Glossa magna

<59.1> Herberti de Bosham praefatio in Glossa magna super Epistolas Pauli

prol.| A
A ¶Codd. : Cbg152 =Cambridge, Trinity College B.5.6 (152), f. 3va-5vb. – Edd . : L. Delisle , Journal des savants , 1900, p. 736-738. M. Morard, Gloss-e, 21.6.2022 (nova editio, notis aucta, graphiarum ad normam collectionis Gloss-e emendata, paragraphis ad instar exemplaris seiuncta).
Numérotation du verset PrPaul. Prol.1,1 
prol.| Incipit prefatio Herberti de Boseham, gloriosi martyris beate Thome sicut in prosperis et in adversis comitis individui 1 , ad Willelmum Senonensem archiepiscopum a super novo quod condidit opere super epistolas.
a Guillaume de Champagne alias Guillaume aux Blanches Mains, 1135 -1202, Carnotensis episcopus (1164-1176), Senonensis archiespicopus (1169-1176), Remensis archiepiscopus (1176-1202).
1 gloriosi... individui] om. pr. m., al. add. in calce pagine Cbg152
Numérotation du verset PrPaul. Prol.1,2 
prol.| Quod pridem super Epistolas opus intenderam et presulatui tuo necdum factum dedicaram, inter eiulatus et lacrimarum sordes vix tandem consummare iam potui. Scribendi enim simul et lugendi, nulla prorsus convenientia est. Nam, quemadmodum iuxta illud dictu antiquum «Musica in luctu importuna narratio», ita et inter festivas epulas lacrimarum sordes ingerere importunum. Mihi vero persepe diversi id et adversi accidit ut, inter sacras et sollempnes epulas, querulas et gemebundas lacrimas commiscerem, quamtotiens inter lugendum scribens et inter scribendum lugens, adeo ut pagina subiecta lacrimis non minus quam notis interdum appareret suffusa. Me silente novit mundus unde in mea querimonia hec. Ecce enim Elia nostro currus suos ignitos ascendente et properante ad celos, mihi puero suo melotem2 nec mafortem dimisit, quinpotius ascendens, me post eum clamantem et eiulantem in mediis ignibus et fluctibus dereliquit, nec periclitanti adhuc porrigit manumb. Nec certe ob id dico quia inhumanus sit ille, sed quia indignus sum ego. Et ut adhuc eo certius quo expressius loquar, magnus ille Cantuarie pontifex Thomas, <non> quidem in persona, sed, si vultis recipere, “in spiritu et virtute Elias”c fuit {f. 4ra}, cui etiam nec camelorum defuerant pili. Quo, post multa exili dura et longe contradictionis aspera violento utique demum martyrii predone effecto et per martyrii palmam triumphante, nihilominus confratribus meis, prophete filiis in pace, solus ego ipsius dumtaxat erumpnam et erumpne locum cum fortioris contradictione heredito, ipsis etiam mihi in presentiarum officiis humanitatis subtractis, adeo elongatis amicis et proximis et notis meis a miseria. Verum etsi a dulci neomartyris nostri preconio ego invitus avellar, non tamen nunc ulterius pergo ipsius depingere vel passionis modum seu patientis exaltare triumphum. Supersedeo pariter proprii exponere exilii causam vel exulantis cumulare pressuram. Solum hec in presentiarum tetigisse sufficiat, ob id solum ne causari possis, de consummati tam sero operis mora, ne alterutrius videar vel desidie vel negligentie reus.
b Cf. 4Rg. 2.
c Cf. Lc. 1, 17.
2 melotem nec mafortem] nec mafortem pr. m. ; al. m. marg. add. vel corr. : melotem; nec praem. Delisle
Numérotation du verset PrPaul. Prol.1,3 
prol.| Super hoc vero epistolare opus quemadmodum et supra psalmos David, epistolarum ad psalmos consona seu contraria, et epistolarum inter se, quantum pretacta temporis permittebat mesticia, studiose quidem et attente digessi. Verum unum precaveri desidero, unde et lectorem premoneo, ne forte, ubi super epistolare eloquium hoc vel etiam super psalmos consona reppererit annotata sive contraria, omnia sic de plano consona vel contraria esse intelligat. Multa enim similia seu opposita et super Psalmos et presertim super epistolarem hunc librum sic digesta sunt quod nequaquam adeo de plano, sed per argumentum aliquod similis {f. 4va} vel oppositi, varie dictorum nunc convenientia nunc vero contrarietas deprehenditur. Quod tamen lectori simplici interdum minime patet. Ne igitur calumnietur sed querat et ad eum qui aperiat pulset, et non accuset obscura. Et tamen, ut lectori facilior tribuatur intelllgentia in talium concordantiarum fine argumenti nomen breviter annotatum reperiet.
Numérotation du verset PrPaul. Prol.1,4 
prol.| Singulis vero epistolis propria capitula sua premisi, que sigillatim et summatim epistolarum quarum ipsa capitula sunt totam prelibant continentiam, secundum numerum quorum et totum epistolare volumen totidem respersimus mineo colore signatis distinctionibus, ita ut, iuxta morem, tam numero quam sententia, et capitula distinctionibus et distinctiones capitulis mutuo sibi respondeant.
Numérotation du verset PrPaul. Prol.1,5 
prol.| Preterea, quemadmodum super Psalmos, ita et hic, nonnulla verbula glossatoris interserta, etsi non ad plenum, quantum tamen diligentius potuimus, a generalibus et necessariis doctorum interpretationibus eliminavimus, et ipsa nunc inter lineas nunc vero extra in margine seposuimus, et totum ob id ne simplicem seu etiam provectiorem lectorem facile error involvat, ut videlicet glossatoris velut expositoris, vel e diverso expositoris velut glosatoris, verba recipiat. Que profecto glossator intermiscet frequentius, interdum addens, interdum vero ubi de expositorum verbis ulla se subobscuritas ingerit, ipsos interpretatur interpretes, et in his aliquotiens, ut loquar salva que magistro debetur reverentia, supra quam deceret diligens, ea exponit que exponentia sunt et liquerent optalmis. Quasdam etiam infantiles nonnumquam expositiones interserit, {f. 5ra} ut cum enim per quia exponit, a qua si supersedisset, arbitror quia parum eruditionis nostre intelligentie deperisset.
Numérotation du verset PrPaul. Prol.1,6 
prol.| Et ut adhuc per non leve concordantiarum adiumentum inveniri certius et expeditius possit quod queritur, singulas epistolas propriis versibus suis distinximus, ipsorum, sicut solet fieri, capita nunc mineo nunc azorio colore signantes. Et quemadmodum Psalmorum versus metris et subdistinctionibus, ita et hos metris, distinctionibus, subdistinctionibus, colis videlicet comatibus et periodis limitavimus. Quod tamen operosa illorum qui precesserunt nos diligentia penitus non omisit, qui universum divini iuris corpus, non solum versibus, verum etiam capitulis et distinctionibus ordinate satis et distincte resperserunt. Unde nequaquam elaboratam operam reprobo vel contempno, sed amplector. Verum compulit nos in veteri opere formam supercudere novam, id quod proxime superinduximus novum. Unde nec causandum si in hoc opere quod in manibus est et versuum et capitulorum seu distinctionum novus numerus sit, docente nos ut illos uno et eodem multiplici spiritu qui novit et multis numerum subtrahere et pauca cum expedit augmentare. Et tamen ne auctoritati seu doctrine veterum in hoc ipso derogare videamur, etiam in presentis libri distinctionibus et numero distinctionum ipsos sequimur. Quippe in vetustissimo quodam bibliothece volumine easdem distinctiones et sub eodem fere digestas numero repperi, facta tamen per loca innovatione permodica.
Numérotation du verset PrPaul. Prol.1,7 
prol.| Totius etiam libri huius introitum distinctionibus quinque, velut certis quibus- dam finibus limitando, terminavimus, totidem ante ipsum, sicut fit, ipsarum capitula premittentes, ut ita introitus prolixitas {f. 5va} non obsistat quominus experdite id occurrat et propere ad quod nos concordantiarum documenta transmiserint.
Numérotation du verset PrPaul. Prol.1,8 
prol.| Et quoniam optamus ut in ceteris Sacre Scripture libris consimilis nos exerceat labor, necesse erit in aliquibus ipsorum, presertim ubi nec vetera sunt, capitula preponere nova et eorumdem numerum itidem interserere novum, prout desiderati exercitii et proposite instructionis ecclesiastice exegerit opus. Et hoc semel hic dixisse sufficiat, ne, cum crebro audierit nova, iudicet inimicus homo vetera nos fastuose proiecisse et inolosum naribus ad veterum nauseare sentinam. Et ut in summa dicatur, universis totius Sacre Scripture libris preposuimus distinctiones, aut veteres, aut a veteribus mutuatas et correctione novatas, aut instar veterum de nostra proditas tenuitate.
Numérotation du verset PrPaul. Prol.1,9 
prol.| Itaque in hac parte propositi et presertim super epistolarem hunc librum inesse nihil video diligentie deperisse, nisi forte causetur quis me totius libri et singularum epistolarum singulos prologos seu potius argumenta, omisisse, sed quisquis sic causatus fuerit, industrie sic factum noverit, videlicet ne volumen voluminis excederet modum, et item quia libri et singuli singularum epistolarum introitus totam dictorum argumentorum eruditionem breviter et summatim prelibant.
Numérotation du verset PrPaul. Prol.1,10 
prol.| Verum tue erit prudentie, beatissime presul, prout iustum noverit, operam elaboratam acceptare, meum vero apostolice Ecclesie invocare suffragium, ut in reliquis Sacre Scripture libris valeam ad optatum ipsius adhuc elaborare profectum. Et quia, domino ad patriam suam translato, servus peregrinatur adhuc, tu qui legis hec , semper peregrini memento.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (PrPaul. Herberti de Bosham praefatio in Glossa magna super Epistolas Pauli), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=59&chapitre=59_Prol.1)

Notes :