Glossa ordinaria

Capitulum 6

Numérotation du verset 1Tim. 6,1 

Quicumque
sunt sub iugo servi,
dominos suos omni honore dignos arbitrentur,
ne nomen Domini
et doctrina
blasphemetur.
Numérotation du verset 1Tim. 6,2 

Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres
sunt, sed magis serviant, quia fideles sunt
et dilecti,
qui beneficii
participes sunt. Hec
doce
et exhortare.
Numérotation du verset 1Tim. 6,3 

Si quis
aliter docet
et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi,
et ei que
secundum pietatem est doctrine,
Numérotation du verset 1Tim. 6,4 

Superbus est1,
1 est] om. Weber
nihil sciens,
sed languens
circa questiones
et pugnas verborum,
ex quibus oriuntur invidie, contentiones blasphemie,
suspiciones male,
Numérotation du verset 1Tim. 6,5 

conflictationes hominum
mente corruptorum,
et qui veritate
privati sunt, existimantium questum esse pietatem.
Numérotation du verset 1Tim. 6,6 

Est autem questus magnus
pietas cum sufficientia
Numérotation du verset 1Tim. 6,7 

Nihil enim intulimus in mundum,
haud dubium quia nec auferre quid
possumus.
Numérotation du verset 1Tim. 6,8 

Habentes autem
alimenta et quibus tegamur, his contenti sumus.
Numérotation du verset 1Tim. 6,9 

Nam
qui volunt divites fieri, incidunt in temptationem et
laqueum diaboli2 et desideria multa
2 diaboli] om. Weber
et3 inutilia et
3 et] om. Weber
nociva que
mergunt homines in interitum
et perditionem.
Numérotation du verset 1Tim. 6,10 

Radix
enim omnium malorum est cupiditas.
Quam quidam appetentes erraverunt a fide
et inseruerunt se doloribus multis.
Numérotation du verset 1Tim. 6,11 

Tu autem, homo4 Dei,
4 homo] o homo Weber
hec fuge, sectare vero iustitiam,
pietatem,
fidem,
caritatem, patientiam, mansuetudinem.
Numérotation du verset 1Tim. 6,12 

Certa
bonum certamen
fidei,
apprehende vitam eternam
in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.
Numérotation du verset 1Tim. 6,13 

Precipio
tibi coram Deo
qui vivificat omnia,
et Christo Iesu
qui testimonium reddidit
sub Pontio Pilato, bonam confessionem,
Numérotation du verset 1Tim. 6,14 

ut serves mandatum
sine macula inreprehensibile
usque in adventum Domini nostri Iesu Christi.
Numérotation du verset 1Tim. 6,15 

Quem
suis temporibus
ostendet
beatus
et solus, potens rex regum et Dominus dominantium
Numérotation du verset 1Tim. 6,16 

qui solus habet immortalitatem
et5 lucem
5 et] om. Weber
habitans inaccessibilem, quem vidit nullus hominum,
sed nec videre potest,
cui
gloria6, honor
6 gloria] om. Weber
et imperium
sempiternum amen.
Numérotation du verset 1Tim. 6,17 

Divitibus
huius seculi
precipe non sublime sapere,
neque sperare in incerto divitiarum,
sed in Deo qui prestat nobis omnia abunde
ad fruendum,
Numérotation du verset 1Tim. 6,18 

bene
agere, divites fieri in operibus bonis,
facile
tribuere,
communicare,
Numérotation du verset 1Tim. 6,19 

thesaurizare sibi fundamentum bonum
in futurum,
ut
apprehendant veram vitam.
Numérotation du verset 1Tim. 6,20 

O Timothee,
depositum
custodi, devitans
profanas vocum novitates et oppositiones
falsi nominis scientie,
Numérotation du verset 1Tim. 6,21 

quam
quidam promittentes,
circa fidem
exciderunt.
Gratia tecum.
Amen7.
7 amen] om. Weber
EPISTOLA PAULI AD TIMOTHEUM PRIMA EXPLICIT.

Capitulum 6

Numérotation du verset 1Tim. 6,1 
interl.| etsi iusti et sapientes
sunt sub iugo servi,
interl.| infidelium quibus videntur superiores
marg.| QUICUMQUE  SUNT etc. Monet servos non contemnere, sed revereri dominos suos dicit :   Quicumque etc.
marg.| Sciendum est quosdam predicasse communem omnibus in Christo libertatem, quod de spirituali libertate utique verum est, non de carnali ut illi intelligebant. Ideo contra eos hec loquitur Apostolus, iubens servos dominis suis esse subditos.
marg.| AMBROSIUS. Ne exigant servi, quod de Hebreis dicitur, ut sex annis serviant et gratis dimittantur liberi, quod mysticum est.
dominos suos omni honore dignos arbitrentur,
interl.| bene serviendo eis
ne nomen Domini
interl.| quasi aliena invadentis, sed potius per obsequia servorum fidelium Domini infideles convertantur
et doctrina
interl.| christiana quasi iniusta et contra legem predicata
blasphemetur.
Numérotation du verset 1Tim. 6,2 
Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres
interl.| ideo quidem
interl.| in Christo pares
sunt, sed magis serviant, quia fideles sunt
interl.| Deo
et dilecti,
interl.| Domini
qui beneficii
interl.| presentis vel futuri
participes sunt. Hec
interl.| de servis
doce
interl.| nescientes
et exhortare.
interl.| scientes
Numérotation du verset 1Tim. 6,3 
Si quis
interl.| autem
aliter docet
interl.| ut omnes sint liberi
et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi,
interl.| dum eis obiicitur Christum dixissea : «Reddite que sunt Cesaris Cesari» et «Discite quia mitis sum et humilis corde»b
a Mt. 11, 29
b Mt. 22, 21
et ei que
interl.| que non facit christianitatem odiosam
secundum pietatem est doctrine,
interl.| nostre
Numérotation du verset 1Tim. 6,4 
Superbus est1,
1 est] om. Weber
interl.| iste talis est
interl.| non patiens vinci
marg.| SUPERBUS  EST. Superbia quippe, non eum ratio ducit cum ad favorem querendum in conflictum prorumpat, quod a mansuetis et bonis vitatur.
nihil sciens,
interl.| de his que veritas habet
sed languens
interl.| non efficax et expeditus ad solvendum, sed semper circa
circa questiones
marg.| QUESTIONES. Questio erat an servus esset, cum omnes ex eisdem patribus orti, et Christus omnes redemit.
et pugnas verborum,
marg.| ET  PUGNAS  VERBORUM. Nam   verborum pugne videbantur, quia Dominus dixitc : «Si Filius vos liberaverit tunc vere liberi eritis». Hec verba videntur verbis Apostoli repugnare, sed sensus concordat : cum alterum de servitute peccati, alterum de humana agat condicione.
c Io. 8, 36
marg.| LANGUENS. Non enim recusando fidem penitus moritur, nec ad veritatis scientiam convalescit, sed quasi repetitis accessionibus languet   circa questiones et   pugnas verborum .
ex quibus oriuntur invidie, contentiones blasphemie,
interl.| in Deum quod aliena sibi tollat
marg.| Ex quibus questionibus et pugnis   oriuntur invidie et contentiones . qui servos habent invident et contendunt,
suspiciones male,
interl.| quasi hanc libertatem finxerimus ad lucrum
Numérotation du verset 1Tim. 6,5 
conflictationes hominum
interl.| pseudo contra alios
mente corruptorum,
interl.| quorum ratio corrupta est
et qui veritate
interl.| vera rerum cognitione et Scripturarum intelligentia
privati sunt, existimantium questum esse pietatem.
interl.| quia pro questu predicant, non pro futuris
interl.| putant quod pietas sit questus, sed pietas est longe alius questus, quia
Numérotation du verset 1Tim. 6,6 
Est autem questus magnus
interl.| eternus
pietas cum sufficientia
interl.| cui sua parva sufficiunt
interl.| quod decet, quia
marg.| CUM  SUFFICIENTIA. Quando homo non plus desiderat habere quam necesse est.
Numérotation du verset 1Tim. 6,7 
Nihil enim intulimus in mundum,
interl.| unde Iobd : «Nudus exivi de utero matris mee nudus revertar illuc».
d Iob. 1, 21.
interl.| nascendo
{t. 4 : Erfurt, f. 1126va ; facsim., p. 412a} haud dubium quia nec auferre quid
interl.| aliquid
possumus.
interl.| moriendo
Numérotation du verset 1Tim. 6,8 
Habentes autem
interl.| non tamen omnino abiicienda sunt hec temporalia, sed habentes
alimenta et quibus tegamur, his contenti sumus.
Numérotation du verset 1Tim. 6,9 
Nam
interl.| quia qui ultra tendit
qui volunt divites fieri, incidunt in temptationem et
interl.| actu ipso
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1126va ; facsim., p. 412a} NAM  QUI  VOLUNT. Hoc dicitur his qui volunt et non sunt, ne desiderent. Iam divitibus aliud dicitur, scilicet non superbe sapere, sed dare pauperibus.
laqueum diaboli2 et desideria multa
2 diaboli] om. Weber
interl.| divitie nutriunt desideria
et3 inutilia et
3 et] om. Weber
interl.| quod peius
nociva que
interl.| ita nocent quod
mergunt homines in interitum
interl.| corporum
et perditionem.
interl.| animarum
Numérotation du verset 1Tim. 6,10 
Radix
interl.| hac et diabolus cecidit
enim omnium malorum est cupiditas.
interl.| qui pecuniam appetit, cupere appetit
interl.| generalis
interl.| plus habendi quam oportet
marg.| RADIX  ENIM  OMNIUM etc. Incidunt in temptationem et laqueum diaboli, quia   radix omnium malorum etc., non est genus mali, quod non ex cupiditate aliquando proveniat, quia radix omnium malorum est cupiditas.
marg.| RADIX  ENIM  OMNIUM  MALORUM etc. Alibi dicit Scriptura quod superbia est initium omnis pecccatie. Hic vero dicitur quod avaritia sive cupiditas est radix omnium malorum, que non videntur convenire. Sciendum vero utrumque vere dictum esse, si peccatorum genera attendantur. Nullum enim genus peccati est, quod aliquando non proveniat ex cupiditate. Et est utique aliquis homo qui ex cupiditate fit superbus et est aliquis qui ex superbia fit cupidus.
e Cf. Sir. (Eccli.) 10, 15.
marg.| AUGUSTINUS. Est enim qui non esset amator pecunie, nisi per hoc putaret se excellentiorem esse. Et est qui non amaret excellere, nisi putaret per hoc maiores divitias habere.
marg.| CUPIDITAS. In greco habetur philargyria. Si ergo avaritia habetur que proprie est pecunie amor, pro genere quod est cupiditas ponitur species.
Quam quidam appetentes erraverunt a fide
interl.| omnino Christum deserentes
et inseruerunt se doloribus multis.
interl.| hoc constat in avaris
marg.| DOLORIBUS  MULTIS. Avari enim tanto plus sollicitudinum cruciatus sustinent, quo amplius desiderant vel que habita transeunt, vel que habere non possunt.
Numérotation du verset 1Tim. 6,11 
Tu autem, homo4 Dei,
4 homo] o homo Weber
interl.| quia rationalis
interl.| vel etsi homo tamen, quia Dei
marg.| Tu autem homo etc. Non dicit quod hoc timeat de isto, sed sciebat hoc venturum in manus Ecclesiarum.
hec fuge, sectare vero iustitiam,
interl.| faciendo cuique quod ius exigit, quod non cupidus
marg.| HEC  FUGE. Nihil enim tam asperum tamque perniciosum, quam si vir ecclesiasticus maxime qui sublimem tenet locum divitiis huius seculi studeat, quia non solum sibi ipsi, sed et ceteris obest quibus contrariam dat formam.
pietatem,
marg.| PIETATEM. Ut egenti condescendamus quod non cupidus.
fidem,
marg.| FIDEM. Qui veram fidem habet de Deo, non cupit in miseriis fieri dives, nec pluris est ei mundus quam Deus.
caritatem, patientiam, mansuetudinem.
interl.| quibus penitus caret cupidus, nec patienter fert adversa, nec alicui est mansuetus Dei et proximi
Numérotation du verset 1Tim. 6,12 
Certa
interl.| in te hoc habe
interl.| assidue, quod prodest aliis
bonum certamen
interl.| ut prosit aliis, cum discretione factum
fidei,
interl.| quod exigit fides
apprehende vitam eternam
interl.| pro his non queras nisi vitam quod debes, quia in eam vocatus, non in aliud, et quia coram multis iam vel in ordinatione, vel in predicatione confessus es, quod fides exigit
in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.
Numérotation du verset 1Tim. 6,13 
Precipio
interl.| non solum exhortor, sed et precipio
marg.| PRECIPIO. In Timotheo omnibus successoribus loquitur Apostolus.
tibi coram Deo
interl.| Patre
qui vivificat omnia,
interl.| ita et te
et Christo Iesu
interl.| ut eum imiteris
marg.| ET  CHRISTO  IESU. Exemplo Christi hortatur.
qui testimonium reddidit
interl.| imminente morte non negavit veritatem
interl.| cum esset
sub Pontio Pilato, bonam confessionem,
interl.| quod dixerat affirmavit se scilicet esse Filium Dei, que fuit bona et honesta confessio
Numérotation du verset 1Tim. 6,14 
ut serves mandatum
interl.| quod tibi Deus et ego mandavimus
sine macula inreprehensibile
interl.| lex Domini immaculata nec etiam habilis est reprehendi
usque in adventum Domini nostri Iesu Christi.
interl.| serves donec tibi adveniat in morte
Numérotation du verset 1Tim. 6,15 
Quem
interl.| adventum
suis temporibus
interl.| congruis
interl.| sanctis quibusque
beatus
interl.| in se, qui et suos faciet beatos et potentes, et reges sui, et dominos impiorum
et solus, potens rex regum et Dominus dominantium
marg.| BEATUS  ET  SOLUS. Habet per naturam, alii ab eo.
Numérotation du verset 1Tim. 6,16 
qui solus habet immortalitatem
interl.| immutabilitatem et dabit suis per gratiam
et5 lucem
5 et] om. Weber
interl.| per simile, ipse est lux cuius sui participes erunt
habitans inaccessibilem, quem vidit nullus hominum,
interl.| quia idem ipse est et lux
interl.| ita inaccessibilem
interl.| ex se, sed Deus factus videt
marg.| INACCESSIBILEM. Quia nullus ad eam ex se accedit, sed cui datur dono eius quod intelligebat propheta dicensf : «Accedite ad eum et illuminamini» etc.
f Ps. 33, 6.
marg.| AUGUSTINUS. Nihil est hic dictum quod non conveniat Trinitati, quia secundum veritatem Trinitas unus est Deus et beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium {t. 4 : Erfurt, f. 1126vb ; facsim., p. 412b}   qui solus habet immortalitatem , quia solus per naturam est immutabilis, quia non cuiusquam gratia, sed natura sua. Nec potuit nec potest aliqua conversione mutari, nec potuit nec poterit aliqua mutatione peccare. Cuicumque vero creature rationali prestatur, ut peccare non possit, non est hoc proprie nature, sed Dei gratie. Solus ergo Deus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem quem nullus hominum vidit nec videre potest. Nec inde separatum Filium oportet intelligi, quia Filius vita eterna est cum Patre, et ideo hic recte intelligitur. Quem secundum naturam qua Deus est nemo vidit vel videre potest, sed poterit aliquando, si de illis de quibusg : «Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt».
g Mt. 5, 8.
sed nec videre potest,
interl.| homo in hac vita, post autem videbit
cui
interl.| Deo Patri, Filio et Spiritui sancto
gloria6, honor
6 gloria] om. Weber
interl.| in se
interl.| a creaturis
et imperium
interl.| quia omnia potest, qua et suis dabit
sempiternum amen.
Numérotation du verset 1Tim. 6,17 
Divitibus
interl.| tamen
huius seculi
interl.| quia sunt et spirituales
interl.| id est his qui in hoc seculo abundant pecunia
marg.| DIVITIBUS  HUIUS  SECULI. Supra egit de his qui divites volunt fieri dicens eos incidere in temptationem et laqueum diaboli, hec agit de his qui divites sunt, monens non sperare in divitiis. Et quia dixit mala venire ex cupiditate et contra suasit, ne viderentur divites abiecti, determinat.
precipe non sublime sapere,
interl.| non divites non esse, sed non superbire et non in eis spem habere, quia incerte
marg.| NON  SUBLIME  SAPERE. AUGUSTINUS. Non expavit Apostolus divitias, sed morbum earum, id est superbiam que est vermis divitum. Grandis animus est qui inter divitias isto morbo non temptatur. Magnus est qui non se ideo magnum putat, quia dives est. Qui autem ideo se magnum putat superbus est, egenus est, in carne turget, crepat in corde, mendicat, inftatus est non plenus.
neque sperare in incerto divitiarum,
interl.| ideo non inde superbiendum sed timendum
sed in Deo qui prestat nobis omnia abunde
interl.| sine diminutione
ad fruendum,
interl.| in eternitate, non modo ad utendum
marg.| AD  FRUENDUM. Temporalia enim in hac vita dat ad utendum, eterna ad fruendum. Illa unde bona faciamus, ista unde boni efficiamur.
Numérotation du verset 1Tim. 6,18 
bene
interl.| precipe
agere, divites fieri in operibus bonis,
interl.| bona operari, ita ut divites sint
facile
interl.| ut ad hoc sint faciles
tribuere,
interl.| etiam sua
communicare,
interl.| communia putare
Numérotation du verset 1Tim. 6,19 
thesaurizare sibi fundamentum bonum
interl.| virtutes firmas, non opera tantum
marg.| THESAURIZARE  SIBI  FUNDAMENTUM etc. Ad quod premittuntur divitie non perduntur.
in futurum,
interl.| in opus futuri, non alicuius presentis
ut
interl.| ita
apprehendant veram vitam.
interl.| que non est fugitiva
interl.| vel eternam
interl.| alias bonam
Numérotation du verset 1Tim. 6,20 
O Timothee,
interl.| quid plura
interl.| per nomen admonet proprium, reddens eum attentum
marg.| O TIMOTHEE. Timotheus : pretiosus Deo ; thymos : pretiosus, theos : Deus.
depositum
interl.| quod Deus et ego tibi commendavimus
custodi, devitans
interl.| ut possis custodire
profanas vocum novitates et oppositiones
interl.| vel : appositiones
marg.| PROFANAS. Ut est hypostasis que vox se habet ad personam et ad substantiam, unde et heretici sub huius nominis mutiplicatione inducere volebant tres esse substantias.
marg.| PROFANAS. AUGUSTINUS. Que sunt contra religionem, alie non sunt vitande, sunt enim doctrine religionis congruentes verborum quedam novitates, sicut ipsum nomen christianum quod quando dici cepit scriptum est. In Antiochia enim primum post ascensionem Domini appellati sunt Christiani, sicut legitur in Actibus apostolorumh. Adversus etiam impietatem Arianorum novum nomen patres omousion tradiderent, sed non rem novam tali nomine significaveret, hoc enim vocatur omousion quod est unius eiusdemque susbtantie. Nam si omnis novitas profana esset, non a Domino dicereturi : «Mandatum novum do vobis», nec Testamentum appelaretur novum, nec cantaret universa Ecclesia canticum novum.
h Cf. Act. 11, 26.
i Io. 13, 34.
falsi nominis scientie,
interl.| que falso nomine scientia dicitur
Numérotation du verset 1Tim. 6,21 
quam
interl.| scientiam
quidam promittentes,
marg.| qui fidem quasi imperitiam rident
marg.| PROMITTENTES. Nihil enim sic amant isti quam scientiam promittere et fidem {t. 4 : Erfurt, f. 1127ra ; facsim., p. 413a} rerum verarum, quas credere parvuli precipiuntur velut imperitiam deridere.
circa fidem
interl.| semper
exciderunt.
interl.| a fide
Gratia tecum.
interl.| ut hec custodias
Amen7.
7 amen] om. Weber
EPISTOLA PAULI AD TIMOTHEUM PRIMA EXPLICIT.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Tim. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=69&chapitre=69_6)

Notes :