Glossa ordinaria

Capitulum 1

Numérotation du verset Tit. 1,1 

Paulus,
servus Dei,
apostolus autem Iesu Christi secundum fidem
electorum Dei
et
agnitionem veritatis
que secundum pietatem est
Numérotation du verset Tit. 1,2 

in spem
vite eterne
quam
promisit qui non mentitur Deus ante tempora
secularia
Numérotation du verset Tit. 1,3 

manifestavit
autem temporibus suis verbum suum
in predicatione que credita est mihi
secundum preceptum salvatoris nostri Dei,
Numérotation du verset Tit. 1,4 

Tito
dilecto filio secundum communem fidem,
gratia
et pax
a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro.
Numérotation du verset Tit. 1,5 

Huius rei gratia
reliqui te Crete
ut ea que desunt
corrigas
et constituas per
civitates presbyteros
sicut ego tibi disposui.
Numérotation du verset Tit. 1,6 

Si quis
sine crimine est
unius uxoris vir
filios habens fideles
non in accusatione luxurie aut non subditos.
Numérotation du verset Tit. 1,7 

Oportet enim
episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum non vinolentum, non percussorem
non turpis lucri1
1 turpis lucri] turpilucri Weber
cupidum
Numérotation du verset Tit. 1,8 

sed hospitalem benignum, sobrium iustum
sanctum
continentem
Numérotation du verset Tit. 1,9 

amplectentem
eum qui secundum doctrinam est fidelem
sermonem ut potens sit2 exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere.
2 sit] + et Weber
Numérotation du verset Tit. 1,10 

Sunt enim multi etiam3
3etiam] et Weber
inobedientes
vaniloqui
et seductores, maxime
autem qui de circumcisione sunt,
Numérotation du verset Tit. 1,11 

quos oportet redargui, qui
universas domos
subvertunt, docentes que non oportet
turpis lucri gratia
Numérotation du verset Tit. 1,12 

Dixit quidam
ex illis
proprius
ipsorum
propheta
Cretenses semper mendaces male bestie
ventris4 pigri.
4 ventris] ventres Weber
Numérotation du verset Tit. 1,13 

Testimonium hoc verum est.
Quam ob causam
increpa illos dure
ut sani sint in fide,
Numérotation du verset Tit. 1,14 

non intendentes iudaicis fabulis
et mandatis hominum
avertentium5 se
5 avertentium] aversantium Weber
a veritate
Numérotation du verset Tit. 1,15 

omnia munda
mundis,
coinquinatis autem
et infidelibus
nihil mundum
sed inquinate sunt eorum et mens et conscientia.
Numérotation du verset Tit. 1,16 

Confitentur
se
nosse Deum, factis autem negant
cum sint6 abominati
6 sint] sunt Weber
et incredibiles
et ad omne opus bonum reprobi.

Capitulum 1

Numérotation du verset Tit. 1,1 
Paulus,
interl.| nomine
interl.| humilitas non tollit potestatem et dignitatem
marg.| Servus condicione non tamen peccati misera servitute, sed Dei quadam nobilitate qualiter Moyses et David servi sunt appellati et Maria ancilla.
apostolus autem Iesu Christi secundum fidem
interl.| tenens et predicans fidem
electorum Dei
marg.| Secundum fideEð»6=3Ë9JEÄ ø Id est quam tenent vel qua salvantur electi Dei et ideo pro ea magis laborandum
et
interl.| secundum
agnitionem veritatis
interl.| est veritas in liberalibus artibus que nihil ad christianam religionem
que secundum pietatem est
interl.| id est Christi religionem
interl.| et hoc est
Numérotation du verset Tit. 1,2 
in spem
interl.| id est per hoc sperans vitam eternam
vite eterne
interl.| que quanto certior tanto minister debet esse sollicitior
marg.| In spem vite eterne . Hec res hic fructus apostolici officii. Per hoc commendat officium apostolicum non tepidius agendum.
quam
interl.| vitam eternam
promisit qui non mentitur Deus ante tempora
interl.| omnia
marg.| Promisit . Sed quomodo promisit cum nondum homines essent quibus promitteret quia in eius eternitate etin ipso Verbo eidem coeterno iam predestinatione fixum erat quod suo tempore futurum erat. Promisit ergo ante tempora quia in se eterno sic fixerat antequam tempus esset quod cum creaturis cepit. Non enim possumus dicere fuisse aliquod tempus quando Deus nondum fecerat aliquid.
marg.| Ante tempora etc. Non recens promissio sed ante tempora omnium seculorum et ut certius sit.
secularia
interl.| vel eterna
interl.| quod idem est
Numérotation du verset Tit. 1,3 
manifestavit
interl.| non solum rei effectum sed et in predicatione etc.
marg.| Manifestavit. congruis temporibus scilicet Verbum, id est Filium, hec est vita eterna.
autem temporibus suis verbum suum
interl.| scilicet
in predicatione que credita est mihi
interl.| ut fideli
secundum preceptum salvatoris nostri Dei,
interl.| cui tu comparticeps
interl.| cui in salute hominum minus obedimus si quo modo remittimur
Numérotation du verset Tit. 1,4 
Tito
interl.| Paulus inquam scribit hanc epistolam
dilecto filio secundum communem fidem,
marg.| Filio secundum communem fidem . Id est catholicam non privatam alicuius, catholicon grece commune vel universale dicitur latine.
gratia
interl.| et in scribendo primum salutat in hunc modum
et pax
interl.| manifesta sunt hec
a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro.
Numérotation du verset Tit. 1,5 
Huius rei gratia
marg.| Huius rei gratia . Primo dicit quid agere debeat et quales ordinare presbyteros incipiens ita huius rei gratia etc. Dum hec recolit sicut ei disposuerat monet exequi.
reliqui te Crete
interl.| cum inde recederem
ut ea que desunt
interl.| ad perfectionem
corrigas
interl.| mala in peccantibus, addendo bonis : ea que desunt etc.
et constituas per
interl.| singulas
civitates presbyteros
interl.| episcopos
marg.| Presbyteros : ut pastoralis cure onus facilius sustineatur per multos divisum.
sicut ego tibi disposui.
interl.| id est quales constituendos docui
Numérotation du verset Tit. 1,6 
Si quis
interl.| scilicet
sine crimine est
interl.| non peccato
interl.| peccato criminali vel infamia criminali
marg.| Sine crimine . Si dixisset sine peccato nullus in Ecclesia recte posset ordinari minister. Multi enim baptizati fideles sunt sine crimine, sine peccato vero in hac vita neminem dixerim, non quia peccati aliquid remaneat quod in baptismate non dimittatur. Sed quia in nobis in huius vite infirmitate manentibus quotidie fieri non quiescunt qui fideliter orantibus quotidie remittantur. Quam libet valde iustum discutias in hac vita, non est tamen sine peccato. Unde Ioannesa : «Si dixerimus quia peccatum non habemus nosipsos seducimus et veritas in nobis non est». Sed plane. Multi iusti dicti sunt sine querela quod intelligitur sine crimine. Nulla enim querela iusta est de his qui non habent crimen. Crimen ergo est querela id est peccatum grave accusatione et damnatione dignissimum ut homicidum, adulterium, aliqua immunditia fornicationis, furtum, fraus et huiusmodi que cum ceperit homo non habere incipit caput erigere in libertatem. Sed ista inchoata est non perfecta libertas.
a 1Io. 1, 8.
unius uxoris vir
interl.| in quo species continentie et sacramentum
marg.| Unius uxoris vir . Post baptismum quia novo homini non stupra nec aliqua que ante fuerunt obsunt. Huic sententie contradicit Augustinus his verbis acutius intelligunt qui nec eum qui catechuminus vel paganus habuit alteram ordinandum censuerunt quia de sacramento agitur non de peccato. Nam in baptismo peccata omnia dimittuntur. Et qui dixitb : «Si nupserit virgo non peccat». Satis declaravit nuptias non esse peccatum. Propter sanctitatem autem sacramenti, sicut femina si catechumina vitiata est non potest post baptismum inter virgines Dei consecrari, ita non absurde visum est bigamum non peccasse sed normam sacramenti amisisse non ad vite meritum sed ad ordinationis ecclesiastice signaculum necessariam. Et, sicut plures antiquorum patrum uxores significaverunt futuras ex omnibus gentibus Ecclesias uni viro subditas, id est Christo, ita noster antistes, id est epicopus,   unius uxoris vir significat ex omnibus gentibus unitatem uni viro Christo subditam. Itaquec «sicut duobus dominis servire» sic ab uno Deo apostatare et in alterius superstitutionem ire non licet.
b 1Cor. 7, 28. : « Si nupserit virgo non peccavit ».
c Cf. Mt. 6, 24 ; Lc. 16, 13.
interl.| sane fidei
marg.| Filios habens fideles. Nec saltem de luxuria accusatos vel sibi non subditos. Alioquin nec spes in illo estcorrigendi alios nec frontem habet ad alios talium cohabitator.
non in accusatione luxurie aut non subditos.
Numérotation du verset Tit. 1,7 
Oportet enim
marg.| OPORTET  ENIM etc. Talis debet constitui. Necesse est enim ad tractationem officii eum esse sine crimine, id est irreprehensibilem episcopum. Hic aperte ostendit presbyterorum nomine episcopos supra fuisse designatos.
episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum non vinolentum, non percussorem
interl.| id est non aliorum mentes aliter quam oporteat loquendo percutientem, vel non ferocem non crudelem
non turpis lucri1
1 turpis lucri] turpilucri Weber
interl.| secularis
cupidum
Numérotation du verset Tit. 1,8 
sed hospitalem benignum, sobrium iustum
interl.| proximo
sanctum
interl.| Deo
continentem
interl.| ab illicitis ira superbia et huiuismodi
Numérotation du verset Tit. 1,9 
amplectentem
interl.| amore
eum qui secundum doctrinam est fidelem
interl.| veracem
sermonem ut potens sit2 exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere.
2 sit] + et Weber
interl.| obloquendo vel male vivendo
marg.| Contradicunt . Contradicentes enim non uno modo intelligendi sunt paucissimi quippe nobis contradicunt loquendo sed multi male vivendo. Quis enim audet apertissime loquendo contradicere veritati. Non contradicunt multi lingua sed vita quos redarguere bonum opus est grandis sarcina clivus arduus.
Numérotation du verset Tit. 1,10 
Sunt enim multi etiam3
3etiam] et Weber
interl.| in Creta
inobedientes
interl.| in se
vaniloqui
interl.| ad alios
et seductores, maxime
interl.| circumventionibus et cuiuscumque generis fraudibus
autem qui de circumcisione sunt,
interl.| id est de Iudeis qui sub nomine Christi iudaizare docebant, renati enim in Christo non puri erant Christiani quia partim legem partim Christum venerari volebant
Numérotation du verset Tit. 1,11 
quos oportet redargui, qui
interl.| ideo quia ipsi sunt
universas domos
interl.| totam familiam
subvertunt, docentes que non oportet
interl.| et hoc faciunt
turpis lucri gratia
interl.| terrene rei vel ut faciant proselytos, sicut Dominusd dixit scribis et Phariseis : «Circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum» pro terrenis acquirendis.
d Mt. 23, 15 : « Vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum ».
Numérotation du verset Tit. 1,12 
Dixit quidam
interl.| vere tales sunt
ex illis
interl.| qui eos noverat
marg.| DIXIT  QUIDAM  EX  ILLIS. AUGUSTINUS. Iste fuit Epigmenides Cretensis in cuius libris hoc invenitur ; qui homo inter prophetas Dei non invenitur nec eius prophetia ad illa Dei eloquia pertinet que Iudeis sunt credita et ideo nomen eius non commemoravit Apostolus sicut solet commemorare prophetas Dei dicens : ‘sicut et David dicit’ vel ‘Isaias’. Vel cum tacitis nominibus illorum dicit ‘sicut scriptum est’ et ea Scriptura intelligitur in qua est auctoritas Dei. Homo autem ineruditus, canis rabiosus, veritati oblatrans ausus est dicere istum de prophetis Iudeorum fuisse de quo ait Apostolus.
marg.| DIXIT  QUIDAM etc.4 Licet divine auctoritati unde voluerit quod verum invenerit testimonium sumere sicut et Paulus, ut legitur in Actibus Apostolorum cum loqueretur Atheniensibus ait de Deoe : «In illo vivimus, movemur et sumus» sicut et quidam secundum vos dixerunt. Et de Atheniensis are inscriptione aitf : «Inveni aram in qua subscriptum est ignoto Deo». Ita divina auctoritas undecumque sumit quod necessarium invenit sed non omnia que ibi scripta sunt accipienda confirmat. Unde in lege preceptum est Iudeis ut si mancipium gentile emerent eius pili raderentur et unguium incrementa absciderentur. Deinde ad usus domesticos assumeretur ita vanis atque superfluis gentilium superstitionum et poetarum sententiis abrasis et decisis quod purum repertum fuerit ad ministerium domus Dei assumendum est.
e Act. 17, 28.
f Act. 17, 23.
4 Dixit quidam etc.] iter. Rusch
proprius
interl.| quia eorum bene naturam aperuit
interl.| quod utique ad hoc dictum est ne Dei propheta videretur
ipsorum
interl.| etsi etiam aliorum
propheta
interl.| non Dei
Cretenses semper mendaces male bestie
interl.| sanguinem sitientes
5 ventris] ventres Weber
interl.| gulosi et ideo pigri
Numérotation du verset Tit. 1,13 
Testimonium hoc verum est.
interl.| ne minus credas ei, quia gentilis verba eius commendat Apostolus
Quam ob causam
interl.| docent quod non oportet
increpa illos dure
interl.| non ut soles molliter
ut sani sint in fide,
interl.| id est ut recte credant
Numérotation du verset Tit. 1,14 
non intendentes iudaicis fabulis
interl.| quia nesciunt vim Scripturarum litteralis observantie in qua nemo iustificatur apud Deum
et mandatis hominum
interl.| iam non Dei
marg.| MANDATIS HOMINUM . Quia mandata legis post manifestam veritatem iam hominum non Dei mandata sunt.
avertentium6 se
6 avertentium] aversantium Weber
interl.| vel aversantium
a veritate
interl.| docent enim de ciborum discretione cum non sit
interl.| quasi vere se avertunt quia
marg.| Avertentium se a veritate . Spiritualis intelligentie. Quicquid enim adversus veritatem opponitur humana inveteratio est. Ideo mandata hominum et fabulas appellat que narrant quia nescientes vim Scripturarum et interiora verborum legis colorem sequuntur non saporem. Putant enim numquam recedendum esse ab his que Moyses tradidit utpote de escarum differentia.
Numérotation du verset Tit. 1,15 
omnia munda
interl.| humanis usibus concessa
mundis,
interl.| qui bona fide sumunt et iusti sunt
marg.| OMNIA  MUNDA etc. Quod ipsi negant ideo quia in lege quedam Moyses prohibuit et ab immundis munda discrevit. Hoc autem non secundum naturas quas Deus creavit intelligi voluit sed secundum significationes.   Omnia ergo   munda sunt   mundis secundum naturas. Unde in Genesig : «Vidit Deus cuncta que fecerat et erant valde bona». Secundum significationes quedam immunda sunt Iudeis nec nobis omnia apta sunt vel propter salutem corporum vel propter consuetudinem humane societatis.
g Gn. 1, 31.
coinquinatis autem
interl.| per peccatum
et infidelibus
interl.| qui non credunt in Deum vel Deo
nihil mundum
interl.| quia non sunt digni donis Dei
sed inquinate sunt eorum et mens et conscientia.
interl.| quasi non ex cibo est coinquinatio eorum sed ex malo intellectu et conscientia peccatorum
interl.| quia
Numérotation du verset Tit. 1,16 
Confitentur
interl.| verbis
se
interl.| quidem
nosse Deum, factis autem negant
interl.| Unde Ioannesh : «Qui dicit se nosse Deum et mandata eius non custodit mendax est».
h 1Io. 2, 4 : « Qui dicit se nosse eum et... ».
marg.| FACTIS AUTEM NEGANT . Si negatio non tantum lingua fit sed etiam   factis certe multos invenimus Antichristos qui ore confitentur Christum et moribus dissentiunt ab eo. Quisquis   factis negat Christum, Antichristus est. Tales sunt omnes mali catholici qui non verbis sed   factis negant . Nolite ergo esse tamquam de fide securi, adiungite fidei recte vitam rectam, ut Christum confiteamini et verbis vera docendo et   factis bene vivendo. Nam si confitemini verbis et non   factis fides talium morum prope fides est demoniorum.
cum sint7 abominati
7 sint] sunt Weber
interl.| Deo odibiles
et incredibiles
interl.| nec habiles credere
et ad omne opus bonum reprobi.
interl.| a Deo reprobati ut non habeant gratiam ad bene operandum
interl.| illi docent quod non oportet



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Tit. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=71&chapitre=71_1)

Notes :