Glossa ordinaria

<69.1> Argumentum in epistolam ad Timotheum primam incipit

prol.| {t. 4 : Erfurt, f. 1122va ; facsim., p. 404a} Timotheum instruit et docet de ordinatione episcopatus et diaconii et omnis ecclesiastice discipline, scribens eis a Laodicia per Tychium diaconem1.
1 a Laodicia... diaconem] ab urbe Sg69
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1122va ; facsim., p. 404a} Timotheo, in Asia relicto episcopo, scribit Paulus de episcopali officio, quomodo pseudo apostolis resistat, quomodo Ecclesiam instituat, quales presbyteros vel diaconos2 ordinet, quales viduas honoret, quomodo ipse in Ecclesia se3 habeat, vel quomodo eam regat.A
2 diaconos] diacones Sg69
3 in Ecclesia -se] inv. Sg69
marg.| + Et notandum est quod Apostolus non solum ad instruendum hic Timotheum et in sequenti Titum intendit, sed etiam toti Ecclesie et omnibus episcopis id est tam presbiteris quam usitato nomine dictis episcopis, plena precepta vivendi dat et quia he epistole quatuor Tito, Timotheo, ceterisque personis scripte non ad illos tantam privatam sed etiam ad communem Ecclesie valent utilitatem, ideo in ordine aliarum que in Ecclesia leguntur epistolarum recepte sunt. B
marg.| HIERONYMUS. Timotheus iste fuit filius mulieris fidelis, patre gentili procreatus4, et cum non esset circumcisus et ipse gentilis, huic dabant bonum testimonium fratres qui erant Lystris et Hyconio, hunc voluit Paulus proficisci secum et ideo circumcidit propter Iudeos qui erant in illis locis.C
4 procreatus] om. Sg69
marg.| Eratque eruditus tam divinis Scripturis, quam liberalibus artibus, hunc Apostolus creavit episcopum et ideo eum admonet ut sollicitus sit in ecclesiastica ordinatione. Intentio Apostoli est in hac epistola instruere Timotheum de episcopalis dignitatis officio. Modus talis. Primo salutat eum. Deinde monet ut pseudo apostolus resistat. Postea instruit de episcopali officio, dicens quales debeat ordinare presbyteros et diacones, et quales debeant esse mulieres eorum. Deinde quales viduas recipere debeat. Et postea de modo correctionis instruit eum. In fine admonet ut vitet profanas novitates.D
D Codd. : Rusch , om. Sg69



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Tim. Argumentum in epistolam ad Timotheum primam incipit), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=69&chapitre=69_Prol.1)

Notes :