Glossa ordinaria

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Tim. 5,1 

Seniorem
ne increpaveris,
sed
obsecra
ut patrem, iuvenes ut fratres,
Numérotation du verset 1Tim. 5,2 

anus ut matres,
iuvenculas ut sorores
in omni castitate.
Numérotation du verset 1Tim. 5,3 

Viduas honora,
que vere vidue sunt.
Numérotation du verset 1Tim. 5,4 

Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam regere
et mutuam vicem reddere parentibus.
Hoc enim
acceptum est coram Deo.
Numérotation du verset 1Tim. 5,5 

Que autem vere vidua est
et desolata speravit
in Deum et instet 1
1 instet] instat Weber
obsecrationibus
et orationibus
nocte ac die.
Numérotation du verset 1Tim. 5,6 

Nam que in deliciis
est vivens,
mortua est
Numérotation du verset 1Tim. 5,7 

Et hoc precipe,
ut inreprehensibiles sint.
Numérotation du verset 1Tim. 5,8 

Si quis autem suorum et maxime domesticorum
curam non habet,
fidem negavit,
et est infideli deterior.
Numérotation du verset 1Tim. 5,9 

Vidua
eligatur
non minus sexaginta annorum,
que fuerit unius viri uxor,
Numérotation du verset 1Tim. 5,10 

in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit,
si hospitio recepit,
si sanctorum
pedes lavit,
si tribulationem
patientibus subministravit, si omne
opus bonum subsecuta est.
Numérotation du verset 1Tim. 5,11 

Adolescentiores
autem viduas devita, cum enim
luxuriate fuerint,
in Christo nubere volunt,
Numérotation du verset 1Tim. 5,12 

habentes damnationem,
quia primam fidem
irritam fecerunt.
Numérotation du verset 1Tim. 5,13 

Simul autem
et otiose discunt circuire domos, non solum otiose, sed et verbose, et curiose, loquentes
que non oportet.
Numérotation du verset 1Tim. 5,14 

Volo ergo
iuveniores nubere,
filios procreare,
matres familias esse,
nullam occasionem dare adversario
maledicti gratia.
Numérotation du verset 1Tim. 5,15 

Iam
enim
quedam converse
sunt retro Satanam.
Numérotation du verset 1Tim. 5,16 

Si quis2 fidelis habet viduas,
2 quis] qua Weber
subministret illis,
et non gravetur Ecclesia,
ut his que vere vidue sunt, sufficiat.
Numérotation du verset 1Tim. 5,17 

Qui
bene presunt presbyteri, duplici honore
digni
habeantur, maxime qui laborant in verbo
et doctrina.
Numérotation du verset 1Tim. 5,18 

Dicit enim
Scripturaa :"Non alligabis3
0 Cf. Dt. 25, 4 : « Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas ».
3 alligabis] infrenabis Weber
os bovi trituranti" etb :"dignus operarius mercede sua".
0 Cf. Dt. 24, 14-15.
Adversus presbyterum
accusationem noli recipere,
nisi sub duobus et tribus testibus.
Numérotation du verset 1Tim. 5,20 

Peccantes coram omnibus argue,
ut et ceteri timorem habeant.
Numérotation du verset 1Tim. 5,21 

Testor
coram Deo et Christo Iesu
et electis angelis eius4,
4 eius] om. Weber
ut hec custodias
sine preiudicio,
nihil faciens
in aliam partem declinando.
Numérotation du verset 1Tim. 5,22 

Manus cito
nemini imposueris
neque communicaveris
peccatis
alienis. Teipsum
castum custodi.
Numérotation du verset 1Tim. 5,23 

Noli
adhuc aquam
bibere, sed vino modico utere
propter stomachum tuum
et frequentes tuas infirmitates.
Numérotation du verset 1Tim. 5,24 

Quorumdam hominum peccata manifesta sunt
precedentia
ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur.
Numérotation du verset 1Tim. 5,25 

Similiter et facta bona manifesta sunt,
et que
aliter se habent,
abscondi non possunt.

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Tim. 5,1 
Seniorem
interl.| etate vel moribus
ne increpaveris,
interl.| etsi instandum tamen cum discretione
marg.| NE  INCREPAVERIS, ne indigne ferens se a minore correctum, magis exasperetur quam proficiat.
sed
interl.| pro etatis honore
obsecra
interl.| ut facilius suscipiat, potest enim vereri ne post corripiatur. Senior tamen stultus vehementer est increpandus, ut ait Gregoriusa.
a Gregorius Magnus, Registrum epistularum, lib. 9, epist. 1, CCSL 140A, linea 5 : « Ubi autem senior iuuenibus exemplum ad interitum praebet, ibi districta increpatione feriendus est ».
ut patrem, iuvenes ut fratres,
interl.| cum affectu dilectionis
marg.| UT  FRATRES. Ut videntes se amoris causa commoneri, facilius se corrigant.
Numérotation du verset 1Tim. 5,2 
anus ut matres,
interl.| ut miti sermone doceantur et sic honorifice proficiant
iuvenculas ut sorores
interl.| ut prompte possint bone conversationis suscipere disciplinam
in omni castitate.
interl.| ut nec nutus contra eas fiat
marg.| IN  OMNI  CASTITATE. In alloquio iuvencularum recte iuvenis de castitate admonetur.
Numérotation du verset 1Tim. 5,3 
Viduas honora,
interl.| sumptibus Ecclesie sustentando et solaciis fovendo
que vere vidue sunt.
interl.| sicut viro, ita ab amore mundi destitute
interl.| non tamen omnes, sed «Si qua»
marg.| QUE  VERE  VIDUE  SUNT. HIERONYMUS. Hoc est que omnium suorum auxilio destitute sunt et que manibus suis laborare non possunt, quas paupertas debilitat, etasque conficit, quibus Deus spes est et omne opus oratio. Ex quo intelligi datur adolescentulas viduas exceptis his quas excusat infirmitas, vel suo labori, vel liberorum ac propinquorum ministerio delegari, non recipiendas. Honor autem in presentiarum, vel pro eleemosyna, vel pro munere accipitur, ut illud presbyteri duplici honore digni habeantur, maxime quia laborant in verbo et doctina. Et in evangelio Dominus disserit mandatum legis in quo diciturb : «Honora patrem» non in verborum sono, quia inopia parentum cassa potest adulatione frustri, sed in victus necessariis ministrandis debere intellligi. Iubente enim Deo ut filii alerent parentes pauperes et reddere beneficia senibus que parvuli acceperant, scribe et Pharisei econtrario docebant filios ne parentibus crederent corban, hoc est donum quod altari pollicitus sum et in templi dona promisi, si tu a me acceperis cibos, vertetur in tuum refrigerium, atque ita fiebat, ut egentibus patre et matre sacrificium offerrent filli, quod sacerdotes et scribe consumerent.c
b Mc. 7, 11, cf. Ex. 20, 21.
c Fons : Hieronymus, Epistulae, Ep. 123, § 5, CSEL 56, p. 78.11-16 : « quibus imperat, ut discant domum suam colere et remunerari parentes et sufficienter eis tribuere, ut non grauetur ecclesia et possit certis uiduis ministrare, de quibus scriptum est: honora uiduas, quae uere uiduae sunt, hoc est, quae omni suorum auxilio destitutae, quae manibus suis laborare non possunt, quas paupertas debilitat aetas que conficit, quibus deus spes est et omne opus oratio. ex quo intellegi datur adulescentulas uiduas exceptis his, quas excusat infirmitas, uel suo labori uel liberorum ac propinquorum ministerio deligari. honor autem inpraesentiarum uel pro elemosyna uel pro munere accipitur, ut est illud: presbyteri duplici honore digni habeantur, maxime, qui laborant in uerbo et doctrina. et in euangelio dominus disserit mandatum legis, in quo dicitur: honora patrem tuum et matrem tuam, non in uerborum sono, qui inopiam parentum cassa potest adulatione frustrari, sed in uictus necessariis ministrandis debere intellegi. iubente enim deo, ut filii alerent parentes pauperes et redderent beneficia senibus, quae paruuli acceperant, scribae et pharisaei e contrario docebant filios, ut parentibus responderent: 'corban, hoc est donum, quod altari pollicitus sum et in templi dona promisi, si tu a me acceperis cibos, uertetur in tuum refrigerium'. atque ita fiebat, ut egentibus patre et matre sacrificium offerrent filii, quod sacerdotes scribae que consumerent ». Cf.   Petrus Lombardus , Glossa magna (1Tm. 1, 1-5), PL 192, 327D. [MM2019]
Numérotation du verset 1Tim. 5,4 
Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam regere
interl.| in quo probabitur, ut demum digna sit vidua Ecclesie nuncupari, preire enim debent merita ut debitus honor tribuatur
et mutuam vicem reddere parentibus.
interl.| qui eam aluerunt
marg.| PARENTIBUS. Parentes sunt idem qui superius filii et nepotes, unde et in mundana lege parens parenti iubetur per gradum succedere. Quibus mutuam vicem reddimus, cum a patribus educati sumus, alios pari lege nutrimus.
Hoc enim
interl.| parvulos regere
interl.| non solum in Ecclesia servire
acceptum est coram Deo.
Numérotation du verset 1Tim. 5,5 
Que autem vere vidua est
interl.| que vero et vera est et desolata, id est non habens domum speret etc., id est recipiatur in Ecclesia et instet. Nam si aliter, mortua est et sit irreprehensibilis, vel est diffinitio vere, quasi veram recipe, hec autem est vera. Que vera est sperat et instat, nam alia non
et desolata speravit
interl.| hoc est sperare debet
interl.| vel sperat
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1125vb ; facsim., p. 410b} DESOLATA  SPERAT. Videns ex nulla parte se habere suffragium, toto animo est devota Deo, de quo solo sperat auxilium vite et salutis.
in Deum et instet 1
1 instet] instat Weber
interl.| vel instat
obsecrationibus
interl.| pro remotione totius mali
et orationibus
interl.| pro adeptione bonorum
nocte ac die.
interl.| instat et hoc est : Nam que . Et his precipe, ut non sint in deliciis et ut sint irreprehensibiles
Numérotation du verset 1Tim. 5,6 
Nam que in deliciis
interl.| mundi
marg.| QUE  IN  DELICIIS. Genus est imposture honorem vidue habere velle et non obsequi Deo, et aliud agere, aliud profiteri, cum profiteatur religionem.
est vivens,
interl.| communi vita
mortua est
interl.| in anima
Numérotation du verset 1Tim. 5,7 
Et hoc precipe,
interl.| viduis
ut inreprehensibiles sint.
interl.| quia iam non in eis occasio mundi
Numérotation du verset 1Tim. 5,8 
Si quis autem suorum et maxime {t. 4 : Erfurt, f. 1125vb ; facsim., p. 410b} domesticorum
interl.| vera vidua si habet domum regat, si autem hoc negligit
interl.| qui tam domestici ut parentes filiis, vel parentibus filii
interl.| ut sunt parentes fratres et huiusmodi
curam non habet,
marg.| CURAM. Cura impendenda parentibus, ut Iesus Matrem Ioanni commendavit
fidem negavit,
interl.| operibus etsi non verbis, quia proximum non diligit
et est infideli deterior.
interl.| quia hic nondum veritatem novit, ve promisit
Numérotation du verset 1Tim. 5,9 
Vidua
interl.| vera et desolata eligatur, sed huius etatis etc
eligatur
interl.| vel eligitur
non minus sexaginta annorum,
interl.| ubi extinctus fomes libidinis
que fuerit unius viri uxor,
interl.| propter supra dictum sacramentum
Numérotation du verset 1Tim. 5,10 
in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit,
interl.| fideliter
si hospitio recepit,
interl.| pauperes
si sanctorum
interl.| predicatorum quos tunc recipere fuit periculosum
pedes lavit,
marg.| PEDES  LAVIT. AUGUSTINUS. Faciamus hec invicem humiles, quod humiliter fecit excelsus. Magna est in hoc commendatio humilitatis. Et faciunt hoc sibi invicem fratres etiam ipso opere visibili et qui manu non faciunt, corde faciunt. Multo autem melius est ut etiam manibus fiat. Nec hoc dedignetur quod fecit Christus facere Christianus qui ad pedes inclinatur ei in corde excitatur, vel si iam est, confirmatur humilitatis effectus.
si tribulationem
interl.| in carcere vel huiusmodi
patientibus subministravit, si omne
interl.| quid per singula
opus bonum subsecuta est.
interl.| humiliter
Numérotation du verset 1Tim. 5,11 
Adolescentiores
interl.| quarum sanguis fervet
autem viduas devita, cum enim
interl.| quia hoc sepe contingit
marg.| DEVITA. Idem vota castitatis earum non usque adeo cures, ut eas Ecclesie alimoniis sustentandas suscipias.
marg.| AMBROSIUS. Prohibet adolescentulas viduas in hac suscipi professione. Lubrice enim etatis facile credi non debet.
luxuriate fuerint,
interl.| post votum continentie luxuriose vixerint in cibis et aliis
in Christo nubere volunt,
interl.| quasi tunc non sit peccatum nubere
interl.| non dico nubunt
Numérotation du verset 1Tim. 5,12 
habentes damnationem,
interl.| pro fracta fide voti
marg.| HABENTES  DAMNATIONEM etc. AUGUSTINUS. In coniugali quippe vinculo si pudicitia conservetur, damnatio non timetur. Sed viduali continentia et virginali excellentia virtus muneris amplioris expetitur, qua expetita et electa et voto oblata, iam non solum capessere nuptias, sed etiam si non nubatur nubere velle damnabile. Voventibus enim virginitatem vel viduitatem non solum nubere, sed et velle damnabile est. Omnis huiusmodi similis est uxore Loth que retro aspexit.
quia primam fidem
interl.| id est votum, vel in voto violato baptismi fidem
marg.| PRIMAM  FIDEM. AUGUSTINUS. Etsi non nubendo, tamen volendo, non quia nuptie damnentur, sed fraus propositi, et fracta fides voti damnatur et voluntas que a proposito recedit damnabilis est, sive nuptie sequantur sive non.
irritam fecerunt.
interl.| volendo etiam
Numérotation du verset 1Tim. 5,13 
Simul autem
interl.| cum predictis malis
et otiose discunt circuire domos, non solum otiose, sed et verbose, et curiose, loquentes
interl.| religioni nocentia
interl.| turpia
que non oportet.
Numérotation du verset 1Tim. 5,14 
Volo ergo
interl.| ne hec contingant
iuveniores nubere,
interl.| quod bonum est
filios procreare,
interl.| et hoc item bonum
matres familias esse,
interl.| item bonum
interl.| quare hoc
interl.| et sic
nullam occasionem dare adversario
interl.| infideli cui gratum est de nobis male loqui
maledicti gratia.
interl.| id est maledicendi
Numérotation du verset 1Tim. 5,15 
Iam
interl.| volo ita
enim
interl.| quia
quedam converse
interl.| post votum
sunt retro Satanam.
interl.| et huiusmodi non sunt recipiende, sed
marg.| CONVERSE  SUNT  RETRO. AUGUSTINUS. Ab excellenti illo vidualis vel castitatis virginalis proposito in posteriora respiciendo ceciderunt et interierunt.
Numérotation du verset 1Tim. 5,16 
Si quis2 fidelis habet viduas,
2 quis] qua Weber
interl.| iuvenes
subministret illis,
interl.| que necessaria sunt
et non gravetur Ecclesia,
interl.| quasi si aliunde non haberent, Ecclesia daret eis, non tamen reciperentur
ut his que vere vidue {t. 4 : Erfurt, f. 1126ra ; facsim., p. 411a} sunt, sufficiat.
interl.| illud quod habet Ecclesia
Numérotation du verset 1Tim. 5,17 
Qui
interl.| hec etiam precipe de prebiteris
bene presunt presbyteri, duplici honore
interl.| spiritualiter obediendo et exteriora subministrando
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1126ra ; facsim., p. 411a} QUI  BENE  PRESUNT. De honore presbyterorum hec agit quasi : Illud quod dixi de viduis observa. Et hoc etiam precipe de presbyteris, ut presbyteri qui bene presunt vita et doctrina digni habeantur.
marg.| DUPLICI  HONORE. Boni enim dispensatores et fideles, non solum honore sublimi preveniri debent, sed et terreno, ut non contristentur indigentia sumptuum et gaudeant obedientia spiritualium. Instantior enim fit, si non humilientur inopia, et crescit in illo auctoritas cum videt se etiam in pretium laboris sui fructum percipere, non ut abundet, sed ut non deficiat. Tanta enim merces dent esse evangelizanti regnum Dei, ut non contristetur nec extollatur.
interl.| AUGUSTINUS. Necessitatis est accipere, caritatis prebere, non tamen venale est evangelium ut pro his predicetur, sed pro eternis. Si enim sic vendunt, magnam rem vili vendunt. Accipiant ergo sustentationem necessitatis a populo, mercedem dispensationis a Domino. Non enim a populo redditur quasi merces illis qui sibi in caritate evangelii serviunt, sed tantum dispendium datur, in quo ut possint laborare pascantur.
marg.| + GLOSA  LOMBARDI : AUGUSTINUS. DE BAPTISMO PARVULORUM. ’’Necessitatis ergo est accipere unde vivitur, caritatis est prebere: non tamen venale est Evangelium ut pro his predicetur. Si enim sic vendunt, magnam rem vili vendunt3. Accipiant ergo necessitatis sustentationem4 a populo, mercedem dispensationis a Domino. Non enim a populo redditur quasi merces illis qui sibi in caritate Evangelii serviunt, sed tanquam stipendium datur: quo ut possint laborare, pascantur’’ et ille duplex honor exhibendus est omnibus quidem5 presbyteris, sed maxime his qui laborant in verbo, id est in exhortatione scientium, et doctrina nescientium».A d
d Fons : <revera> Cf. Augustinus Hipponensis , Sermones ad populum, sermo 46 (De pastoribus), CCSL 41, p. 532.111 sqq. : «Non tamquam uenale sit euangelium, ut illud sit pretium eius quod sumunt qui annuntiant unde uiuant. Si enim sic uendunt, magnam rem uili uendunt. Accipiant sustentationem necessitatis a populo, mercedem dispensationis a domino. Non enim est idoneus populus reddere mercedem illis, qui sibi in caritate euangelii seruiunt». [MM2020]
A Codd. : Cbg153 ( 110ra ) ; As14 ( 226rb )  ; PL 192, 354.43-48 9
3 vili vendunt] vilipendunt PL
4 necessitatis sustentationem] inv. As14 PL
5 omnibus quidem] inv. PL
digni
interl.| a subditis
habeantur, maxime qui laborant in verbo
interl.| exhortatione scientibus
et doctrina.
interl.| nescientibus
Numérotation du verset 1Tim. 5,18 
Dicit enim
interl.| de exteriori honore probat
Scriptura6 :"Non alligabis7
6 Cf. Dt. 25, 4 : « Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas ».
7 alligabis] infrenabis Weber
interl.| id est non prohibebis sumere necessaria
interl.| vel non infrenabis
os bovi trituranti" et8 :"dignus operarius mercede sua".
8 Cf. Dt. 24, 14-15.
interl.| ut vires reparet in laborem
interl.| item Dominus in evangelioe
e Cf. Lc. 10, 7.
Adversus presbyterum
marg.| autem
marg.| ADVERSUS  PRESBYTERUM. Solet qui corripit non amari. Et ideo habita occasione facile accusatur. Contra hoc monet dicens.
accusationem noli recipere,
marg.| AMBROSIUS. Non facile accusanda est persona tam alti ordinis ut sit vice Christi
nisi sub duobus et tribus testibus.
interl.| duo sufficiunt si adeo probati
Numérotation du verset 1Tim. 5,20 
Peccantes coram omnibus argue,
interl.| hos autem testimonio convictos peccasse, vel qui manifesti sunt
marg.| CORAM  OMNIBUS. AUGUSTINUS. DE VERBIS DOMINI. Aliquando debes corripere peccantem inter te et ipsum solum, ut Dominus in evangelio, aliquando coram omnibus, ut ceteri timeant. Illud quando in te peccavit, id est quando tu scis quod peccavit, tunc secreto ne non sis corrector, sed proditor, ut Ioseph de Maria solus suspicans adulterium. Quando autem palam peccatur, palam arguendum est.
ut et ceteri timorem habeant.
interl.| presbyteri vel subditi
Numérotation du verset 1Tim. 5,21 
Testor
interl.| ut autem presbyter non accusetur
coram Deo et Christo Iesu
interl.| qui iudicabit
marg.| TESTOR  CORAM  DEO. Deus sit mihi testis quod animam meam salvavi tibi cave.
et electis angelis eius9,
9 eius] om. Weber
interl.| ut separent bonos a malis
ut hec custodias
interl.| que precepi
interl.| et
sine preiudicio,
interl.| preexaminatione
nihil faciens
interl.| vel facies
in aliam partem declinando.
interl.| ab examinatione ne declines in aliud quam examinatio invenit
Numérotation du verset 1Tim. 5,22 
Manus cito
interl.| et post hec omnia non cito ordines, sed sepe proba
nemini imposueris
interl.| etsi sapiens vel religiosus videatur
neque communicaveris
interl.| si inconsiderate ordines
interl.| consensu
marg.| NEQUE  COMMUNICAVERIS. AUGUSTINUS. Firmissima veritas hoc habet quod non nisi consensione intelligenda est communicatio peccatorum, quam vetat Apostolus, qua quis peccatis alienis communicat si ea palpat, et cum possit corripere et corrigere negligit.
peccatis
interl.| que post facit
alienis. Teipsum
interl.| quia alios iudicas
castum custodi.
Numérotation du verset 1Tim. 5,23 
Noli
interl.| tamen
adhuc aquam
interl.| sicut prius
bibere, sed vino modico utere
interl.| sic non nocet castitati
propter stomachum tuum
interl.| in quo sedes egritudinis
et frequentes tuas infirmitates.
interl.| ipsos accessus
marg.| Noli adhuc aquam etc. Quia castitem admonuit, hac occasione immoderatam abstinentiam prohibet, quam ipse inierat.
marg.| AMBROSIUS. Nunc speciale consilium dat ei ut seipsum salubri regat {t. 4 : Erfurt, f. 1126rb ; facsim., p. 411b} doctrina, prudenter enim sibi Deus vult serviri, non ut nimietate debiles fiant et post medicorum suffragia requirant. Temperandum est, ut si fieri potest, ceptum obsequium gradatim potius provehatur quam per inconsiderantiam minuatur.
Numérotation du verset 1Tim. 5,24 
Quorumdam hominum peccata manifesta sunt
interl.| et hi non sunt probandi
marg.| QUORUMDAM etc. Quia dixerat : «sine preiudicio nihil facias», determinat ubi preiudicium sit necessarium et ubi non dividens bona et mala in manifesta et occulta, quasi ideo opus et examinatione, quia sicut quedam sunt manifesta que non oportet examinari, ita quedam sunt occulta de quibus sine preexaminatione non potest fieri preiudicium.
marg.| QUORUMDAM. Ideo est opus examinatione, vel : bibe vinum, quia etsi mox non claruit tua bona intentio, non tamen poterit abscondi, sicut et in malis est.
marg.| AUGUSTINUS. DE SERMONE DOMINI IN MONTE. Manifesta dicit, de quibus clarum est, quo animo fiant, hec precedunt ad iudicium, quia si ista sequitur iudicium, non est temerarium subsequuntur que occulta sunt, quia nec ipsa latebunt tempore suo, quando Christi tempus advenerit, quo manifestentur, sic et de bonis, de his ergo iudicemus. Illa Dei iudicio relinquantur.
precedentia
interl.| ante nota quam veniant ad discussionem
ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur.
interl.| specie religionis tecta per discussionem apparent
Numérotation du verset 1Tim. 5,25 
Similiter et facta bona manifesta sunt,
interl.| quedam et non est opus probari
et que
interl.| bona
aliter se habent,
interl.| id est non sunt nota
abscondi non possunt.
interl.| in discussione
interl.| et hec probanda



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Tim. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=69&chapitre=69_5)

Notes :