string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr50.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 2

Numérotation du verset Za. 2,1 

Et levavi oculos meos et vidi,
et ecce vir,
et in manu eius
funiculus mensorum.
Numérotation du verset Za. 2,2 

Et dixi : Quo tu vadis ? Et dixit ad me : Ut metiar Hierusalem et videam
quanta sit latitudo eius
et quanta longitudo eius.
Numérotation du verset Za. 2,3 

Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur et alius angelus1 egrediebatur in occursum eius.
1 alius angelus] inv. Weber
Numérotation du verset Za. 2,4 

et dixit ad eum : Curre loquere ad puerum istum dicens :
Absque muro habitabitur Hierusalem pre multitudine hominum et iumentorum in medio eius.
Numérotation du verset Za. 2,5 

Et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius.
Numérotation du verset Za. 2,6 

O o o2
2 o] om. Weber
fugite de terra aquilonis dicit Dominus,
quoniam in quatuor ventis3 celi dispersi vos dicit Dominus.
3 ventis] ventos Weber
Numérotation du verset Za. 2,7 

O Sion, fuge que habitas apud filiam Babylonis,
Numérotation du verset Za. 2,8 

quia hec dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes que spoliaverunt vos.
Qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi eius.
Numérotation du verset Za. 2,9 

Quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt prede his qui serviebant sibi et
cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.
Numérotation du verset Za. 2,10 

Lauda
et letare filia Sion,
quia ecce ego venio
et habitabo in medio tui ait Dominus.
Numérotation du verset Za. 2,11 

Et applicabuntur gentes multe
ad Dominum
in die illa et
erunt mihi
in populum4.
4 populum] poulum cacogr. Rusch (Erfurt, facsim. , Graz )
Et habitabo in medio tui
et scies
quia Dominus exercituum
misit
me
ad te.
Numérotation du verset Za. 2,12 

Et possidebit Dominus Iudam partem suam
in terram
sanctificatam5
5 terram sanctificatam] terra sanctificata Weber
et eliget
adhuc Hierusalem.
Numérotation du verset Za. 2,13 

Sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit de habitaculo sancto suo.

Capitulum 2

Numérotation du verset Za. 2,1 
marg.| £ .1. % {4.2193} Et levavi, etc. Hic consequenter denuntiatur reedificatio civitatis Hierusalem. Circa quod sciendum quod illa edificatio que facta est per Zorobabel fuit figura edificationis ecclesie per Christum que dicitur spiritualis Hierusalem, ut frequenter supra dictum est : et ideo de uno edificio fit transitus ad aliud : igitur primo nuntiatur materiale, secundo spirituale, ibi : Et ecce. Circa primum dicitur.
marg.| £ .2. %  Vidi : visione imaginaria et intellectuali.
marg.| £ .3. %  Et ecce vir, id est angelus in specie viri.
marg.| £ .4. % Et in manu etc., id est aptus ad mensurandum loca in quibus debent fieri edificia. Ideo subditur.
marg.| £ .5. %  Ut metiar Hierusalem : quantum ad civitatem {4.2194} Metropolim.
marg.| £ .6. %  Et Iudeam :quantum ad alia loca in Iudea.
marg.| £ .7. % Quanta sit, etc. Antequam enim edificentur civitates et loca accipiuntur mensure edificiorum secundum longitudinem et latitudinem, ut exponunt aliqui et male : quia in Hebreo habetur, et videam, quia angelus solum loquitur de Hierusalem.
marg.| £ .8. %  Et ecce, etc. Hic consequenter intendit ut metiatur edificium spiritualis Hierusalem, illa que sequuntur nunquam fuerunt in Hierusalem per Neemiam reedificata : sed semper fuit in timore adversariorum et subiectione extraneorum usque ad eius destructionem per exercitum Romanorum, dicit ergo : Et ecce angelus. mihi pro custodia deputatus.
marg.| £ .9. % Egrediebatur : Ad habendum revelationem novam de futuris ab {4.2195} angelo superiori : quia secundum ordinem hierarchicum superiores angeli illuminant medios, et medii inferiores. et ex hoc patet quod hec revelatio est de alia re quam precedens : quia est de Hierusalem spirituali. Ideo sequitur.
Numérotation du verset Za. 2,1 
marg.| £ .1. % Absque muro, etc. Quia ecclesia non confidit in murorum fortitudine, sed in divina protectione.
marg.| £ .2. % Pre multitudine : Quod impletum videtur in fidelium multiplicatione per orbem. universum.
marg.| £ .3. % Hominum et iumentorum : Quia credentium aliqui sunt sapientes et litterati qui homines dicuntur, alii vero simplices et illiterati, qui iumenta nominantur, Ps. lxxij.d. Ut iumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.
marg.| £ .4. % Et ego ero ei, id est protector et defensor.
marg.| £ .5. % Et in gloria : Quia Deus in ecclesia honoratur, et ideo ad eam homines invitantur, cum subditur.
marg.| £ .6. % O o o fugite de terra, id est de potestate diaboli.
marg.| £ .7. % Quoniam in quatuor, id est spargi permisi per varios errores ante adventum Christi.
marg.| £ .8. % O Sion, id est populus previsus ad fidem : Nomine enim Hierusalem et nomine Sion intelligitur ecclesia, ut declaratum fuit Is. 2 que est idem quod fidelis populus, quia ecclesia non est ipsi parietes, sed fideles.
marg.| £ .9. % Fuge : De potestate diaboli.
marg.| £.10.% Que habitas, id est cultum idololatrie : non enim potest hic intelligi convenienter per filiam Babylonis civitas vel terra Babylonie, quia longe ante tempus huius prophetie civitas Babylonis fuerat destructa per Cyrum et Darium : et Iudei remissi in Iudeam, ut habetur j. Esdre. Et licet aliqui remanserunt in terra Babylonis detenti amore uxorum quas ibi acceperant, et prolis quam ibi fecerant, ut dictum fuit ibidem, tamen illi videntur probabiliter fuisse pauci comparative, quia omnes naturaliter inclinantur ad revertendum in terram originis sue, et maxime de terra in que detinentur in captivitate et servitute. Nec rationabiliter potest dici, quod illi qui remanserunt moneantur hic fugere propter vastationem imminentem illi terre : quia a tempore Cyri legitur regnum eius et successorum suorum satis quietum fuisse usque ad tempus Alexandri magni, qui regnum illud {4.2196} vi armorum subiecit sibi. Item quia terra que hic dicitur filia Babylonis, immediate supra dicitur terra aquilonis. Babylonia vero non est ad aquilonem respectu Iudee sed magis ad orientem : Et ideo per Babylonem que confusio interpretatur : et per aquilonem de que dicitur Ierem. j.c. Ab aquilone pandetur omne malum : potestas demonis metaphorice seu figuraliter designatur. sicut et beatus Petrus in fine prime canonice sue dicit : Salutat vos ecclesia in Babylone collecta, id est in Roma : quia tunc tempore Neronis ibi vigebat potestas demonis.
marg.| £.11.% Quia hec, id est angelorum. unde in Hebreo ponitur hic nomen Domini tetragrammaton soli Deo appropriatum : ubi translatio nostra habet Dominus.
marg.| £.12.% Post gloriam misit me, etc. Secundum seriem textus non est verbum Zacharie, sed Dei dicentis se mitti : quod verificatur in Christo, qui est verus Deus a patre missus pro salute generis humani, et huic consonat quedamglossa Hebraica hic a Rabbi Salomon inducta, que talis est. Post gloriam misit me. Glo. post honorem redditum Esau veniet Messias. In antiquis etiam glossis Hebraicis princeps Romanus frequenter Esau, et Roma mons Seir nominantur : et sic impletum est in Domino Iesu Christo, quia post gloriam monarchie adeptam a Romano principe Cesare Augusto. propter quod fecit describi orbem universum tamquam sibi subiectum, natus fuit Christus, ut patet Luce secundo.
marg.| £.13.% Ad Gentes que, id est ad Iudeos qui fideles primitive ecclesie graviter tractaverunt. Act. octavo quibus predicavit Dominus in persona propria. Et dicuntur hic Gentes, quia tunc non vivebant secundum legem ut Iudei, sed transgredientes propter mandata hominum, ut patet in Evangelio.
marg.| Vel, ad Gentes, id est Romanos principes qui in primitiva ecclesia fideles persequebantur in corporibus suis et bonis : quibus predicavit Christus per apostolos Petrum et Paulum et alios doctores sequentes.
marg.| £.14.% Qui enim, id est solicite vos custodiant : sicut custoditur oculi pupilla : licet enim tunc Christus permiserit fideles corporaliter perturbari, tamen custodivit eos sollicite in spiritualibus bonis, in quibus tunc crevit ecclesia, merito et numero fidelium magis quam tempore pacis. Quod fuit figuratum in filiis Israel, qui quanto magis affligebantur ab Egyptiis, tanto magis multiplicabantur et crescebant, Ex. j. Ideo subditur :
Numérotation du verset Za. 2,1 
marg.| £ .1. % {4.2197} Quia ecce ego levo, etc., id est virtutem.
marg.| £ .2. % Super eos, id est principes Romanos et eorum ministros.
marg.| £ .3. % Et erunt prede : quia principes Romani et alii ei subiecti, qui in primitiva ecclesia affligebant fideles servitute dura, et eis abstulerunt bona sua, modo supposuerunt colla sua iugo Christi et eius ministris, dotantes ecclesias temporalibus bonis.
marg.| £ .4. % Et cognoscetis : per experientiam bonorum et miraculorum.
marg.| £ .5. % Quia Dominus, etc., id est Deus pater Dominus angelorum.
marg.| £ .6. % Misit me : pro generis humani salute : et ideo pro tanto beneficio invitatur ecclesia ad laudem divinam, cum dicitur : Lauda et letare etc.
marg.| £ .7. % Quia ecce ego venio : per carnis assumptionem.
marg.| £ .8. % Et habitabo in medio tui : conversando et predicando. Io. 1.a. Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.
marg.| £ .9. % {4.2198} Et applicabuntur Gentes multe ad Dominum : quod patet impletum per conversionem Gentium ad fidem Christi per orbem universum.
marg.| £.10.% Et erunt mihi in populum : Quia inter credentes, non est distinctio Iudei et Greci : nam idem Dominus omnium, ad Rm. 10.c.
marg.| £.11.% Et possidebit Dominus Iudam, id est confitentes Deum : quia corde creditur ad iustitiam : et ore confessio fit ad salutem. Et quod per domum Iuda tales intelligantur, etiam secundum doctores Hebreorum, fuit ostensum Ier. 23. et 34.
marg.| £.12.% Partem suam, id est premium suum.
marg.| £.13.% In terram sanctificatam, id est in celo. quod vocatur terra viventium.
marg.| £.14.% Et eliget adhuc Hierusalem : celestem.
marg.| £.15.% Sileat omnis caro : a blasphemiis Domini nostri Iesu Christi.
marg.| £.16.% Quia consurrexit de habitaculo sancto etc., id est consurget in finali iudicio ad mala puniendum, et bona premiandum.
Numérotation du verset Za. 2,moraliter 
marg.| £ .1. % {4.2193} Et levavi : Capitulum istud exponunt Hebrei et catholici communiter ad litteram de edificatione domus Dei, per Zorobabel et eius socios edificate in reditu captivitatis Babylonice. {4.2194} Ego autem exposui ad litteram de spirituali edificatione ecclesie per Christum : propter quod de alia spirituali expositione pertranseo, et quia mihi non occurrit alia melior hic ponenda.
Numérotation du verset Za. 2,additio Burgensis 
prol.| {4.2197} In capitulo 2. ubi dicitur in postilla. Et ego ero, etc.
prol.| {4.2198} Super hoc quod dicitur : Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis. Glossa interlinearis. Murus, id est defensio suis, ignis hostibus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Za. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 17/11/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=50&chapitre=50_2)

Notes :