Capitulum 10
Numérotation du verset
3Rg. 10,1
Sed et regina Saba
audita fama Salomonis in nomine Domini, venit temptare eum in enigmatibus.
Numérotation du verset
3Rg. 10,2
Et ingressa Hierusalem cum comitatu multo1 et divitiis, camelis portantibus aromata et aurum infinitum nimis et gemmas pretiosas venit ad regem2 Salomonem et locuta est ei universa que habebat in corde suo.
1 cum…multo] multo comitatu
Weber
|
2 regem]
om. Weber
|
Numérotation du verset
3Rg. 10,3
Et docuit eam Salomon omnia verba que proposuit3. Non fuit sermo qui regem posset latere et non responderet ei.
3 proposuit] proposuerat
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 10,4
Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis et domum quam edificaverat,
Numérotation du verset
3Rg. 10,5
et cibos mense eius et habitacula servorum, et ordines4 ministrantium.
4 ordines] ordinem
Weber
Vestesque eorum et pincernas, et holocausta que offerebat in domo Domini non habebat ultra spiritum.
Numérotation du verset
3Rg. 10,6
Dixitque ad regem : Verus est sermo quem audivi in terra mea,
Numérotation du verset
3Rg. 10,7
super sermonibus tuis et super sapientia tua, et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerat5. Maior est sapientia et opera tua quam rumor quem audivi.
5 fuerat] fuerit
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 10,8
Beati viri tui et beati servi tui hi
qui stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam.
Numérotation du verset
3Rg. 10,9
Sit Dominus Deus tuus benedictus cui complacuisti6, et posuit te super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum, et constituit te regem ut faceres iudicium et iustitiam.
6 complacuisti] placuisti
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 10,10
Dedit ergo regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosas. Non sunt allata ultra aromata tam multa
quam ea que dedit regina Saba regi Salomoni.
Numérotation du verset
3Rg. 10,11
sed et classis Hyram que portabat aurum de Ophi, attulit ex Ophir ligna thyina
multa nimis et gemmas pretiosas.
Numérotation du verset
3Rg. 10,12
Fecitque rex de lignis thyinis fulchra domus Domini et domus regie et citharas lyrasque cantoribus.
Non sunt allata huiuscemodi ligna thyina, neque visa usque in presentem diem.
Numérotation du verset
3Rg. 10,13
Rex autem Salomon
dedit regine Saba omnia que voluit et petivit ab eo, exceptis his que ultro obtulerat ei munere regio. Que reversa est et abiit in terram suam cum servis suis.
Numérotation du verset
3Rg. 10,14
Erat autem pondus auri quod offerebatur7 Salomoni per annos singulos sexcentorum sexaginta sex talentorum auri,
7 offerebatur] adferebatur
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 10,15
excepto eo quod afferebant8 viri qui super vectigalia erant et negotiatores, universique scruta vendentes, et omnes reges Arabie ducesque terre.
8 afferebant] offerebant
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 10,16
Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro purissimo9.
9 purissimo] puro
Weber
Sexcentos auri siclos dedit in laminas
scuti unius
Numérotation du verset
3Rg. 10,17
et trecentas peltas ex auro probato.
trecente mine
auri unam peltam vestiebant. Posuitque eas10 rex in domo saltus11 Libani.
10 eas] ea
Weber
|
11 saltus] silve
Weber
|
Numérotation du verset
3Rg. 10,18
Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem
et vestivit eum auro fulvo nimis12
12 nimis] mnis
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
3Rg. 10,19
qui habebat sex gradus. Et summitas throni erat rotunda13 in parte posteriori, et due manus hinc atque inde tenentes sedile
13 erat rotunda]
inv. Weber
et duo leones stabant iuxta manus singulas.
Numérotation du verset
3Rg. 10,20
Et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde. Non est factum tale opus in universis regnis,
Numérotation du verset
3Rg. 10,21
sed et omnia vasa
de quibus potabat rex Salomon erant aurea, et universa suppellex domus saltus Libani de auro purissimo. Non erat argentum nec alicuius pretii putabatur in diebus Salomonis,
Numérotation du verset
3Rg. 10,22
quia classis regis per mare cum classe Hyram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum et argentum
et14 dentes elephantorum et simias et pavos.
14 et]
om. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 10,23
Magnificatus est
ergo rex Salomon super omnes reges terre divitiis et sapientia.
Numérotation du verset
3Rg. 10,24
Et universa terra desiderabat vultum Salomonis,
ut audiret sapientiam eius quam dederat Deus in ore15 eius.
15 ore] corde
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 10,25
Et singuli deferebant ei munera
vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica,
aromata quoque et equos et mulos per annos singulos.
Numérotation du verset
3Rg. 10,26
Congregavit16 Salomon currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum, et disposuit eos per civitates munitas, et cum rege in Hierusalem.
16 Congregavit] Congregavitque
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 10,27
Fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Hierusalem quanta lapidum, et cedrorum prebuit multitudinem quasi sycomoros que nascuntur in campestribus.
Numérotation du verset
3Rg. 10,28
Et educebantur equi Salomoni de Egypto et de Choa.
Negotiatores enim regis emebant de Choa et statuto pretio perducebant.
Numérotation du verset
3Rg. 10,29
Egrediebatur autem quadriga ex Egypto sexcentis siclis argenti et equus centum quinquaginta, atque in hunc modum cuncti reges Etheorum17 et Syrie equos venundabant.
17 Etheorum] Hettheorum
Weber
Capitulum 10
Numérotation du verset
3Rg. 10,1
Sed et regina Saba
interl.|
Saba civitas est regalis Ethiopie unde fuit hec regina que prefuit duobus regnis Ethiopie et Egypti
marg.|
SED
ET
REGINA etc. ISI<DORUS>. Allegorice. Hec regina venturam Ecclesiam de {t. 2 : Erfurt, f. 60rb ; facsim., p. 119b} gentibus desiderantem Christum figurabat, que circumamicta varietate et populi sui et paterne domus oblitaa currebat, barbara gente non animo, in aperto peregrina, in occulto sanctorum fieri concivis optans.
a Cf. Ps. 44, 11.
audita fama Salomonis in nomine Domini, venit temptare eum in enigmatibus.
Numérotation du verset
3Rg. 10,2
Et ingressa Hierusalem cum comitatu multo1 et divitiis, camelis portantibus aromata et aurum infinitum nimis et gemmas pretiosas venit ad regem2 Salomonem et locuta est ei universa que habebat in corde suo.
1 cum…multo] multo comitatu
Weber
2 regem]
om. Weber
interl.|
Studuit proponere questiones et earum solutiones
Numérotation du verset
3Rg. 10,3
Et docuit eam Salomon omnia verba que proposuit3. Non fuit sermo qui regem posset latere et non responderet ei.
3 proposuit] proposuerat
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 10,4
{t. 2 : Erfurt, f. 60rb ; facsim., p. 119b} Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis et domum quam edificaverat,
marg.|
VIDENS
AUTEM
REGINA
SABA etc. RABA<NUS>. Regina viso Salomone et gloria eius stupens super prudentia eius dixit : VERUS
EST
SERMO etc. Sic sancta Ecclesia auditis miraculis Christi provocata est ad querendum eum. Quo per fidem invento, consideratis sancte Scripture testimoniis divinitatis eius potentiam agnoscens, parum putat esse omne quod sibi antea narratum est de eo.
Numérotation du verset
3Rg. 10,5
et cibos mense eius et habitacula servorum, et ordines4 ministrantium.
4 ordines] ordinem
Weber
interl.|
uniuscuiusque ordinis ministri unius tantum coloris habuerunt vestes, ut inter tantam multitudinem ministrantium aliqua esse cognitio officiorum singulorum
Vestesque eorum et pincernas, et holocausta que offerebat in domo Domini non habebat ultra spiritum.
interl.|
RA<BANUS>. Regina non habebat ultra spiritum videlicet consideranti prudentiam eius
Numérotation du verset
3Rg. 10,6
Dixitque ad regem : Verus est sermo quem audivi in terra mea,
Numérotation du verset
3Rg. 10,7
super sermonibus tuis et super sapientia tua, et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerat5. Maior est sapientia et opera tua quam rumor quem audivi.
5 fuerat] fuerit
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 10,8
Beati viri tui et beati servi tui hi
marg.|
BEATI
VIRI etc. RABANUS. Regina admirando in laudem Salomonis erupit dicens : BEATI
VIRI
TUI
ET
BEATI
SERVI
b etc. Vere beati sunt quorum rex est Christus, et qui eterna eius visione perfrui merentur, et gloriam quam habet cum patre et Spiritus sancto conspicere, et sapientiam que mundis corde se ostendit perpetualiter percipere letantur.
b 3Rg. (1Rg.) 10, 8 ; 2Par. 9, 7.
qui stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam.
Numérotation du verset
3Rg. 10,9
Sit Dominus Deus tuus benedictus cui complacuisti6, et posuit te super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum, et constituit te regem ut faceres iudicium et iustitiam.
6 complacuisti] placuisti
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 10,10
Dedit ergo regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosas. Non sunt allata ultra aromata tam multa
interl.|
id est tam pretiosa
quam ea que dedit regina Saba regi Salomoni.
Numérotation du verset
3Rg. 10,11
sed et classis Hyram que portabat aurum de Ophi, attulit ex Ophir ligna thyina
marg.|
LIGNA
THYINA. R<ABANUS>. Conditor noster ligna pretiosa, hoc est doctores sanctos quorum fidei viror non decrescit, nec foliorum verba decidunt, sed fructum bonorum operum temporibus suis redduntc ad munimen domus Dei, hoc est ad confirmationem Ecclesie sue ponit, ut eorum undique vallata doctrina et exemplis ruinam scelerum non sentiat.
c Cf. Ps. 1, 3.
marg.|
Imputribilia et spinosa in similitudine albe spine.
Thyina
rotunda sunt et candida ex eis fiunt fulcra a fulciendo dicta, videlicet sustentacula ad fortitudinem templi, vel gradus domus Domini et omnia instrumenta musicorum.
multa nimis et gemmas pretiosas.
Numérotation du verset
3Rg. 10,12
Fecitque rex de lignis thyinis fulchra domus Domini et domus regie et citharas lyrasque cantoribus.
marg.|
CANTORIBUS
7. RAB<ANUS>. Hi quicquid agunt in verbo aut opere omnia in laudem Dei faciunt, inter adversa et prospera, corde, ore, opere pronuntiare non cessant. Unde : «Super muros tuos Hierusalem constitui costodes tota die et nocte non cessabunt laudare nomen Domini»d.
d Is. 62, 6.
7 Cantoribus] canoribus
cacogr. Rusch
{t. 2 : Erfurt, f. 60va ; facsim., p. 120a} Non sunt allata huiuscemodi ligna thyina, neque visa usque in presentem diem.
Numérotation du verset
3Rg. 10,13
Rex autem Salomon
marg.|
REX
AUTEM
SALOMON. RAB<ANUS>. Et pacificus noster Ecclesie sue omnia que petit dabit. Unde : ‘Quecumque petieritis patrem in nomine meo dabit vobis’e. Non solum quod petimus immo etiam que humana fragilitas aut nescit aut non presumit petere gratuito munere largitur.
e Cf. Io. 16, 23.
dedit regine Saba omnia que voluit et petivit ab eo, exceptis his que ultro obtulerat ei munere regio. Que reversa est et abiit in terram suam cum servis suis.
Numérotation du verset
3Rg. 10,14
Erat autem pondus auri quod offerebatur8 Salomoni per annos singulos sexcentorum sexaginta sex talentorum auri,
8 offerebatur] adferebatur
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 10,15
excepto eo quod afferebant9 viri qui super vectigalia erant et negotiatores, universique scruta vendentes, et omnes reges Arabie ducesque terre.
9 afferebant] offerebant
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 10,16
Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro purissimo10.
10 purissimo] puro
Weber
marg.|
DUCENTA
SCUTA. RAB<ANUS>. In Paralipomenon scutis adduntur haste auree, quia lanceis et scutis utebantur duces excubantes ante ostium domus regis. Unde : «Lectulum Salomonis septuaginta fortes ambiunt»f.
f Ct. 3, 7.
marg.|
RAB<ANUS>. Excubantes ad ostia domus regie sunt predicatores qui11 custodiunt domum Domini12, ut insidiatoribus intercludant aditum. Ducente haste de summa sexcentorum siclorum facte sunt, quia patres utriusque Testamenti doctrina et operatione perfecti sunt, cum quicquid sermone docuerunt bonis operibus probaverunt. Ducenta scuta quorum singula trecenti aurei vestiebant, fidem perfectam eorum significant, quam in sancte Trinitatis confessione habebant. Bene ergo custodes domus Domini hastas et scuta aurea portant, quia rectores Ecclesie claritate superne sapientie splendentes, et verborum iaculis inimicos confodiunt, et scuto fidei tela nequissimi ignea repellentes extinguunt.
11 qui] sic
facsim.
, macul. Erfurt
12 Domini] sic
facsim.
, macul. Erfurt
Sexcentos auri siclos dedit in laminas
interl.|
vel <lamin>a
scuti unius
Numérotation du verset
3Rg. 10,17
et trecentas peltas ex auro probato.
interl.|
pelte sunt scuta media sicut luna quando est semiplena
trecente mine
interl.|
vel mne
auri unam peltam vestiebant. Posuitque eas13 rex in domo saltus14 Libani.
13 eas] ea
Weber
14 saltus] silve
Weber
marg.|
SALTUS
LIBANI. Silva Libani Ecclesiam gentium significat que de fastu superbie abscisa, in fabrica domus Dei aptatur. Undeg : «Invenimus eam in campis silve».
g Ps. 131, 6.
Numérotation du verset
3Rg. 10,18
Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem
marg.|
THRONUM
DE etc. RABANUS. Thronus vel solium est imperialis sedes que in canticis ferculum appellaturh, eo quod residentes ferat, vel de loco ad locum circumferat. Ad quod per sex ascensionis gradus ascendebatur. Sub solio erat scabellum aureum, et summitas throni rotunda tenta duabus manibus vel brachiis extrinsecus, iuxtaque stabant duo leones adiuvantes sustentare sedile. Duodecim leunculi, quia sex erant ascensionis gradus altrinsecus positi erant pro sustentaculo ascendentis gradus.
h Cf. Ct. 3, 9.
marg.|
RAB<ANUS>. Solium Salomonis Ecclesia esse intelligitur, in qua pacificus noster regnans iudicia sua facere dinoscitur. Bene de ebore factum esse memoratur, quoniam elephans cuius hec ossa sunt inter quadrupedia sensu plurimum valet, et temperanter miscetur femine sue et coniuge secunda non utitur, hoc pudicis aptatur qui per castitatem Christi precepta sequuntur. Hanc vestivit auro, quia splendorem glorie sue in ea per miracula clarescere fecit. Sex diebus perfecit Deus mundi ornatum, qui numerus perfectione sua perfectionem operum significat. Septimo requievit Deus et quia sex etatibus mundi constat in quibus licet operari quisquis celestem patriam desiderat bonis operibus festinet ascendere. Rotunditas throni in posteriori significat requiem eternam que post hanc {t. 2 : Erfurt, f. 60vb ; facsim., p. 120b} vitam sanctis futura est. Ubi quisquis hic bene laborat mercede remuneratus perenni quiete perfruetur. Manus tenentes sedile signant solacia divine gratie que Ecclesiam ad celeste regnum provehunt. Ideo due, quia in utroque testamento hoc predicatur, quia non nisi divino adiutorio ab bonum profici potest. Per leones duos patres utriusque Testamenti figurantur qui fortitudine animi sibi et aliis dominari didicerunt. Hi iuxta manus stabunt, quia sancti patres quicquid boni fecerunt non sibi sed Deo deputaverunt. Unde : «Non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam»i. Per duodecim leunculos predicatorum ordo apostolicam doctrinam sequens significatur. Hi supra sex gradus hinc atque inde stant, quia bonorum operum gressus hinc et inde doctrinis et exemplis munire certant.
i Ps. 113, 9.
et vestivit eum auro fulvo nimis15
15 nimis] mnis
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
3Rg. 10,19
qui habebat sex gradus. Et summitas throni erat rotunda16 in parte posteriori, {t. 2 : Erfurt, f. 60vb ; facsim., p. 120b} et due manus hinc atque inde tenentes sedile
16 erat rotunda]
inv. Weber
interl.|
in ascensione gradus hinc atque inde appodiatio fuit, ut melius valeat quis ascendere
et duo leones stabant iuxta manus singulas.
Numérotation du verset
3Rg. 10,20
Et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde. Non est factum tale opus in universis regnis,
marg.|
NON
EST
FACTUM etc. Apte Ecclesie convenit istud cui dicitur : «Multe filie congregaverunt divitias, tu supergressa es universas»j.
j Prv. 31, 29.
Numérotation du verset
3Rg. 10,21
sed et omnia vasa
marg.|
SED
ET
OMNIA
VASA etc. Omnia vasa que Pacifici nostri ministerio funguntur aurea sunt, quia omnes anime sanctorum que sunt vasa Dei, ut divine voluntati serviant splendore sapientie et dilectionis nitentes continent potum vite et fit in eis fons aque salientis in vitam eternam.
de quibus potabat rex Salomon erant aurea, et universa suppellex domus saltus Libani de auro purissimo. Non erat argentum nec alicuius pretii putabatur in diebus Salomonis,
marg.|
NEC
ALICUIUS
PRETII
PUTABATUR. RA<BANUS>. Quia secundum Apostolum : ‘Non est in sermone verbum Dei sed in virtute et predicatione evangelii’k. ‘Non in persuasibilibus humane sapientie verbis consistit sed in ostensione spiritus et virtutis ut fides nostra non in sapientia hominum sed in virtute Dei sit’l.
k Cf. 1Cor. 4, 20.
l Cf. 1Cor. 2, 4-5.
Numérotation du verset
3Rg. 10,22
quia classis regis per mare cum classe Hyram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum et argentum
marg.|
DEFERENS
INDE
AURUM
ET
ARGENTUM. RA<BANUS>. Quid aurum argentumve significet notum est. Ceterum dentes elephantorum significant doctores fortes propter nitorem sapientie. Per simias actus humanos imitantes sed bestialiter viventes significantur, qui ad fidem ex gentibus veniunt, qui fidem tenere videntur et operibus negant. Per pavos quorum caro si siccata fuerit imputribilis permanere dicitur, quia pennarum pulchritudine vestiuntur, perfecti igne tribulationis decocti, adeo ut variis virtutibus decorentur. Hec de Tharsi, videlicet de amaris fluctibus seculi ad Salomonem nostrum deferuntur. Tharsis ‘exploratio gaudii’ dicitur.
et17 dentes elephantorum et simias et pavos.
17 et]
om. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 10,23
Magnificatus est
interl.|
RABANUS. Et pacificus noster super omnem celsitudinem sanctorum qui vere reges sunt exaltatur : «Quoniam quis in nubibus equabitur Domino»m
m Ps. 88, 7.
ergo rex Salomon super omnes reges terre divitiis et sapientia.
Numérotation du verset
3Rg. 10,24
Et universa terra desiderabat vultum Salomonis,
interl.|
Et universa Ecclesia hoc appetit ut ad conspectum glorie nostri regis perveniat. Unden : «Quesivi vultum tuum, vultum tuum Domine requiram».
n Ps. 26, 8.
ut audiret sapientiam eius quam dederat Deus in ore18 eius.
18 ore] corde
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 10,25
Et singuli deferebant ei munera
interl.|
Et unusquisque secundum quod vires sibi suppetunt in verbo sue factis obsequium studet prestare Deo
vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica,
marg.|
ARMA
BELLICA prosequitur. CONGREGAVIT
SALOMON
CURRUS. RAB<ANUS>. De his Iosephus prosequitur. Exornabantur ascensores eorum, primum decora iuventute florentes habentes magnam proceritatem, diffundentes in equorum sessione comam, purpura circumamicti, qui armati existentes circa regem arcusque ferentes equitabant ante eum quando ad locum aliquem debebat exire.
aromata quoque et equos {t. 2 : Erfurt, f. 61ra ; facsim., p. 121a} et mulos per annos singulos.
Numérotation du verset
3Rg. 10,26
Congregavit19 Salomon currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum, et disposuit eos per civitates munitas, et cum rege in Hierusalem.
19 Congregavit] Congregavitque
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 10,27
Fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Hierusalem quanta lapidum, et cedrorum prebuit multitudinem quasi sycomoros que nascuntur in campestribus.
Numérotation du verset
3Rg. 10,28
Et educebantur equi Salomoni de Egypto et de Choa.
interl.|
insula est
Negotiatores enim regis emebant de Choa et statuto pretio perducebant.
Numérotation du verset
3Rg. 10,29
Egrediebatur autem quadriga ex Egypto sexcentis siclis argenti et equus centum quinquaginta, atque in hunc modum cuncti reges Etheorum20 et Syrie equos venundabant.
20 Etheorum] Hettheorum
Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (3Rg. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=14&chapitre=14_10)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (3Rg. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=14&chapitre=14_10)
Notes :