<65.1> Argumentum in Epistolam ad Philippenses incipit

prol.| {t. 4 : Erfurt, f. 1110va ; facsim., p. 380a} Philippenses sunt Macedones. Hi accepto verbo veritatis perstiterunt in fide, nec receperunt falsos apostolos. Hos collaudat Apostolus scribens ei a Roma de carcere per Epaphroditum.
marg.| Ephesiis sunt Asiani. Hi per Paulum non fundati sed confirmati in fide firmiter in ea steterant et bonis operibus. His scribit a Roma de carcere per Tichicum confortatoriam epistolam cum ulterius non esset eos visurus. Sciens eos bonos non arguit de culpa. Sed ne relabantur timendum erat et quia nullus est adeo perfectus qui crescere non possit hortatur ad ulteriora et ne recedant pro suis tribulationibus teneantque suas ordinationes presertim ne perfectio erigat in tumorem, ostendit de quo statu ad quam dignitatem vocati sunt, dicens : omnia eis vel apostolis ipsis vel toto humano generi beneficia per solam gratiam data. Est igitur intentio Apostoli Ephesios in bonis habitis confirmare et ad ulteriora provocare nec non ad humilitatem gratiarumque actionem.
prol.| ARGUMENTUM EXPLICIT.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Phil. Argumentum in Epistolam ad Philippenses incipit), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=65&chapitre=65_Prol.1)

Notes :