Nicolaus de Lyra

Capitulum 1

Numérotation du verset Za. 1,1 

In1 mense octavo,
1 In] om. NAL3245
in anno secundo Darii2, factum est
2 Darii NAL3245 Cor3 (hebr. antiq. non habent REGIS) Rusch Weber ] + regis ΔLEd1530 Clementina
verbum Domini
ad Zachariam
filium Barachie
filii3 Addo prophetam dicens :
3 filii Φ O ΘAMG S² ΨD ΩSJ* Rusch Clementina ] filium ΦP* S* NAL3245 Ω M Cor2 Weber
Numérotation du verset Za. 1,2 

Iratus est Dominus super patres vestros iracundia4
4 iracundia Ω Rusch Weber ] + magna ΔM² Λ L² ΦR² ΨD NAL3245 cum Hieronymo
Numérotation du verset Za. 1,3 

et
dices ad eos :
Hec dicit
Dominus5 exercituum :
5 Dominus] + Deus
Convertimini ad me
ait6 Dominus exercituum et convertar ad vos dicit Dominus exercituum.
6 ait Rusch Weber ] dicit X A O ΘSAMG S Q ΓA ΩS
Numérotation du verset Za. 1,4 

Ne sitis sicut patres vestri
ad quos
clamabant
prophete priores
dicentes : Hec
dicit Dominus exercituum :
Convertimini
de viis
vestris malis et de7 cogitationibus vestris pessimis et non audierunt neque8 attenderunt ad me dicit Dominus.
7 de X ΠL Φ O ΘAMG E ΓA ΨD Cor2 (hebr. antiq. habent utrobique DE ) Ω M ΩJ ΩS ² Ed1530 Clementina Rusch ] om. Cor3 (hebr. antiq. non habent) Weber |
8 neque Rusch Weber ] nec ΩS, et non ΩJ |
Numérotation du verset Za. 1,5 

Patres vestri ubi sunt ?
Et prophete numquid in sempiternum vivent ?
Numérotation du verset Za. 1,6 

Verumtamen verba mea et legitima mea que mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros et conversi sunt et dixerunt : sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras
fecit nobis ?
Numérotation du verset Za. 1,7 

In die vicesima et quarta undecimo mense sabath,
in anno secundo Darii,
factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachie, filium
Addo prophetam dicens :
Numérotation du verset Za. 1,8 

Vidi per noctem
et ecce vir ascendens super equum rufum et ipse stabat inter myrteta que erant in profundo et post eum equi rufi varii et albi.
Numérotation du verset Za. 1,9 

Et dixi : Qui9 sunt isti domine mi ?
9 Qui] quid Weber
Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me : Ego ostendam tibi quid sunt10 hec.
10 sunt] sint Weber
Numérotation du verset Za. 1,10 

Et respondit vir qui stabat inter myrteta et dixit :
Isti sunt quos misit Dominus ut perambularent terram.
Numérotation du verset Za. 1,11 

Et responderunt
angelo Domini qui stabat inter myrteta et dixerunt : Perambulavimus terram et ecce omnis terra habitatur
et quiescit.
Numérotation du verset Za. 1,12 

Et respondit angelus11 et dixit : Domine exercituum usquequo tu non misereberis Hierusalem et urbium Iuda quibus iratus es ? Iste iam12 septuagesimus annus est.
11 angelus] + Domini Weber |
12 iam] om. Weber |
Numérotation du verset Za. 1,13 

Et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona,
verba consolatoria.
Numérotation du verset Za. 1,14 

Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me : Clama dicens :
Hec dicit Dominus exercituum. Zelatus sum Hierusalem et Sion zelo magno.
Numérotation du verset Za. 1,15 

Et ira magna ego irascor super gentes opulentas quia ego iratus sum parum. Ipsi vero adiuraverunt13 in malum.
13 adiuraverunt] adiuverunt Weber
Numérotation du verset Za. 1,16 

Propterea hec dicit Dominus :
Revertar ad Hierusalem in misericordiis,
domus mea
edificabitur in ea
ait Dominus exercituum, et perpendiculum
extendetur super Hierusalem.
Numérotation du verset Za. 1,17 

Adhuc clama dicens :
Hec dicit Dominus exercituum : Adhuc affluent civitates mee bonis et consolabitur adhuc Dominus14 Sion
14 adhuc Dominus] inv. Weber
et eliget adhuc Hierusalem.
Numérotation du verset Za. 1,18 

Et levavi oculos meos et vidi et ecce quatuor cornua.
Numérotation du verset Za. 1,19 

Et dixi ad angelum qui loquebatur in me ? Quid sunt hec ? Et dixit ad me : Hec sunt cornua que ventilaverunt Iudam et Israel et Hierusalem.
Numérotation du verset Za. 1,20 

et ostendit mihi Dominus
quatuor fabros.
Numérotation du verset Za. 1,21 

Et dixi : Quid isti veniunt facere ? Qui ait dicens : Hec sunt quatuor15
15 quattuor] om. Weber
cornua que ventilaverunt Iudam per singulos vicos16 et nemo illorum17
16 vicos] viros Weber |
17 illorum] eorum Weber |
levavit caput suum.
Et venerunt isti
deterrere ea
ut deiciant cornua gentium
que levaverunt cornua18 super terram Iuda
18 cornua] cornu Weber
ut dispergerent eam.

Capitulum 1

Numérotation du verset Za. 1,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 93r b



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Za. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=50&chapitre=50_1)

Notes :