Capitulum 16

Numérotation du verset 3Rg. 16,1 

Factus est autem sermo Domini ad Iehu1
1 Iehu] scrips. hic et ubique, Hieu Rusch Edmaior. Weber
filium Anani2 contra Baasa dicens :
2 Anani Rusch Weber ] Cava ... Annani ΩJ
Numérotation du verset 3Rg. 16,2 

Pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui te3* ducem super populum meum Israel, tu autem ambulasti in via Ieroboam, et peccare fecisti populum meum Israel ut me irritares in peccatis eorum.
3 te ΩS Ed1530 Clementina ] om. Rusch Weber
Numérotation du verset 3Rg. 16,3 

Ecce ego demetam posteriora Baasa,
et posteriora domus eius et faciam domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabath.
Numérotation du verset 3Rg. 16,4 

Qui mortuus fuerit de Baasa
in civitate comedent eum canes, et qui mortuus fuerit ex eo in regione comedent eum volucres celi.
Numérotation du verset 3Rg. 16,5 

Reliqua autem sermonum Baasa et quecumque fecit, et prelia eius nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset 3Rg. 16,6 

Dormivit ergo Baasa cum patribus suis sepultusque est in Thersa
et regnavit Ela filius eius pro eo.
Numérotation du verset 3Rg. 16,7 

Cum autem in manu Iehu filii Anani prophete verbum Domini factum esset contra Baasa et contra domum eius et contra omne malum quod fecerat coram Domino ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Ieroboam, ob hanc causam occidit eum, hoc est Iehu filium Anani prophetam4.
4 hoc est…prophetam] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 16,8 

Anno vicesimo sexto Asa regis Iuda regnavit Hela filius Baasa super Israel in Thersa duobus annis.
Numérotation du verset 3Rg. 16,9 

Et rebellavit contra eum servus suus Zamri5 dux medie partis equitum. Erat autem Ela in Thersa bibens et temulentus in domo Arsa prefecti Thersa.
5 Zamri Ω Weber ] Zambri Clementina Rusch
Numérotation du verset 3Rg. 16,10 

Irruens ergo Zamri6 percussit et occidit eum anno vicesimo septimo Asa regis Iuda et regnavit pro eo.
6 Zamri Ω Weber ] Zambri Clementina Rusch
Numérotation du verset 3Rg. 16,11 

Cumque regnasset et sedisset super solium eius, percussit omnem domum Baasa et non dereliquit ex eo mingentem ad parietem, et propinquos et amicos eius.
Numérotation du verset 3Rg. 16,12 

Delevitque Zamri7 omnem domum Baasa iuxta verbum Domini quod locutus fuerat ad Baasa in manu Iehu
7 Zamri Ω Weber ] Zambri Clementina Rusch
prophete,
Numérotation du verset 3Rg. 16,13 

propter universa peccata Baasa, et peccata Ela filii eius qui peccaverunt et peccare fecerunt Israel, provocantes Dominum Deum Israel in vanitatibus suis.
Numérotation du verset 3Rg. 16,14 

Reliqua autem sermonum Ela et omnia que fecit, nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset 3Rg. 16,15 

Anno vicesimo et septimo Asa regis Iuda regnavit Zamri8 septem diebus in Thersa. Porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philistinorum.
8 Zamri Ω Weber ] Zambri Clementina Rusch
Numérotation du verset 3Rg. 16,16 

Cumque audisset rebellasse Zamri9 et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israel Amri qui erat princeps militie super Israel in die illa in castris.
9 Zamri ΩS ΩJ Weber ] Zambri ΩM Clementina Rusch
Numérotation du verset 3Rg. 16,17 

Ascendit ergo Amri et omnis Israel cum eo de Gebbethon et obsidebant Thersa.
Numérotation du verset 3Rg. 16,18 

Videns autem Zamri10 quod expugnanda esset civitas, ingressus est palatium et succendit secum domo11 regiam et mortuus est
10 Zamri Ω Weber ] Zambri Clementina Rusch |
11 domo] domum Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 16,19 

in peccatis suis que peccaverat faciens malum coram Domino, et ambulans in via Ieroboam et in peccato eius quo fecit peccare Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 16,20 

Reliqua autem sermonum Zamri12 et insidiarum eius et tyrannidis nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel ?
12 Zamri Ω Weber ] Zambri Rusch Clementina
Numérotation du verset 3Rg. 16,21 

Tunc divisus est populus Israel in duas partes. Media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth, ut constitueret eum regem et media pars Amri.
Numérotation du verset 3Rg. 16,22 

Prevaluit autem populus qui erat cum Amri populo qui sequebatur Thebni filium Gineth. Mortuusque est Thebni et regnavit Amri.
Numérotation du verset 3Rg. 16,23 

Anno tricesimo primo Asa regis Iuda regnavit Amri super Israel duodecim annis. In Thersa regnavit sex annis.
Numérotation du verset 3Rg. 16,24 

Emitque montem Samarie a Somer duobus talentis argenti, et edificavit eum13 et vocavit nomen civitatis quam extruxerat nomine Somer domini montis Samariam14.
13 eum] eam Weber |
14 Samariam] Samarie Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 16,25 

Fecit autem Amri malum in conspectu Domini et operatus est nequiter super omnes qui fuerant ante eum.
Numérotation du verset 3Rg. 16,26 

Ambulavitque in omni via Ieroboam filii Nabath, et in peccatis eius quibus peccare fecerat Israel, ut irritaret Dominum Deum Israel in vanitatibus suis.
Numérotation du verset 3Rg. 16,27 

Reliqua autem sermonum Amri et prelia eius que gessit nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset 3Rg. 16,28 

Dormivitque15 Amri cum patribus suis et sepultus est in Samaria. Regnavitque Achab16 filius eius pro eo.
15 dormivitque] et dormivit Weber |
16 Achab] Ahab hic et ubique Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 16,29 

Achab vero filius Amri regnavit super Israel anno tricesimo octavo Asa regis Iuda. Et regnavit Achab filius Amri super Israel in Samaria viginti et duobus annis.
Numérotation du verset 3Rg. 16,30 

Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum.
Numérotation du verset 3Rg. 16,31 

Nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Ieroboam filii Nabath, insuper duxit uxorem Iezabel filiam Methaal17 regis Sidoniorum et abiit et servivit Baal et adoravit eum.
17 Methaal] Ethbaal Weber
Numérotation du verset 3Rg. 16,32 

Et posuit aram Baal in templo Baal quod edificaverat in Samaria
Numérotation du verset 3Rg. 16,33 

et plantavit lucum. Et addidit Achab in opere suo irritans Dominum Deum Israel super omnes reges Israel qui fuerant ante eum.
Numérotation du verset 3Rg. 16,34 

In diebus eius edificavit Ahiel de Bethel Hiericho.
In Abiram primitivo suo fundavit eam,
et in Segub novissimo suo posuit portas eius iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Iosue filii Nun18.
18 Nun] Num Edmaior. (D)

Capitulum 16

Numérotation du verset 3Rg. 16,1 
Factus est autem sermo Domini ad Iehu1
1 Iehu] scrips. hic et ubique, Hieu Rusch Edmaior. Weber
interl.| vel : Hieu 2   *
2 Hieu] scrips. , Iehu Rusch
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 65va ; facsim., p. 130a} FACTUS  EST  AUTEM  SERMO  DOMINI  AD  IEHU. Mentio huius prophete in nullo alio loco fit, sed subito introducitur sicut alii unde Abdias dicitur pavisse in speluncis septuaginta prophetas. Et Elias ait : «Prophetas tuos occiderunt»a et filii prophetarum leguntur occurrisse Eliseob quorum alia nulla fit mentio nulla specialis nominatio.
a 3Rg. (1Rg.) 19, 10.
b Cf. 4Rg. (2Rg.) 2, 5.
filium Anani3 contra Baasa dicens :
3 Anani Rusch Weber ] Cava ... Annani ΩJ
Numérotation du verset 3Rg. 16,2 
Pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui te4* ducem super populum meum Israel, tu autem ambulasti in via Ieroboam, et peccare fecisti populum meum Israel ut me irritares in peccatis eorum.
4 te ΩS Ed1455 Ed1530 Clementina ] om. Rusch Weber
Numérotation du verset 3Rg. 16,3 
Ecce ego demetam posteriora Baasa,
marg.| ECCE  EGO  DEMETAM  POSTERIORA. Mystice. RABANUS. Demetit Dominus huius vel cuiuscumque iniqui   posteriora , cum peccata post finem vite ulciscitur. Demetit et   posteriora domus eius cum imitatorem eternis cruciatibus damnat. Quicumque ergo usque in finem vite in pravis operibus perseverat, posteriora illius demetentur.
et posteriora domus eius et faciam domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabath.
Numérotation du verset 3Rg. 16,4 
Qui mortuus fuerit de Baasa
marg.| QUI  MORTUUS  FUERIT  DE  BAASA. RAB<ANUS>. De Baasa, id est de corpore diaboli confusione plenissimo. Ille in civitate est mortuus qui in Ecclesia fidetenus perseverans criminibus capitalibus obnoxius est. Is ore canum laceratur, cum sententiis doctorum increpatur, arguitur, damnatur. De quibus in psalmis : «Ut canes circuibunt civitates»c. Canes enim a canendo dicti sunt. Canum enim consuetudo est illa loca defendere in quibus se norunt alimoniam reperire. O canes beatos qui persequuntur infideles, fures abigunt ovilia sancta custodiunt. Illi ex Baasa in regione moriuntur, qui extra Ecclesiam idolatrie aut heresi ore atque opere nefario deserviunt, hos volucres celi comedunt ille que secus viam semen sparsum comeduntd quando onustos peccatis secum ad eternum rapiunt interitum.
c Cf. Ps. 58, 7 ; Ps. 58, 15.
d Cf. Mt. 13, 4.
in civitate comedent eum canes, et qui mortuus fuerit ex eo in regione comedent eum volucres celi.
Numérotation du verset 3Rg. 16,5 
Reliqua autem sermonum Baasa et quecumque fecit, et prelia eius nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset 3Rg. 16,6 
Dormivit ergo Baasa cum patribus suis sepultusque est in Thersa
interl.| illa civitate
et regnavit Ela filius eius pro eo.
Numérotation du verset 3Rg. 16,7 
Cum autem in manu Iehu filii Anani prophete verbum Domini factum esset contra Baasa et contra domum eius et contra omne malum quod fecerat coram Domino ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Ieroboam, ob hanc causam occidit eum, hoc est Iehu filium Anani prophetam5.
5 hoc est…prophetam] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 16,8 
Anno vicesimo sexto Asa regis Iuda regnavit Hela filius Baasa super Israel in Thersa duobus annis.
Numérotation du verset 3Rg. 16,9 
Et rebellavit contra eum servus suus Zamri6 dux medie partis equitum. Erat autem Ela in Thersa bibens et temulentus in domo Arsa prefecti Thersa.
6 Zamri Ω Weber ] Zambri Ed1455 Clementina Rusch
Numérotation du verset 3Rg. 16,10 
Irruens ergo {t. 2 : Erfurt, f. 65vb ; facsim., p. 130b} Zamri7 percussit et occidit eum anno vicesimo septimo Asa regis Iuda et regnavit pro eo.
7 Zamri Ω Weber ] Zambri Ed1455 Clementina Rusch
Numérotation du verset 3Rg. 16,11 
Cumque regnasset et sedisset super solium eius, percussit omnem domum Baasa et non dereliquit ex eo mingentem ad parietem, et propinquos et amicos eius.
Numérotation du verset 3Rg. 16,12 
Delevitque Zamri8 omnem domum Baasa iuxta verbum Domini quod locutus fuerat ad Baasa in manu Iehu
8 Zamri Ω Weber ] Zambri Ed1455 Clementina Rusch
interl.| vel : Iehu
prophete,
Numérotation du verset 3Rg. 16,13 
propter universa peccata Baasa, et peccata Ela filii eius qui peccaverunt et peccare fecerunt Israel, provocantes Dominum Deum Israel in vanitatibus suis.
Numérotation du verset 3Rg. 16,14 
Reliqua autem sermonum Ela et omnia que fecit, nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset 3Rg. 16,15 
Anno vicesimo et septimo Asa regis Iuda regnavit Zamri9 septem diebus in Thersa. Porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philistinorum.
9 Zamri Ω Weber ] Zambri Ed1455 Clementina Rusch
Numérotation du verset 3Rg. 16,16 
Cumque audisset rebellasse Zamri10 et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israel Amri qui erat princeps militie super Israel in die illa in castris.
10 Zamri ΩS ΩJ Weber ] Zambri ΩM Ed1455 Clementina Rusch
Numérotation du verset 3Rg. 16,17 
Ascendit ergo Amri et omnis Israel cum eo de Gebbethon et obsidebant Thersa.
Numérotation du verset 3Rg. 16,18 
Videns autem Zamri11 quod expugnanda esset civitas, ingressus est palatium et succendit secum domo12 regiam et mortuus est
11 Zamri Ω Weber ] Zambri Ed1455 Clementina Rusch
12 domo] domum Weber
Numérotation du verset 3Rg. 16,19 
in peccatis suis que peccaverat faciens malum coram Domino, et ambulans in via Ieroboam et in peccato eius quo fecit peccare Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 16,20 
Reliqua autem sermonum Zamri13 et insidiarum eius et tyrannidis nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel ?
13 Zamri Ω Weber ] Zambri Ed1455 Rusch Clementina
Numérotation du verset 3Rg. 16,21 
Tunc divisus est populus Israel in duas partes. {t. 2 : Erfurt, f. 66ra ; facsim., p. 131a} Media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth, ut constitueret eum regem et media pars Amri.
Numérotation du verset 3Rg. 16,22 
Prevaluit autem populus qui erat cum Amri populo qui sequebatur Thebni filium Gineth. Mortuusque est Thebni et regnavit Amri.
Numérotation du verset 3Rg. 16,23 
Anno tricesimo primo Asa regis Iuda regnavit Amri super Israel duodecim annis. In Thersa regnavit sex annis.
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 66ra ; facsim., p. 131a} IN  THERSA  REGNAVIT  SEX  ANNIS. R<ABANUS>. Sex annos fecit in Thersa reliquos in civitate que Macheronta appellatur a grecis Samaria. Hic nominavit eam Someron, a Somer priore Domino et est metropolis regni et postea omnis regio ab eo Samaria appellatur, que nunc Sebaste vocatur, ubi ossa beati Ioannis Baptiste quiescunt.
Numérotation du verset 3Rg. 16,24 
Emitque montem Samarie a Somer duobus talentis argenti, et edificavit eum14 et vocavit nomen civitatis quam extruxerat nomine Somer domini montis Samariam15.
14 eum] eam Weber
15 Samariam] Samarie Weber
Numérotation du verset 3Rg. 16,25 
Fecit autem Amri malum in conspectu Domini et operatus est nequiter super omnes qui fuerant ante eum.
Numérotation du verset 3Rg. 16,26 
Ambulavitque in omni via Ieroboam filii Nabath, et in peccatis eius quibus peccare fecerat Israel, ut irritaret Dominum Deum Israel in vanitatibus suis.
Numérotation du verset 3Rg. 16,27 
Reliqua autem sermonum Amri et prelia eius que gessit nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset 3Rg. 16,28 
Dormivitque16 Amri cum patribus suis et sepultus est in Samaria. Regnavitque Achab17 filius eius pro eo.
16 dormivitque] et dormivit Weber
17 Achab] Ahab hic et ubique Weber
Numérotation du verset 3Rg. 16,29 
Achab vero filius Amri regnavit super Israel anno tricesimo octavo Asa regis Iuda. Et regnavit Achab filius Amri super Israel in Samaria viginti et duobus annis.
Numérotation du verset 3Rg. 16,30 
Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum.
Numérotation du verset 3Rg. 16,31 
Nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Ieroboam filii Nabath, insuper duxit uxorem Iezabel filiam Methaal18 regis Sidoniorum et abiit et servivit Baal et adoravit eum.
18 Methaal] Ethbaal Weber
Numérotation du verset 3Rg. 16,32 
Et posuit aram Baal in templo Baal quod edificaverat in Samaria
Numérotation du verset 3Rg. 16,33 
et plantavit lucum. Et addidit Achab {t. 2 : Erfurt, f. 66rb ; facsim., p. 131b} in opere suo irritans Dominum Deum Israel super omnes reges Israel qui fuerant ante eum.
Numérotation du verset 3Rg. 16,34 
In diebus eius edificavit Ahiel de Bethel Hiericho.
marg.| EDIFICAVIT  AHIEL. RA<BANUS>.   Ahiel vivens Deo,   Bethel domus Dei interpretatur, destructa a Iosue atque anathematizata Hiericho menia restauravit. Cum quis eorum qui in Ecclesia habitum religionis assumpserant, ad agenda scelera que ei Dominus Iesus in die baptismatis donaverat redit, quasque ipse anathematizaverat diaboli pompas luxuriose vivendo repetit. Cumque errorum dogmata vel gentilium fabulas veritati Ecclesiastice qua imbutus est prefert, quasi de   Bethel egrediens ruinas Hiericho resuscitat. Is et fundamenta fidei a quibus bona edificia inchoaret et claustra bone actionis quibus perfici debuerat perdit.
In Abiram primitivo suo fundavit eam,
marg.| IN  ABIRAM  PRIMITIVO. RA<BANUS>. Cum conditor Hiericho fundamenta poneret, primogenitus eius nomine   Abiram mortuus est. Cum portas muniret, Segub filium suum novissimum amisit iuxta imprecationem Iosue.
et in Segub novissimo suo posuit portas eius iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Iosue filii Nun19.
19 Nun] Num Edmaior. (D)



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (3Rg. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=14&chapitre=14_16)

Notes :