Glossa ordinaria

Capitulum 4

Numérotation du verset Am. 4,1 

Audite verbum hoc vacce pingues
que estis in monte Samarie
que calumniam facitis
egenis et confringitis pauperes,
que dicitis dominis vestris :
afferte et bibemus.
Numérotation du verset Am. 4,2 

Iuravit Dominus Deus
in sancto suo
quia ecce
dies venient super
vos
et levabunt
vos
in contis et reliquias vestras in ollis ferventibus.
Numérotation du verset Am. 4,3 

Et per aperturas exibitis altera
contra alteram
et proiciemini in Armon
dicit Dominus.
Numérotation du verset Am. 4,4 

Venite ad Bethel
et impie agite
ad Galgalam
et multiplicate prevaricationem
et offerte mane victimas vestras
tribus diebus decimas vestras.
Numérotation du verset Am. 4,5 

et sacrificate de fermentato
laudem
et vocate voluntarias oblationes
et annuntiate
sic enim voluistis
filii Israel
dicit Dominus Deus.
Numérotation du verset Am. 4,6 

Unde et ego dedi vobis stuporem dentium
in cunctis urbibus vestris et indigentiam panum in omnibus locis vestris
et non estis reversi ad me, dicit Dominus.
Numérotation du verset Am. 4,7 

Ego quoque
prohibui a vobis imbrem cum adhuc tres menses superessent usque ad messem et super civitatem unam
plui1 et super civitatem alteram
1 super civitatem unam – plui] inv. Weber
non plui. Pars una
compluta est
et pars altera2 super quam non plui aruit
2 altera] om. Weber
Numérotation du verset Am. 4,8 

et
venerunt due et tres civitates
ad unam civitatem3
3 unam civitatem] inv. Weber
ut biberent aquam
et non sunt satiate
et non redistis ad me,
dicit Dominus.
Numérotation du verset Am. 4,9 

Percussi vos
in vento urente et in aurugine
multitudinem hortorum vestrorum
et vinearum vestrarum
oliveta vestra
et ficeta vestra
comedit eruca
et non redistis ad me, dicit Dominus.
Numérotation du verset Am. 4,10 

Misi in vos mortem in via Egypti
percussi in gladio iuvenes vestros usque ad captivitatem equorum vestrorum et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum
in nares vestras et non redistis ad me, dicit Dominus.
Numérotation du verset Am. 4,11 

Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham
et facti estis
quasi torris raptus de incendio
et non redistis ad me, dicit Dominus
Numérotation du verset Am. 4,12 

Quapropter hec faciam tibi Israel postquam autem hec
fecero tibi
preparare in occursum Dei tui Israel
Numérotation du verset Am. 4,13 

Quia ecce formans montes
et creans ventum
et annuntians
homini
eloquium suum faciens matutinam nebulam et gradiens
super excelsa terre
Dominus Deus exercituum nomen eius.

Capitulum 4

Numérotation du verset Am. 4,1 
Audite verbum hoc vacce pingues
interl.| heretici ventri et gule servientes
marg.| AUDITE  VERBUM. Loquitur ad optimates quosque decem tribuum ut audiant verba Domini quos non boves amatores, sed irrisorie   vaccas pingues vocat, quia residentes domi et ventri et gule serviebant, opprimendo egenum et   confrigendo in iudicio pauperem, ut bona illorum in suos redigerent usus.
que estis in monte Samarie
interl.| in superbia unde humiles confringatis
que calumniam facitis
interl.| quia mandata Dei se custodire dicunt et sibi supblimia repromittunt
egenis et confringitis pauperes,
interl.| Ecclesie simplicibus qui hereticorum eloquentiam, et argumentorum divitias non requirunt
que dicitis dominis vestris :
interl.| pastoribus, id est regibus
interl.| principibus perversorum dogmatum
marg.| QUE  DICITIS  DOMINIS  VESTRIS. Permittite tantum, et iubete, et nos spoliabimus domos pauperum ut bona illorum in nostros usus redigamus. Non ait comedemus, sed bibemus, in quo notat deditos ebrietati, que mentem subvertit, et errores libidinemque generat.
afferte et bibemus.
marg.| AFFERTE. Nisi maiores dederint potestatem, minores que devorent, non habebunt. Similiter et de hereticis intelligendum, quia maiorum doctrina minores inebriantur.
Numérotation du verset Am. 4,2 
Iuravit Dominus Deus
interl.| Omnis sermo Dei pro iuramento debet accipi qui non mentitur.
in sancto suo
interl.| in seipso vel in filio, vel in aliquo electo angelo vel homine
quia ecce
interl.| quasi in presenti
dies venient super
interl.| captivitatis et angustie
interl.| iudicii vel penarum
vos
interl.| nudatas a rebus pro quibus peccastis
et levabunt
interl.| Assyrii vel demones
marg.| LEVABUNT  VOS. Servat metaphoram vaccarum quarum carnes in vectibus solent levari. Significat autem quia cum venient Assyrii capientur in prelio, et portabuntur iure victorie.
vos
interl.| o vacce pingues
in contis et reliquias vestras in ollis ferventibus.
interl.| igne tribulationis decoquamini
interl.| ut Gehenne ignibus exuramini
marg.| IN  OLLIS. In prelio superatos compellent ad urbes munitas, que ollis feruentibus comparantur, quia fame et pestilentia clausos populos exire compellent, et ire in captivitatem.
Numérotation du verset Am. 4,3 
Et per aperturas exibitis altera
interl.| subaudis vacca
marg.| Per aperturas ollarum, id est civitatum, quia destructis urbibus ibunt in captivitatem, vel   aperturas quasi iam parate sunt vie per quas ducamini captivi in Armenio que est regio ultra montes Medorum et Persarum.
contra alteram
interl.| vaccam
marg.| ALTERA  CONTRA. Secundum idioma Hebreorum quod nos dicimus mutuo vel vitissim, altera contra alteram ponitur.
et proiciemini in Armon
interl.| que Armenia dicitur
dicit Dominus.
Numérotation du verset Am. 4,4 
Venite ad Bethel
interl.| Ubi aureus vitulus.
marg.| VENITE  AD. Ironice loquitur, quasi hucusque sponte immolastis idolis, modo iam instante captivitate, perficite quod cepistis, ut quanto vos eritis impudentiores, tanto mea vindicta super vos iustior appareat.
marg.| Ingrediuntur mali in Bethel , id est domum Dei que est Ecclesia, ibi impie agunt in Deum eius precepta calcando, et in Galgalam quod interpretatur revelatio, quia vendicant sibi scripturarum scientiam unde superbientes, in queque vitia defluunt, {t. 3 : Erfurt, f. 266rb ; facsim., p. 387b} inferunt etiam mane hostias, et die tertia   decimas transfigurati in angelum lucis, et triplicem scripturarum intellegentiam, in unius diei sententiam coartant, debet enim scriptura primo secundum litteram intelligi, ut inde moralia precepta sumantur. Secundo iuxta allegoriam, id est spiritualem intelligentiam. Tertio secundum futurorum beatitudinem. Heretici vero primam et secundam diem contemnentes quedam spiritualia figmenta sibi componunt sine fundamento et parietibus tectum desuper imponentes et recedentes de Ecclesia, fermentum quod corde conceperunt, aliis predicant, et hoc non errore, sed amore mali, unde comminatur Deus superbis. Vindictam dedi vobis stuporem dentium.
et impie agite
interl.| Contra Deum precepta illius calcantes.
ad Galgalam
interl.| venite
interl.| qui est locus idolatrie
et multiplicate prevaricationem
interl.| ibi contra Deum cui idola pretulistis
interl.| quicquid ibi facitis prevaricatio est
et offerte mane victimas {t. 3 : Erfurt, f. 266rb ; facsim., p. 387b} vestras
interl.| cito antequam veniat captivitas
interl.| ne sit dilatio in scelere
tribus diebus decimas vestras.
interl.| secundum Simachum tertia die decimas vestras subaudis offerte
interl.| quod prima die obtulistis reservate in tertiam diem ut sit immundum
marg.| TRIBUS  DIEBUS. Erant quedam sacrificia de quibus si quid in alterum diem servaretur, et oblatum, et remanens inmundum iudicabatur. Erant et alia de quibus si in tertium diem aliquid remaneret, inmundum fiebat. Quod est offerte immundas hostias.
Numérotation du verset Am. 4,5 
et sacrificate de fermentato
interl.| subaudis : pane quod prohibetur in lege.
laudem
interl.| gratiarum actione
et vocate voluntarias oblationes
interl.| Et huiusmodi oblationes vocate spontaneas quod ad letitiam pertinet, non enim errore sed studio et curiositate hoc facitis.
et annuntiate
interl.| Ut non solum fecisse, sed et alios docuisse videamini.
sic enim voluistis
interl.| Sic precipio quia sic voluistis.
filii Israel
interl.| decem tribus
dicit Dominus Deus.
Numérotation du verset Am. 4,6 
Unde et ego dedi vobis stuporem dentium
interl.| Famem ubi per insolentiam comedendi stupescunt dentes, et amittunt vires comedendi.
marg.| DEDI  VOBIS. Iuxta Ezechiel qui commederit unam acerbam stupescunt dentes eius. Sic heretici testimoniis scripturarum abutentes, immatura et absque sua dulcedine commedunt, et ideo perdunt robur dentium ne possint dura commedere, et in alvum toti corpori profutura transmittere, et hunc stuporem et penuriam panis qui de celo descendit, dicit mittendam in cunctis locis eorum ut patiantur indigentiam verbi Dei.
in cunctis urbibus vestris et indigentiam panum in omnibus locis vestris
interl.| Hec magna fames que terram decem tribuum attrivit, contigit temporibus Helie.
et non estis reversi ad me, dicit Dominus.
marg.| ET  NON  ESTIS. Et cum hec omnia non pro crudelitate, sed pro correctione vestra facerem, non tamen estis correcti iuxta illud : frustra percussi filios vestros disciplinam non receperunt.
Numérotation du verset Am. 4,7 
Ego quoque
interl.| ut non solum famis sed etiam sitis periculum sustinueritis
interl.| non tantum stuporem et penuriam panis dedi sed etiam :
prohibui a vobis imbrem cum adhuc tres menses superessent usque ad messem et super civitatem unam
interl.| Ecclesiam
plui1 et super civitatem alteram
1 super civitatem unam – plui] inv. Weber
interl.| hereticorum
non plui. Pars una
interl.| unitas Ecclesie que est pars Domini
compluta est
interl.| et protulit fructum
et pars altera2 super quam non plui aruit
2 altera] om. Weber
marg.| EGO  QUOQUE. Prohibet Deus ab hereticis rorem divine sapientie, et mandat nubibus ne pluant super eos imbrem ante tres menses messis, ne perveniant ad mysticum fructum mysterii trinitatis et pluit super unam Ecclesiam non super conciliabula hereticorum. Si quis etiam illorum penuira coactus ad civitatem Dei regreditur ut hauriat, non satiatur, quia non voluntate sed necessitate accessit.
marg.| IMBREM. qui dicitur pluvia serotina agris palestie, que herbam ut triticum pariat debet irrigare illo tempore quo tres menses sunt usque ad messem, id est maius, iunius, iulius, hoc tempore necessaria est pluvia, et ne putetur lege nature et astrorum cursu contingere addidit, et plui super civitatem unam, hec etiam penuira aque sub helia contigit.
Numérotation du verset Am. 4,8 
et
interl.| siti coacte
venerunt due et tres civitates
interl.| super quas non plui, et in quibus cisterne sicce erant
interl.| diversi heretici
ad unam civitatem3
3 unam civitatem] inv. Weber
interl.| Ecclesiam de qua exierunt
interl.| Super quam plui, et que habebat aquam
ut biberent aquam
interl.| vivam
interl.| de puteis et cisternis eius
et non sunt satiate
interl.| deficiente aqua
et non redistis ad me,
interl.| cum hoc ad correctionem ut medicus facerem
interl.| quia non voluntate, sed necessitate redeunt
dicit Dominus.
Numérotation du verset Am. 4,9 
Percussi vos
interl.| afflixi
interl.| Propter hoc; quasi : quod superfuit siccitati, vento urente consumpsi.
marg.| PERCUSSI  VOS. Percutiuntur heretici ardore libidinis. Unde Apostolusa :"Melius est nubere quam uri”. Percutiuntur etiam ira et invidia que ruborem {t. 3 : Erfurt, f. 266va ; facsim., p. 388a} sanguinis commutantur in pallorem, quia auferunt veram intelligentiam, et ita totum corrumpunt, ut etiam mella dulcia videantur amara, quia quicquid prius in Ecclesia placuerat, iam factis hereticis videntur amara, ipsi multiplicant ortos, id est doctrinas, in quos naboth noluit vineam suam mutari, heretici etiam bona faciunt, ut melli venena misceant, ideo vineas et oliveta et ficeta se habere iactant. Sed “de vinea Sodomorum vinum eorum est”b.
a 1Cor. 7,9.
b Cf. Dt. 32, 32.
in vento urente et in aurugine
marg.| Aurugo , id est rubigo vel erugo que apud Ioel eruca dicitur. Alii sic habent :   Aurugo id est rubigo que apud Ioel erugo dicitur, que ita fit cum nocte ros vel imber super teneras spicas cadit in calescente sole vertuntur in rubeum colorem et inanescunt grana adhuc tenera, aurugo etiam dicitur morbus qui in homine nascitur ex abundantia corrupti fellis, que corrumpit sanguinem et vertit in pallorem, et queque dulcia vertit in amaritudinem.
{t. 3 : Erfurt, f. 266va ; facsim., p. 388a} multitudinem hortorum vestrorum
interl.| in his multiplicandis decem tribus studebant et Iude iram Dei contra se concitabant
et vinearum vestrarum
interl.| non Dei
oliveta vestra
interl.| que non sunt de bonis olivis
et ficeta vestra
interl.| hec est ficus quam iesus maledictam arefecit
comedit eruca
interl.| gravior que non avolat, sed universa consumit
et non redistis ad me, dicit Dominus.
interl.| Hec omnia passi tamen non redistis.
Numérotation du verset Am. 4,10 
Misi in vos mortem in via Egypti
interl.| Dum ab Egyptiis auxilia peteretis gladio Sirorum occidi iuvenes vestros, quibus occisis equi eorum quos contra Dei iussa multiplicaverant, a victoribus captivi ducti sunt, et fetor morientium, nocebat naribus viventium.
marg.| MISI  IN. HIERONYMUS. Quotidie ambulantibus in via Egypti, id est per mala mundi, inmittit Deus mortem, ut mortificatis membris que sunt super terram vivat in eis Christus, percutit etiam Deus in malis quicquid superbum et perversum est in iuventute, ne usque ad senectutem perveniat, et tradit equos captivitati, ne per precipitia labantur in infernum, et facit fetorem ascendere, ut congnoscant peccata sua. Sed nec sic revertuntur.
percussi in gladio iuvenes vestros usque ad captivitatem equorum vestrorum et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum
interl.| vel equorum
in nares vestras et non redistis ad me, dicit Dominus.
Numérotation du verset Am. 4,11 
Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham
interl.| In illis qui perierunt ex vobis gladio Assyriorum.
marg.| SUBVERTI  VOS. Mortui sunt sodomite corpore et anima, similiter et isti pro eodem peccato, loth solus liberatus est cum filiabus suis quasi ticio semi vstus amissa parte corporis sui, id est uxore cum qua unum in carne erat. Sic comparatione eorum qui perierunt fame et gladio pauci remanserunt, qui et partem corporis sui amiserunt, id est temporalia quibus corpus sustentatur, et in quibus delectabantur.
et facti estis
interl.| In illis qui remanserunt ex vobis.
quasi torris raptus de incendio
interl.| id est titio
et non redistis ad me, dicit Dominus
marg.| Extrema medicina est, et decem tribuum et hereticorum et omnium peccatorum ut postquam in multis percussi non resipuerint, tandem divinus ignis edificia subvertat, et ipsi liberentur quasi torris raptus de incendio, et nudi evadant iuxta illud : Si cuius opus arserit detrimentum patietur. Qui enim habens opera sodome per ignem salvatur, quasi torris de incendio rapitur, prius operibus sodome igne destructis. Unde in propheta legitur : restituetur sodoma in antiquum, quia qui suo vitio sodomitis unitus est, si in eo arserint opera sodome in antiquum statum restituetur.
Numérotation du verset Am. 4,12 
Quapropter hec faciam tibi Israel postquam autem hec
interl.| que cogito et minor
marg.| QUA  PROPTER. Quia preterita contempsistis, saltem per hec que inferenda sunt corrigamini, nec dicit quid faciat, sed suspensos relinquit, ut cogitent sibi inferenda, quecumque deteriora inferri possint, et saltem hoc timore redeant.
fecero tibi
interl.| ergo
preparare in occursum Dei tui Israel
marg.| Preparare in occursum ut venientem ad te per mysterium incarnationis avide suscipias liberatorem, vel   preparare ad invocandum Dominum Deum tuum ut liberet te a presenti tribulatione, quia omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit.
Numérotation du verset Am. 4,13 
Quia ecce formans montes
interl.| quis ille, iste est formans montes
interl.| omnem creaturam vel sanctos in fide
marg.| CREANS  VENTUM. Flatum huius aeris, vel animam hominis, et a se creatis nuntiat eloquium suum, iuxta illud quod ait : Non faciet Dominus verbum nisi revelaverit secretum suum prophetis suis.
et annuntians
interl.| per prophetas
homini
interl.| electo
eloquium suum faciens matutinam nebulam et gradiens
interl.| Opus quod ipse facturus est, vel seipsum annuntiat electis.
marg.| FACIENS  MATUTINAM. Iuxta litteram matutino tempore facit nebulam venire super terram, et graditur super excelsa terre, qui intra omnia est, et extra omnia.
marg.| Nebula pinguedo aeris est, et significat pinguedinem fidei, que mane id est tempore baptismi concipitur. Excelsa terre virtutes vel sancti in culmine virtutum constituti, Deus vero virtutes omnium transcendit, et in cordibus suorum ambulat.
super excelsa terre
interl.| Id est mentes quorum conversatio in celis est qui non vivunt secundum carnem, sed secundum spiritum.
Dominus Deus exercituum nomen eius.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Am. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=42&chapitre=42_4)

Notes :