Glossa magna

<59.4> Petri Lombardi introitus in epistolas Pauli

prol.| Incipiunt capitula seu distinctiones super introitum totius libri.
prol.| 1. De commendatione epistolaris huius doctrine : Principia rerum.
prol.| 2. De excellentia Pauli pre ceteris epistolarum scriptoribus et quare eius epistole plusquam aliorum in Ecclesia frequententur : Inter omnes.
prol.| 3. De numero epistolarum et mysterio numeri : Sciendum est
prol.| 4. De ordine epistolarum quare non sunt eo ordine disposite quo ab apostolo sunt edite et unde et quare Romanis scripserit : De ordine quoque.
prol.| 5. De generali omnium epistolarum materia, intentione et modo tractandi : Assigna. A
A ¶Codd. : Cbg152 = Cambridge, Trinity College B.5.6 (152), f. 6v . – Ed . : M. Morard, Gloss-e, 2022 (nova editio, notis aucta, graphiarum ad normam collectionis Gloss-e emendata, paragraphis ad instar exemplaris seiuncta).
Numérotation du verset PrPaul. Prol.4,1 
prol.| Introitus super totum librum. 1 {191.1297A} [Ambrosius] : «Principia rerum requirenda sunt prius, ut earum notitia plenior possit haberi2*. Tunc enim demum facilius poterit cause ratio declarari, si eius origo discatur. Si ergo epistolarum Scripture post Evangelium edite modum et rationem ostenderimus, poterit videri verum quod dicimus ».
1 Incipiunt... totum librum] om. PL
2 possit haberi] inv. Cbg152
prol.| « Sciendum igitur quod sicut in Veteri Testamento post legis Mosaice eruditionem, ubi culture divine mandata continebantur, prophetica doctrina fuit necessaria, que rediviva populi peccata suppliciorum denuntiatione compesceret » (Hieronymus), atque eumdem populum bonorum repromissionibus ab obediendum ac serviendum Domino viventi commoneret, ita in Novo Testamento post Evangelium, in quo christiane religionis ordo et perfecte sanctitatis doctrina traditur, Epistolarum {191.1297B} Pauli et aliorum perutilis secuta est doctrina, ut Ecclesiam Dei contra hereticas communiret pravitates « et suborientia vitia resecaret, et post futuras questiones excluderet »(Hieronymus). Hi sunt panni, qui ad extrahendum Ieremiam de lacu, funibus circumligati sunt a . Epistolarum siquidem doctrina, legis et prophetie atque Evangelii consonis testimoniis, velut triplici fune, circumligata b , de lacu ignorantie et infidelitatis peccator ad lucem gratie et veritatis educitur.
a Ier. 38.
b Qo. 4.
Numérotation du verset PrPaul. Prol.4,2 
prol.| Inter omnes vero epistolarum scriptores, Paulus in tribus et pluribus forte excellit, scilicet in operis profunditate, in fidei assertione et gratie commendatione, seu spei sublevatione: In operis profunditate, quia hoc opus et ceteris prolixius est, et ad intelligendum difficilius; {191.1297C} in fidei assertione, quia Paulus in lege et prophetis peritus ad fidei catholice assertionem congrua auctoritatum legis et prophetie induxit testimonia, ut esset basis sub columna; in gratie commendatione, seu spei sublevatione, « quia contra superbos et arrogantes, et de suis operibus presumentes, pro {191.1298 A } commendanda Dei gratia fortiter, prudenter atque acriter dimicavit. Que nimirum in illo evidentior et clarior apparuit, quia inter alia opera violenter Ecclesiam Dei persecutus, pro quo summo dignus fuit supplicio, pro maledictione consecutus est gratiam, et pro damnatione suscepit misericordiam » (Augustinus). In quo ipso spes nostra plurimum sublevatur. Sicut enim cum audimus David homicidam et adulterum per penitentiam prophetie spiritum recuperasse, omnis venie diffidentia peccatori tollitur, ita, cum Paulum prius Ecclesie persecutorem, postea factum apostolum et predicatorem advertimus, non modicum spes nostra attolitur. Inde est quod in Ecclesia he Epistole Pauli plus ceteris frequentantur ut psalmi David magis aliis prophetis.
marg.| Hieronymus in apologetico ad Pammachium: « Paulum apostolum proferam quem quotienscumque lego, videor mihi non verba audire sed tonitrua. Legite epistolas eius et maxime ad Romanos, ad Galatas atque ad Ephesios in quibus totus in certamine positus est. Et videbitis eum in testimoniis que sumit e Veteri Testamento quam artifex, quam prudens, quam dissimulator sit eius quod agit. Videntur quidem verba simplicia et quasi innocentis hominis ac rusticam et qui nec facere nec declinare norit insidias sed quocumque respexeris, fulmina sunt. Heret in causa capit omne quod tetigerit tergum vertit un superet fugam simulat ut occidat ».B c
c ¶¶Fons : Hieronymus , Epistulae, epist. 49, § 13 CSEL 54, p. 369.15-370.8 : « Paulum apostolum proferam, quem quotienscumque lego, uideor mihi non uerba audire, sed tonitrua. legite epistulas eius et maxime ad romanos, ad galatas, ad ephesios, in quibus totus in certamine positus est, et uidebitis eum in testimoniis, quae sumit de ueteri testamento, quam artifex, quam prudens, quam dissimulator sit eius, quod agit. uidentur quidem uerba simplicia et quasi innocentis hominis ac rusticani et qui nec facere nec declinare norit insidias, sed, quocumque respexeris, fulmina sunt. haeret in causa, capit omne, quod tetigerit; tergum uertit, ut superet; fugam simulat, ut occidat ». [MM2022]
B ¶Codd. : Cbg152 (6vb) : scholion inclusum in columpna textus Lombardi ; om. PL
Numérotation du verset PrPaul. Prol.4,3 
prol.| {191.1298B} « Sciendum vero est quod quatuordecim scripsit epistolas, decem ad Ecclesias, quatuor ad personas singulas, sub huiusmodi mysterii insinuatione, ut scilicet in hoc opere utriusque Testamenti summa contineri monstraretur » (Hieronymus). Per denarium namque Vetus Testamentum significatur. Quaternarius vero Novi Testamenti nota est. Ideo itaque scripsit, ut utrique legi se consentire insinuaret, atque emulorum calumniam dirueret, ut ipsum legis Dei per Moysen date destructorem esse calumniantium, eumque in odium Iudeorum trahentium; quos placatos habere volens, decem ad Ecclesias scripsit. C
C ¶Codd. : Cbg152
prol.| Hieronymus d : « Ut - “sicut Moyses Israelitico populo a Pharaonis et Egyptiorum servitute educto decem mandatorum doctrinam tradidit, ita et ipse Apostolus Dei Ecclesias a diaboli potestate, et idololatrie {191.1298C} servitute redemptas, decem epistolarum doctrina informaret” (Haimo e ) - ideo et quatuordecim scripsit ut duorum Testamentorum concordiam atque convenientiam significaret » quam et Moyses in duabus tabulis lapideis simul iunctis, quibus legis Decalogus inscriptus erat, ostendit.
d Hieronymus (ut sicut... signaret) : non inveni.
e Haimo (ut sicut... informaret) : non inveni.
3 A
marg.| Origenes in primo Peri Archon. Deus intellectualis natura simplex, nihil in se omnino adiunctionis admittens, uti ne maius aliquid et inferius in se habere credatur sed ut sit ex omni parte aaoniac et ut ita dicam eniac et mens ac fons ex quo initium totius intellectualis nature vel mentis est. D
D ¶Codd. : Cbg152 (7ra marg.), om. PL
marg.| Et Cassiodorus. Super primum Psalmum in conclusionem. Unitatem greci monadem vocant. Memento autem quod licet monas fons et initium numeri videatur, ipsa tamen non potest numerus dici. § Hinc patet quare Christus monas. E
E ¶Codd. : Cbg152 (7ra mar g. ) , om. PL
prol.| « Unde quorumdam insania repercutitur, dicentium Epistolam, {191.1299B} que ad Hebreos scribitur, non fuisse Pauli, sed Barnabe, vel Clementis, vel Tertulliani, vel Luce. Quos in hunc errorem occasio deduxit huiusmodi, quia nec salutatio eius nomine intitulata prescribitur, et longe facundiore et splendidiore stylo quam cetere edita est. Quibus sufficienter respondetur hoc modo: Quia si ideo non est dicenda Pauli, quia nomen eius in titulo non habet: ergo nec Barnabe, nec alicuius predictorum, cum nullius eorum nomine scripta sit. Nec ob id quoque Pauli non esse putanda est, quia diligentius est scripta, cum naturale sit unicuique plus valere in sua lingua quam in peregrina: illam enim Hebraice, ceteras vero Grece scripsit. Nomen vero suum ideo premittere noluit, quia Hebreis odiosus erat, eum legis destructorem {191.1299C} arbitrantibus. Quocirca de legis atque ceremoniarum abolitione tractaturus, recte nomen suum tacuit, ne prescripti nominis invidia, utilitatem sequentis excluderet lectionis » (Hieronymus). Est itaque et illa epistola Pauli sicut et alie.
Numérotation du verset PrPaul. Prol.4,4 
prol.| De ordine quoque Epistolarum queri solet, quare non ordine sint disposite, quo ab Apostolo edite, quod constat non esse, cum Epistola que ad Romanos scribitur, prima ponatur, que tamen non est ante alias omnes scripta. Epistolam enim que ad Corinthios scribitur, ante istam scripsisse videtur, « quia hanc de Corintho scripsisse evidenter monstratur ex eo quod dixit: Commendo vobis Phoeben sororem nostram, ministram Ecclesie {191.1299D}   que est que est Cenchrisf. Cenchris enim dicitur locus Corintho vicinus, imo portus ipsius Corinthi. Ex hoc ergo apparet de Corintho scripta, et ex eo quod dicit:   Salutat vos Caius hospes (ibid.); de quo scribens Corinthiis commemorat dicensg :"Gratias ago Deo meo, quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Caium". Hec ergo Epistola ad intelligendum ceteris difficilior » (Origenes) 4, in qua Apostolus videtur perfectior.
f Rm. 16.
g 1Cor. 1.
4 Origenes] om. pr. m., sec. m. marg. compl.
prol.| Haimo :« primatum obtinuit in corpore Epistolarum: non quod ab Apostolo prima sit scripta, sed causa dignitatis Romanorum, qui tunc temporis universis gentibus imperabant. Interpretantur autem Romani sublimes sive   tonantes, quia illo tempore, quo Apostolus hanc {191.1300   A } Epistolam eis misit, cunctis gentibus dominabantur: ideoque sublimiores erant omnibus populis, et intonabant precepta publica et privata: eorumque fama omnium hominum resonabat in ore ».
prol.| Haimo autem ab Athenis Apostolum scripsisse Romanis dicit his verbis : «Ab Athenis civitate Grecorum scripsit Apostolus Romanis hanc Epistolam, quos non ipse, non Petrus, non aliquis duodecim apostolorum primum instruxit, sed quidam Iudeorum credentium, qui fide Christi ab apostolis percepta, venientes Romam, ubi princeps orbis residebat, cui erant ipsi subiecti, que apud Hierosolymam didicerant, Romanis evangelizaverunt ».
prol.| Attende diligenter, quod Haimo dicit Apostolum ab Athenis scripsisse, Origenes vero, de Corintho. Item inspice {191.1300B} quod idem Haimo ait Petrum Romanis primum predicasse, cum Ecclesiastica historia sic contineat: Claudii temporibus clementia divine providentie Petrum ad urbem Romam misit. Ille adveniens primus in urbe Roma Evangelii sui clavibus ianuam regni celestis aperuit. Hieronymus quoque super Epistolam ad Romanos, ubi scriptum est h:"Ut aliquid impertiar vobis gratie spiritualis", ait sic5Hieronymus: «Romanos Petri predicatione fidem tenentes confirmare se velle Paulus dicit: non quod minus accepissent a Petro, sed ut duobus apostolis attestantibus atque doctoribus, eorum corroboraretur fides ».
h Cf. Rm. 1
5 ait sic] inv. Cbg152
prol.| Harum itaque auctoritatum conflictum qui videtur dirimentes, dicimus Petrum primum predicasse {191.1300C} Romanis, quantum ad alios apostolos, sed non primum quantum ad omnes credentes. Item, dicimus Athenis Paulum Epistole partem scripsisse, Corinthi vero perfecisse, atque inde eam Romanis destinasse. Vel potius igitur prima ponitur, quia primum gradum erroris destruit, scilicet superbiam, omnium malorum radicem, sicut scriptum est i: « Initium omnis peccati superbia est ». Que natione celestis sublimium mentes inhabitat, sub cinere et cilicio latitans. Que Romanos adeo occupaverat, ut inter se altercantes, et se sibi invicem preferentes dissensiones et schismata facerent. Erant enim Romani de Iudeis et gentibus ad Christum conversi.
i Sir. 10.
prol.| « Iudei autem proper sanctos Patres, {191.1300D} a quibus originem ducebant, et propter legem quam soli inter ceteras gentes acceperant, gentiles credentes despiciebant, dicentes propter observantiam legis cui servierant meruisse accipere gratiam Christi, et fidem Evangelii » (Haimo).
prol.| Et propter merita operum legis, sibi venisse Evangelium Domini nostri Iesu Christi. Atque his inflati, gentibus se preferebant dicentes : «Nos de genere6* Abrahe sumus, cui primum facta est promissio, nos populus peculiaris Dei sumus; nos de Egypto forti manu et mirabilibus signis Dominus eduxit; nos sicco vestigio mare Rubrum transire fecit, in deserto manna pavit, aquam de petra produxit, et aliis sub silentio relictis, nos soli sumus digni legem Dei accipere et eius voluntatem cognoscere. Ad nos quoque specialiter Dei Filius {191.1301A} venit, ut ipse in Evangelio aitj: « Non sum missus nisi ad oves que perierunt domui Israel ». Gentiles autem contra dicebant: Quanto beneficia plura vobis exhibita memoratis, tanto vos deteriores esse ostenditis. Eisdem siquidem pedibus quibus mare transivistis, ante idolum postea saltavistis, quod et propriis manibus fecistis. Et illo ore quo paulo ante de submersione in Pharaonis et Egyptiorum laudem Deo persolveratis, idola adorastis. Preterea manna celitus datum in deserto fastidistis, cupientes redire in Egyptum ad ollas carnium. Sepe etiam Dominum in iram irritastis. Ad ultimum Christum vobis in lege et prophetis promissum occidistis. Nonne itaque vobis digniores sumus, qui ut de Christo audivimus, in eum credidimus? {191.1301B} Unde per Prophetam Dominus aitk: “Populus quem non congregavi serviet mihi, in aurem autem obediet mihi”. Unde constat nos non ex militia sed ex ignorantia deliquisse » (Hieronymus).
j Mt. 15.
k Cf. Ps. 17.
6 genere] lege PL
prol.| Hieronymus: « Quod autem de generis nobilitate vos iactatis, si qua talium gloria est, tunc Ismel et Esau possunt pariter gloriari, cum de eisdem parentibus sint nati ».
prol.| Haimo : « His itaque altercationibus Apostolus se medium interposuit, omnes illorum contentiones hinc inde dirimens, et quasi bonus concionator voce sonora illos alloquens, ad unam omnes concordiam adduxit, ostendens nullos eorum suis meritis esse salvatos (quia omnes et Iudei et gentiles sub peccato {191.1301C} tenebantur), sed per gratiam Dei ».
prol.| Pro altercatione itaque predicta scribit Romanis, confutans modo Iudeos, modo gentiles, et docens eos humiliari, ut omnia attribuant gratie Dei, et ostendens {191.1302 A } omnibus gratis venisse gratiam fidei Evangelii Christi: quam propterea et gratiam vocari ostendit, quia non quasi debitum iustitie reddita est, sed gratuito data.
prol.| Augustinus: «Quid enim est gratia? Gratis data, donata, non reddita. Si enim tibi debebatur, antequam gratiam haberes, merces tibi reddita est, non gratia donata ». Merito itaque hec Epistola prima ponitur quia omnium malorum, ut predictum est, radicem perimit. F
F ¶Codd. : PL
Numérotation du verset PrPaul. Prol.4,5 
prol.| Assignatis rationibus operis, numeri et ordinis epistolarum, explicato quoque, unde et quare Apostolus Romanis scripserit 7 , superest de materia et intentione et modo tractandi exsequi. Generalis omnium Epistolarum materia est doctrina Evangelii. Intentio : monere ad obediendum evangelice doctrine.
7 scripserit] scripsit PL
prol.| {191.1302B} Preter hec autem in singulis proprias intentiones et materias requiremus. Prima itaque Epistola materiam habet Romanorum vitia, atque gratie Dei bona, ad que eos hortatur. Intentio, vitia eorumdem increpare et ad veram pacem et fraternam concordiam sub manu gratie humiliare. Modus tractandi talis est: More scribentium epistolas salutationem premittit, in qua tria facit. Commendat enim personam suam et negotium et auctorem negotii: in quibus congrue captat benevolentiam. Post salutationem vero «utriusque partis vitia arguit, ostendens gentiles a naturali ratione, et Iudeos a lege exorbitasse. Deinde pluribus modis ostendit iustitiam et salutem eque utrisque esse, non per legem, sed per fidem Christi Iesu, ut a {191.1302C} lege eos tollat et in sola fide Christi eos constituat » (Haimo). Circa finem vero moralis subditur instructio atque in actione gratiarum finem tenet epistola. G [sequella: infra capitulum 1]
G ¶Codd. : <dist. 5> Cbg152 PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (PrPaul. Petri Lombardi introitus in epistolas Pauli), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=59&chapitre=59_Prol.4)

Notes :