Capitulum 3

Numérotation du verset Bar. 3,1 

1Et nunc Domine omnipotens Deus Israel anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te.
1 Et nunc... angustiis CorS2 (inc. capituli?)
Numérotation du verset Bar. 3,2 

Audi Domine et miserere quia Deus es misericors et miserere nostri quia peccavimus ante te
Numérotation du verset Bar. 3,3 

quia tu sedes in sempiternum et nos peribimus in evum ?
Numérotation du verset Bar. 3,4 

Domine omnipotens Deus Israel audi nunc orationem mortuorum Israel et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te et non audierunt vocem Domini Dei sui et agglutinata sunt nobis mala.
Numérotation du verset Bar. 3,5 

Noli meminisse iniquitatis2 patrum nostrorum sed memento manus tue et nominis tui in tempore isto:
2 iniquitatis Rusch ] iniquitatum Clementina , iniquitates Weber
Numérotation du verset Bar. 3,6 

quia tu es Dominus Deus noster et laudabimus te Domine:
Numérotation du verset Bar. 3,7 

quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris et ut invocemus nomen tuum et laudemus te in captivitate nostra quia convertimur ab iniquitate3 patrum nostrorum qui peccaverunt ante te.
3 convertimur ab iniquitate Rusch Clementina ] convertemus iniquitatem Weber
Numérotation du verset Bar. 3,8 

Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie quo4 nos dispersisti in improperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt5 a te Domine Deus noster.
4 hodie quo Rusch Weber (hodie in captivitate nostra sumus quo inv. )] hodie qua Clementina |
5 discesserunt Rusch Weber ] recesserunt Clementina |
Numérotation du verset Bar. 3,9 

Audi Israel mandata vite auribus percipe6 ut scias prudentiam.
6 percipe Rusch Clementina ] percipite Weber
Numérotation du verset Bar. 3,10 

Quid est Israel7 quod in terra inimicorum es
7 Israel Rusch Clementina ] + usque in infernum Cor1 L, + quid est Weber
Numérotation du verset Bar. 3,11 

inveterasti in terra aliena coinquinatus es cum mortuis. Deputatus es cum descendentibus in infernum ?
Numérotation du verset Bar. 3,12 

Dereliquisti fontem sapientie.
Numérotation du verset Bar. 3,13 

Nam8 si in via Dei ambulasses habitasses utique9 in pace super terram10.
8 Nam Rusch Clementina ] om. Weber |
9 utique Rusch Clementina ] om. Weber |
10 super terram Rusch ] sempiterna Cor1 L (al.) Clementina Weber |
Numérotation du verset Bar. 3,14 

Disce ubi sit prudentia ubi sit virtus ubi sit intellectus ut scias simul ubi sit longiturnitas vite et victus ubi sit lumen oculorum et pax.
Numérotation du verset Bar. 3,15 

Quis invenit locum eius ? et quis intravit in thesauros eius ?
Numérotation du verset Bar. 3,16 

Ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias que sunt super terram ?
Numérotation du verset Bar. 3,17 

qui in avibus celi ludunt11
11 ludunt Rusch Clementina ] inludunt Weber
Numérotation du verset Bar. 3,18 

qui argentum thesaurizant et aurum in quo confidunt12 homines et non est finis acquisitionis eorum ? qui argentum fabricant et solliciti sunt nec est inventio operum illorum ?
12 confidunt Rusch Clementina ] confidebant Weber
Numérotation du verset Bar. 3,19 

Exterminati sunt et ad inferos descenderunt et alii loco eorum exurrexerunt13.
13 exurrexerunt Rusch Weber ] surrexerunt Clementina
Numérotation du verset Bar. 3,20 

Iuvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram viam autem discipline ignoraverunt
Numérotation du verset Bar. 3,21 

neque intellexerunt semitas eius neque filii eorum susceperunt eam. A facie ipsorum longe facta est.
Numérotation du verset Bar. 3,22 

non est audita in terra Chanaan neque visa est in Theman.
Numérotation du verset Bar. 3,23 

Filii quoque Agar qui exquisierunt14 prudentiam que de terra est negotiatores Terre15 et Theman et fabricatores16 et exquisitores prudentie et17 intelligentie, viam autem sapientie nescierunt neque commemorati sunt semitas eius.
14 exquisierunt Rusch ] exquirunt Clementina Weber |
15 terre Rusch cum Θ] Merrhe Clementina Weber cum Edmaior |
16 fabricatores Rusch ] fabulatores Clementina Weber |
17 prudentie et Rusch Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset Bar. 3,24 

O Israel quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis eius
Numérotation du verset Bar. 3,25 

magnus18 et non habens19 finem: excelsus et immensus.
18 magnus Rusch , Weber ] + est Clementina |
19 habens Rusch ] habet Clementina Weber |
Numérotation du verset Bar. 3,26 

Ibi fuerunt gigantes nominati illi qui ab initio fuerunt statura magna scientes bellum.
Numérotation du verset Bar. 3,27 

Non hos elegit Dominus20 neque viam discipline invenerunt21 ; propterea perierunt.
20 Dominus Rusch Clementina ] Deus Weber |
21 invenerunt Rusch Clementina ] dedit illis Weber |
Numérotation du verset Bar. 3,28 

Et quoniam non habuerunt22 sapientiam interierunt23 propter suam insipientiam.
22 propterea perierunt. 28 Et quoniam non habuerunt Rusch Clementina ] et perierunt eo quod non haberent Weber |
23 interierunt Rusch Clementina ] et perierunt Weber |
Numérotation du verset Bar. 3,29 

Quis ascendit in celum et accepit eam et eduxit24 eam de nubibus ?
24 eduxit Rusch Clementina ] deduxit Weber
Numérotation du verset Bar. 3,30 

Quis transfretavit mare et invenit illam et attulit illam super aurum electum ?
Numérotation du verset Bar. 3,31 

Non est qui possit scire vias25 eius neque qui exquirat semitas eius:
25 vias Rusch Clementina ] viam Weber
Numérotation du verset Bar. 3,32 

sed qui scit universa novit eam et invenit26 eam prudentia sua. Qui preparavit terram in eterno tempore et replevit eam bipedibus27 et quadrupedibus.
26 invenit Rusch Clementina ] adinvenit Weber |
27 bipedibus] pecudibus Weber |
Numérotation du verset Bar. 3,33 

qui emittit lumen et vadit et vocavit illud et obedit28 illi in tremore.
28 obedit Rusch Clementina ] obaudit Weber
Numérotation du verset Bar. 3,34 

Stelle autem dederunt lumen in custodiis suis et letate sunt.
Numérotation du verset Bar. 3,35 

Vocate sunt et dixerunt: adsumus. Et luxerunt ei cum iocunditate qui fecit illas.
Numérotation du verset Bar. 3,36 

Hic est29 Deus noster et30 non estimabitur alius adversus eum.
29 est Rusch Clementina ] om. Weber |
30 et Rusch Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset Bar. 3,37 

Hic adinvenit omnem viam discipline et tradidit illam Iacob puero suo et Israel dilecto suo.
Numérotation du verset Bar. 3,38 

Post hec in terris visus est et cum hominibus conversatus est.

Capitulum 3

Numérotation du verset Bar. 3,1 
1Et nunc Domine omnipotens Deus Israel anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te.
1 Et nunc... angustiis CorS2 (inc. capituli?)
Numérotation du verset Bar. 3,2 
Audi Domine et miserere quia Deus es misericors et miserere nostri quia peccavimus ante te
Numérotation du verset Bar. 3,3 
quia tu sedes in sempiternum et nos peribimus in evum ?
Numérotation du verset Bar. 3,4 
Domine omnipotens Deus Israel audi nunc orationem mortuorum Israel et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te et non audierunt vocem Domini Dei sui et agglutinata sunt nobis mala.
Numérotation du verset Bar. 3,5 
Noli meminisse iniquitatis2 patrum nostrorum sed memento manus tue et nominis tui in tempore isto:
2 iniquitatis Rusch ] iniquitatum Clementina , iniquitates Weber
Numérotation du verset Bar. 3,6 
quia tu es Dominus Deus noster et laudabimus te Domine: {t. 3, Erfurt, f. 181a; facsim., p. 218a}
Numérotation du verset Bar. 3,7 
quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris et ut invocemus nomen tuum et laudemus te in captivitate nostra quia convertimur ab iniquitate3 patrum nostrorum qui peccaverunt ante te.
3 convertimur ab iniquitate Rusch Clementina ] convertemus iniquitatem Weber
Numérotation du verset Bar. 3,8 
Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie quo4 nos dispersisti in improperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt5 a te Domine Deus noster.
4 hodie quo Rusch Weber (hodie in captivitate nostra sumus quo inv. )] hodie qua Clementina
5 discesserunt Rusch Weber ] recesserunt Clementina
Numérotation du verset Bar. 3,9 
Audi Israel mandata vite auribus percipe6 ut scias prudentiam.
6 percipe Rusch Clementina ] percipite Weber
Numérotation du verset Bar. 3,10 
Quid est Israel7 quod in terra inimicorum es
7 Israel Rusch Clementina ] + usque in infernum Cor1 L, + quid est Weber
Numérotation du verset Bar. 3,11 
inveterasti in terra aliena coinquinatus es cum mortuis. Deputatus es cum descendentibus in infernum ?
Numérotation du verset Bar. 3,12 
Dereliquisti fontem sapientie.
Numérotation du verset Bar. 3,13 
Nam8 si in via Dei ambulasses habitasses utique9 in pace super terram10.
8 Nam Rusch Clementina ] om. Weber
9 utique Rusch Clementina ] om. Weber
10 super terram Rusch ] sempiterna Cor1 L (al.) Clementina Weber
Numérotation du verset Bar. 3,14 
Disce ubi sit prudentia ubi sit virtus ubi sit intellectus ut scias simul ubi sit longiturnitas vite et victus ubi sit lumen oculorum et pax.
Numérotation du verset Bar. 3,15 
Quis invenit locum eius ? et quis intravit in thesauros eius ?
Numérotation du verset Bar. 3,16 
Ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias que sunt super terram ?
Numérotation du verset Bar. 3,17 
qui in avibus celi ludunt11
11 ludunt Rusch Clementina ] inludunt Weber
Numérotation du verset Bar. 3,18 
qui argentum thesaurizant et aurum in quo confidunt12 homines et non est finis acquisitionis eorum ? qui argentum fabricant et solliciti sunt nec est inventio operum illorum ?
12 confidunt Rusch Clementina ] confidebant Weber
Numérotation du verset Bar. 3,19 
Exterminati sunt et ad inferos descenderunt et alii loco eorum exurrexerunt13.
13 exurrexerunt Rusch Weber ] surrexerunt Clementina
Numérotation du verset Bar. 3,20 
Iuvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram viam autem discipline ignoraverunt
Numérotation du verset Bar. 3,21 
neque intellexerunt semitas eius neque filii eorum susceperunt eam. A facie ipsorum longe facta est.
Numérotation du verset Bar. 3,22 
non est audita in terra Chanaan neque visa est in Theman.
Numérotation du verset Bar. 3,23 
Filii quoque Agar qui exquisierunt14 prudentiam que de terra est negotiatores Terre15 et Theman et fabricatores16 et exquisitores prudentie et17 intelligentie, viam autem sapientie nescierunt neque commemorati sunt semitas eius.
14 exquisierunt Rusch ] exquirunt Clementina Weber
15 terre Rusch cum Θ] Merrhe Clementina Weber cum Edmaior
16 fabricatores Rusch ] fabulatores Clementina Weber
17 prudentie et Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Bar. 3,24 
O Israel quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis eius
Numérotation du verset Bar. 3,25 
magnus18 et non habens19 finem: excelsus et immensus.
18 magnus Rusch , Weber ] + est Clementina
19 habens Rusch ] habet Clementina Weber
Numérotation du verset Bar. 3,26 
Ibi fuerunt gigantes nominati illi qui ab initio fuerunt statura magna scientes bellum.
Numérotation du verset Bar. 3,27 
Non hos elegit Dominus20 neque viam discipline invenerunt21 ; propterea perierunt.
20 Dominus Rusch Clementina ] Deus Weber
21 invenerunt Rusch Clementina ] dedit illis Weber
Numérotation du verset Bar. 3,28 
Et quoniam non habuerunt22 sapientiam interierunt23 propter suam insipientiam.
22 propterea perierunt. 28 Et quoniam non habuerunt Rusch Clementina ] et perierunt eo quod non haberent Weber
23 interierunt Rusch Clementina ] et perierunt Weber
Numérotation du verset Bar. 3,29 
Quis ascendit in celum et accepit eam et eduxit24 eam de nubibus ?
24 eduxit Rusch Clementina ] deduxit Weber
Numérotation du verset Bar. 3,30 
Quis transfretavit mare et invenit illam et attulit illam super aurum electum ?
Numérotation du verset Bar. 3,31 
Non est qui possit scire vias25 eius neque qui exquirat semitas eius:
25 vias Rusch Clementina ] viam Weber
Numérotation du verset Bar. 3,32 
sed qui scit universa novit eam et invenit26 eam prudentia sua. Qui preparavit terram in eterno tempore et replevit eam bipedibus27 et quadrupedibus.
26 invenit Rusch Clementina ] adinvenit Weber
27 bipedibus] pecudibus Weber
Numérotation du verset Bar. 3,33 
qui emittit lumen et vadit et vocavit illud et obedit28 illi in tremore.
28 obedit Rusch Clementina ] obaudit Weber
Numérotation du verset Bar. 3,34 
Stelle autem dederunt lumen in custodiis suis et letate sunt.
Numérotation du verset Bar. 3,35 
Vocate sunt et dixerunt: adsumus. Et luxerunt ei cum iocunditate qui fecit illas.
Numérotation du verset Bar. 3,36 
Hic est29 Deus noster et30 non estimabitur alius adversus eum.
29 est Rusch Clementina ] om. Weber
30 et Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Bar. 3,37 
Hic adinvenit omnem viam discipline et tradidit illam Iacob puero suo et Israel dilecto suo. {t. 3, Erfurt, f. 181b; facsim., p. 218b}
Numérotation du verset Bar. 3,38 
Post hec in terris visus est et cum hominibus conversatus est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Bar. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=36&chapitre=36_3)

Notes :