Capitulum 3
Numérotation du verset
Tit. 3,1
Admone
illos principibus
et potestatibus
subditos esse dicto
obedire ad omne opus bonum
paratos esse,
Numérotation du verset
Tit. 3,2
neminem blasphemare,
non litigiosos esse modestos, omnem ostendentes
mansuetudinem
ad omnes homines.
Numérotation du verset
Tit. 3,3
Eramus enim
et nos aliquando insipientes et1 increduli errantes
1 et]
om. Weber
servientes desideriis
et voluptatibus
variis in malitia
et invidia
agentes,
odibiles
odientes invicem.
Numérotation du verset
Tit. 3,4
Cum autem benignitas
et humanitas apparuit
salvatoris nostri Dei,
Numérotation du verset
Tit. 3,5
non ex operibus iustitie
que fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit,
per lavacrum regenerationis
et renovationis Spiritus sancti
Numérotation du verset
Tit. 3,6
quem
effudit in nos abunde
per Iesum Christum salvatorem nostrum
Numérotation du verset
Tit. 3,7
ut
iustificati
gratia ipsius heredes simus secundum spem
vite eterne,
Numérotation du verset
Tit. 3,8
fidelis
est sermo2.
2 est sermo]
inv. Weber
Et de his
volo te confirmare
ut curent preesse bonis operibus3
3 preesse - bonis operibus]
inv. Weber
qui credunt Deo. Hec
sunt bona
et utilia hominibus.
Numérotation du verset
Tit. 3,9
Stultas autem questiones
et genealogias
et contentiones
et pugnas legis devita.
Sunt enim inutiles
et vane.
Numérotation du verset
Tit. 3,10
Hereticum hominem
post primam4 et secundam correptionem devita
4 primam] unam
Weber
Numérotation du verset
Tit. 3,11
Sciens quia subversus est
qui eiusmodi est
et
delinquit primo5 iudicio condemnatus.
5 primo] proprio
Weber
Numérotation du verset
Tit. 3,12
Cum misero ad te Artheman aut Tichicum
festina ad me venire Nycopolim.
Ibi enim statui hiemare.
Numérotation du verset
Tit. 3,13
Zenan legis peritum
et Apollo
sollicite premitte ut nihil illis desit.
Numérotation du verset
Tit. 3,14
Discant autem
et nostri bonis operibus
preesse
ad usus necessarios
ut non sint infructuosi.
Numérotation du verset
Tit. 3,15
Salutant
te qui mecum sunt omnes. Saluta eos6 qui
6 eos]
om. Weber
nos amant in fide.
Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.
EPISTOLA PAULI AD TITUM EXPLICIT.
Capitulum 3
Numérotation du verset
Tit. 3,1
marg.|
[GME71.3.1] Admone
1
illos etc. Dicto obedire non tamen ad faciendum malum, sed ad omne quod subesse debet imperiis opus bonum. Admone etiam illos esse paratos, id est quecumque possunt evenire in animo prefigurent, ut cum acciderint nihil quasi novum sustineant. A
1 Admone] scrips., a’mone hic et ubique P12028, ammone hic et ubique Zw58
Numérotation du verset
Tit. 3,2
marg.|
[GME71.3.2] Admone eos neminem, id est nec angelum, nec hominem, nec creaturam aliquam, quoniam facta sunt omnia valde bona, blasphemare etc. omnem, id est et verbis et factis, non ut illi, sed ut opera bona appareant ostendentes mansuetudinem ad omnes, id est bonos et malos homines.
Numérotation du verset
Tit. 3,3
marg.|
[GME71.3.3] Eramus enim. Quasi: Neminem debent blasphemare quia etsi mali sunt quos [Zw58, f.174v] blasphemant, tamen possunt salvari sicut et nos qui fuimus mali. Eramus enim et nos aliquando, id est ante conversionem insipientes sine intelligentia, increduli his que nobis preter rationem dicebantur, errantes opere, servientes amore animi desideriis et carnis voluptatibus variis agentes in avaritia2, id est mala nocendi voluntate cum deesset facultas et invidia de aliorum successibus, odibiles aliis et odientes invicem alios.
2
avaritia
Zw58*
] malitia
marg. Zw58²
Numérotation du verset
Tit. 3,4
marg.|
[GME71.3.4] Cum autem per carnem Christi mundo et per fidem nobis apparuit benignitas et humanitas, id est larga clementia salvatoris nostri Dei Patris,
Numérotation du verset
Tit. 3,5
marg.|
[GME71.3.5] salvos nos fecit non ex iustitia operum, immo non ex operibus iustitie etc., sed secundum solam misericordiam suam, et hoc per lavacrum regenerationis et renovationis, id est per baptismum, in qua regeneratione quadam dimisso reatu de die in diem renovamur dono Spiritus sancti
Numérotation du verset
Tit. 3,6
marg.|
[GME71.3.6] quem in nos effudit abunde, hoc est ad plurimos usus per Iesum etc.,
Numérotation du verset
Tit. 3,7
marg.|
[GME71.3.7] ut nunc non dico absque peccato iusti, sed remissione iustificati, non nostro merito, sed gratia ipsius tandem simus heredes, id est promissam habeamus hereditatem vite eterne secundum spem, id est qualem modo speramus.
Numérotation du verset
Tit. 3,8
VI
VI
marg.|
[GME71.3.8] Hic autem de nostra iustificatione et hereditate sermo est fidelis, id est dignus ut credatur. Et de his, id est iustificatione et hereditate, volo te confirmare, id est ut et tu firmus sis et ceteros confirmes, ut qui credunt non dico hominibus sed Deo curent preesse, id est presint cum cura bonis operibus.
Numérotation du verset
Tit. 3,9
marg.|
[GME71.3.9] Stultas autem questiones, quibus quasi queritur Deus, quales sunt hereticorum, philosophorum, barbarorum qui de Deo varie sentientes Deum non recte et ideo fictis3 questionibus quesierunt devita. Et genealogias, id est non multum cures vel numeros annorum vel nomina singulorum memoriter tenere, ne forte si eorum ethymologias ignoraveris aut non suo accentu aut rasura gule protuleris, a Iudeis deridearis. Devita et contentiones eorum qui non ratione sed stomacho disputant et labiis spumantibus garriunt. Devita et pugnas legis. Verbi gratia, quod in emendate Scripture de annis Matusale aut huiusmodi aliis contraria aut impossibilia sentire videntur, non cures. Sunt enim ille genealogie et contentiones et pugne legis nobis quorum est non tam verba quam sensum ex quo dicuntur attendere et simplici responsione si sint vera placari, si sint falsa placabiliter emendari, inutiles, id est sine fructu, et ideo vane, id est sine causa interloquendum inducte.
3
fictis] + vel factis
interl. Zw58
Numérotation du verset
Tit. 3,10
marg.|
[GME71.3.10]
[Hieronymus]
4
Hereticum quoque hominem, qui sic vocatur electione eo quod scilicet unusquisque id quod ei melius videtur sibi eligat, post unam et secundam correptionem sive, ut in greco melius habetur, commonitionem, devita
4
marg. Zw58
Numérotation du verset
Tit. 3,11
marg.|
[GME71.3.11] sciens quia qui eiusmodi est, qui scilicet audito semel et bis errore suo non vult corrigi, sed subversus est, id est errare estimat corrigentem et econtrario se ad pugnas [Zw58 f. 174v] parat verborum et iurgia et lege legem impugnans eum vult lucrifacere a quo docetur, et delinquit superbia qua se aliquid putat esse cum nihil sit proprio iudicio vel a semetipso damnatus. Nam fornicatores, adulteri et huiusmodi per sacerdotes de ecclesia propelluntur, heretici vero in se ipsos sententiam ferunt suo arbitrio de Ecclesia recedentes, que recessio proprie conscientie videtur esse damnatio.
Numérotation du verset
Tit. 3,12
marg.|
[GME71.3.12] Cum ad te misero Artheman aut Ticicum quasi qui tuus apud Cretenses successor locum tuum impleat, festina etc. B
B
¶Codd. :
Cas235
Zw58
Numérotation du verset
Tit. 3,13
marg.|
[GME71.3.13] Zenam legisperitum et Apollo, quos tibi apud Cretenses coniunxeram, ut Ecclesias ibi tecum exstruerent, sollicite premitte ita ut eis nihil desit, id est usque ad viaticum sunt eis necessaria in suis sistarciis habeant.
Numérotation du verset
Tit. 3,14
marg.|
[GME71.3.14] Quasi vero aliquis querat unde Titus habeat quod eis ad viaticum largiatur, respondet: Nostri, id est credentes et in quos potestatem habemus te docente discant bonis operibus preesse, id est evangelicis et Apostolicis viris ministrare, non dico ad quaslibet causas, sed ad usus necessarios, et hoc ut non sint infructuosi et iuxta parabolam arboris que non facit fructum bonum excidantur et in ignem mittantur.
Numérotation du verset
Tit. 3,15
marg.|
[GME71.3.15] Salutant te etc. Qui nos amant in fide, id est qui credunt diligentibus mercedem esse repositam. Gratia etc. Amen. Explicit epistola ad Titum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Tit. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 26/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=71&chapitre=71_3)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Tit. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 26/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=71&chapitre=71_3)
Notes :