Glossa ordinaria

Capitulum 3

Numérotation du verset Tit. 3,1 

Admone
illos principibus
et potestatibus
subditos esse dicto
obedire ad omne opus bonum
paratos esse,
Numérotation du verset Tit. 3,2 

neminem blasphemare,
non litigiosos esse modestos, omnem ostendentes
mansuetudinem
ad omnes homines.
Numérotation du verset Tit. 3,3 

Eramus enim
et nos aliquando insipientes et1 increduli errantes
1 et] om. Weber
servientes desideriis
et voluptatibus
variis in malitia
et invidia
agentes,
odibiles
odientes invicem.
Numérotation du verset Tit. 3,4 

Cum autem benignitas
et humanitas apparuit
salvatoris nostri Dei,
Numérotation du verset Tit. 3,5 

non ex operibus iustitie
que fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit,
per lavacrum regenerationis
et renovationis Spiritus sancti
Numérotation du verset Tit. 3,6 

quem
effudit in nos abunde
per Iesum Christum salvatorem nostrum
Numérotation du verset Tit. 3,7 

ut
iustificati
gratia ipsius heredes simus secundum spem
vite eterne,
Numérotation du verset Tit. 3,8 

fidelis
est sermo2.
2 est sermo] inv. Weber
Et de his
volo te confirmare
ut curent preesse bonis operibus3
3 preesse - bonis operibus] inv. Weber
qui credunt Deo. Hec
sunt bona
et utilia hominibus.
Numérotation du verset Tit. 3,9 

Stultas autem questiones
et genealogias
et contentiones
et pugnas legis devita.
Sunt enim inutiles
et vane.
Numérotation du verset Tit. 3,10 

Hereticum hominem
post primam4 et secundam correptionem devita
4 primam] unam Weber
Numérotation du verset Tit. 3,11 

Sciens quia subversus est
qui eiusmodi est
et
delinquit primo5 iudicio condemnatus.
5 primo] proprio Weber
Numérotation du verset Tit. 3,12 

Cum misero ad te Artheman aut Tichicum
festina ad me venire Nycopolim.
Ibi enim statui hiemare.
Numérotation du verset Tit. 3,13 

Zenan legis peritum
et Apollo
sollicite premitte ut nihil illis desit.
Numérotation du verset Tit. 3,14 

Discant autem
et nostri bonis operibus
preesse
ad usus necessarios
ut non sint infructuosi.
Numérotation du verset Tit. 3,15 

Salutant
te qui mecum sunt omnes. Saluta eos6 qui
6 eos] om. Weber
nos amant in fide.
Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.
EPISTOLA PAULI AD TITUM EXPLICIT.

Capitulum 3

Numérotation du verset Tit. 3,1 
Admone
interl.| et si habes imperium spirituale tamen admone
illos principibus
interl.| regibus et ducibus
et potestatibus
interl.| minoribus
subditos esse dicto
interl.| illorum
obedire ad omne opus bonum
interl.| numquam ad malum
paratos esse,
marg.| AD  OMNE  OPUS  BONUM etc. Quasi :   admone ut ad malum tardi sint sed ad bonum parati, scientes quid singulis persolvi oporteat quia singulis   paratos .
Numérotation du verset Tit. 3,2 
neminem blasphemare,
interl.| etsi premuntur ab illis
non litigiosos esse modestos, omnem ostendentes
interl.| verbis et factis
mansuetudinem
interl.| quia sic infideles et perfidi ad futuram spem vocari possunt
ad omnes homines.
interl.| bonos vel malos
Numérotation du verset Tit. 3,3 
Eramus enim
interl.| hoc ideo debemus quia et nos aliquando fuimus quod ipsi sic et ipsi poterunt esse quod nos sumus per eandem gratiam
et nos aliquando insipientes et1 increduli errantes
1 et] om. Weber
interl.| per mala opera
marg.| Eramus et nos aliquando insipientes . Etsi philosophi essent quidam nostrum, vera tamen sapientia carebant.
servientes desideriis
interl.| animi
et voluptatibus
interl.| carnis
variis in malitia
interl.| nocendi
et invidia
interl.| de aliorum successibus
interl.| si nocere non licuit
agentes,
interl.| vitam nostram
odibiles
interl.| Deo vel aliis hominibus
odientes invicem.
Numérotation du verset Tit. 3,4 
Cum autem benignitas
interl.| benignus et humanatus Deus vel larga misericordia et clementia Dei
marg.| Benignitas . Per quam dona nobis spiritualia abunde tribuit.
et humanitas apparuit
interl.| mundo per carnem
interl.| vel nobis per fidem
interl.| apparuit id est illuxit hominibus
salvatoris nostri Dei,
Numérotation du verset Tit. 3,5 
non ex operibus iustitie
interl.| quia nulla bona feceramus nos
que fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit,
interl.| ita forsitan etiam illos qui adhuc increduli
interl.| iam spe future salutis
per lavacrum regenerationis
interl.| baptismi
interl.| in quo deposito veteri homine generatur novus
et renovationis Spiritus sancti
interl.| quia qui credit quotidie magis et magis renovatur per Spiritum in baptismo datum
Numérotation du verset Tit. 3,6 
quem
interl.| Spiritum
effudit in nos abunde
interl.| ad remissionem omnium peccatorum ad copiam virtutum
per Iesum Christum salvatorem nostrum
Numérotation du verset Tit. 3,7 
ut
interl.| ad hoc ut istud addat
iustificati
interl.| interim in presenti
gratia ipsius heredes simus secundum spem
interl.| etsi nondum secundum rem
vite eterne,
Numérotation du verset Tit. 3,8 
fidelis
interl.| verax
est sermo2.
2 est sermo] inv. Weber
interl.| iste quod Christus salvavit et heredes fecit
Et de his
interl.| predictis
volo te confirmare
interl.| alios
interl.| vel volo te confirmare scilicet eos qui credunt Deo ut curent
ut curent preesse bonis operibus3
3 preesse - bonis operibus] inv. Weber
interl.| aliis multis vel sibiipsis
marg.| Vel Preesse, id est magis proficere et seipsos meliores fieri.
qui credunt Deo. Hec
interl.| predicta
interl.| ideo volo te de predictis confirmare alios quia
sunt bona
interl.| in se
et utilia hominibus.
interl.| aliis
interl.| de his confirmare
Numérotation du verset Tit. 3,9 
Stultas autem questiones
interl.| ubi nec salus nec utilis scientia
interl.| originum enumerationes
et contentiones
interl.| quas de lege faciunt ut de cibis quos alii asserunt discernendos alii non
et pugnas legis devita.
interl.| ut quando inemendata Scriptura de annis Mathusalem et de huiusmodi aliis contraria vel impossibilia sentire videtur
Sunt enim inutiles
interl.| sine fructu
et vane.
interl.| false
Numérotation du verset Tit. 3,10 
Hereticum hominem
interl.| non solum hec devita sed et correctionem postquam bis feceris
marg.| Hereticum hominem. Hereticus est qui per verba legis legem impugnat proprium enim sensum astruit ex verbis legis ut pravitatem mentis sue legis auctoritate confirmet qui vitandi sunt quia frequentius correcti exercitatiores essent ad malum.
post primam4 et secundam correptionem devita
4 primam] unam Weber
interl.| cur
Numérotation du verset Tit. 3,11 
Sciens quia subversus est
interl.| perditus
qui eiusmodi est
interl.| incorrigibilis
et
interl.| et quia scienter peccat vel et cum sit
delinquit primo5 iudicio condemnatus.
5 primo] proprio Weber
interl.| Proprio iudicio se damnat qui errorem laudat et veritatem vituperat.
Numérotation du verset Tit. 3,12 
Cum misero ad te Artheman aut Tichicum
interl.| ut interim provideant Cretensibus dum ad me veneris
festina ad me venire Nycopolim.
interl.| ideo dicit quia vult eum videre causa affectus et ut plenius confirmet in Ecclesiastica disciplina
Ibi enim statui hiemare.
Numérotation du verset Tit. 3,13 
Zenan legis peritum
interl.| sic erat in Synagoga
marg.| Zenam legis peritum etc. Hoc dicit non quia peritior sit Apollo sed quia huius professionis erat in Synagoga.
et Apollo
interl.| qui perfectus erat in Scripturis
interl.| Apollo . Episcopus fuit Corinthiorum qui propter seditionem concitatam adversum se a pseudo apostolis discescerat cum Zena socio suo ad Titum Cretensem episcopum. Sed Corinthiis iam sedatis per epistolas Pauli mandat Tito ut priusquam veniat Nicopolim premittat eos ita sollicite ut nihil in viatico illis desit.
sollicite premitte ut nihil illis desit.
interl.| eorum que ad viaticum necessaria sunt illis
interl.| ita sollicite
marg.| Ut nihil illis desit etc. Ideo iubet sumptus illis necessarios dari quia dignum erat ut qui spiritualia tradebant non illis deessent carnalia.
Numérotation du verset Tit. 3,14 
Discant autem
interl.| unde autem res illis
et nostri bonis operibus
interl.| id est Cretenses ut et alii
preesse
interl.| sibi ipsis
ad usus necessarios
interl.| dando ministris
interl.| non ad quelibet
ut non sint infructuosi.
interl.| quia iuxta parabolam arbor que non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur
Numérotation du verset Tit. 3,15 
Salutant
interl.| propter compendium simul omnes consalutatores significat
te qui mecum sunt omnes. Saluta eos6 qui
6 eos] om. Weber
interl.| non ficte
nos amant in fide.
interl.| id est fideli affectu
Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.
EPISTOLA PAULI AD TITUM EXPLICIT.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Tit. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=71&chapitre=71_3)

Notes :