Capitulum 1

Numérotation du verset Tit. 1,1 

Paulus,
servus Dei,
apostolus autem Iesu Christi secundum fidem
electorum Dei
et
agnitionem veritatis
que secundum pietatem est
Numérotation du verset Tit. 1,2 

in spem
vite eterne
quam
promisit qui non mentitur Deus ante tempora
secularia
Numérotation du verset Tit. 1,3 

manifestavit
autem temporibus suis verbum suum
in predicatione que credita est mihi
secundum preceptum salvatoris nostri Dei,
Numérotation du verset Tit. 1,4 

Tito
dilecto filio secundum communem fidem,
gratia
et pax
a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro.
Numérotation du verset Tit. 1,5 

Huius rei gratia
reliqui te Crete
ut ea que desunt
corrigas
et constituas per
civitates presbyteros
sicut ego tibi disposui.
Numérotation du verset Tit. 1,6 

Si quis
sine crimine est
unius uxoris vir
filios habens fideles
non in accusatione luxurie aut non subditos.
Numérotation du verset Tit. 1,7 

Oportet enim
episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum non vinolentum, non percussorem
non turpis lucri1
1 turpis lucri] turpilucri Weber
cupidum
Numérotation du verset Tit. 1,8 

sed hospitalem benignum, sobrium iustum
sanctum
continentem
Numérotation du verset Tit. 1,9 

amplectentem
eum qui secundum doctrinam est fidelem
sermonem ut potens sit2 exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere.
2 sit] + et Weber
Numérotation du verset Tit. 1,10 

Sunt enim multi etiam3
3etiam] et Weber
inobedientes
vaniloqui
et seductores, maxime
autem qui de circumcisione sunt,
Numérotation du verset Tit. 1,11 

quos oportet redargui, qui
universas domos
subvertunt, docentes que non oportet
turpis lucri gratia
Numérotation du verset Tit. 1,12 

Dixit quidam
ex illis
proprius
ipsorum
propheta
Cretenses semper mendaces male bestie
ventris4 pigri.
4 ventris] ventres Weber
Numérotation du verset Tit. 1,13 

Testimonium hoc verum est.
Quam ob causam
increpa illos dure
ut sani sint in fide,
Numérotation du verset Tit. 1,14 

non intendentes iudaicis fabulis
et mandatis hominum
avertentium5 se
5 avertentium] aversantium Weber
a veritate
Numérotation du verset Tit. 1,15 

omnia munda
mundis,
coinquinatis autem
et infidelibus
nihil mundum
sed inquinate sunt eorum et mens et conscientia.
Numérotation du verset Tit. 1,16 

Confitentur
se
nosse Deum, factis autem negant
cum sint6 abominati
6 sint] sunt Weber
et incredibiles
et ad omne opus bonum reprobi.

Capitulum 1

Numérotation du verset Tit. 1,1 
marg.| {GME71.1.1-1} Paulus etc. Primum salutat eum et ait: Paulus nomine, servus conditione non tamen peccati misera servitute, sed Dei quadam nobilitate, qualiter et Moyses et David et maria et ipse Christus servi sunt appellati. Dignitate autem Apostolus Iesu Christi. Et quorum Apostolus dicit: Electorum Dei, id est missus ad eos quos Deus elegit. Electorum dico secundum fidem et agnitionem veritatis, id est {Zw58 f. 171v } qui ad hoc electi sunt, ut credant et etiam cognoscant veritatem. Hoc enim Apostolus imperitus sermone sed non scientia sentit, sed sermone vix promit.
marg.| {GME71.1.1-2} [Hieronymus] 1 Quia namque qui electus Dei est non statim sequitur ut vel credat vel veritatem agnoscat, quoniam nec omnis electus credit nec omnis credens veritatem agnoscit, cum dixisset Apostolus electorum Dei, recte divisit quorum eorum scilicet qui credituri sunt et veritatem agnituri. Quoniam autem est veritas que non dicitur secundum pietatem, ut veritas grammatice et dialectice et ceterarum artium, est vero alia que dicitur   secundum pietatem, ut illa que est legis et prophetarum et evangelii, cum dixisset veritatis, recte dividens cuius, ait:   que secundum pietatem est, que sola vere est posita
1 marg. Zw58
Numérotation du verset Tit. 1,2 
marg.| {GME71.1.2-1} in spe vite eterne, quoniam his qui eam cognoscunt, statim immortalitatis premium tribuit. Alia vero ad presens quidem delectat, sed non habet premium vite eterne, quam Deus qui non mentitur promisit non nuper, sed ante secularia tempora, id est ante tempora omnium seculorum vel ante tempora eterna, quod idem est scilicet ante omnia tempora.
marg.| {GME71.1.2-2} [Augustinus] 2 Maluit autem dicere eterna quam omnia fortasse ideo, quia tempus non cepit ex tempore et quia cepit ab ipsa mundi creatione. Non autem erant ante omnia tempora homines quibus Deus promitteret. Ex quo apparet Apostolum dixisse quod Deus promiserit, quoniam eterna predestinatione fixum erat quod postea fecit.
2 marg. Zw58
Numérotation du verset Tit. 1,3 
marg.| {GME71.1.3-1}Unde adiungit: Manifestavit autem rei effectu, id est nostra predicatione qua promiserat vitam eternam, hoc est verbum suum que est vita, sicut ipse ait: Ego sum vita. Hoc autem fecit temporibus suis, quibus predestinaverat hoc futurum secundum preceptum Dei salvatoris nostri. Quasi: Cui obedire in hoc verbo manifestando debemus.
Numérotation du verset Tit. 1,4 
marg.| {GME71.1.4-1} Paulus , inquam,   Tito dilecto filio secundum communem fidelibus omnibus. Unde catholica grece, latine vero universaliter dicitur. Vel quia pro varietate mentium omnibus communis esse fides non potest, melius videtur Pauli et titi communem. Huic igitur tito paulus mandat:   Gratia et pax etc.
Numérotation du verset Tit. 1,5 
marg.| {GME71.1.5-1} Huius rei gratia etc. Quales eligantur ordinandi primo dicit ita: Crete cum inde recederem reliqui te huius rei gratia, ut ea que recto tenori desunt in singulis corrigas et ut per diversas civitates constituas diversos presbyteros, ut onus pastoralis cure facilius sustineatur divisum per multos.
Numérotation du verset Tit. 1,6 
marg.| {GME71.1.6-1}Sicut tibi disposui, id est quales constituendos censui, qui scilicet sint non dico sine peccato, sed sine crimine, [marg ¶Ier. Aug.] vel melius quod etiam ex greco intelligitur sine accusatione. Nam sine peccato nullus est, sine querela vero multi sunt iusti dicti, qui scilicet non habent 259 crimen, id est peccatum accusatione et damnatione dignissimum. Illa enim que grece dicitur aracteia, latine vero impossibilitas, quoniam scilicet affectiones iste que contra rationem accidunt mentemque perturbant quodammodo esse non poterunt, non est huius vite in qua sanctorum etiam vox est: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus.
marg.| {GME71.1.6-2} [Hieronymus. Augustinus] 3 Unius uxoris vir, post baptismum quando novo homini nec stupra nec aliqua que ante fuerint obsunt.
3 marg. Zw58
marg.| {GME71.1.6-3} Augustinus. Quod ait Apostolus unius uxoris virum acutius intellexerunt qui nec eum qui catechuminus vel paganus habuerit alteram ordinandum esse censuerunt. De sacramento enim agitur, non de peccato. Nam et in baptismo omnia peccata dimittuntur. Et qui dixit: Si nupserit virgo non peccavit, satis declaravit nubere non esse peccatum. Propter sacramenti vero sanctitatem, sicut femina si catechumina vitiata fuerit {Zw58 f. 172v } non potest post baptismum inter Dei virgines consecrari, ita non absurde visum est dygamum non peccasse, sed normam sacramenti amisisse, non ad vite meritum, sed ad ordinationis ecclesiastice signaculum necessarium.
marg.| {GME71.1.6-4}Noster enim antistes, unius uxoris vir, significat ex omnibus gentibus collectam unitatem «uni viro Christo»a subiectam. Et sicut duobus pluribusve Dominis servire vel ab uno viro in alterius conubium transire non licet, sic ab uno Deo in alterius Dei adulterinam supersticionem apostatare semper malum est. Filios habens fideles, id est sane credentes, non in accusatione etc.
a Cf. 2Cor. 11, 2
Numérotation du verset Tit. 1,7 
marg.| {GME71.1.7}Sicut enim dictum est, oportet episcopum sine crimine esse etc.
Numérotation du verset Tit. 1,8 
marg.| {GME71.1.8} Sobrium usu licitorum,   iustum equitate ad proximum,   sanctum proprie virtutis pietate ad Deum.   Continentem ab illicitis,
Numérotation du verset Tit. 1,9 
marg.| {GME71.1.9} amplectentem amore   eum qui secundum etc., ut vita verbis consona   potens sit exhortari, etc.   et eos arguere qui contradicunt vel obloquendo vel male vivendo, quod non sine causa dico.
Numérotation du verset Tit. 1,10 
marg.| {GME71.1.10} Sunt enim in Cretensibus   multi inobedientes preceptoribus suis,   vaniloqui, id est sine utilitate loquentes   et seductores circumuentionibus et cuiuscumque generis fraudulentiis,   maxime etc.,
Numérotation du verset Tit. 1,11 
marg.| {GME71.1.11} quos oportet redargui, quia non parum nocent, immo   universas etc., docentes que  non oportet de lege tenenda cum gratia,   turpis lucri gratia, id est terreni commodi causa.
Numérotation du verset Tit. 1,12 
marg.| {GME71.1.12-1} Dixit . Quasi: Non est mirum si multi Cretensium sunt inobedientes etc.   Quidam enim natus   ex illis proprius illorum 4   propheta dixit de illis hoc:   Cretenses male bestie, id est inhumani crudelitate,   semper mendaces eorum que non sunt persuasione,   ventris pigri quadam qua divina sentire non possunt hebitudine. Huius prophete nomen tacet quia non ad illa Dei eloquia que Iudeis credita sunt hec pertinet prophetia. A
A ¶Codd. : P12028 Zw58
4 illorum Zw58 ] ipsorum P12028
marg.| {GME71.1.12-2} [Hieronymus] 5 Legitur autem iste versiculus in eo libro epymenidis cretensis qui intitulatur de oraculis. Unde et Apostolus prophetam eum vocat. Irrisorie tamen ait proprius eorum qui scilicet tales Christiani tales mereantur habere prophetas. Callimacus quoque in poemate quod de laudibus iouis scripsit contra cretenses, quos fingit falso dixisse Iovem apud se esse sepultum, huius versiculi partem ponit dicens: Cretenses semper esse mendaces.
5 marg. P12028 Zw58
Numérotation du verset Tit. 1,13 
marg.| {GME71.1.13-1}Diligenter vero attendendum est, quod quamvis Cretenses non falso dixerint Iovem mortuum esse, propter quod Epymenides in oraculis et Callimacus in poemate eos mendaces vocabant, tamen Apostolus huius prophete verba commendat dicens: Testimonium hoc verum est, non tamen ex eo sensu quod ad laudem Iovis dictum est, sed quod doctores Cretensium arguens ad ingenitam mentiendi facilitatem et gentis illius vitium intelligendum his verbis opportune abusus est. Similiter et in Actibus Apostolorum Atheniensibus loquens Apostolus aliorum verbis abusus est dicens: In illo vivimus6, movemur et sumus, sicut quidam secundum vos dixerunt. De comedia quoque Menandri sumens quod ad Corinthios ait: Corrumpunt bonos mores colloquia mala, in alio {Zw58 f. 172v } sensu quam quo menander dixit abusus est. Et cum Atheniensis are inscriptio fuerit pluraliter: diis Asie et Aurope et Africe, diis ignotis et peregrinis, tamen singulariter ait: Inveni aram in qua subscriptum est: Ignoto Deo. Licet enim divine auctoritati unde voluerit quod verum invenerit testimonium sumere et hisdem verbis etiam in alio sensu abuti, sed non ideo omnia que ibi scripta sunt accipienda confirmat. Quam ob causam, quasi: Docent que non oportet.   Quam ob causam increpa illos, et hoc   dure, quia pigri, et ideo   ut sani sint in fide, id est ut recte credant,
6 vivimus] corr., uiumus Zw58 (ed. Froehlich2021)
Numérotation du verset Tit. 1,14 
marg.| {GME71.1.14} non intendentes iudaicis fabulis litteralis observantie, qua non vere qui in manifesto Iudeus est,   et mandatis hominum, id est traditionibus propter quas Dei mandata dimittere ab ipso Domino in evangelio arguuntur. Unde et hic sequitur:   Avertentium se a veritate mandatorum Dei moralium aut spiritualium, quibus in occulto vere Iudeus est. Quod verbi gratia patet in cibis quorum discretio non facit vere Iudeos.
Numérotation du verset Tit. 1,15 
marg.| {GME71.1.15.1}Immo qui vere Iudeus est non eos discernit intelligens quod omnia secundum naturam qua creata sunt valde bona, sunt munda , tamen solis   mundis, coinquinatis autem vitiorum turpitudinibus   et maxime   infidelibus, nihil prorsus est mundum, hoc tamen non quia valde bona creata immunda sunt, sed quia coinquinate   sunt eorum et mens infidelitate   et conscientia flagitiis vite.
marg.| {GME71.1.15.2} [Hieronymus] 7 His ergo adeo nihil est mundum, ut etiam panis vel calix benedictionis in iudicium ab illis sumatur, et quosdam eorum etiam de virgine secundum carnem natus Christus offendat, [Augustinus] 8 quibusdam vero Deus ipse quem blasphemant displiceat ut secundum hoc recte dicatur predictus panis et calix et Christus et Deus talibus mundus non esse.
7 marg. Zw58
8 marg. Zw58
marg.| {GME71.1.15.3} 9 Que verba non debent cuiusquam sobriam perturbare prudentiam, ne cum vanum devitat horrorem, in pernitiosum incurrat errorem. Sciendum tamen quod secundum significationem quedam tempore legis fuerunt immunda Iudeis, quedam vero nec etiam nobis apta sunt, vel propter salutem corporis ut venena, vel si qua alia sunt, que quibusdam aliqua ex causa sunt nociua, vel propter humane societatis consuetudinem, ut idolothita.
9 + Nota 3 Zw58
Numérotation du verset Tit. 1,16 
marg.| {GME71.1.16} Confitentur. Quasi: Eorum mens et conscientia sunt coinquinate. Verbis enim confitentur se nosse Deum, id est quedem ipso aut eius beneficiis aut regula culture sunt vera, factis autem negant que verborum confessioni minime consonant, cum sint abhominati, id est execrabiles et incredibiles, id est nulli preter humane rationis experimentum acquiescentes et ad omne opus bonum reprobi, id est etiam si naturalis bonitatis impulsu aliqua forte bona fecerint, non sint tamen bona dum mentis perversitate sunt reproba.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Tit. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=71&chapitre=71_1)

Notes :