Capitulum 9
Numérotation du verset
Za. 9,1
Onus verbi Domini in1 terra
1 in] de ΩS
Adrach et
Damasci requiei2 eius,
2 requiei] requies
Amiatinus
quia Dominus3 est oculus hominis et omnium tribuum Israel.
3 Dominus
Cava M
Φ ΩS
Rusch
] Domini
Weber
Numérotation du verset
Za. 9,2
Emath
quoque in terminis
eius
et Tyrus
et Sidon
assumpserunt
quippe sibi sapientiam
valde4
4 valde] male
Cava
Σ
Numérotation du verset
Za. 9,3
et edificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit5*
5 coacervavit ΩS
Weber
] coacervaverunt
Rusch
argentum quasi humum et aurum ut6* lutum platearum.
6 ut ΩS
Weber
] quasi
Rusch
Numérotation du verset
Za. 9,4
Et7* ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius et hec8* igni devorabitur.
7 Et ΩS]
om. Rusch Weber
|
8 hec ΩS
Weber
] hoc
Rusch
|
Numérotation du verset
Za. 9,5
Videbit Ascalon
et timebit et9 Gaza
9 et] i
cacogr.
ΩS
et dolebit nimis et Accaron,
quoniam confusa est spes eius et peribit rex de Gaza10* et Ascalon non habitabitur.
10 de Gaza ΩS
Weber
] eius
Rusch
Numérotation du verset
Za. 9,6
Et sedebit separator in Azoto
et disperdam superbiam Philistinorum.
Numérotation du verset
Za. 9,7
Et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius de medio dentium eius et relinquetur etiam ipse Deo nostro et erit quasi dux in Iuda et Accaron quasi Iebuseus.
Numérotation du verset
Za. 9,8
Et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc vidi in oculis meis.
Numérotation du verset
Za. 9,9
Exulta satis filia Sion, iubila filia Hierusalem.
Ecce rex tuus
veniet11 tibi iustus
11 veniet ΩS
Rusch Weber
] venit
Cava
Λ Φ
et salvator,
ipse pauper
et ascendens super asinam12
12 asinam
Weber (Hi)
ΩS
Rusch Clementina
] asinum
Weber
et super pullum filium asine.
Numérotation du verset
Za. 9,10
Et disperdam13* quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli
13 disperdam ΩS
Weber
] dispergam
Rusch
et loquetur
pacem
gentibus et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus14*
14 fluminibus ΩS
HSC (postilla) Weber
] flumine
Cava
Σ
Rusch
usque ad fines terre.
Numérotation du verset
Za. 9,11
Tu vero15
15 vero ΩS
Rusch
] quoque
Weber
in sanguine testamenti tui
emisisti vinctos tuos de lacu
in quo non est aqua.
Numérotation du verset
Za. 9,12
Convertimini
ad munitionem vincti spei,
hodie quoque annuntians duplicia reddam tibi,
Numérotation du verset
Za. 9,13
quoniam extendam16 mihi Iudam quasi arcum implevi terram17* Ephraim,
16 extendam ΩS
Rusch
] extendi
Weber
|
17 terram ΩS]
om. Weber
|
et suscitabo filios tuos18 Sion
18 tuos ΩS
Rusch Weber
]
om. Cava
Σ
super filios tuos Grecia,
et ponam te
quasi gladium fortium.
Numérotation du verset
Za. 9,14
Et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur
iaculum19 eius et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austri.
19 iaculum
Rusch Weber Clementina
] gladius ! ΩS
Numérotation du verset
Za. 9,15
Dominus exercituum proteget eos et devorabunt
et subicient
lapidibus funde et bibentes inebriabuntur quasi20 vino
20 quasi ΩS
Rusch Weber
] + a
Amiatinus O M Clementina
et replebuntur ut phiale
et quasi cornua21 altaris.
21 cornua ΩS
Rusch Weber
] cornu
Amiatinus Cava
Σ
O
Numérotation du verset
Za. 9,16
Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui,
quia lapides sancti elevabuntur22 super terram eius.
22 elevabuntur
Amiatinus Weber (O M Hi)
ΩS
Rusch Clementina
] elevantur
Weber
Numérotation du verset
Za. 9,17
Quid enim bonum eius
est et quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines ?
Capitulum 9
Numérotation du verset
Za. 9,1
marg.|
£
.1.
%
{4.2231}
Onus verbi : Postquam posite sunt prophetie respicientes tempus Hierusalem reedificate sub dominatu Persarum, hic ponuntur prophetie ad idem sub tempore regni Grecorum : et dividitur in duas partes, quia primo nuntiatur consolatio Iudeis ex adversariorum deiectione. secundo, ex Christi missione, ibi : Exulta satis. Tertio, ex bonorum multiplicatione seq. ca. Primo vero partem exponit Rabbi Salomon de subiectione terrarum et civitatum que nominantur hic tempore Messie, quem expectant Iudei venturum : sed quia iam hoc transiit in preteritum, ideo alii exponunt de victoriis Machabeorum. Sed quia victorie eorum non videntur aliqualiter tantum se extendisse, ut littera sonat, ideo alii exponunt et melius ut credo de victoriis Alexandri magni, qui fuit primus rex in monarchia Grecorum : et destruxit monarchiam Persarum et Medorum : igitur {4.2232} secundum hanc sententiam exponitur sic littera, Onus verbi, id est prophetia de malo pene superventuro terris infra nominatis, et deiiciente earum potestatem, sicut onus grave deiicit hominis portantis virtutem.
marg.|
£
.2.
%
In terra Adrach, id est Syrie.
marg.|
£
.3.
%
Et Damasci requiei : Quia Damascus erat caput Syrie, ut habetur Is. 6. et ideo in ipsa quiescebat Syria sicut in metropoli et fortiori civitate.
marg.|
£
.4.
%
Quia Dominus, id est quia Dominus providet et disponit omnia super homines ventura. et potissime respicit populum Israel inquantum assumpturus erat humanam naturam de eo. Hoc autem hic introducitur ad significandum, quod tribulationes hic nuntiate super terras istas venture per Alexandrum magnum, venerunt propter mala que fecerunt populo Iudeorum, saltem pro parte.
marg.|
£
.5.
%
Emath quoque : Nomen est civitatis Syrie prope terminos Iudee.
marg.|
£
.6.
%
Et Tyrus et Sidon : Similiter ut patet ex. 3Rg.
Numérotation du verset
Za. 9,1
marg.|
£
.1.
%
{4.2233}
Assumpserunt : scilicet terrenam. ideo subditur.
marg.|
£
.2.
%
Et edificavit Tyrus : Ut non timeret hominem.
marg.|
£
.3.
%
Et coacervavit, id est magna valde abundantia : et hoc ex mercibus que afferebantur ibi per mare ex terris diversarum Gentium, ut habetur Ez. 28. Sed quia sapientia terrena non valet contra Dominum, ideo subditur :
marg.|
£
.4.
%
Ecce Dominus : Per Alexandrum.
marg.|
£
.5.
%
Et percutiet : Tyrus enim erat undique mari circumlusa : sed Alexander magnus, lignis et lapidibus et terra impositis contiguavit eam propinquo littori, et sic cepit eam et combussit.
marg.|
£
.6.
%
Videbit Ascalon : Iste enim civitates Philisthinorum erant site super mare Mediterraneum et propinque Tyro et ei confederate : et ideo videntes destructionem eius timuerunt destructionem propriam, ideo subditur :
marg.|
£
.7.
%
Quoniam confusa : Quam habebat in fortitudine et auxilio Tyri.
marg.|
£
.8.
%
Et sedebit separator : Que civitas Philisthinorum. Et dicitur hic separator Alexander, qui bona terre separavit et divisit suis bellatoribus : In Hebreo habetur : Et sedebit spurius in Azoto : et hoc convenit Alexandro qui fuit natus de adulterio. Nectanebus enim per illusiones magicas sub specie Ammonis Dei Libie cognovit matrem Alexandri, et eum genuit, ut habetur in historia Alexandri.
marg.|
£
.9.
%
Et auferam : etc. scilicet Alexandri, qui indignatus contra Iudeos dixit se velle destruere Hierusalem et Iudeorum effundere sanguinem : sed viso summo sacerdote versus fuit in mansuetudinem : ut dictum est su. c. 6.
marg.|
£.10.%
{4.2234}
Et abominationes : idest blasphemias de Deo Israel, quibus dicebat ipsum impotentem ad defendendum populum Israel contra ipsum.
marg.|
£.11.%
De medio dentium : id est de lingua eius que est in medio dentium.
marg.|
£.12.%
Et relinquetur : id est servabitur.
marg.|
£.13.%
Etiam ipsa : quia Alexander Deo sacrificavit in Hierusalem secundum pontificis ostensionem, prout dicit Iosephus libro antiquitatum 11.
marg.|
£.14.%
Et erit : quia libertates populo dedit, ut ibidem habetur.
marg.|
£.15.%
Et Accaron quasi : quia illam civitatem subiecit Iudeis, sicut Iebus fuit subdita per expugnationem David, 2Rg. 5.
marg.|
£.16.%
Et circumdabo domum : id est templum.
marg.|
£.17.%
Ex his, id est ex Iuda Machabeo et fratribus eius, qui templum contra duces Antiochi illustris recuperaverunt et mundaverunt 1Mcc. 4.
marg.|
£.18.%
Euntes, id est ad bella contra adversarios insurgentes : et hoc fuit post tempus Alexandri. ut patet 1Mcc. 1.
marg.|
£.19.%
Et non, etc., scilicet tributi. unde 1Mcc. 13. dicitur anno 170. ablatum est iugum Gentium ab Israel.
marg.|
£.20.%
Quia nunc vidi in :clementie afflictionem populi, et dicitur in persona Dei.
marg.|
£.21.%
Exulta : Hic consequenter annuntiatur adventus Christi, quem summe desiderabant patres antiqui : Et dividitur in duas : quia primo denuntiatur adventus Christi, secundo multiplicatio fidelis populi, ibi : Convertimini. Circa primum dicitur : Exulta satis filia Sion. quod patet impletum de Domino Iesu Christo. Mt. 21. ubi allegatur hec autoritas tunc impleta, quando Christus veniens in Hierusalem ad passionem suam fuit receptus in civitate et in templo cum letitia et exultatione populi.
Numérotation du verset
Za. 9,1
marg.|
£
.1.
%
{4.2235}
Ecce rex tuus veniet tibi, id est ad salutem tuam. unde dicit hic Rabbi Salomon quod scriptura ista non potest intelligi, nisi de rege Messia.
marg.|
£
.2.
%
Iustus et salvator : Salvavit enim nos per viam iustitie, seipsum morti offerendo.
marg.|
£
.3.
%
Ipse pauper : Pauperem enim vitam duxit a principio nativitatis sue, usque ad horam mortis, ut patet ex decursu Evangelii.
marg.|
£
.4.
%
Et ascendens super asinam, et super pullum : super utrumque enim ascendit successive tunc veniens in Hierusalem, ut patet Mt. 21.
marg.|
£
.5.
%
Et disperdam quadrigam ex : quia non vi armorum triumphavit, sed evidentia miraculorum, unde dicit hic Rabbi Salomonquod Messias non indigebit bellatoribus ad subiugandum sibi multitudinem Gentium. Sed erronee dicit futurum, quod iam est preteritum per predicationem apostolorum : ideo subditur :
marg.|
£
.6.
%
Et loquetur pacem : que converse sunt, non violentia de persuasione pacifica.
marg.|
£
.7.
%
Et potestas eius : quia in omnibus partibus orbis sunt aliqui fideles Christum confitentes : et Marci ultimo d. dicit : Data est mihi omnis potestas in celo et in terra.
marg.|
£
.8.
%
Tu vero : o Christe : Et mutatur modus loquendi de tertia persona ad secundam.
marg.|
£
.9.
%
In sanguine : id est in virtute sanguinis tui in cruce effusi.
marg.|
{4.2236}
£.10.%
Testamenti tui : quia sanguis ille est confirmatio novi test. Mt. 6.
marg.|
£.11.%
Emisisti vinctos tuos etc., id est patres in inferni limbo detentos eduxisti.
marg.|
£.12.%
Convertimini : Hic consequenter inducuntur populi ad fidem Christi. Aliqui tamen exponunt residuum huius capituli de Iudeis qui fugerant tempore persecutionis regis Antiochi : sed audito, quod Iudas Machabeus et fratres eius prevaluerunt adversus duces Antiochi, redierunt de diversis partibus cum Iuda fortiter contra adversarios preliantes : et ad hoc satis potest applicari littera. Sed salvo meliori iudicio, mihi videtur melius exponi consequenter ad litteram precedentem de vocatione ad Christi fidem, cum dicitur : Convertimini ad munitionem, id est ad Christi fidem que est tamquam fortalicium credentibus. secundum illud Prove. 18b. Turris fortissima nomen Domini, ad ipsam currit iustus et salvabitur.
marg.|
£.13.%
Vincti : id est vincti ad invicem caritate spe retributionis eterne.
marg.|
£.15.%
Hodie quoque : idest novi testa. tempore : quod dicitur dies, ad Rm. 12d. Nox precessit, dies autem appropinquavit.
marg.|
£.16.%
Annuntians duplicia : Tempore enim novi testamenti predicatur publice duplex gloria fidelibus reddendi, scilicet anime et corporis.
marg.|
£.17.%
Quoniam, id est Iesum Christum de tribu Iuda secundum carnem natum.
marg.|
£.18.%
Quasi arcum : In cruce quo arcu est percussus demon.
Numérotation du verset
Za. 9,1
marg.|
£
.1.
%
{4.2237}
Implevi Ephraim, id est apostolos, qui omnes vel fere omnes fuerunt de regno decem tribuum, quod vocatur Ephraim frequenter in scriptura veteris testamenti, eo quod Ieroboam primus rex fuit de tribu Ephraim. Hos autem apostolos implevit Dominus spiritu sancto. Act. 2.
marg.|
£
.2.
%
Et suscitabo filios tuos Sion, id est apostolos.
marg.|
£
.3.
%
Super filios tuos : In qua plures apostoli predicaverunt fidem Christi, ideo sequitur :
marg.|
£
.4.
%
Et ponam te etc. Predicando Dei verbum, quod est gladius spiritus, Ephes 6.c.
marg.|
£
.5.
%
Et Dominus Deus super : In miraculis visibilibus divina virtute fiendis ad invocationem apostolorum.
marg.|
£
.6.
%
Et exibit ut fulgur etc., id est effectus sue potestatis ita manifestabitur, sicut fulgur egrediens de nubibus.
marg.|
£
.7.
%
Et Dominus Deus in tuba : In tuba, scilicet predicationis per apostolos, de qua dicitur Is. 57.a. Quasi tuba exalta vocem tuam.
marg.|
£
.8.
%
Et vadet in turbine Austri, id est idola auferet, sicut ventus turbinis stipulam.
marg.|
£
.9.
%
Dominus exercituum, id est angelorum.
marg.|
£.10.%
Proteget eos : Dando eis constantiam contra persecutiones tyrannorum.
marg.|
£.11.%
Et devorabunt, id est incorporabunt Christo Gentes per susceptionem fidei.
marg.|
£.12.%
Et subiicient, etc. Iugo Christi.
marg.|
£.13.%
{4.2238}
Lapidibus funde, id est predicationibus procedentibus ex caritate que per fundam designatur, eo quod de chorda efficitur.
marg.|
£.14.%
Et bibentes, id est delectabuntur in conversione Gentium, sicut illi delectantur qui bibunt vinum.
marg.|
£.15.%
Et replebuntur ut phiale : Meritis in dicta conversione.
marg.|
£.16.%
Et quasi cornua : scilicet holocaustorum, ubi inter cornua ponebantur carnes concremande ad honorem divinum.
marg.|
£.17.%
Et salvabit in die illa, id est tempore novi testa. ut predictum est.
marg.|
£.18.%
Ut gregem etc., id est sicut bonus pastor diligenter custodit gregem suum.
marg.|
£.19.%
Quia lapides sancti, id est electi Dei.
marg.|
£.20.%
Elevabuntur super terram : Primo, per meritum gratie, et postea per premium glorie. Ex hoc autem quod dicitur hic : Lapides sancti. apparet manifeste, quod propheta loquitur metaphorice : quia lapides materiales non sunt sanctitatis vel vitii capaces. ideo subditur adhuc metaphorice.
marg.|
£.21.%
Quid enim bonum, id est quid est placens coram Deo ?
marg.|
£.22.%
Nisi frumentum electorum, id est corpus Christi consecratum in pane frumenti, quo nutriuntur spiritualiter electi.
marg.|
£.23.%
Et vinum, id est sanguis Christi sub specie vini.
marg.|
£.24.%
Germinans virgines ? id est multiplicans virgines in Ecclesia Dei, sequentes vestigia Christi passi.
Numérotation du verset
Za. 9,moraliter
marg.|
£
.1.
%
{4.2231}
Onus verbi Domini : Secundum sensum litteralem hic describitur destructio trium civitatum in Syria, per Alexandrum magnum, per quem significatur Deus ratione regie maiestatis et liberalitatis, quia sicut dicitur Iaco. j.a. Ipse dat omnibus affluenter et non improperat. et Apocalip. xix.c. dicitur, quod est rex regum et Dominus dominantium. Et sicut Alexander pugnavit contra Syriam, sic Deus contra superbiam. Sic ergo dicitur : Onus verbi Domini. id est pondus punitionis eius.
marg.|
£
.2.
%
{4.2232}
In terra Adrach : id est in Syria, que sublimis interpretatur. ideo superbiam significat, que semper tendere facit ad sublimiora quam debeat.
marg.|
£
.3.
%
Et Damasci : que interpretatur bibens sanguinem, quod etiam competit superbie, quia facit sanguinem inferiorum bibere.
marg.|
£
.4.
%
Emath : Que interpretatur indignans que proprietas est superbie.
marg.|
£
.6.
%
Et Tyrus : Que interpretatur, angustia. Superbus enim angustiatur de hoc quod non potest attingere excellentiam maiorum.
Numérotation du verset
Za. 9,moraliter
marg.|
† {4.2233}
Et Sidon : Que venatio interpretatur. nam excellentiam maiorum attingere in quantum potest conatur.
marg.|
£
.6.
%
Videbit Ascalon : Que interpretatur ignobilis. superbia vero omnem destruit nobilitatem. Unde versus : Si tibi copia, si sapientia formaque detur, Destruit omnia sola superbia si comitetur.
marg.|
† Et Gaza : Que interpretatur fortitudo. Superbus enim fortiorem se estimat, quam sit in veritate.
marg.|
† {4.2234}
Et Acharon, etc. Que interpretatur turbans populum, quod facit superbia. Prv. 13.b. Inter superbos semper iurgia sunt.
marg.|
£
.8.
%
Et sedebit, etc. in Azoto : Que interpretatur incendium. et hoc competit superbie que semper accendit animum superbi, per iram et invidiam : et ipsum finaliter inducit in gehenne flammam. Istas superbie conditiones dictas destruit Deus, qui est noster Alexander magnus.
marg.|
£.21.%
Exulta satis filia Sion, iubila filia Hierusalem etc. Istud litteraliter exposui ab adventu primo Christi. ideo de alia expositione pertranseo.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Za. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 14/11/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=50&chapitre=50_9)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Za. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 14/11/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=50&chapitre=50_9)
Notes :