Glossa media

Capitulum 2

Numérotation du verset Tit. 2,1 

Tu autem loquere
que decent1 sanam doctrinam.
1 decent] decet Weber
Numérotation du verset Tit. 2,2 

Senes
ut sobrii sint honesti2, pudici, prudentes
2 honesti] om. Weber
sani in3 fide
3 in] om. Weber
in4 dilectione,
4 in] om. Weber
in5 patientia.
5 in] om. Weber
Numérotation du verset Tit. 2,3 

Anus similiter
in habitu sancto
non criminatrices,
non vino multo
servientes, bene docentes
Numérotation du verset Tit. 2,4 

ut prudentiam doceant. Adolescentulas
ut viros suos ament,
filios suos6 diligant,
6 suos] om. Weber
Numérotation du verset Tit. 2,5 

prudentes,
castas,
sobrias,
domus curam habentes, benignas, subditas suis viris
ut non blasphemetur
verbum Dei.
Numérotation du verset Tit. 2,6 

Iuvenes similiter hortare ut sobrii sint.
Numérotation du verset Tit. 2,7 

In omnibus te ipsum prebe exemplum
bonorum operum in doctrina in integritate7
7 integritate] integritatem Weber
in gravitate8.
8 gravitate] gravitatem Weber
Numérotation du verset Tit. 2,8 

Verbum sanum
irreprehensibile9
9 irreprehensibile] inreprehensibilem Weber
ut is qui ex adverso est
vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.
Numérotation du verset Tit. 2,9 

Servos
subditos dominis suis10
10 subditos- dominis suis] inv. Weber
esse, in omnibus placentes,
non contradicentes,
Numérotation du verset Tit. 2,10 

non fraudantes
sed in omnibus bonam fidem
ostendentes, ut doctrinam
salvatoris11 nostri Dei ornent
11 salvatoris] salutaris Weber
in omnibus.
Numérotation du verset Tit. 2,11 

Apparuit
enim gratia Dei
et salvatoris nostri12 omnibus hominibus
12 et salvatoris nostri] salutaris Weber
Numérotation du verset Tit. 2,12 

erudiens nos,
ut abnegantes impietatem
et secularia desideria sobrie
et iuste
et pie
vivamus in hoc seculo
Numérotation du verset Tit. 2,13 

exspectantes
beatam spem
et adventum glorie
magni Dei
et salvatoris nostri Iesu Christi,
Numérotation du verset Tit. 2,14 

qui dedit semetipsum
pro nobis
ut nos
redimeret
ab omni iniquitate et mundaret sibi
populum acceptabilem
sectatorem bonorum operum.
Numérotation du verset Tit. 2,15 

Hec loquere
et exhortare
et argue
cum omni imperio
Nemo te contemnat.

Capitulum 2

Numérotation du verset Tit. 2,1 
marg.| {GME71.2.1} Tu autem . Quasi: Illi docent quod non oportet. Tu autem loquere non modo sanam doctrinam de his que ad fidem, sed et de his que ad mores vite pertinent. Loquere ea que decent illam de fide sanam doctrinam, scilicet loquere, ut senes sint sobrii ea que huic etati convenit vigilantia, honesti morum gravitate pudici, ne aliena etate luxurient, prudentes, cauta in omnibus circumspectione, sani in fide, ut in nullo invisibilium veritatem errore corrumpant. Sani etiam in dilectione, ne scilicet ordinem caritatis qua aliud alio vel minus vel plus vel eque est diligendum tempestate bene parata conservent. Loquere etiam, ut anus similiter sicut senes sint sobrie, pudice {Zw58, f.173v } etc. Que de senibus dicta sunt, et preterea quod pro sexu suo illis proprium est, sint in habitu sancto, ut scilicet ipse earum incessus, motus, vultus, sermo, silentium, sacri decoris preferant committent. Sani et in patientia, id est ut usque in finem sustinendo in omni temptationum transgresse sunt adolescentiam, solent de adolescentularum etatibus in publico disputare. Non multo vino servientes. Quamvis enim alique sint, que nec annos suos erubescunt et ante nepotum gregem trementes tamquam virguncule componantur, solent tamen esse quedam que corporis frigescente luxuria vino se pro libidine dedunt et, cum inter pocula sibi prudentes et dignitatem.
marg.| Non criminatrices. Hoc ideo dicit, quia solent esse garrule. Et quoniam iam facunde videntur, morum quasi austeritatem assumunt loquentes hoc quod sibi esse videntur, non recordantes quod fuerunt. Bene docentes. Cum enim quales dictum est fuerint et in his que cum senibus viris habent communia et in his que earum sunt propria, tunc eis docere permittitur non quidem publice viros, sed privatim adolescentulas, ita tamen, ut eas prudentiam doceant, scilicet ut viros suos quos carnali affectu naturaliter amant, ament etiam pudica dilectione, ut scilicet cum pudore et quasi necessitate sexus viris debitum potius reddant quam exigant, filios suos ad hoc, ut in Dei disciplina erudiant, diligant, doceant etiam eas esse prudentes mentis intelligentia, castas corporis continentia, sobrias vigilantia, domus sue curam habentes diligentia. Non tamen propter hec severiores in servulos, sed benignas, ut scilicet quod ab eis volunt benignitate magis impetrent1 [vel imperent superscript] quam terrore. Subditas viris suis, ut non divitiis aut nobilitate perflate viris imperare desiderent. [Hieronymus] 2 Ut non blasphemetur verbum Dei vel contemptu divine sententie, quia non viro quidem dictum est: dominaberis uxori tue, in quo significaretur subiectionis eius absque merendi ratione necessitas, qualiter dictum est: dominabimini piscibus maris, etc., sed mulieri potius libera obsequentia meriture dictum est: ad virum conversio tua et ipse dominabitur tibi. Vel evangelii infamatione, cum quod gentiles femine lege nature faciant, Christiane non modo contra naturam, verum etiam contra Dei preceptum contempnunt. Iuvenes quoque hortare, ut similiter sicut senes sint sobrii, etc. et sicut anus in habitu sancto etc. Proprium autem eorum est, ut sint pudici continentia in omnibus, id est ab omnibus illicitis abstinentes. Quod ut facilius faciant, te ipsum prebe exemplum bonorum operum. Pastor enim male vivens quantum in se est oves, etiam illas que non moriuntur, interficit. [Hieronymus] 3 Ne igitur hoc contingat, te illis prebe exemplum in doctrina recta, in integritate corporis que est virginitas, quam qui habent integri et incorrupti vocantur. In gravitate, ne ex animi levitate facere aliquid videaris. Verbum tuum sit irreprehensibile, tale scilicet quod etsi reprehendi contingat nulla tamen reprehensione sit dignum, adeo etiam sit loco et tempore circumspectum. Hec autem omnia in tui exempli forma appareant, ut his qui etc. Servos etiam hortare Dominis suis quibuslibet tam malis quam bonis subditos esse in omnibus, quibus iuxta sacre Scripture sanctiones et Dominis ex servorum usus ministerio et ipsis servis ex iusto timore humilitas provenit, placentes sibi et ita Deo, ne scilicet super conditione sua videatur eis Dei iniqua sententia, et putent eo magis {Zw58 f. 173v } se placere Deo, si Dominis suis fuerint subiecti in omnibus et exequantur quod sequitur, ut scilicet non sint contradicentes, id est non musitent cum aliquid sibi Domini iusserint. Non fraudantes aliquid de debito servitutis, sed in omnibus etiam in minimis fidem bonam ostendentes, ut ea que sue conditioni apta sunt facientes ornent doctrinam salvatoris nostri Dei, qui in nobis ordinans caritatem hanc servis cum humilitate subiectionem non solum verbo docuit sed etiam exemplo sui ipsius ostendit. Apparuit enim in forma servi gratia Dei salvatoris nostri Christi, scilicet non solum liberis sed etiam servis, nec solum senibus et ceteris quos qualiter instruas predocuimus, sed etiam omnibus hominibus, nos omnes exemplo sui erudiens, ut abnegantes impietatem quam illi etiam confitentur se nosse Deum factis negant et omnia secularia desideria, que a mundi huius principe suggeruntur, vivamus in hoc tam malo seculo sobrie, ea qua nos ipsos sicut predictum est circumspicere debemus vigilantia, et iuste ordinata atque officiosa caritate ad proximum, et pie recta fide ad Deum certissime exspectantes in premium eterne vite beatam spem etc. Qui adeo humilis fuit, quod voluntaria servitute obediens patri etiam usque ad mortem dedit semetipsum. Quasi: Qui tantus erat pro nobis, scilicet ut nos sanguinis sui pretio redimeret ab omni et originali et actuali iniquitate quantum ad reatum et mundaret renovatione de die in diem proficiente usque dum absque omni vitio in fine exhiberet sibi populum acceptabilem, id est precipuum, egregium, peculiarem, et sicut in greco melius habetur pervsyon, quod quidam interpretantur super universas substantias ad quod perveniet, cui hic dabitur esse sectatorem etc. Hec loquere docendo et exhortare consolando, et eos qui nec doctrine nec consolationi consentiunt argue cum omni imperio.
1 impetrent] + interl. vel imperent Zw58 ()
2 marg. Zw58
3 marg. Zw58
marg.| {GME71.2.} [Hieronymus] [Nota4] 4 Nemo te segniter arguentem contempnat, id est se quam te meliorem existimet. Hoc in persona tity omni clerico dicitur, quia vehementer Christi ecclesiam destruit laicos meliores esse quam clericos.
4 [•III•] Hic incipit capitulum 3 marg. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Tit. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=71&chapitre=71_2)

Notes :