bonum et utile non potest negare Synagoga.P
P ¶Codd. : Rusch PL113
Numérotation du verset Rt. 2,22 
Cui dixit socrus: Melius est filia mi24 ut cum puellis eius
24 mi Rusch Weber] mea B² Clementina , om. X
interl.| animabus sanctis
exeas ad metendum, ne in alieno agro quispiam
interl.| hereticorum
resistat tibi.
interl.| schismaticorum doctrina ut rixe et contentiones25
25 contentiones] scrips. , contêtôs Rusch
Numérotation du verset Rt. 2,23 
Iuncta est itaque puellis Booz et tamdiu cum eis messuit donec triticum
interl.| gratia non tamen que rationabilibus ad refectionem collata in quo offertur caro et sanguis Christi de quo diciturs: «Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit ipsum solum manet».
s Io. 12, 24-25.
et hordeum26
26 triticum et hordeum] hordea et triticum Weber
interl.| legis littera que Iudeis tamquam iumentis ad pastum data
marg.| DONEC  HORDEUM. Hoc est tamdiu adheret doctoribus in meditatione Scripturarum, donec Veteris et Novi Testamenti notitiam in cella cordis reconderet, unde pastum anime sufficientem haberet.Q
Q ¶Codd. : Rusch PL113
in horreis conderentur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Rt. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 14/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=10&chapitre=10_2)

Notes :