Capitulum 2

Numérotation du verset Tit. 2,1 

Tu autem loquere
que decent1 sanam doctrinam.
1 decent] decet Weber
Numérotation du verset Tit. 2,2 

Senes
ut sobrii sint honesti2, pudici, prudentes
2 honesti] om. Weber
sani in3 fide
3 in] om. Weber
in4 dilectione,
4 in] om. Weber
in5 patientia.
5 in] om. Weber
Numérotation du verset Tit. 2,3 

Anus similiter
in habitu sancto
non criminatrices,
non vino multo
servientes, bene docentes
Numérotation du verset Tit. 2,4 

ut prudentiam doceant. Adolescentulas
ut viros suos ament,
filios suos6 diligant,
6 suos] om. Weber
Numérotation du verset Tit. 2,5 

prudentes,
castas,
sobrias,
domus curam habentes, benignas, subditas suis viris
ut non blasphemetur
verbum Dei.
Numérotation du verset Tit. 2,6 

Iuvenes similiter hortare ut sobrii sint.
Numérotation du verset Tit. 2,7 

In omnibus te ipsum prebe exemplum
bonorum operum in doctrina in integritate7
7 integritate] integritatem Weber
in gravitate8.
8 gravitate] gravitatem Weber
Numérotation du verset Tit. 2,8 

Verbum sanum
irreprehensibile9
9 irreprehensibile] inreprehensibilem Weber
ut is qui ex adverso est
vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.
Numérotation du verset Tit. 2,9 

Servos
subditos dominis suis10
10 subditos- dominis suis] inv. Weber
esse, in omnibus placentes,
non contradicentes,
Numérotation du verset Tit. 2,10 

non fraudantes
sed in omnibus bonam fidem
ostendentes, ut doctrinam
salvatoris11 nostri Dei ornent
11 salvatoris] salutaris Weber
in omnibus.
Numérotation du verset Tit. 2,11 

Apparuit
enim gratia Dei
et salvatoris nostri12 omnibus hominibus
12 et salvatoris nostri] salutaris Weber
Numérotation du verset Tit. 2,12 

erudiens nos,
ut abnegantes impietatem
et secularia desideria sobrie
et iuste
et pie
vivamus in hoc seculo
Numérotation du verset Tit. 2,13 

exspectantes
beatam spem
et adventum glorie
magni Dei
et salvatoris nostri Iesu Christi,
Numérotation du verset Tit. 2,14 

qui dedit semetipsum
pro nobis
ut nos
redimeret
ab omni iniquitate et mundaret sibi
populum acceptabilem
sectatorem bonorum operum.
Numérotation du verset Tit. 2,15 

Hec loquere
et exhortare
et argue
cum omni imperio
Nemo te contemnat.

Capitulum 2

Numérotation du verset Tit. 2,1 
Tu autem loquere
interl.| ea
que decent1 sanam doctrinam.
1 decent] decet Weber
interl.| id est doctrinam sane fidei
marg.| SANAM  DOCTRINAM. Hec sunt que ad bonos mores pertinent.
Numérotation du verset Tit. 2,2 
Senes
interl.| scilicet hortare
ut sobrii sint honesti2, pudici, prudentes
2 honesti] om. Weber
interl.| providentes fidei necessaria
sani in3 fide
3 in] om. Weber
interl.| ut habeant integram
in4 dilectione,
4 in] om. Weber
interl.| similiter sani
interl.| Dei et proximi et in ipso ordine caritatis
in5 patientia.
5 in] om. Weber
interl.| temptationum et tribulationum
Numérotation du verset Tit. 2,3 
Anus similiter
interl.| hortare etiam
in habitu sancto
interl.| esse
marg.| In habitu sancto . Ut scilicet earum incessus motus vultus sermo preferant sanctitatem.
non criminatrices,
interl.| crimina aliis imponentes ut solent facere adolescentulis
non vino multo
marg.| Non vino multo etc. Solent enim esse quedam que corporis frigescente luxuria vino se pro libidine dederunt.
marg.| Bene docentes . Non quidem publice viros sed private.
Numérotation du verset Tit. 2,4 
ut prudentiam doceant. Adolescentulas
interl.| vel ut doceant adolescentulas prudentiam vel adolescentulas hortare
ut viros suos ament,
marg.| UT  VIROS  SUOS  AMENT. Quos naturali affectu naturaliter diligunt ament etiam pudica dilectione ut scilicet cum pudore viris debitum potius reddant quam exigant.
filios suos6 diligant,
6 suos] om. Weber
interl.| non modo carnali sed et spirituali amore
Numérotation du verset Tit. 2,5 
prudentes,
interl.| doceant eas etiam esse
interl.| mentis intelligentia
castas,
interl.| corporis continentia
sobrias,
interl.| in cibo et potu
domus curam habentes, benignas, subditas suis viris
interl.| ut non divitiis vel nobilitate inflate viris suis imparare desiderent
ut non blasphemetur
interl.| si male se habeant
marg.| UT  NON  BLASPHEMETUR. Hoc ad senes et ad omnia superiora potest referre quasi hortare senes et anus et adolescentulas ut ita se habeant ut dixi quod ideo facere debent   ut non blasphemetur etc.
verbum Dei.
interl.| doctrina evangelica
interl.| si habent viros infideles quibus propensius propter timorem Dei obsequi debent ut hoc videntes non blasphement nomen Dei
Numérotation du verset Tit. 2,6 
Iuvenes similiter hortare ut sobrii sint.
interl.| Iuvenes similiter hortare . Quia iuventus promptior est ad lapsum contineri iubetur quod ut facilius sit magistrum iubet formam esse ut quod docet verbis ostendat factis ut ita profani erubescant.
Numérotation du verset Tit. 2,7 
In omnibus te ipsum prebe exemplum
interl.| Augustinus : aliter pastor occidit oves quantum in se est et si ille vivunt
marg.| IN  OMNIBUS  TEIPSUM etc. Omnis enim qui male vivit in conspectu eorum quibus prepositus est quantum in ipso est occidit eos etsi illi vivunt de misericordia Dei vivunt.
bonorum operum in doctrina in integritate7
7 integritate] integritatem Weber
interl.| vite vel corporis
in gravitate8.
8 gravitate] gravitatem Weber
interl.| ne levis sed autenticus
Numérotation du verset Tit. 2,8 
Verbum sanum
interl.| tuum sit
irreprehensibile9
9 irreprehensibile] inreprehensibilem Weber
interl.| loco dictum et tempore
ut is qui ex adverso est
interl.| id est vobis contrarius
vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.
Numérotation du verset Tit. 2,9 
Servos
interl.| hortare
subditos dominis suis10
10 subditos- dominis suis] inv. Weber
interl.| quibuslibet tam bonis quam malis
esse, in omnibus placentes,
interl.| que non sunt contra Deum
non contradicentes,
interl.| hoc modo placere poterunt cum non musitaverint cum domini eos aliquid iusserint
Numérotation du verset Tit. 2,10 
non fraudantes
interl.| eos debito servitutis
sed in omnibus bonam fidem
interl.| etiam in minimis
ostendentes, ut doctrinam
interl.| hoc refertur ad omnia
salvatoris11 nostri Dei ornent
11 salvatoris] salutaris Weber
interl.| bonis operibus et fide
marg.| Ut doctrinam salvatoris etc. Hoc refertur ad omnia predicta scilicet ad senes et   anus et servos quasi   hortare omnes predictos ut ita se habeant ut prescriptum est, ut ita ornent in actibus suis   doctrinam salvatoris etc.
marg.| Ornent . Ornamentum doctoris est honesta vita discipuli.
in omnibus.
interl.| actibus suis
Numérotation du verset Tit. 2,11 
Apparuit
interl.| per carnem
marg.| Apparuit . Quasi omnes monendi sunt quia omnibus natus est nullum exclusit.
enim gratia Dei
interl.| Deus per gratiam etsi invisibilis
marg.| Vel gratia , id est Christus qui est   gratia Dei. V el   gratia Dei est salutaris etc., id est Deus et salvator noster, scilicet Dei Filius, etsi invisibilis sit, in forma Dei tamen per gratiam apparuit in forme servi.
et salvatoris nostri12 omnibus hominibus
12 et salvatoris nostri] salutaris Weber
interl.| ad utilitatem omnis generis hominum sine quo non profuisset nasci
interl.| quantum ad se
Numérotation du verset Tit. 2,12 
erudiens nos,
interl.| exemplo vite et doctrine in quo eum sequi debes
ut abnegantes impietatem
interl.| vane culture et ignorantiam
et secularia desideria sobrie
interl.| in nobis
et iuste
interl.| ad proximum
et pie
interl.| ad Deum
vivamus in hoc seculo
interl.| tam fragili
Numérotation du verset Tit. 2,13 
exspectantes
interl.| per hoc
interl.| certi et solliciti
beatam spem
interl.| gloriam eternam
et adventum glorie
interl.| vel manifestationem
marg.| Et advenutm glorie etc. Qui non in infirmitate ut prius sed in gloria et potestate veniet premia daturus secundum merita qui in primo adventu adeo humilis fuit quod non solum erudivit sed etiam   dedit etc.
magni Dei
interl.| non hominis infirmi non mortalis non passibilis ut prius
et salvatoris nostri Iesu Christi,
Numérotation du verset Tit. 2,14 
qui dedit semetipsum
interl.| non solum erudivit
pro nobis
interl.| per hoc sumus securi de spe
ut nos
interl.| ad hoc
redimeret
interl.| per sanguinem
ab omni iniquitate et mundaret sibi
interl.| tam ab originali quam actuali
populum acceptabilem
interl.| vel peculiarem id est proprium
sectatorem bonorum operum.
marg.| SECTATOREM  BONORUM  OPERUM. Quia ad hoc redemit nos Christus ut puram vitam sectantes et repleti operibus bonis Dei heredes esse possimus.
Numérotation du verset Tit. 2,15 
interl.| nescientibus
et exhortare
interl.| scientibus
et argue
interl.| negligentes vel rebelles
marg.| Argue . Iam non aspere accipitur cum pro salute fieri sciatur.
cum omni imperio
interl.| ita cum imperio
Nemo te contemnat.
interl.| pro simplicitate



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Tit. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=71&chapitre=71_2)

Notes :