<42.513b> Prologus ‘Hic Amos propheta’

Hic1 Amos propheta non fuit pater Isaie prophete, quamque et ille propheta extiterit2. Nam aliis litteris ille, aliis iste apud Hebreos scribitur. Que differentia litterarum apud Latinos non habetur et3 ille ‘fortis’ vel ‘robustus’a, hic vero ‘avulsus’ interpretatur quia loquitur4 contra decem tribus que per idolatriam a cultu Dei, vel etiam5 a regno David erant avulse. Fuit autem cognatio eius ex oppido Thecue, quod6 sex milliaribus distat a Bethleem, curam gerens pecorum in latitudine camporum qui sunt proximi oppido Thecue, in quibus humi arido7 atque arenoso8 nihil omnino frugum gignitur, sed uberrimis pascuis abundant9, et ideo cuncta sunt plena pastoribus10 et sterilitas terre compensatur11 pecorum multitudine. Ex hoc numero pastorum fuit Amos, imperitus sermone sed plenus scientia. Prophetavit autem eisdem temporibus quibus Ioel, Naum, Ionas, Osee12, Isaias. Sed aliquantulum exorsus est prophetare antequam Isaias. Maxime autem contra decem tribus locutus est, interserens pauca de duabus13. Hunc ablatum de numero pastorum misit Dominus in Samariam ut14 prophetaretb. Quem Amasias rex15 frequenter plagis afflixit tandem filius eius Ozias vecte per tempora16 transfixit. Post hec semivivus in terram suam evectus, post aliquot dies dolore vulneris expiravit sepultusque est cum patribus suis17. c
a HIERONYMUS, Commentarii in prophetas minores (Am.), prol., CCSL 76, lin. 1-10 : « Amos propheta, qui sequitur ioelem, et est tertius duodecim prophetarum, non est ipse, quem patrem esaiae prophetae legimus. Ille enim scribitur per primam et ultimam nominis sui litteram aleph et sade [cf. Is. 1, 1 : « חֲזֹון֙ יְשַֽׁעְיָ֣הוּ בֶן־אָמֹ֔וץ » ; cf. Is. 2, 1], et interpretatur fortis, atque robustus, hic uero per ain et samech [Am. 1, 1 : « דִּבְרֵ֣י עָמֹ֔וס אֲשֶׁר »], et interpretatur populus avulsus; mediae litterae mem et vav utrique communes sunt. Apud nos autem qui tantam uocalium litterarum, et s litterae quae apud hebraeos triplex est, differentiam non habemus, et haec et alia nomina videntur esse communia, quae apud hebraeos elementorum diversitate, et suis proprietatibus distinguuntur ».
b Hic Amos propheta non... prophetaret] ANDREAS DE SANCTO VICTORE, Super duodecim prophetas (Am.), praefatio, CCCM 53G, p. 111.
c DE BRUYNE, Préfaces, XI : Prophetae minores, n° 14, p. 150. Repertorium biblicum, n° 513
¶Codd. : Rusch ; Bruyne ; CM53G = Andreas de Sancto Victore, Supra laud. Super duodecim prophetas (Am.), praefatio, CCCM 53G, p. 111.
1 Hic Rusch (Erfurt) Bruyne ] Sic Rusch (facsim.), [*]ic Rusch (Graz), Item alius prologus praem. Rusch |
2 prophete... extiterit Rusch Bruyne ] om. CM53G |
3 et Rusch Bruyne ] om. CM53G |
4 quia loquitur Rusch Bruyne (u)] quia locutus est Bruyne , qui loquitur CM53G |
5 vel etiam Rusch Bruyne ] et CM53G |
6 quod Rusch Bruyne ] que CM53G |
7 humi arido] humo (humi su) arido Bruyne , humo arida CM53G |
8 arenoso Rusch Bruyne ] arenosa CM53G |
9 abundant Rusch Bruyne ] abundat CM53G |
10 plena pastoribus Rusch CM53G ] inv. Bruyne |
11 compensatur Rusch Bruyne ] recompensatur CM53G |
12 Ioel Naum Ionas - Osee Rusch Bruyne (u)] inv. CM53G ; Iohel Nahum Osee Bruyne |
13 Sed aliquantulum... duabus] om. CM53G |
14 in Samariam - ut] ut in Samaria (Samariam CM53G ) Bruyne |
15 rex Rusch ] sacerdos Bruyne (omnes codd., om. s) |
16 tempora] timpora cacogr. Rusch |
17 Quem Amasias... patribus suis] om. CM53G | interserens - pauca de duabus] inv. Bruyne |

<42.513b> Prologus ‘Hic Amos propheta’

prol.| Hic1 Amos propheta non fuit pater Isaie prophete, quamque et ille propheta extiterit2. Nam aliis litteris ille, aliis iste apud Hebreos scribitur. Que differentia litterarum apud Latinos non habetur et3 ille ‘fortis’ vel ‘robustus’a, hic vero ‘avulsus’ interpretatur quia loquitur4 contra decem tribus que per idolatriam a cultu Dei, vel etiam5 a regno David erant avulse. Fuit autem cognatio eius ex oppido Thecue, quod6 sex milliaribus distat a Bethleem, curam gerens pecorum in latitudine camporum qui sunt proximi oppido Thecue, in quibus humi arido7 atque arenoso8 nihil omnino frugum gignitur, sed uberrimis pascuis abundant9, et ideo cuncta sunt plena pastoribus10 et sterilitas terre compensatur11 pecorum multitudine. Ex hoc numero pastorum fuit Amos, imperitus sermone {t. 3 : Erfurt, f. 263vb ; facsim., p. 382b} sed plenus scientia. Prophetavit autem eisdem temporibus quibus Ioel, Naum, Ionas, Osee12, Isaias. Sed aliquantulum exorsus est prophetare antequam Isaias. Maxime autem contra decem tribus locutus est, interserens pauca de duabus13. Hunc ablatum de numero pastorum misit Dominus in Samariam ut14 prophetaretb. Quem Amasias rex15 frequenter plagis afflixit tandem filius eius Ozias vecte per tempora16 transfixit. Post hec semivivus in terram suam evectus, post aliquot dies dolore vulneris expiravit sepultusque est cum patribus suis17.A c
a Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Am.), prol., CCSL 76, lin. 1-10 : « Amos propheta, qui sequitur ioelem, et est tertius duodecim prophetarum, non est ipse, quem patrem esaiae prophetae legimus. Ille enim scribitur per primam et ultimam nominis sui litteram aleph et sade [cf. Is. 1, 1 : « חֲזֹון֙ יְשַֽׁעְיָ֣הוּ בֶן־אָמֹ֔וץ » ; cf. Is. 2, 1], et interpretatur fortis, atque robustus, hic uero per ain et samech [Am. 1, 1 : « דִּבְרֵ֣י עָמֹ֔וס אֲשֶׁר »], et interpretatur populus avulsus; mediae litterae mem et vav utrique communes sunt. Apud nos autem qui tantam uocalium litterarum, et s litterae quae apud hebraeos triplex est, differentiam non habemus, et haec et alia nomina videntur esse communia, quae apud hebraeos elementorum diversitate, et suis proprietatibus distinguuntur ».
b Hic Amos propheta non... prophetaret] Andreas de Sancto Victore, Super duodecim prophetas (Am.), praefatio, CCCM 53G, p. 111.
c De Bruyne, Préfaces, XI : Prophetae minores, n° 14, p. 150. Repertorium biblicum, n° 513
A ¶Codd. : Rusch ; Bruyne ; CM53G = Andreas de Sancto Victore, Supra laud. Super duodecim prophetas (Am.), praefatio, CCCM 53G, p. 111.
1 Hic Rusch (Erfurt) Bruyne ] Sic Rusch (facsim.), [*]ic Rusch (Graz), Item alius prologus praem. Rusch
2 prophete... extiterit Rusch Bruyne ] om. CM53G
3 et Rusch Bruyne ] om. CM53G
4 quia loquitur Rusch Bruyne (u)] quia locutus est Bruyne , qui loquitur CM53G
5 vel etiam Rusch Bruyne ] et CM53G
6 quod Rusch Bruyne ] que CM53G
7 humi arido] humo (humi su) arido Bruyne , humo arida CM53G
8 arenoso Rusch Bruyne ] arenosa CM53G
9 abundant Rusch Bruyne ] abundat CM53G
10 plena pastoribus Rusch CM53G ] inv. Bruyne
11 compensatur Rusch Bruyne ] recompensatur CM53G
12 Ioel Naum Ionas - Osee Rusch Bruyne (u)] inv. CM53G ; Iohel Nahum Osee Bruyne
13 Sed aliquantulum... duabus] om. CM53G
14 in Samariam - ut] ut in Samaria (Samariam CM53G ) Bruyne
15 rex Rusch ] sacerdos Bruyne (omnes codd., om. s)
16 tempora] timpora cacogr. Rusch
17 Quem Amasias... patribus suis] om. CM53G | interserens - pauca de duabus] inv. Bruyne



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Am. Prologus ‘Hic Amos propheta’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=42&chapitre=42_Prol.513b)

Notes :