Capitulum 12
Numérotation du verset
3Rg. 12,1
Venit autem Roboam in Sichem1. Illuc enim congregatus est2 omnis Israel ad constituendum eum regem.
1 Sichem]
scrips.
, Sichen
Rusch
, Sychem
Weber
|
2 est] erat
Weber
|
Numérotation du verset
3Rg. 12,2
At vero3 Ieroboam filius Nabath cum adhuc esset in Egypto profugus a facie Salomonis regis4 audita morte eius reversus est de Egypto.
3 vero]
om. Weber
|
4 Salomonis regis]
om. Weber
|
Numérotation du verset
3Rg. 12,3
Miseruntque et vocaverunt eum. Venit ergo Ieroboam et omnis multitudo Israel et locuti sunt ad Roboam dicentes :
Numérotation du verset
3Rg. 12,4
Pater tuus durissimum iugum imposuit nobis,
tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo, et de iugo gravissimo quod imposuit nobis et serviemus tibi.
Numérotation du verset
3Rg. 12,5
Qui ait eis : Ite usque ad tertium diem et revertimini ad me. Cumque abiisset populus,
Numérotation du verset
3Rg. 12,6
iniit consilium rex Roboam cum senioribus5
5 senioribus] senibus
Weber
qui assistebant coram Salomone patre eius dum viveret6 et ait eis7 : Quod mihi datis consilium ut respondeam populo ?
6 viveret] adviveret
Weber
|
7 eis]
om. Weber
|
Numérotation du verset
3Rg. 12,7
Qui dixerunt ei : Si hodie obedieris populo huic et servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia erunt tibi servi cunctis diebus.
Numérotation du verset
3Rg. 12,8
Qui dereliquit consilium senum quod dederant ei, et adhibuit adolescentes
qui nutriti fuerant cum eo et assistebant illi.
Numérotation du verset
3Rg. 12,9
Dixitque ad eos : Quod mihi consilium datis8 ut respondeam populo huic ? Qui dixit9 mihi : Levius fac iugum quod imposuit pater tuus super nos.
8 consilium datis]
inv. Weber
|
9 dixit] dixerunt
Weber
|
Numérotation du verset
3Rg. 12,10
Et dixerunt ei iuvenes qui nutriti fuerant cum eo : Sic loquere populo huic qui locuti sunt ad te dicentes : Pater tuus aggravavit iugum nostrum tu releva nos. Sic loqueris ad eos : Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei,
Numérotation du verset
3Rg. 12,11
et nunc pater meus posuit super vos grave iugum10. Ego autem addam super iugum vestrum. Pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cedam scorpionibus.
10 grave iugum]
inv. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 12,12
Venit ergo Ieroboam et omnis populus ad Roboam
die tertio11 sicut locutus fuerat rex dicens : Revertimini ad me die tertia.
11 tertio] tertia
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 12,13
Responditque rex populo dura derelicto consilio seniorum quod ei dederant,
Numérotation du verset
3Rg. 12,14
et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens : Pater meus aggravavit iugum vestrum, ego autem addam iugo vestro. Pater meus cecidit vos flagellis, et ego cedam scorpionibus.
Numérotation du verset
3Rg. 12,15
Et non acquievit rex populo quoniam aversatus fuerat eum12 Dominus, ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahie Silonite ad Ieroboam filium Nabath.
12 fuerat eum]
inv. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 12,16
Videns itaque populus quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens : Que nobis pars in David, vel que hereditas
in filio Isai ? Vade13 in tabernacula tua Israel. Nunc vide domum tuam David, et abiit Israel in tabernacula sua.
13 vade]
om. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 12,17
Super filios autem Israel quicumque habitabant in civitatibus Iuda regnavit Roboam.
Numérotation du verset
3Rg. 12,18
Misit ergo14 rex Roboam Aduram15 qui erat super tributa16 et lapidavit eum omnis populus17
14 ergo] igitur
Weber
|
15 Aduram
Weber
] Aduran
Rusch
|
16 tributa] tributum
Weber
|
17 populus] Israel
Weber
|
et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Hierusalem,
Numérotation du verset
3Rg. 12,19
recessitque Israel a domo David usque in presentem diem.
Numérotation du verset
3Rg. 12,20
Factum est autem cum audisset omnis Israel quod reversus esset Ieroboam miserunt et vocaverunt eum congregato cetu, et constituerunt regem super omnem Israel, nec secutus est quisquam domum David preter tribum Iuda solam.
Numérotation du verset
3Rg. 12,21
Venit autem Roboam Hierusalem et congregavit universam domum Iuda et tribum Beniamin centum octoginta millia electorum virorum et bellatorum, ut pugnaret contra domum Israel et reduceret regnum Roboam filio Salomonis.
Numérotation du verset
3Rg. 12,22
Factus est vero sermo Domini ad Semeiam virum Dei dicens :
Numérotation du verset
3Rg. 12,23
Loquere ad Roboam
filium Salomonis regem Iuda, et ad omnem domum Iuda et Beniamin et reliquos de populo dicens :
Numérotation du verset
3Rg. 12,24
Hec dicit Dominus. Non ascendetis, nec bellabitis contra fratres vestros filios Israel. Revertatur vir in domum suam a me enim factum est verbum hoc. Audierunt sermonem Domini, et reversi sunt de itinere sicut eis preceperat Dominus.
Numérotation du verset
3Rg. 12,25
Edificavit autem Ieroboam Sichem18 in monte Ephraim et habitavit ibi. Et egressus inde edificavit Phanuel.
18 Sichem]
scrips.
, Sichen
Rusch
, Sychem
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 12,26
Dixitque Ieroboam in corde suo : Nunc revertetur regnum ad domum David,
Numérotation du verset
3Rg. 12,27
si ascenderit populus iste, ut faciat sacrificia in domo Domini in Hierusalem et convertetur cor populi huius ad dominum suum Roboam regem Iuda, interficientque me et revertentur ad eum.
Numérotation du verset
3Rg. 12,28
Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos
et dixit eis : Nolite ultra ascendere Hierusalem. Ecce dii tui Israel, qui eduxerunt te de terra Egypti.
Numérotation du verset
3Rg. 12,29
Posuitque unum in Bethel et alterum in Dan.
Numérotation du verset
3Rg. 12,30
Et factum est hoc verbum19 in peccatum. Ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan.
19 hoc verbum]
inv. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 12,31
Et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi qui non erant de filiis Levi.
Numérotation du verset
3Rg. 12,32
Constituitque diem sollemnem in mense octavo, quindecima20 die mensis in similitudinem sollemnitatis que celebratur in Iuda. Et ascendens altare similiter fecit in Bethel, ut immolaret vitulis quos fabricatus fuerat21. Constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum que fecerat,
20 quindecima] quintadecima
Weber
|
21 fuerat] erat
Weber
|
Numérotation du verset
3Rg. 12,33
et ascendit super altare quod extruxerat in Bethel vicesima22 die mensis octavi quem finxerat de corde suo. Et fecit sollemnitatem filiis Israel et ascendit super altare ut adoleret incensum.
22 vicesima] quintadecima
Weber
Capitulum 12
Numérotation du verset
3Rg. 12,1
Venit autem Roboam in Sichem1. Illuc enim congregatus est2 omnis Israel ad constituendum eum regem.
1 Sichem]
scrips.
, Sichen
Rusch
, Sychem
Weber
2 est] erat
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 12,2
At vero3 Ieroboam filius Nabath cum adhuc esset in Egypto profugus a facie Salomonis regis4 audita morte {t. 2 : Erfurt, f. 62rb ; facsim., p. 123b} eius reversus est de Egypto.
3 vero]
om. Weber
4 Salomonis regis]
om. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 12,3
Miseruntque et vocaverunt eum. Venit ergo Ieroboam et omnis multitudo Israel et locuti sunt ad Roboam dicentes :
Numérotation du verset
3Rg. 12,4
Pater tuus durissimum iugum imposuit nobis,
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 62rb ; facsim., p. 123b}
DURISSIMUM
IUGUM. Quomodo hoc verum est, cum superius dictum sit : ‘Quod Salomon non constituit quemquam servire de filiis Israel’a utique non fecit eos servire in agricultura vel alio servili opere. Verum principes ex eis constituit per singulas tribus, qui reddebant regi per vices singulis mensibus annonam et cetera que de expensa regis superius referuntur. Quod modo durissimum iugum appellant.
a Cf. 1Rg. 9, 22.
tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo, et de iugo gravissimo quod imposuit nobis et serviemus tibi.
Numérotation du verset
3Rg. 12,5
Qui ait eis : Ite usque ad tertium diem et revertimini ad me. Cumque abiisset populus,
Numérotation du verset
3Rg. 12,6
iniit consilium rex Roboam cum senioribus5
5 senioribus] senibus
Weber
interl.|
senes isti putantur Banaias et Ioiada et ceteri principes Salomonis
qui assistebant coram Salomone patre eius dum viveret6 et ait eis7 : Quod mihi datis consilium ut respondeam populo ?
6 viveret] adviveret
Weber
7 eis]
om. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 12,7
Qui dixerunt ei : Si hodie obedieris populo huic et servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia erunt tibi servi cunctis diebus.
Numérotation du verset
3Rg. 12,8
Qui dereliquit consilium senum quod dederant ei, et adhibuit adolescentes
marg.|
ADOLESCENTES. De quibus Aduram unus fuitb, qui postea lapidatus est, iuvenes Scriptura non semper iuxta etatem appellat sed iuxta instabilitatem animi. Nam Roboam quadragesimo etatis sue anno regnare cepit.
b Cf. 3Rg. (1Rg.) 12, 18.
qui nutriti fuerant cum eo et assistebant illi.
Numérotation du verset
3Rg. 12,9
Dixitque ad eos : Quod mihi consilium datis8 ut respondeam populo huic ? Qui dixit9 mihi : Levius fac iugum quod imposuit pater tuus super nos.
8 consilium datis]
inv. Weber
9 dixit] dixerunt
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 12,10
Et dixerunt ei iuvenes qui nutriti fuerant cum eo : Sic loquere populo huic qui locuti sunt ad te dicentes : Pater tuus aggravavit iugum nostrum tu releva nos. Sic loqueris ad eos : Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei,
Numérotation du verset
3Rg. 12,11
et nunc pater meus posuit super vos grave iugum10. Ego autem addam super iugum vestrum. Pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cedam scorpionibus.
10 grave iugum]
inv. Weber
marg.|
SCORPIONES. Genus est flagelli, sicut et de spinis vel pomariis solent esse virge nodose. Vel etiam flagellum Saracenorum cum duabus vel tribus virgis, quod habet in summitate plumbeas glandes, alias grandines.
Numérotation du verset
3Rg. 12,12
Venit ergo {t. 2 : Erfurt, f. 62va ; facsim., p. 124a} Ieroboam et omnis populus ad Roboam
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 62va ; facsim., p. 124a}
AD
ROBOAM. RABANUS. Roboam de domo David fuit, sed in via eius non ambulavit."Fecit enim Iuda - Scriptura testec - in diebus illis malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus que fecerant patres eorum. Feceruntque omnes abominationes gentium". Roboam ergo significat ‘malos rectores in Ecclesia’ qui terrenis cupiditatibus dediti, et delectantes in multitudine obsequentium sibi, non quotidianam habent sollicitudinem sibi commissorum. Interpretatur Roboam ‘latitudo populi’, quia tales spatiosam et latam viam gradiuntur que ducit ad mortem multos. Relictoque sanctorum patrum consilio quorum dicta et exempla ad celsitudinem tendunt. Illis obtemperant qui iuvenilibus desideriis mancipati, laudibus iniquis et adulationibus eos gravant quibus comminatur sapientia dicens : «Ve tibi terra cuius rex puer est et cuius principes mane comedunt panem»d. Et e contrario : «Beata terra cuius est rex nobilis et cuius principes vescuntur in tempore suo»e.
c 3Rg. 14, 22.24
d Qo. (Ecl.) 10, 16.
e Qo. (Ecl.) 10, 17.
die tertio11 sicut locutus fuerat rex dicens : Revertimini ad me die tertia.
11 tertio] tertia
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 12,13
Responditque rex populo dura derelicto consilio seniorum quod ei dederant,
Numérotation du verset
3Rg. 12,14
et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens : Pater meus aggravavit iugum vestrum, ego autem addam iugo vestro. Pater meus cecidit vos flagellis, et ego cedam scorpionibus.
Numérotation du verset
3Rg. 12,15
Et non acquievit rex populo quoniam aversatus fuerat eum12 Dominus, ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahie Silonite ad Ieroboam filium Nabath.
12 fuerat eum]
inv. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 12,16
Videns itaque populus quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens : Que nobis pars in David, vel que hereditas
interl.|
inculcatio verborum
in filio Isai ? Vade13 in tabernacula tua Israel. Nunc vide domum tuam David, et abiit Israel in tabernacula sua.
13 vade]
om. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 12,17
Super filios autem Israel quicumque habitabant in civitatibus Iuda regnavit Roboam.
Numérotation du verset
3Rg. 12,18
Misit ergo14 rex Roboam Aduram15 qui erat super tributa16 et lapidavit eum omnis populus17
14 ergo] igitur
Weber
15 Aduram
Weber
] Aduran
Rusch
16 tributa] tributum
Weber
17 populus] Israel
Weber
interl.|
vel Israel
et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Hierusalem,
Numérotation du verset
3Rg. 12,19
recessitque Israel a domo David usque in presentem diem.
Numérotation du verset
3Rg. 12,20
Factum est autem cum audisset omnis Israel quod reversus esset Ieroboam miserunt et vocaverunt eum congregato cetu, et constituerunt regem super omnem Israel, nec secutus est quisquam domum David preter tribum Iuda solam.
interl.|
ideo solam quia principalis alie due non scilicet beniamin et levitica
Numérotation du verset
3Rg. 12,21
Venit autem Roboam Hierusalem et congregavit universam domum Iuda et tribum Beniamin {t. 2 : Erfurt, f. 62vb ; facsim., p. 124b} centum octoginta millia electorum virorum et bellatorum, ut pugnaret contra domum Israel et reduceret regnum Roboam filio Salomonis.
Numérotation du verset
3Rg. 12,22
Factus est vero sermo Domini ad Semeiam virum Dei dicens :
Numérotation du verset
3Rg. 12,23
Loquere ad Roboam
interl.|
iste propheta introducitur subito sicut alii
filium Salomonis regem Iuda, et ad omnem domum Iuda et Beniamin et reliquos de populo dicens :
Numérotation du verset
3Rg. 12,24
Hec dicit Dominus. Non ascendetis, nec bellabitis contra fratres vestros filios Israel. Revertatur vir in domum suam a me enim factum est verbum hoc. Audierunt sermonem Domini, et reversi sunt de itinere sicut eis preceperat Dominus.
Numérotation du verset
3Rg. 12,25
Edificavit autem Ieroboam Sichem18 in monte Ephraim et habitavit ibi. Et egressus inde edificavit Phanuel.
18 Sichem]
scrips.
, Sichen
Rusch
, Sychem
Weber
interl.|
Phanuel
civitas metropolis regni Ieroboam
Numérotation du verset
3Rg. 12,26
Dixitque Ieroboam in corde suo : Nunc revertetur regnum ad domum David,
Numérotation du verset
3Rg. 12,27
si ascenderit populus iste, ut faciat sacrificia in domo Domini in Hierusalem et convertetur cor populi huius ad dominum suum Roboam regem Iuda, interficientque me et revertentur ad eum.
Numérotation du verset
3Rg. 12,28
Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 62vb ; facsim., p. 124b}
FECIT
DUOS
VITULOS. Ieroboam quare vitulos fecerit vel quomodo Iosephus sufficienter exponit.
et dixit eis : Nolite ultra ascendere Hierusalem. Ecce dii tui Israel, qui eduxerunt te de terra Egypti.
Numérotation du verset
3Rg. 12,29
Posuitque unum in Bethel et alterum in Dan.
Numérotation du verset
3Rg. 12,30
Et factum est hoc verbum19 in peccatum. Ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan.
19 hoc verbum]
inv. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 12,31
Et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi qui non erant de filiis Levi.
Numérotation du verset
3Rg. 12,32
Constituitque diem sollemnem in mense octavo, quindecima20 die mensis in similitudinem sollemnitatis que celebratur {t. 2 : Erfurt, f. 63ra ; facsim., p. 125a} in Iuda. Et ascendens altare similiter fecit in Bethel, ut immolaret vitulis quos fabricatus fuerat21. Constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum que fecerat,
20 quindecima] quintadecima
Weber
21 fuerat] erat
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 12,33
et ascendit super altare quod extruxerat in Bethel vicesima22 die mensis octavi quem finxerat de corde suo. Et fecit sollemnitatem filiis Israel et ascendit super altare ut adoleret incensum.
22 vicesima] quintadecima
Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (3Rg. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=14&chapitre=14_12)

Notes :