Capitulum 18

Numérotation du verset 3Rg. 18,1 

Post multos dies1 verbum Domini factum est ad Eliam in anno tertio
1 multos dies] om. Weber
dicens : Vade et ostende te Achab ut dem pluviam super faciem terre.
Numérotation du verset 3Rg. 18,2 

Ivit ergo Elias ut ostenderet se Achab. Erat autem fames vehemens in Samaria.
Numérotation du verset 3Rg. 18,3 

Vocavitque Achab Abdiam dispensatorem domus sue. Abdias autem timebat Dominum Deum2 valde.
2 Deum] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 18,4 

Nam cum interficeret Iezabel prophetas Domini, tulit ille centum prophetas et abscondit eos quinquagenos et quinquagenos3 in speluncis, et pavit eos pane et aqua.
3 et quinquagenos] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 18,5 

Dixit ergo Achab ad Abdiam : Vade in terram ad universos fontes aquarum et in cunctas valles, si forte invenire possimus herbam et salvare equos et mulos et non penitus iumenta intereant.
Numérotation du verset 3Rg. 18,6 

Diviserunt ergo4 sibi regiones ut circuirent eas, Achab ibat per viam unam, et Abdias
4 Diviserunt ergo] Diviseruntque Weber
per viam alteram seorsum.
Numérotation du verset 3Rg. 18,7 

Cumque esset Abdias in via, Elias occurrit ei. Qui cum cognovisset eum, cecidit super faciem suam et ait : Num tu es domine mi Elias ?
Numérotation du verset 3Rg. 18,8 

Cui ille respondit : Ego. Vade et5 dic domino tuo : Adest Elias.
5 et] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 18,9 

Et ille : Quid peccavi, inquit, quoniam trades me servum tuum in manu Achab ut interficiat me ?
Numérotation du verset 3Rg. 18,10 

Vivit Dominus Deus tuus, non est gens aut regnum quo non miserit dominus meus te requirens et respondentibus cunctis : Non est hic. Adiuravit regna singula et gentes eo quod minime reperireris.
Numérotation du verset 3Rg. 18,11 

Et nunc dicis mihi : Vade et dic domino tuo adest Elias.
Numérotation du verset 3Rg. 18,12 

Cumque recessero a te spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro, et6 ingressus nuntiabo Achab et non inveniens7 te et interficiet me. Servus8 tuus timet Dominum ab infantia sua.
6 et] om. Weber |
7 inveniens] inveniet Weber |
8 Servus] + autem Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 18,13 

Numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim cum interficeret Iezabel prophetas Domini, quod absconderim de prophetis Domini centum viros quinquagenos, et quinquagenos in speluncis, et paverim eos pane et aqua ?
Numérotation du verset 3Rg. 18,14 

Et nunc tu dicis : Vade et dic domino tuo adest Elias ut interficiat me ?
Numérotation du verset 3Rg. 18,15 

Et9 dixit Elias : Vivit Dominus exercituum ante cuius cultum10 sto, quia hodie apparebo ei.
9 et] om. Weber |
10 cultum] vultum Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 18,16 

Abiit ergo Abdias in occursum Achab
et indicavit ei venitque Achab in occursum Elie
Numérotation du verset 3Rg. 18,17 

et cum vidisset eum ait : Tune es ille qui conturbas Israel ?
Numérotation du verset 3Rg. 18,18 

Et ille ait : Non ego11 turbavi Israel sed tu et domus patris tui qui dereliquistis mandata Domini et secuti estis Baalim.
11 ego] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 18,19 

Verumtamen nunc mitte et congrega ad me universum Israel in monte Carmeli, et prophetas Baal quadringentos quinquaginta, prophetasque lucorum quadringentos qui comedunt de mensa Iezabel.
Numérotation du verset 3Rg. 18,20 

Misit Achab ad omnes filios Israel et congregavit prophetas in monte Carmeli.
Numérotation du verset 3Rg. 18,21 

Accedens autem Elias ad omnem populum Israel12 ait : Usquequo claudicatis in duas partes. Si Dominus est Deus sequimini eum. Si autem Baal sequimini illum. Et non respondit populus ei13 verbum.
12 Israel] om. Weber |
13 populus ei] inv. Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 18,22 

Et ait rursum Elias ad populum : Ego remansi propheta Domini solus. Prophete autem Baal quadringenti et quinquaginta propheteque lucorum quadringenti14 viri sunt.
14 propheteque… quadringenti] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 18,23 

Dentur nobis duo boves, et illi eligant bovem unum, et in frusta cedentes super ligna ponant15, ignem autem non supponant. Et ego faciam bovem alterum et imponam super ligna16 ignemque
15 super ligna - ponant] inv. Weber |
16 ligna] lingna Rusch |
 non supponam.
Numérotation du verset 3Rg. 18,24 

Invocate nomina deorum vestrorum, et ego invocabo nomen Dei mei17. Et deus qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus. Respondens omnis populus ait : Optima propositio quam locutus est Elias18.
17 Dei mei] Domini Weber |
18 quam…Elias] om. Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 18,25 

Dixit ergo Elias prophetis Baal : Eligite vobis bovem unum et facite primi, quia vos plures estis et invocate nomina deorum vestrorum, ignemque non supponatis.
Numérotation du verset 3Rg. 18,26 

Qui cum tulissent bovem quem dederat eis fecerunt et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem dicentes : Baal exaudi nos. Et non erat vox, nec qui responderet. Transiliebantque altare quod fecerant.
Numérotation du verset 3Rg. 18,27 

Cumque esset iam meridies, illudebat eis Elias dicens : Clamate voce maiore deus enim est et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut certe dormit ut excitetur.
Numérotation du verset 3Rg. 18,28 

Clamabant ergo voce magna, et incidebant se iuxta ritum suum cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine.
Numérotation du verset 3Rg. 18,29 

Postquam autem transiit meridies, et illis prophetantibus venerat tempus quo sacrificium offerri solet, nec audiebatur vox, neque aliquis respondebat, nec attendebat orantes.
Numérotation du verset 3Rg. 18,30 

Dixit Elias omni populo : Venite ad me, et accedente ad se populo, curavit altare Domini
quod destructum fuerat,
Numérotation du verset 3Rg. 18,31 

et tulit duodecim lapides iuxta numerum tribuum filiorum Iacob ad quem factus est sermo Domini dicens : Israel erit nomen tuum,
Numérotation du verset 3Rg. 18,32 

et edificavit altare de lapidibus19 in nomine Domini. Fecitque aqueductum
19 altare…lapidibus] lapidibus altare Weber
quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris,
Numérotation du verset 3Rg. 18,33 

et composuit ligna, divisitque per membra bovem et posuit super ligna
Numérotation du verset 3Rg. 18,34 

et ait : Implete quatuor hydrias aqua, et fundite super holocaustum et super ligna. Rursumque dixit : Etiam secundo hoc facite. Qui cum fecissent et secundo ait : Et20 tertio idipsum facite. Feceruntque21 tertio,
20 et] etiam Weber |
21 feceruntque] + et Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 18,35 

Et currebant aque circum22 altare et fossa aqueductus repleta est.
22 circum] circa Weber
Numérotation du verset 3Rg. 18,36 

Cumque iam tempus esset ut offerretur holocaustum, accedens Elias propheta ait : Domine Deus Abraham et23 Isaac et Israel ostende hodie24, quia tu es Deus Israel et ego servus tuus, et iuxta preceptum tuum feci omnia verba hec.
23 et] om. Weber |
24 ostende hodie] om. Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 18,37 

Exaudi me, Domine, exaudi me, ut discat populus iste, quia tu es Dominus Deus, et tu convertisti cor eorum iterum.
Numérotation du verset 3Rg. 18,38 

Cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides, pulverem quoque et aquam que erat in aqueductu lambens.
Numérotation du verset 3Rg. 18,39 

Quod cum vidisset omnis populus cecidit in faciem suam et ait : Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus.
Numérotation du verset 3Rg. 18,40 

Dixitque Elias ad eos : Apprehendite prophetas Baal,
et ne unus quidem fugiat ex eis. Quos cum comprehendissent
duxit eos Elias ad torrentem Cison et interfecit eos ibi.
Numérotation du verset 3Rg. 18,41 

Et ait Elias ad Achab : Ascende comede et bibe, quia sonus multe pluvie est.
Numérotation du verset 3Rg. 18,42 

Ascendit Achab ut comederet et biberet. Elias autem ascendit in vertice Carmeli et pronus in terram posuit faciem suam25 inter genua sua
25 suam] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 18,43 

et dixit ad puerum suum : Ascende et prospice contra mare. Qui cum ascendisset et contemplatus esset ait : Non est quicquam. Et rursum ait illi : Revertere septem vicibus.
Numérotation du verset 3Rg. 18,44 

In septima autem vice ecce nebecula26 parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari. Qui ait : Ascende et dic Achab : Iunge currum tuum27 et descende ne occupet te pluvia.
26 nebecula] nubicula Weber |
27 currum tuum] om. Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 18,45 

Cumque se verterent huc atque illuc, ecce celi obtenebrati28
28 obtenebrati] contenebrati Weber
sunt et nubes et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab abiit in Iezrael,
Numérotation du verset 3Rg. 18,46 

et manus Domini facta est super Eliam, accinctisque lumbis currebat ante Achab donec veniret in Iezrael.

Capitulum 18

Numérotation du verset 3Rg. 18,1 
Post multos dies1 verbum Domini factum est ad Eliam in anno tertio
1 multos dies] om. Weber
interl.| Tres anni famis scientiam sancte Trinitatis populo Iudeorum, vel in toto mundo defuisse prefigurabant. Sex menses ad opus bonum pertinent quod penitus desierat ab illis. Unde : Non est qui faciat bonum etc.a
a Ps. 13, 1.3 ; Ps. 52, 1.4 ; Rm. 3, 12.
dicens : Vade et ostende te Achab ut dem pluviam super faciem terre.
Numérotation du verset 3Rg. 18,2 
Ivit ergo Elias ut ostenderet se Achab. Erat autem fames vehemens in Samaria.
Numérotation du verset 3Rg. 18,3 
Vocavitque Achab Abdiam dispensatorem domus sue. Abdias autem timebat Dominum Deum2 valde.
2 Deum] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 18,4 
Nam cum interficeret Iezabel prophetas Domini, tulit ille centum prophetas et abscondit eos quinquagenos et quinquagenos3 in speluncis, et pavit eos pane et aqua.
3 et quinquagenos] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 18,5 
Dixit ergo Achab ad Abdiam : Vade in terram ad universos fontes aquarum et in cunctas valles, si forte invenire possimus herbam et salvare equos et mulos et non penitus iumenta intereant.
Numérotation du verset 3Rg. 18,6 
Diviserunt ergo4 sibi regiones ut circuirent eas, Achab ibat per viam unam, et Abdias
4 Diviserunt ergo] Diviseruntque Weber
marg.| ET  ABDIAS.   Abdias princeps exercitus Israel, cuius nomen interpretatur ‘servus Domini’ illos prefigurabat qui ex principibus Iudeorum crediderunt, et erant occulti discipuli ut Nichodemus et Ioseph.
per viam alteram seorsum.
Numérotation du verset 3Rg. 18,7 
Cumque esset Abdias in via, Elias occurrit ei. Qui cum cognovisset eum, cecidit super faciem suam et ait : {t. 2 : Erfurt, f. 67ra ; facsim., p. 133a} Num tu es domine mi Elias ?
Numérotation du verset 3Rg. 18,8 
Cui ille respondit : Ego. Vade et5 dic domino tuo : Adest Elias.
5 et] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 18,9 
Et ille : Quid peccavi, inquit, quoniam trades me servum tuum in manu Achab ut interficiat me ?
Numérotation du verset 3Rg. 18,10 
Vivit Dominus Deus tuus, non est gens aut regnum quo non miserit dominus meus te requirens et respondentibus cunctis : Non est hic. Adiuravit regna singula et gentes eo quod minime reperireris.
Numérotation du verset 3Rg. 18,11 
Et nunc dicis mihi : Vade et dic domino tuo adest Elias.
Numérotation du verset 3Rg. 18,12 
Cumque recessero a te spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro, et6 ingressus nuntiabo Achab et non inveniens7 te et interficiet me. Servus8 tuus timet Dominum ab infantia sua.
6 et] om. Weber
7 inveniens] inveniet Weber
8 Servus] + autem Weber
Numérotation du verset 3Rg. 18,13 
Numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim cum interficeret Iezabel prophetas Domini, quod absconderim de prophetis Domini centum viros quinquagenos, et quinquagenos in speluncis, et paverim eos pane et aqua ?
Numérotation du verset 3Rg. 18,14 
Et nunc tu dicis : Vade et dic domino tuo adest Elias ut interficiat me ?
Numérotation du verset 3Rg. 18,15 
Et9 dixit Elias : Vivit Dominus exercituum ante cuius cultum10 sto, quia hodie apparebo ei.
9 et] om. Weber
10 cultum] vultum Weber
Numérotation du verset 3Rg. 18,16 
Abiit ergo Abdias in occursum Achab
interl.| Iste fuit vir illius mulieris que oleum in lechito habebat. Unde miraculum factum est propter debitum. unde pavit centum prophetas. Urgebatur vendere filium. Mortuus enim erat pater eius
et indicavit ei venitque Achab in occursum Elie
Numérotation du verset 3Rg. 18,17 
et cum vidisset eum ait : Tune es ille qui conturbas Israel ?
Numérotation du verset 3Rg. 18,18 
Et ille ait : Non ego11 turbavi Israel sed tu et domus patris tui qui dereliquistis mandata Domini et secuti estis Baalim.
11 ego] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 18,19 
Verumtamen nunc mitte et congrega ad me universum Israel in monte Carmeli, et prophetas Baal quadringentos quinquaginta, {t. 2 : Erfurt, f. 67rb ; facsim., p. 133b} prophetasque lucorum quadringentos qui comedunt de mensa Iezabel.
Numérotation du verset 3Rg. 18,20 
Misit Achab ad omnes filios Israel et congregavit prophetas in monte Carmeli.
Numérotation du verset 3Rg. 18,21 
Accedens autem Elias ad omnem populum Israel12 ait : Usquequo claudicatis in duas partes. Si Dominus est Deus sequimini eum. Si autem Baal sequimini illum. Et non respondit populus ei13 verbum.
12 Israel] om. Weber
13 populus ei] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 18,22 
Et ait rursum Elias ad populum : Ego remansi propheta Domini solus. Prophete autem Baal quadringenti et quinquaginta propheteque lucorum quadringenti14 viri sunt.
14 propheteque… quadringenti] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 18,23 
Dentur nobis duo boves, et illi eligant bovem unum, et in frusta cedentes super ligna ponant15, ignem autem non supponant. Et ego faciam bovem alterum et imponam super ligna16 ignemque
15 super ligna - ponant] inv. Weber
16 ligna] lingna Rusch
interl.| vel autem
 non supponam.
Numérotation du verset 3Rg. 18,24 
Invocate nomina deorum vestrorum, et ego invocabo nomen Dei mei17. Et deus qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus. Respondens omnis populus ait : Optima propositio quam locutus est Elias18.
17 Dei mei] Domini Weber
18 quam…Elias] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 18,25 
Dixit ergo Elias prophetis Baal : Eligite vobis bovem unum et facite primi, quia vos plures estis et invocate nomina deorum vestrorum, ignemque non supponatis.
Numérotation du verset 3Rg. 18,26 
Qui cum tulissent bovem quem dederat eis fecerunt et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem dicentes : Baal exaudi nos. Et non erat vox, nec qui responderet. Transiliebantque altare quod fecerant.
Numérotation du verset 3Rg. 18,27 
Cumque esset iam meridies, illudebat eis Elias dicens : Clamate voce maiore deus enim est et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut {t. 2 : Erfurt, f. 67va ; facsim., p. 134a} certe dormit ut excitetur.
Numérotation du verset 3Rg. 18,28 
Clamabant ergo voce magna, et incidebant se iuxta ritum suum cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine.
Numérotation du verset 3Rg. 18,29 
Postquam autem transiit meridies, et illis prophetantibus venerat tempus quo sacrificium offerri solet, nec audiebatur vox, neque aliquis respondebat, nec attendebat orantes.
Numérotation du verset 3Rg. 18,30 
Dixit Elias omni populo : Venite ad me, et accedente ad se populo, curavit altare Domini
marg.| CURAVI<T>19  ALTARE. RAB<ANUS>. Et redemptor noster contra mundi principem ac satellites eius decertans ac superans, altare Domini quod destructum fuerat, id est fidelium corda a labe iniquitatis purgans aram Deo dedicat, que ex duodecim lapidibus constructa memoratur, quia ex his qui propheticam et apostolicam fidem seu doctrinam sequuntur, gratissima ara Deo construitur in qua sacrificium laudisb in odorem suavitatis offertur.
b Cf. Ps. 49, 23.
19 curavit] coni., curavi Rusch
quod destructum fuerat,
Numérotation du verset 3Rg. 18,31 
et tulit duodecim lapides iuxta numerum tribuum filiorum Iacob ad quem factus est sermo Domini dicens : Israel erit nomen tuum,
Numérotation du verset 3Rg. 18,32 
et edificavit altare de lapidibus20 in nomine Domini. Fecitque aqueductum
20 altare…lapidibus] lapidibus altare Weber
marg.| FECITQUE  AQUEDUCTUM. RAB<ANUS>. Ex contrito videlicet corde et humiliatoc spiritu flumina producendo lacrimarum pre timore gehenne et desiderio vite eterne. Ibi etiam   composuit ligna , quia sanctorum dicta et facta ad exemplum constituit credentibus.   Divisitque membra bovis et posuit super ligna , cum omnes actus suos ad exemplum sanctorum patrum fideles formare docuit. Iussitque super holocaustum et super ligna semel, iterum et tertio aquam infundere, quia omni tempore est necesse verba, cogitatus et opera nostra in pura operatione et compunctione lacrimarum mundare, et non prius cessare quam fosse aque ductus repleantur, id est donec futurum gaudium presenti merori succedens perfecte compleatur. Sicque erit iuxta illud quod sequitur.   Cecidit ignis de celo et voravit holocaustum etc., quando discrimen superni iudicis dicta ac facta et totam vitam nostram perfecte examinans, {t. 2 : Erfurt, f. 67vb ; facsim., p. 134b} probando nos : «Sicut igne probatur argentum»d, immortales ac beatos factos in sede collocabit perpetua, ut ad instar Israelitarum in eternum gratulando canamus :   Dominus ipse est Deus .
c Cf. Ps. 50, 19.
d Prv. 17, 3.
quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris,
Numérotation du verset 3Rg. 18,33 
et composuit ligna, divisitque per membra bovem et posuit super ligna
Numérotation du verset 3Rg. 18,34 
et ait : Implete quatuor hydrias aqua, et fundite super holocaustum et super ligna. Rursumque dixit : Etiam secundo hoc facite. Qui cum fecissent et secundo ait : Et21 tertio idipsum facite. Feceruntque22 tertio,
21 et] etiam Weber
22 feceruntque] + et Weber
Numérotation du verset 3Rg. 18,35 
Et currebant aque circum23 altare et fossa aqueductus repleta est.
23 circum] circa Weber
Numérotation du verset 3Rg. 18,36 
Cumque iam tempus esset ut offerretur holocaustum, accedens Elias propheta ait : Domine Deus Abraham et24 Isaac et Israel ostende hodie25, quia tu es Deus Israel et ego servus tuus, et iuxta preceptum tuum feci omnia verba hec.
24 et] om. Weber
25 ostende hodie] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 18,37 
Exaudi me, Domine, exaudi me, ut discat populus iste, quia tu es Dominus Deus, et tu convertisti cor eorum iterum.
Numérotation du verset 3Rg. 18,38 
Cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides, pulverem quoque et aquam que erat in aqueductu lambens.
Numérotation du verset 3Rg. 18,39 
{t. 2 : Erfurt, f. 67vb ; facsim., p. 134b} Quod cum vidisset omnis populus cecidit in faciem suam et ait : Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus.
Numérotation du verset 3Rg. 18,40 
Dixitque Elias ad eos : Apprehendite prophetas Baal,
marg.| APPREHENDITE. RAB<ANUS>. Sic redemptor noster adveniente die iudicii, mittet angelos suos et colligent omnia scandala de regno eius, et mittens eos in stagnum ignis ubi cruciabuntur secundum duritiam et impenitens cor eorum.
et ne unus quidem fugiat ex eis. Quos cum comprehendissent
interl.| vel apprehendissent
duxit eos Elias ad torrentem Cison et interfecit eos ibi.
Numérotation du verset 3Rg. 18,41 
Et ait Elias ad Achab : Ascende comede et bibe, quia sonus multe pluvie est.
marg.| MULTE  PLUVIE. ISI<DORUS>. Nascente Christo Dei filio inter homines et teneritudinem carnis nostre accipiente, postquam mortem gustavit et victor de mundo ad celos ascendit, imbrem gratie divine per septiformem spiritum de supernis ad terram misit, qui nos a peccato mundaret et spirituales fructus gignere faceret.
Numérotation du verset 3Rg. 18,42 
Ascendit Achab ut comederet et biberet. Elias autem ascendit in vertice Carmeli et pronus in terram posuit faciem suam26 inter genua sua
26 suam] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 18,43 
et dixit ad puerum suum : Ascende et prospice contra mare. Qui cum ascendisset et contemplatus esset ait : Non est quicquam. Et rursum ait illi : Revertere septem vicibus.
Numérotation du verset 3Rg. 18,44 
In septima autem vice ecce nebecula27 parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari. Qui ait : Ascende et dic Achab : Iunge currum tuum28 et descende ne occupet te pluvia.
27 nebecula] nubicula Weber
28 currum tuum] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 18,45 
Cumque se verterent huc atque illuc, ecce celi obtenebrati29
29 obtenebrati] contenebrati Weber
interl.| vel contenebrati
sunt et nubes et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab abiit in Iezrael,
Numérotation du verset 3Rg. 18,46 
et manus Domini facta est super Eliam, accinctisque lumbis currebat ante Achab donec veniret in Iezrael.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (3Rg. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 14/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=14&chapitre=14_18)

Notes :