Glossa ordinaria

Capitulum 14

Numérotation du verset Idc. 14,1 

Descendit igitur Samson in Thamnatha1 vidensque ibi mulierem de filiabus Philistiim
1 igitur... Thamnatha] om. | Thamnatha ΩSJP Weber ] scrips. hic et ubique , Tannata Ω M, Thamnata V Cava ΩL Rusch
Numérotation du verset Idc. 14,2 

ascendit et nuntiavit patri suo et matri sue2 dicens: Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philistinorum quam queso ut mihi accipiatis uxorem.
2 sue] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 14,3 

Cui dixerunt pater et mater sua: Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum et in omni populo meo quia vis accipere uxorem de Philistiim qui incircumcisi sunt? Dixitque Samson ad patrem suum: Hanc mihi accipe quia placuit oculis meis.
Numérotation du verset Idc. 14,4 

Parentes autem eius nesciebant quod res a Domino fieret et quereret occasiones3 contra Philistiim. Eo enim tempore Philistiim dominabantur Israeli.
3 occasiones Ω MS Rusch ] occasionem Weber
Numérotation du verset Idc. 14,5 

Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha cumque venissent ad vineas oppidi apparuit catulus leonis sevus et4 rugiens et occurrit ei.
4 et] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 14,6 

Irruit autem spiritus Domini in Samson et dilaceravit leonem quasi hedum in frusta decerperet5 nihil omnino habens in manu et hoc patri et matri noluit indicare.
5 decerperet ΠD² ΦRAZGVP² P ΨDFM Ω ΩP ] discerperet ΘAMG ΨB ΩL, discerpens Amiatinus ... Clementina , concerpens L T Ed1530 , concerperet Weber , deciperet Cor3 (al. antiq.)
Numérotation du verset Idc. 14,7 

Descenditque et locutus est mulieri que placuerat oculis eius.
Numérotation du verset Idc. 14,8 

Et post aliquot dies revertens6 ut acciperet eam declinavit ut videret cadaver leonis. Et ecce examen apum7 in ore8 leonis erat ac favus mellis.
6 revertens ΩJ ΩL Rusch Weber ] revertentes ΩS |
7 apum V ... Ω ΩL Rusch Ed1530 Clementina ] apium Amiatinus Weber |
8 ore Rusch Weber ] corpore Cor1 (hebr. habet IN CORPORE LEONIS et hic et infra [v. 9]), Cor2 (pro ore ponunt CORPORE quod modernus hebr. habet utrobique sed, usque nunc, omnes libri habuerunt quod dicitur ORE), Cor3 (hebr.) |
Numérotation du verset Idc. 14,9 

Quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via veniensque ad patrem suum et matrem dedit eis partem qui et ipsi comederunt nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat.
Numérotation du verset Idc. 14,10 

Descendit itaque pater eius ad mulierem et fecit filio suo Samson convivium. Sic enim iuvenes facere consueverant9.
9 consueverant plerique codd., edd. ] consuerant V Λ L F Amiatinus Weber
Numérotation du verset Idc. 14,11 

Cum ergo10 cives loci vidissent eum, dederunt ei sodales triginta qui essent cum eo.
10 ergo] igitur Weber
Numérotation du verset Idc. 14,12 

Quibus locutus est Samson: Proponam vobis problema quod si solveritis mihi intra septem dies convivii dabo vobis triginta sindones et totidem tunicas.
Numérotation du verset Idc. 14,13 

Sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta sindones et eiusdem numeri tunicas. Qui responderunt ei: Propone problema ut audiamus.
Numérotation du verset Idc. 14,14 

Dixitque eis: De comedente exivit cibus et de forte est egressa dulcedo. Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere.
Numérotation du verset Idc. 14,15 

Cumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson. Blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema. Quod si facere nolueris incendimus et te et domum patris tui. An idcirco vocastis nos11 ad nuptias ut spoliaretis?
11 v. n.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 14,16 

Que fundebat apud Samson lacrimas et querebatur dicens: Odis12 me et non diligis, idcirco problema quod proposuisti filiis populi mei non vis mihi exponere. At ille respondit: Patri meo et matri nolui dicere, et tibi indicare potero.
12 Odis] Odisti Weber
Numérotation du verset Idc. 14,17 

Septem igitur diebus convivii flebat apud eum tandemque die septimo, cum ei esset molesta13, exposuit. Que statim indicavit civibus suis.
13 e. m.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 14,18 

Et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum quid dulcius melle et quid fortius leone14? Qui ait ad eos: Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam.
14 f. l.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 14,19 

Irruit itaque in eo spiritus Domini, descenditque Ascalonem et percussit ibi triginta viros quorum ablatas vestes dedit his qui problema solverant. Iratusque nimis ascendit in domum patris sui.
Numérotation du verset Idc. 14,20 

Uxor autem eius accepit maritum unum de amicis eius et pronubis.

Capitulum 14

Numérotation du verset Idc. 14,1 
Descendit igitur Samson in Thamnatha1 vidensque ibi mulierem de filiabus Philistiim
1 igitur... Thamnatha] om. P14417 | Thamnatha ΩSJP Weber ] scrips. hic et ubique , Tannata Ω M, Thamnata V Cava ΩL Rusch
Numérotation du verset Idc. 14,2 
ascendit et nuntiavit patri suo et matri sue2 dicens: Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philistinorum quam queso ut mihi accipiatis uxorem.
2 sue] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 14,3 
Cui dixerunt pater et mater sua: Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum et in omni populo meo quia vis accipere uxorem de Philistiim qui incircumcisi sunt? Dixitque Samson ad patrem suum: Hanc mihi accipe quia placuit oculis meis.
Numérotation du verset Idc. 14,4 
Parentes autem eius nesciebant quod res a Domino fieret et quereret occasiones3 contra Philistiim. Eo enim tempore Philistiim dominabantur Israeli.
3 occasiones Ω MS Rusch ] occasionem Weber
Numérotation du verset Idc. 14,5 
Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha cumque venissent ad vineas oppidi apparuit catulus leonis sevus et4 rugiens et occurrit ei.
4 et] om. Weber
marg.| DESCENDIT  ITAQUE. ISIDORUS. Samson cum alienigenas tetenderet causa petende uxoris, leonem occidit et Christi Ecclesiam vocaturus de gentibus diabolum vicit, qui aita: Gaudete quia ego vici mundum. Ex ore leonis occisi favus extrahitur, quia, ut conspicimus, reges terreni regni qui contra Christum ante fremuerant, iam perempta feritate, dulcedini Evangelii predicant, et munimenta prebent.
a Cf. Io. 16, 33.
Numérotation du verset Idc. 14,6 
Irruit autem spiritus Domini in Samson et dilaceravit leonem quasi hedum in frusta decerperet5 nihil omnino habens in manu et hoc patri et matri noluit indicare.
5 decerperet ΠD² ΦRAZGVP² P ΨDFM Ω ΩP Ed1455 ] discerperet ΘAMG ΨB ΩL, discerpens Amiatinus ... Clementina , concerpens L T Ed1530 , concerperet Weber , deciperet Cor3 (al. antiq.)
Numérotation du verset Idc. 14,7 
Descenditque et locutus est mulieri que placuerat oculis eius.
Numérotation du verset Idc. 14,8 
Et post aliquot dies revertens6 ut acciperet eam declinavit ut videret cadaver leonis. Et ecce examen apum7 in ore8 leonis erat ac favus mellis.
6 revertens ΩJ ΩL Rusch Weber ] revertentes ΩS
7 apum V ... Ω ΩL Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] apium Amiatinus Weber
8 ore Rusch Weber ] corpore Cor1 (hebr. habet in corpore leonis et hic et infra [v. 9]), Cor2 (pro ore ponunt   corpore quod modernus hebr. habet utrobique sed, usque nunc, omnes libri habuerunt quod dicitur   ore), Cor3 (hebr.)
Numérotation du verset Idc. 14,9 
Quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via veniensque {t. 1: Erfurt, f. 248rb; facsim., p.495b} ad patrem suum et matrem dedit eis partem qui et ipsi comederunt nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat.
Numérotation du verset Idc. 14,10 
Descendit itaque pater eius ad mulierem et fecit filio suo Samson convivium. Sic enim iuvenes facere consueverant9.
9 consueverant plerique codd., edd. ] consuerant V Λ L F Amiatinus Weber
Numérotation du verset Idc. 14,11 
Cum ergo10 cives loci vidissent eum, dederunt ei sodales triginta qui essent cum eo.
10 ergo] igitur Weber
Numérotation du verset Idc. 14,12 
Quibus locutus est Samson: Proponam vobis problema quod si solveritis mihi intra septem dies convivii dabo vobis triginta sindones et totidem tunicas.
Numérotation du verset Idc. 14,13 
Sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta sindones et eiusdem numeri tunicas. Qui responderunt ei: Propone problema ut audiamus.
Numérotation du verset Idc. 14,14 
Dixitque eis: De comedente exivit cibus et de forte est egressa dulcedo. Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere.
Numérotation du verset Idc. 14,15 
Cumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson. Blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema. Quod si facere nolueris incendimus et te et domum patris tui. An idcirco vocastis nos11 ad nuptias ut spoliaretis?
11 v. n.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 14,16 
Que fundebat apud Samson lacrimas et querebatur dicens: Odis12 me et non diligis, idcirco problema quod proposuisti filiis populi mei non vis mihi exponere. At ille respondit: Patri meo et matri nolui dicere, et tibi indicare potero.
12 Odis] Odisti Weber
Numérotation du verset Idc. 14,17 
Septem igitur diebus convivii flebat apud eum tandemque die septimo, cum ei esset molesta13, exposuit. Que statim indicavit civibus suis.
13 e. m.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 14,18 
Et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum quid dulcius melle et quid fortius leone14? Qui ait ad eos: Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam.
14 f. l.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 14,19 
Irruit itaque in eo spiritus Domini, descenditque Ascalonem et percussit ibi triginta viros {t. 1: Erfurt, f. 248va; facsim., p.496a} quorum ablatas vestes dedit his qui problema solverant. Iratusque nimis ascendit in domum patris sui.
Numérotation du verset Idc. 14,20 
Uxor autem eius accepit maritum unum de amicis eius et pronubis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Idc. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=09&chapitre=09_14)

Notes :