Capitulum 11

Numérotation du verset 3Rg. 11,1 

Rex autem Salomon
adamavit1 mulieres alienigenas multas, filiam quoque pharaonis et Moabitidas et Ammonitidas2 Idumeas et Sidonias et Etheas3
1 adamavit] amavit Weber |
2 Ammonitidas] Ammanitidas Weber |
3 Etheas] Chettheas Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 11,2 

de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israel : Non ingredimini4
4 ingrediemini Weber
ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras. Certissime5 enim avertent corda vestra, ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore.
5 Certissime] certissimo Weber
Numérotation du verset 3Rg. 11,3 

Fueruntque ei uxores quasi regine septingente, et concubine trecente et averterunt mulieres cor eius.
Numérotation du verset 3Rg. 11,4 

Cumque iam esse6 senex,
6 esse] esset Weber
depravatum est per mulieres cor eius ut sequeretur deos alienos, nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius.
Numérotation du verset 3Rg. 11,5 

Sed colebat Salomon Astharthen7
7 Astharthen Weber ] Asterthen Rusch
 deam Sidoniorum et Chamos deam Moabitarum et8 Moloch idolum Ammonitarum9
8 et Chamos…et] om. Weber |
9 Ammonitarum] Ammanitarum Wber |
Numérotation du verset 3Rg. 11,6 

Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David10 pater eius.
10 David] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 11,7 

Tunc edificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Hierusalem et Moloch idolo filiorum Ammon.
Numérotation du verset 3Rg. 11,8 

Atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis que adolebant thura et immolabant diis suis.
Numérotation du verset 3Rg. 11,9 

Igitur iratus est Dominus Salomoni quod aversa esset mens eius a Domino Deo Israel qui apparuerat ei secundo,
Numérotation du verset 3Rg. 11,10 

et preceperat de verbo hoc, ne sequeretur deos alienos et non custodivit que mandavit Dominus ei.
Numérotation du verset 3Rg. 11,11 

Dixit itaque Dominus Salomoni :
Quia habuisti hoc apud te et non custodisti pactum meum et precepta mea que mandavi tibi, dirumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo.
Numérotation du verset 3Rg. 11,12 

Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum de manu filii tui scindam illud,
Numérotation du verset 3Rg. 11,13 

nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo
filio tuo propter David servum meum et Hierusalem quam elegi.
Numérotation du verset 3Rg. 11,14 

Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumeum de semine regio qui erat in Edom.
Numérotation du verset 3Rg. 11,15 

Cum enim esset David in Idumea et ascendisset Ioab princeps militie ad sepeliendum11 eos qui fuerant interfecti, et occidisset omne masculinum in Idumea.
11 sepeliendum] sepeliendos Weber
Numérotation du verset 3Rg. 11,16 

Sex enim mensibus ibi moratus est Ioab et omnis Israel, donec interimerent omne masculinum in Idumea.
Numérotation du verset 3Rg. 11,17 

Fugit Adad ipse et viri Idumei de servis patris eius cum eo ut ingrederetur Egyptum. Erat autem Adad puer parvulus.
Numérotation du verset 3Rg. 11,18 

Cumque surrexissent de Madian venerunt in Pharan, tuleruntque secum viros de Pharan et introierunt Egyptum ad pharaonem regem Egypti. Qui dedit ei domum, et cibos constituit, et terram delegavit.
Numérotation du verset 3Rg. 11,19 

Et invenit Adad gratiam coram pharaone12 valde, in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris sue germanam Tafnes regine.
12 Pharaone] Pharao Weber
Numérotation du verset 3Rg. 11,20 

Genuitque ei soror Tafnes Genebath filium, et nutrivit eum Tafnes in domo pharaonis. Eratque Genebath habitans apud pharaonem cum filiis eius.
Numérotation du verset 3Rg. 11,21 

Cumque audisset Adad in Egypto dormisse David cum patribus suis, et mortuum esse Ioab principem militie dixit pharaoni : Dimitte me ut vadam in terram meam.
Numérotation du verset 3Rg. 11,22 

Dixitque ei pharao : Qua enim re apud me indiges ut queras ire ad terram tuam ? At ille respondit : Nulla. Sed obsecro ut dimittas me.
Numérotation du verset 3Rg. 11,23 

Suscitavit ei quoque13 Deus adversarium Razon filium Eliadan14 qui fugerat Adadezer regem Soba dominum suum.
13 ei quoque] inv. Weber |
14 Eliadan] Heliada Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 11,24 

Et congregavit contra eum viros, et factus est princeps latronum cum interficeret eos David, abieruntque Damascum et habitaverunt ibi et constituerunt eum regem in Damasco.
Numérotation du verset 3Rg. 11,25 

Eratque adversarius Israel cunctis diebus Salomonis. Et hoc est malum Adad et odium contra Israel regnavitque in Syria.
Numérotation du verset 3Rg. 11,26 

Ieroboam quoque filius Nabath Ephrateus de Sareda servus Salomonis15 cuius mater erat nomine Serva16 mulier vidua, levavit manum contra regem.
15 servus Salomonis – cuius… vidua] inv. Weber |
16 Serva] Sarva Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 11,27 

Et hec est17 causa rebellionis adversus eum, quia Salomon Mello edificavit18 et coequavit voraginem civitatis
17 est] om. Weber |
18 Mello edificavit] inv. Weber |
David patris sui.
Numérotation du verset 3Rg. 11,28 

Erat autem Ieroboam vir fortis et potens.
Vidensque Salomon adolescentem bone indolis et industrium, constituerat19 prefectum super tributa universe domus Ioseph.
19 constituerat] + eum Weber
Numérotation du verset 3Rg. 11,29 

Factum est igitur in tempore illo ut Ieroboam egrederetur
de Hierusalem et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via opertus pallio novo. Erant autem duo tantum in agro.
Numérotation du verset 3Rg. 11,30 

Apprehendensque Ahia pallium suum novum quo opertus erat, scidit in duodecim partes
Numérotation du verset 3Rg. 11,31 

et ait ad Ieroboam : Tolle tibi decem scissuras.
Hec enim dicit Dominus Deus Israel : Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus.
Numérotation du verset 3Rg. 11,32 

Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Hierusalem civitatem quam elegi ex omnibus tribubus Israel,
Numérotation du verset 3Rg. 11,33 

eo quod dereliquerit20 me et adoraverint Asterthen21 deam Sidoniorum et Chamos deum Moab et Moloch22 deum filiorum Ammon, et non ambulaverint in viis meis ut faceret23 iustitiam coram me et precepta mea et iudicia sicut David pater eius.
20 dereliquerit] dereliquerint Weber |
21 Asterthen] Astharoth Weber |
22 Moloch] Melchom Weber |
23 faceret] facerent Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 11,34 

Nec auferam omne regnum de manu eius, sed ducem ponam eum cunctis diebus vite sue propter David servum meum quem elegi qui custodivit mandata mea et precepta mea.
Numérotation du verset 3Rg. 11,35 

Auferam autem regnum de manu filii eius, et dabo tibi decem tribus.
Numérotation du verset 3Rg. 11,36 

Filio autem eius dabo tribum unam ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Hierusalem civitatem quam elegi ut esset nomen meum ibi.
Numérotation du verset 3Rg. 11,37 

Te autem assumam et regnabis super omnia que desiderat anima tua, erisque rex super Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 11,38 

Si ergo24 audieris omnia que precepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me custodiens mandata mea et precepta mea sicut fecit David servus meus, ero tecum et edificabo tibi domum fidelem, quomodo edificavi David et tradam tibi Israel,
24 ergo] igitur Weber
Numérotation du verset 3Rg. 11,39 

et affligam semen David super hoc. Verumtamen non cunctis diebus.
Numérotation du verset 3Rg. 11,40 

Voluit ergo Salomon interficere Ieroboam
 qui surrexit et aufugit in Egyptum ad Sesac25 regem Egypti et fuit in Egypto usque ad mortem Salomonis.
25 Sesac] Susac Weber
Numérotation du verset 3Rg. 11,41 

Reliquum autem verborum Salomonis et omnia que fecit et sapientia eius, ecce universa scripta sunt in libro verborum Salomonis.
Numérotation du verset 3Rg. 11,42 

Dies autem quos regnavit Salomon
in Hierusalem super omnem Israel quadraginta anni sunt.
Numérotation du verset 3Rg. 11,43 

Dormivitque Salomon cum patribus suis, sepultusque26 est in civitate David patris sui. Regnavitque Roboam filius eius pro eo.
26 sepultusque] et sepultus Weber

Capitulum 11

Numérotation du verset 3Rg. 11,1 
Rex autem Salomon
marg.| RAB<ANUS>. Salomonem arguit vehementer Scriptura. Nihilque de penitentia eius, vel indulgentia Dei commemorat, forte dicat quis mulieres alienigenas significare Ecclesias de gentibus. Posset hoc fortasse intelligi, si ille propter Salomonem desererent deos suos, cum vero ipse propter eas coluerit deos earum non est quod quid veri boni coniectari queat. Apparet in persona Salomonis mira excellentiam et mira subversio, flenda vorago quod in illo diversis temporibus extitit prius bonum et posterius malum hoc in Ecclesia simul ostenditur. Nam bona illius bona Ecclesie, mala illius mala Ecclesie singnificant.
adamavit1 mulieres alienigenas multas, filiam quoque pharaonis et Moabitidas et Ammonitidas2 Idumeas et Sidonias et Etheas3
1 adamavit] amavit Weber
2 Ammonitidas] Ammanitidas Weber
3 Etheas] Chettheas Weber
Numérotation du verset 3Rg. 11,2 
de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israel : Non ingredimini4
4 ingrediemini Weber
interl.| vel <ingredi>emini
ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras. Certissime5 enim avertent corda vestra, ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore.
5 Certissime] certissimo Weber
Numérotation du verset 3Rg. 11,3 
Fueruntque ei uxores quasi regine septingente, et concubine trecente et averterunt mulieres cor eius.
Numérotation du verset 3Rg. 11,4 
Cumque iam esse6 senex,
6 esse] esset Weber
interl.| non etate sed moribus vel sapientia
depravatum est per mulieres cor eius ut sequeretur deos alienos, nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor {t. 2 : Erfurt, f. 61rb ; facsim., p. 121b} David patris eius.
Numérotation du verset 3Rg. 11,5 
Sed colebat Salomon Astharthen7
7 Astharthen Weber ] Asterthen Rusch
interl.| id est Iunonem
 deam Sidoniorum et Chamos deam Moabitarum et8 Moloch idolum Ammonitarum9
8 et Chamos…et] om. Weber
9 Ammonitarum] Ammanitarum Wber
Numérotation du verset 3Rg. 11,6 
Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David10 pater eius.
10 David] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 11,7 
Tunc edificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Hierusalem et Moloch idolo filiorum Ammon.
Numérotation du verset 3Rg. 11,8 
Atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis que adolebant thura et immolabant diis suis.
Numérotation du verset 3Rg. 11,9 
Igitur iratus est Dominus Salomoni quod aversa esset mens eius a Domino Deo Israel qui apparuerat ei secundo,
Numérotation du verset 3Rg. 11,10 
et preceperat de verbo hoc, ne sequeretur deos alienos et non custodivit que mandavit Dominus ei.
Numérotation du verset 3Rg. 11,11 
Dixit itaque Dominus Salomoni :
interl.| utique per Nathan prophetam vel per alium
Quia habuisti hoc apud te et non custodisti pactum meum et precepta mea que mandavi tibi, dirumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo.
Numérotation du verset 3Rg. 11,12 
Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum de manu filii tui scindam illud,
Numérotation du verset 3Rg. 11,13 
nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo
interl.| preter suam
filio tuo propter David servum meum et Hierusalem quam elegi.
Numérotation du verset 3Rg. 11,14 
Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumeum de semine regio qui erat in Edom.
Numérotation du verset 3Rg. 11,15 
Cum enim esset David in Idumea et ascendisset Ioab princeps militie ad sepeliendum11 eos qui fuerant interfecti, et occidisset {t. 2 : Erfurt, f. 61va ; facsim., p. 122a} omne masculinum in Idumea.
11 sepeliendum] sepeliendos Weber
Numérotation du verset 3Rg. 11,16 
Sex enim mensibus ibi moratus est Ioab et omnis Israel, donec interimerent omne masculinum in Idumea.
Numérotation du verset 3Rg. 11,17 
Fugit Adad ipse et viri Idumei de servis patris eius cum eo ut ingrederetur Egyptum. Erat autem Adad puer parvulus.
Numérotation du verset 3Rg. 11,18 
Cumque surrexissent de Madian venerunt in Pharan, tuleruntque secum viros de Pharan et introierunt Egyptum ad pharaonem regem Egypti. Qui dedit ei domum, et cibos constituit, et terram delegavit.
Numérotation du verset 3Rg. 11,19 
Et invenit Adad gratiam coram pharaone12 valde, in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris sue germanam Tafnes regine.
12 Pharaone] Pharao Weber
Numérotation du verset 3Rg. 11,20 
Genuitque ei soror Tafnes Genebath filium, et nutrivit eum Tafnes in domo pharaonis. Eratque Genebath habitans apud pharaonem cum filiis eius.
Numérotation du verset 3Rg. 11,21 
Cumque audisset Adad in Egypto dormisse David cum patribus suis, et mortuum esse Ioab principem militie dixit pharaoni : Dimitte me ut vadam in terram meam.
Numérotation du verset 3Rg. 11,22 
Dixitque ei pharao : Qua enim re apud me indiges ut queras ire ad terram tuam ? At ille respondit : Nulla. Sed obsecro ut dimittas me.
Numérotation du verset 3Rg. 11,23 
Suscitavit ei quoque13 Deus adversarium Razon filium Eliadan14 qui fugerat Adadezer regem Soba dominum suum.
13 ei quoque] inv. Weber
14 Eliadan] Heliada Weber
Numérotation du verset 3Rg. 11,24 
Et congregavit contra eum viros, et factus est princeps latronum cum interficeret eos David, abieruntque Damascum et habitaverunt ibi et constituerunt eum regem in Damasco.
Numérotation du verset 3Rg. 11,25 
Eratque adversarius Israel cunctis diebus Salomonis. Et hoc est malum Adad et odium contra Israel regnavitque in Syria.
Numérotation du verset 3Rg. 11,26 
Ieroboam quoque filius Nabath Ephrateus de Sareda servus {t. 2 : Erfurt, f. 61vb ; facsim., p. 122b} Salomonis15 cuius mater erat nomine Serva16 mulier vidua, levavit manum contra regem.
15 servus Salomonis – cuius… vidua] inv. Weber
16 Serva] Sarva Weber
Numérotation du verset 3Rg. 11,27 
Et hec est17 causa rebellionis adversus eum, quia Salomon Mello edificavit18 et coequavit voraginem civitatis
17 est] om. Weber
18 Mello edificavit] inv. Weber
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 61vb ; facsim., p. 122b} VORAGIMEN  CIVITATIS. Murus civitatis cecidit eo quod ex uno latere precipitio immineret. Quam voraginem cum rex vellet coequare muris, constituit ducibus ut hoc implerent opus, sed Ieroboam qui erat princeps tribus Ioseph noluit obedire regi, qui constituerat eum prius super edificia propugnaculorum que faciebat in Hierosolymis ubi laboravit, ita ut rex ei principatum militie super tribum Ioseph conferret, sed rebellis factus egreditur de Hierusalem cui occurrit propheta deflectens eum in agrum, ut nullus auderet quid ei diceret. Elatusque verbis prophete suadebat populo ut se regem faceret, quod audiens Salomon querebat eum interficere.
David patris sui.
Numérotation du verset 3Rg. 11,28 
Erat autem Ieroboam vir fortis et potens.
marg.| ERAT  AUTEM  IEROBOAM  VIR  FORTIS etc. Hoc mandatum restitutionis murorum recusavit. Sed unde tanta audacia ? Quia rex constituerat19 eum prefectum.
19 constituerat] coni. constitue erat Rusch
Vidensque Salomon adolescentem bone indolis et industrium, constituerat20 prefectum super tributa universe domus Ioseph.
20 constituerat] + eum Weber
Numérotation du verset 3Rg. 11,29 
Factum est igitur in tempore illo ut Ieroboam egrederetur
interl.| propter rebellionem
de Hierusalem et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via opertus pallio novo. Erant autem duo tantum in agro.
Numérotation du verset 3Rg. 11,30 
Apprehendensque Ahia pallium suum novum quo opertus erat, scidit in duodecim partes
Numérotation du verset 3Rg. 11,31 
et ait ad Ieroboam : Tolle tibi decem scissuras.
marg.| TOLLE  TIBI  DECEM  SCISSURAS. RA<BANUS>. Decem tribus a domo David separate sunt et due relicte, quia ut ait Apostolus : «Reliquie propter electionem gratie salve facte sunt»a. Ieroboam qui decem tribus a templo Dei separans ad idolatriam perduxit, significat hereticos qui unitatem fidei catholice heresibus scindunt. Ac sic cultui malignorum spirituum subdunt Ieroboam interpretatur ‘diiudicans populum’. Nam heretici diiudicare populum videntur, cum erroris sui sequacem faciunt. Tollunt decem scissuras cum legis precepta violando corrumpunt, et una tribus cum sobole David remansit dum sors electorum in regula fidei catholice permansit, quia : «Unus Deus una fides unum baptisma»b.
a Rm. 11, 5.
b Eph. 4, 5.
Hec enim dicit Dominus Deus Israel : Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus.
Numérotation du verset 3Rg. 11,32 
Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Hierusalem civitatem quam elegi ex omnibus tribubus Israel,
Numérotation du verset 3Rg. 11,33 
eo quod dereliquerit21 me et adoraverint Asterthen22 deam Sidoniorum et Chamos deum Moab et Moloch23 deum filiorum Ammon, et non ambulaverint in viis meis ut faceret24 iustitiam coram me et precepta mea et iudicia sicut David pater eius.
21 dereliquerit] dereliquerint Weber
22 Asterthen] Astharoth Weber
23 Moloch] Melchom Weber
24 faceret] facerent Weber
Numérotation du verset 3Rg. 11,34 
Nec auferam omne regnum de manu eius, sed ducem ponam eum cunctis diebus vite sue propter David servum meum quem elegi qui custodivit mandata mea et precepta mea.
Numérotation du verset 3Rg. 11,35 
Auferam autem regnum de manu filii eius, et dabo tibi decem {t. 2 : Erfurt, f. 62ra ; facsim., p. 123a} tribus.
Numérotation du verset 3Rg. 11,36 
Filio autem eius dabo tribum unam ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Hierusalem civitatem quam elegi ut esset nomen meum ibi.
Numérotation du verset 3Rg. 11,37 
Te autem assumam et regnabis super omnia que desiderat anima tua, erisque rex super Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 11,38 
Si ergo25 audieris omnia que precepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me custodiens mandata mea et precepta mea sicut fecit David servus meus, ero tecum et edificabo tibi domum fidelem, quomodo edificavi David et tradam tibi Israel,
25 ergo] igitur Weber
Numérotation du verset 3Rg. 11,39 
et affligam semen David super hoc. Verumtamen non cunctis diebus.
Numérotation du verset 3Rg. 11,40 
Voluit ergo Salomon interficere Ieroboam
interl.| quia suadebat populo ut a Salomone recederet
 qui surrexit et aufugit in Egyptum ad Sesac26 regem Egypti et fuit in Egypto usque ad mortem Salomonis.
26 Sesac] Susac Weber
Numérotation du verset 3Rg. 11,41 
Reliquum autem verborum Salomonis et omnia que fecit et sapientia eius, ecce universa scripta sunt in libro verborum Salomonis.
Numérotation du verset 3Rg. 11,42 
Dies autem quos regnavit Salomon
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 62ra ; facsim., p. 123a} DIES  AUTEM  QUOS. Iosephus dixit regnasse annis octoginta et vixisse nonaginta quatuor. Sed divina Scriptura eos tantum annos exprimit, quibus regnavit antequam prevaricaretur.
in Hierusalem super omnem Israel quadraginta anni sunt.
Numérotation du verset 3Rg. 11,43 
Dormivitque Salomon cum patribus suis, sepultusque27 est in civitate David patris sui. Regnavitque Roboam filius eius pro eo.
27 sepultusque] et sepultus Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (3Rg. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=14&chapitre=14_11)

Notes :