Glossa ordinaria

Capitulum 11

Numérotation du verset Idc. 11,1 

Fuit itaque1 illo in2 tempore Iepte Galaadites vir fortissimus atque pugnator filius mulieris meretricis3 qui natus est de Galaad.
1 itaque] om. Weber |
2 in ΩJ Rusch Ed1530 ] om. Webe r |
3 m. m.] inv. Weber |
Numérotation du verset Idc. 11,2 

Habuit autem Galaad uxorem de qua suscepit filios qui, postquam creverant, eiecerunt Iepte
dicentes:
Heres in domo patris nostri esse non poteris
quia de adultera matre natus4 es.
4 adultera matre natus] altera matre generatus Weber
Numérotation du verset Idc. 11,3 

Quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra Tob.
Congregatique sunt ad eum viri inopes et latrocinantes et quasi principem sequebantur.
Numérotation du verset Idc. 11,4 

In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israel
Numérotation du verset Idc. 11,5 

quibus acriter instantibus perrexerunt maiores natu de Galaad
ut tollerent in auxilium sui Iepte de terra Tob.
Numérotation du verset Idc. 11,6 

Dixeruntque ad eum: Veni et esto princeps noster et pugna contra filios Ammon.
Numérotation du verset Idc. 11,7 

Quibus ille respondit:
Nonne vos estis qui odistis me et eiecistis
de domo patris mei
et nunc venistis ad me necessitate compulsi?
Numérotation du verset Idc. 11,8 

Dixeruntque principes Galaad ad Iepte:
Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus ut proficiscaris nobiscum et pugnes contra filios Ammon sisque dux omnium qui habitant in Galaad.
Numérotation du verset Idc. 11,9 

Iepte quoque dixit eis: Si vere venistis ad me ut pugnem pro vobis contra filios Ammon tradideritque eos Dominus in manus meas. Ego ero vester princeps5.
5 v. p.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 11,10 

Qui responderunt ei: Dominus qui hec audit ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciamus.
Numérotation du verset Idc. 11,11 

Abiit itaque Iepte cum principibus Galaad fecitque eum omnis populus principem sui.
Locutusque est Iepte omnes sermones suos coram Domino in Maspha.
Numérotation du verset Idc. 11,12 

Et misit nuntios ad regem filiorum Ammon
qui ex persona sua dicerent: Quid mihi et tibi est quia venisti contra me ut vastares terram meam?
Numérotation du verset Idc. 11,13 

Quibus ille respondit: Quia tulit Israel terram meam quando ascendit de Egypto a finibus Arnon usque Iaboc6 atque Iordanem. Nunc ergo7 cum pace redde mihi eam.
6 Iaboc] Ieboc Rusch |
7 ergo] igitur Weber |
Numérotation du verset Idc. 11,14 

Per quos rursum mandavit Iepte et imperavit eis ut dicerent regi Ammon.
Numérotation du verset Idc. 11,15 

Hec dicit Iepte: Non tulit Israel terram Moab nec terram filiorum Ammon
Numérotation du verset Idc. 11,16 

sed, quando de Egypto conscenderunt, ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades.
Numérotation du verset Idc. 11,17 

Misitque nuntios ad regem Edom dicens: Dimitte ut transeam8 terram tuam. Qui noluit acquiescere precibus eius. Misit quoque9 ad regem Moab qui et ipse transitum prebere contempsit. Mansit itaque in Cades
8 transeam] + per Weber |
9 quoque] + et Weber |
Numérotation du verset Idc. 11,18 

et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab. Venitque ad10 orientalem plagam terre Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab. Arnon quippe confinium est terre Moab.
10 ad] contra Weber
Numérotation du verset Idc. 11,19 

Misit itaque Israel nuntios ad Seon regem Amorreorum qui habitabat in Esebon et dixerunt ei: Dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium.
Numérotation du verset Idc. 11,20 

Qui et ipse Israel verba despiciens non dimisit eum transire per terminos suos sed infinita multitudine congregata egressus est contra eum in Iasa11 et fortiter resistebat.
11 Iasa] Issa Weber
Numérotation du verset Idc. 11,21 

Tradiditque eum Dominus in manu Israel cum omni exercitu suo et12 percussit eum et possedit omnem terram Amorrei habitatoris regionis illius
12 et] qui Weber
Numérotation du verset Idc. 11,22 

et universos fines eius de Arnon usque Iaboc13 et de solitudine usque ad Iordanem.
13 Iaboc] Ieboc Rusch
Numérotation du verset Idc. 11,23 

Dominus ergo Deus Israel subvertit Amorreum pugnante contra illum populo suo Israel. Et tu nunc vis possidere terram eius?
Numérotation du verset Idc. 11,24 

Nonne ea que possedit Chamos deus tuus tibi iure debentur? Que autem Dominus Deus noster victor obtinuit in nostram cedent possessionem.
Numérotation du verset Idc. 11,25 

Nisi forte melior es Balach filio Sephor rege Moab aut docere potes quod iurgatus sit contra Israel et pugnaverit contra eum
Numérotation du verset Idc. 11,26 

quando habitavit in Esebon et viculis eius et in Aroer et villis illius vel in cunctis civitatibus iuxta Iordanem per trecentos annos? Quare tanto tempore nihil super hac repetitione temptastis?
Numérotation du verset Idc. 11,27 

Igitur non ego pecco in te sed tu contra me male agis indicens mihi bella non iusta. Iudicet Dominus arbiter huius diei inter Israel et inter filios Ammon.
Numérotation du verset Idc. 11,28 

Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Iepte que per nuntios mandaverat.
Numérotation du verset Idc. 11,29 

Factus est ergo super Iepte spiritus Domini
et circuiens Galaad et Manasse
Maspha quoque Galaad et inde transiens ad filios Ammon
Numérotation du verset Idc. 11,30 

votum vovit Domino dicens: Si tradideris filios Ammon in manus meas
Numérotation du verset Idc. 11,31 

quicumque primus fuerit egressus de foribus domus mee mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon eum holocaustum offeram Domino.
Numérotation du verset Idc. 11,32 

Transivitque Iepte ad filios Ammon ut pugnaret contra eos quos tradidit Dominus in manus eius
Numérotation du verset Idc. 11,33 

percussitque ab Aroer usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abel que est vineis consita plaga magna nimis humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israel.
Numérotation du verset Idc. 11,34 

Revertenti autem Iepte in Maspha domum suam, occurrit unigenita filia sua14 cum tympanis et choris. Non enim habebat alios liberos.
14 sua] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 11,35 

Qua visa scidit vestimenta sua et ait: Heu me15 filia mi, decepisti me et ipsa decepta es. Aperui enim os meum ad Dominum et aliud facere non potero.
15 me] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 11,36 

Cui illa respondit: Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi quodcumque pollicitus es, concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis.
Numérotation du verset Idc. 11,37 

Dixitque ad patrem: Hoc solum mihi presta quod deprecor. Dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis.
Numérotation du verset Idc. 11,38 

Cui ille respondit: Vade. Et dimisit eam duobus mensibus cumque abisset cum sociis ac sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus.
Numérotation du verset Idc. 11,39 

Expletisque duobus mensibus
reversa est
ad patrem suum
et fecit ei sicut voverat
que ignorabat virum.
Exinde mos increvit16 in Israel et consuetudo servata est
16 increvit] increbuit Weber
Numérotation du verset Idc. 11,40 

ut post anni circulum conveniant in unum filie Israel et plangant filiam Iepte
Galaadite diebus quatuor.

Capitulum 11

Numérotation du verset Idc. 11,1 
Fuit itaque1 illo in2 tempore Iepte Galaadites {t. 1: Erfurt, f. 245vb; facsim., p.490b} vir fortissimus atque pugnator filius mulieris meretricis3 qui natus est de Galaad.
1 itaque] om. P14417 Weber
2 in ΩJ Ed1455 Rusch Ed1530 ] om. P14417 Webe r
3 m. m.] inv. Weber
marg.| FUIT  IN  ILLO  TEMPORE  IEPHTE. AUGUSTINUS. Iephte interpretatur aperiens qui Christum significat. Ipse enim discipulis suis aperuit sensum, ut intelligerent Scripturas. Hunc Iephte, fratres de domo patris expulerunt, tamquam legitime uxoris filii fornicarie filium. Hoc contra Christum fecerunt principes sacerdotum, scribe et pharisei, qui de legis observatione gloriari videbantur, tamquam legem solveret, et ideo legittimus filius non esset, et quantum ad gentem mater eius synagoga Iudeorum dici potest, que sepe cum idolis fornicata est. Sed illi quasi observatores legis videbantur legitimi, hic autem contra legem facere videbatur. Ideo tamquam legitimi, non legitimum iure sibi visi sunt eiecisse: secundum hoc enim, plebs illa dicta est fornicari, quia legis precepta non servans et tamquam viro non exhibebat fidem.
Numérotation du verset Idc. 11,2 
Habuit autem Galaad uxorem de qua suscepit filios qui, postquam creverant, eiecerunt Iepte
interl.| Christum
dicentes:
interl.| AUGUSTINUS. Infirmati scilicet Christi prevaluerant quia ita voluit ut, ab eis que oportebat, pateretur. Sicut hic idem significans Iacob prevaluit angelo cum quo ideo ut idipsum portenderet luctabatur Dominum.
Heres in domo patris nostri esse non poteris
interl.| AUGUSTINUS. quasi hic homo non est a Deo qui sabbatum non custodit se autem legittimos filios iactantes dixerunt nos ex fornicatione non sumus nati unum patrem habemus Deum
quia de adultera matre natus4 es.
4 adultera matre natus] altera matre generatus Weber
interl.| AUGUSTINUS. Quia quantus esset abscondit et sevientes latuit. «Si enim cognovissent, numquam Dominum glorie crucifixissent»a. Fugit quia morientis infirmitatem viderunt sed non virtutem resurgentis.
a 1Cor. 2, 8.
Numérotation du verset Idc. 11,3 
Quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra Tob.
marg.| HABITAVITQUE  IN  TERRA  TOB. AUGUSTINUS.   Habitavit in terra Tob , in terra scilicet bona, vel potius optima. Quod enim grece agaton, hoc latine optimum dicitur. Id autem interpretatur Tob, ubi videtur intelligenda resurrectio. Que enim magis terra optima quam terrenum corpus excellentia immortalitatis et incorruptionis indutum.
Congregatique sunt ad eum viri inopes et latrocinantes et quasi principem sequebantur.
marg.| CONGREGATIQUE  SUNT etc. AUGUSTINUS. Ante passionem cum publicanis et peccatoribus manducavit dicensb: Non es opus sanis medicus sed egrotis. Inter latrones quoque crucifixus, unum de cruce in paradisum transtulit: postquam vero surrexit, et cepit esse in terra Tob, collecti sunt ad eum scelerati homines pro remissione peccatorum, qui cum illo ambulabant, quia secundum precepta eius vivebant. Hoc etiam quottidie fit, dum confugiunt ad eum impii, ut iustificentur, et discant vias eius.
b Cf. Mt. 9, 12.
Numérotation du verset Idc. 11,4 
In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israel
Numérotation du verset Idc. 11,5 
quibus acriter instantibus perrexerunt maiores natu de Galaad
interl.| AUGUSTINUS. Abiiciens vel revelatio, quia primo Christum abiecerunt sed eis postea revelabitur.
ut tollerent in auxilium sui Iepte de terra Tob.
marg.| IN  ILLIS  DIEBUS  PUGNABANT. AUGUSTINUS. Qui abiecerant Christum ad eum rursus conversi in ipso receperunt salutem. Unde, in Actibus apostolorum, Petro hortante ut ad eum verterentur, quem fuerant persecuti, multi sunt compuncti corde ab ipso quem alienaverunt desiderantes salutem. Quid enim liberari ab inimicis nisi a peccatis salvari? Sic enim aitc: Agite penitentiam et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi; et remittentur vobis peccata vestra. Vel illa potius significatur vocatio Iudeorum que in fine speratur quod videtur notari cum dicitur: et factum est {t. 1: Erfurt, f. 245vb; facsim., p. 490b} post dies, id est post tempus, quasi non illud intelligatur, quod recenti passione Domini est factum, sed quod postea futurum. Quod videtur pertinere, quod seniores Galaad venerunt ad Iephte, ut per etatem senilem novissima tempora significentur.
c Cf. Act. 2, 38.
Numérotation du verset Idc. 11,6 
Dixeruntque ad eum: Veni et esto princeps noster et pugna contra filios Ammon.
interl.| qui interpretatur ‘filius populi mei’ vel ‘filius meroris’. Hi sunt qui ex ipsa gente infideles permanserunt, vel qui gehenne deputati sunt, vel diabolo et angelis eius.
Numérotation du verset Idc. 11,7 
Quibus ille respondit:
interl.| elegans responsio, prophetiam evidentius exprimit
Nonne vos estis qui odistis me et eiecistis
interl.| opinione vestra
de domo patris mei
interl.| David
et nunc venistis ad me necessitate compulsi?
interl.| quasi: tunc venimus ad te ut persequeremur, modo venimus ut sequamur.
Numérotation du verset Idc. 11,8 
Dixeruntque principes Galaad ad Iepte:
marg.| DIXERUNTQUE  PRINCIPES. AUGUSTINUS. Tale quid figuratum est in Ioseph, quem fratres vendentes abiecerunt, et cum fame tribularentur ad eius opem misericordiamque conversi sunt. Hic vero amplius elucet significatio futurorum, quia non ipsi prorsus fratres qui eiecerunt Iephte ad eum venerunt, sed Galaad seniores pro toto populo supplicantes, sicut eadem gens dicitur Israel, sive in eis qui tunc fuerunt, Christumque reprobaverunt, sive in eis qui postea ad eius opem reversi sunt. Populo enim dicitur inimico, sive in maioribus sive in minoribus, sive in posteris suis, longa odia trahenti tandemque converso in eis qui tunc sunt convertendi. Nonne vos odio habuistis me, et eiecistis de domo patris mei? Putaverunt enim se eiecisse Christum de domo Dauid, in qua «regni eius non erit finis»d.
d Lc. 1, 33.
Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus ut proficiscaris nobiscum et pugnes contra filios Ammon sisque dux omnium qui habitant in Galaad.
marg.| ET  PUGNES  CONTRA  FILIOS. AUGUSTINUS. Quod contra filios Ammon dux queritur Iephte, quibus victis liberentur, quod eo duce bellare cupiebant, quia Ammon interpretatur ‘filius populi mei’ vel ‘populus meroris’, aut illi significantur inimici, qui ex ipsa gente in infidelitate permanserunt, aut omnes gehenne predestinati, ubi «erit eis fletus et stridor dentium», tamquam populo meroris, quanquam populus meroris diabolus et angeli eius convenienter intelliguntur, vel quia eternam miseriam eis quos decipiunt acquirunt, vel quia ipsi eterne miserie deputati sunt.
Numérotation du verset Idc. 11,9 
Iepte quoque dixit eis: Si vere venistis ad me ut pugnem pro vobis contra filios Ammon tradideritque eos Dominus in manus meas. Ego ero vester princeps5.
5 v. p.] inv. Weber
marg.| EGO  ERO  VESTER  PRINCEPS. AUGUSTINUS. Id est rex quem nondum habebat gens illa tempore Iudicum. Ceperunt autem habere Saulem regem, et postea successores eius. Nam in Deuteronomio, cum eis precipitur quem debeant habere regem si hoc eis placuerit, non ibi rex, sed princeps nominatur, sed Iephte illum significabat qui verus est rex.
marg.| AUGUSTINUS. Rex scilicet sicut in titulo crucis scriptum est. Postquam enim Iephte liberavit eos ab inimicis, non eis rex factus est, ut intelligeremus hec potius ad Christum quam ad ipsum Iephte pertinere, de quo Scriptura narrationem concludit ita: Et iudicavit Iephte Israel sex annis, et mortuus est etc. Iudicavit ergo Israel sicut ceteri iudices; non ibi regnavit, ut princeps, sicut hi qui Regnorum voluminibus continentur.
Numérotation du verset Idc. 11,10 
{t. 1: Erfurt, f. 246ra; facsim., p.491a} Qui responderunt ei: Dominus qui hec audit ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciamus.
Numérotation du verset Idc. 11,11 
Abiit itaque Iepte cum principibus Galaad fecitque eum omnis populus principem sui.
interl.| iudicem scilicet non regem
interl.| quia «ipse est caput corporis Ecclesie»e
e Col. 1, 18.
Locutusque est Iepte omnes sermones suos coram Domino in Maspha.
Numérotation du verset Idc. 11,12 
Et misit nuntios ad regem filiorum Ammon
interl.| AUGUSTINUS. Mittit nuntios pacis, sicut Apostolus in quo Christus loquebatur; aitf: «Si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes».
f Rm. 12, 18.
qui ex persona sua dicerent: Quid mihi et tibi est quia venisti contra me ut vastares terram meam?
interl.| AUGUSTINUS. Admonet nos doctrina Christi quemadmodum sit ambulandum, id est vivendum, inter eos qui non «secundum propositum vocati sunt sancti»g."Novit enim Dominus qui sunt eius"h.
g Rm. 8, 28.
h Cf. 2Tm. 2, 19: « Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini ».
Numérotation du verset Idc. 11,13 
Quibus ille respondit: Quia tulit Israel terram meam quando ascendit de Egypto a finibus Arnon usque Iaboc6 atque Iordanem. Nunc ergo7 cum pace redde mihi eam.
6 Iaboc] Ieboc Rusch
7 ergo] igitur Weber
Numérotation du verset Idc. 11,14 
Per quos rursum mandavit Iepte et imperavit eis ut dicerent regi Ammon.
Numérotation du verset Idc. 11,15 
Hec dicit Iepte: Non tulit Israel terram Moab nec terram filiorum Ammon
Numérotation du verset Idc. 11,16 
sed, quando de Egypto conscenderunt, ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades.
Numérotation du verset Idc. 11,17 
Misitque nuntios ad regem Edom dicens: Dimitte ut transeam8 terram tuam. Qui noluit acquiescere precibus eius. Misit quoque9 ad regem Moab qui et ipse transitum prebere contempsit. Mansit itaque in Cades
8 transeam] + per Weber
9 quoque] + et Weber
Numérotation du verset Idc. 11,18 
et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab. Venitque ad10 orientalem plagam terre Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab. Arnon quippe confinium est terre Moab.
10 ad] contra Weber
Numérotation du verset Idc. 11,19 
Misit itaque Israel nuntios ad Seon regem Amorreorum qui habitabat in Esebon et dixerunt ei: Dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium.
Numérotation du verset Idc. 11,20 
Qui et ipse {t. 1: Erfurt, f. 246rb; facsim., p.491b} Israel verba despiciens non dimisit eum transire per terminos suos sed infinita multitudine congregata egressus est contra eum in Iasa11 et fortiter resistebat.
11 Iasa] Issa Weber
Numérotation du verset Idc. 11,21 
Tradiditque eum Dominus in manu Israel cum omni exercitu suo et12 percussit eum et possedit omnem terram Amorrei habitatoris regionis illius
12 et] qui Weber
Numérotation du verset Idc. 11,22 
et universos fines eius de Arnon usque Iaboc13 et de solitudine usque ad Iordanem.
13 Iaboc] Ieboc Rusch
Numérotation du verset Idc. 11,23 
Dominus ergo Deus Israel subvertit Amorreum pugnante contra illum populo suo Israel. Et tu nunc vis possidere terram eius?
Numérotation du verset Idc. 11,24 
Nonne ea que possedit Chamos deus tuus tibi iure debentur? Que autem Dominus Deus noster victor obtinuit in nostram cedent possessionem.
marg.| NONNE  EA  QUE  POSSIDET. AUGUSTINUS. Nonne quecumque hereditavit tibi Chamos deus tuus, possidebis etc. Quod quidam latini sic interpretati sunt: Nonne quecumque dedit tibi Chamos deus tuus, possidebis etc. Ubi videtur Iephte confirmasse deum qui vocatur Chamos potuisse aliquid hereditatis dare cultoribus suis. Quidam vero sic habent: Nonne quecumque possedit Chamos deus tuus, hec possidebis? Quasi aliquid tale potuerit possidere. An forte secundum hoc dictum est, quod sub angelis constitute sunt gentes, iuxta canticum Moysi. Numquid ille angelus, sub quo erant filii Ammon, Chamos dicitur? Quis hoc audeat affirmare, cum possit intelligi secundum opinionem eius dictum,qui putabat deum suum possidere hoc, vel in possessionem sibi dedisse?
Numérotation du verset Idc. 11,25 
Nisi forte melior es Balach filio Sephor rege Moab aut docere potes quod iurgatus sit contra Israel et pugnaverit contra eum
Numérotation du verset Idc. 11,26 
quando habitavit in Esebon et viculis eius et in Aroer et villis illius vel in cunctis civitatibus iuxta Iordanem per trecentos annos? Quare tanto tempore nihil super hac repetitione temptastis?
Numérotation du verset Idc. 11,27 
Igitur non ego pecco in te sed tu contra me male agis indicens mihi bella non iusta. Iudicet Dominus arbiter huius diei inter Israel et inter filios Ammon.
Numérotation du verset Idc. 11,28 
Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Iepte que per nuntios mandaverat.
Numérotation du verset Idc. 11,29 
Factus est ergo super Iepte spiritus Domini
interl.| in hoc significatur quia Spiritus impartitur membris Christi
et circuiens Galaad et Manasse
interl.| significatur membra Christi proficientia ad victoriam de hostibus reportandam
marg.| ET  CIRCUIENS  GALAAD. AUGUSTINUS. Galaad interpretatur ‘abiiciens’, Manasse ‘necessitas transeundi’. Sunt ergo a proficientibus abiicientes, id est contemnentes; transeunda etiam necessitas, ne forte cum transierit qui proficit contemnentes cedat terrentibus. Transeunda etiam specula Galaad, qui Galaad etiam ‘revelatio’ interpretatur. Est autem specula altitudo ad prospiciendum vel despiciendum, id est desuper aspiciendum. Specula ergo Galaad videtur significare superbiam revelationis; undei: «Et ne magnitudo revelationum extollat me» etc Ergo et ipsa transeunda est, id est in ea manendum non est, propter cadendi periculum. His transitis, facile superantur inimici, quod significat dicendo et a specula Galaad transeundi et transiens ad filios Ammon.
i 2Cor. 12, 7.
Maspha quoque Galaad et inde transiens ad filios Ammon
Numérotation du verset Idc. 11,30 
votum vovit Domino dicens: Si tradideris filios Ammon in manus meas
marg.| SI  TRADIDERIS  FILIOS  AMMON. AUGUSTINUS. Quemlibet cogitaverit, Iephte non videtur filiam cogitasse. Non enim diceret: Heu me, filia mi, impedisti me etc. Indicat enim se impeditum, ne illud quod cogitaverat impleret. Quem autem potuit cogitare qui filios non habebat? An coniugem cogitavit, et ut hoc fieret Deus noluit, et ut non relinqueret impunitum, ne quis postea id auderet; et ut magna providentia {t. 1: Erfurt, f. 246rb; facsim., p. 491b} ex hoc quod accidit, magnum sacramentum Ecclesie figuraretur. Ex utroque ergo prophetia aptata est quod scilicet vovens cogitavit, et quod nolenti contigit. Si enim coniugem cogitavit, coniux Christi Ecclesia est. Sed quia huius Iephte coniux virgo esse non potuit, in eo quod filia potius occurrit, et inulta non remansit voti temeritas et virginitas Ecclesie figurata est. Cui diciturj: Filia, fides tua te salvam fecit; vade in pace.
j Mc. 5, 34.
Numérotation du verset Idc. 11,31 
quicumque primus fuerit egressus de foribus domus {t. 1: Erfurt, f. 246va; facsim., p.492a} mee mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon eum holocaustum offeram Domino.
marg.| QUICUMQUE  PRIMUS  FUERIT. AUGUSTINUS. De Iephte filia solet esse magna questio quibusdam quid sibi velit hoc nosse cupientibus et pie querentibus. Quibusdam qui Scripturis imperita impietate adversantur, hec criminantibus quod legis prophetarumque Deus etiam humanis sacrificiis delectetur. Sed nec illa sacrificia eum delectaverunt, ubi pecorum holocausta offerebantur. Sed quia significativa fuerunt, et quedam umbre futurorum, res his sacrificiis significatas nobis commendare voluit. Fuit autem et hec causa utilis, cur illa mutarentur nec modo iuberentur, sed prohiberentur offerri, ne vere secundum carnalem affectum talibus Deum delectari putaremus.
marg.| Sed utrum humanis sacrificiis etiam significari futura oportuerit, merito queritur: non quo mortes hominum quandoque moriturorum in hac causa horrescere deberemus, sed illi qui hoc de se fieri gratanter acciperent, in eternam remunerationem commendarentur Deo. Sed si hoc verum esset, hoc sacrificium Deo non displiceret. Scriptura vero testatur quia displicet. Cum enim omnia primogenita sua esse voluerit et preceperit, redimi tamen a se voluit primogenita hominum, ne immolandos Deo primogenitos suos crederent. Undek: Non ita facies Domino Deo tuo, abominata enim que Dominus odit, fecerunt diis suis, quando filios et filias combusserunt igni diis suis. Non solum ergo non diligit Deus, sed etiam odit talia sacrificia, in quibus homines immolantur. Illa vero diligit et coronat, cum iustus usque ad mortem pro veritate decertat vel {t. 1: Erfurt, f. 246va; facsim., p. 492a} ab inimicis quos pro iustitia offendit, occiditur, retribuens eis bona pro malis, id est pro odio dilectionem. Talem, dicit, sanguinem iustum a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariel. Precipue autem quod sanguinem ipse fudit pro nobis, et sacrificium seipsum Deo obtulit; sic utique obtulit, ut ab inimicis pro iustitia occideretur. Hunc imitati martires usque ad mortem pro veritate certaverunt, de quibus diciturm: Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit eos. Unde Apostolusn: Ego enim iam immolor. Sed non sicut Iephte filiam immolavit Domino, sed sicut preceptum erat pecora offerri, et prohibitum homines immolari. Magis hoc illi simile videtur quod fecit Abraham, quod Dominus specialiter fieri precepit, non generaliter ut talia sibi sacrificia fierent aliquando mandavit, immo fieri omnino prohibuit. Distat ergo quod Iephte fecit a facto Abrae, quia ille iussus obtulit filium, iste fecit quod lege vetatur, et nullo speciali imperio iubetur. In ipso etiam Abrae filio, quia talibus sacrificiis non delectaretur, Dominus ostendit, cum patrem cuius fidem iubendo probavit, a filii interfectione prohibuit, et arietem quo sacrificium licite secundum congruam temporis consuetudinem compleretur apposuit.
k Cf. Dt. 12, 31.
l Cf. Mt. 23, 35.
m Sap. 3, 6.
n Cf. 2Tim. 4, 6.
marg.| Si autem hoc quemque movet, quomodo pie crediderit Abraham Deum talibus sacrificiis delectari, si illicite offeruntur, et ideo putat recte credidisse etiam Iephte quod tale sacrificium posset esse Deo acceptum: primo consideret aliud esse ultro vovere, aliud iubenti obtemperare. Non enim si aliquid in damno preter morem a Domino institutum servo iubetur, et id laudabili obedientia facit, ideo non est plectendum, si hoc facere sponte presumpserit. Deinde habebat Abraham quod crederet, ut preter divinum imperium non parceret filio, ut credens tales victimas Deum libenter accipere, sed propterea iussisse, ut resuscitaret occisum, et hinc aliquid tamquam Deus sapiens demonstraret. Unde fides eius in Epistola ad Hebreoso laudatur, quia hoc de Deo quod posset filium suum suscitare crediderit. Iste vero Deo non iubente, neque poscente, et contra legittimum Dei preceptum, ultro sacrificium vovit humanum. Ait enim: Quicumque exierit de ianuis domus mee obviam mihi etc. Non his verbis pecus aliquod vovit, quod secundum legem posset offerri. Neque consuetudinis fuit ut redeuntibus cum victoria ducibus pecora occurrerent. Canes autem solent dominis occurrere; de quibus ille cum non voveret, cogitare non potuit, ne iniuriam Dei non solum illicitum, sed etiam contemptibile, et secundum legem immundum vovisse videretur. Nec ait ‘Quodcumque exierit’, sed ‘Quicumque exierit’, ubi hominem tantum cogitavit. Non tamen fortasse unicam filiam, quamvis illam in tanta patris gloria quis posset ante ire, nisi forte uxor. Nam quod non dixit ‘quecumque’, sed quicumque exierit de ianuis domus mee, Scriptura solet masculinum genus pro quolibet sexu ponere, sicut de Abraham dictum est: Surgens a mortuop, cum eius uxor mortua fuisset.
o Cf. He. 11, 17-19.
p Cf. Gn. 23, 3.
marg.| Quia ergo de hoc voto et facto nihil videtur Scriptura iudicasse, sicut de Abraham quando filium suum iussus obtulit, sed tantum scriptum reliquisse legentibus iudicandum, sicut de facto Iude, quando intravit ad nurum suam nesciens quidem, sed quantum in ipso fuit fornicatus est, quia meretricem putavitq neque approbavit hec Scriptura neque reprobavit, sed iustitia et lege Dei consulta pensandum dimisit. Sic de facto Iephte in neutram partem sententiam protulit, ut noster intellectus in iudicando exerceretur, possemus iam dicere Deo displicuisse tale votum, et ad illam perductam esse vindictam, ut patri potissimum filia unica occurreret. Quod si sperasset et voluisset, non ea visa statim scidisset vestimenta sua, et dixisset: Heu, impedisti me, filia mea etc. Deinde sexaginta dierum tam longa dilatione data filie sue, Dominus eum ab unice carissime nece eum non prohibuerit, sicut Abraham, donec perficiendo seipsum orbaret, Deum autem non hominis immolatione placaret, et ideo hanc penam patri fuisse retributam, ne impunitum talis voti relinqueretur exemplum, ut aut magnum aliquid se vovere Deo putarent homines, cum victimas humanas voverent, et, quod est horribilius, filiorum; aut non vera, sed potius simulata eadem vota essent, cum velut exemplo Abrae sperarent, qui novissent Deum prohibiturum talia vota compleri. Possemus, inquam, hoc dicere, nisi duo Scripturarum testimonia nos retardarent, ut hanc rem gestam et in libris tante auctoritatis memorie commendatam diligenter perscrutemur ne temere iudicemus. Unum, quod inter tales {t. 1: Erfurt, f. 246vb; facsim., p. 491b} Iephte memoratur ut eum culpare vereamur, cum diciturr: Deficit enim me tempus enarrandi de Gedeon, Barach, Sampson, et Iephte etc. Alterum, quod premisit Scriptura dicens: Et factus est super Iephte spiritus Domini etc. Et addidit: Et vovit Iephte votum Domino etc., ut omnia que post facta sunt tamquam opera spiritus Domini qui super eum factus est intelligenda videantur.
q Cf. Gn. 38, 15-18.
r Cf. Heb. 11, 32.
marg.| AUGUSTINUS. Sed inter laudabiles viros, non solum esse Iephte, sed etiam Gedeon, de quo Scriptura similiter dicit: Spiritus Domini confortavit Gedeon etc.; quod ephut operatus est, non solum non approbamus, sed aperte, iudicante Scriptura, reprobamus. Nec tamen ulla iniuria sit spiritui Domini, qui eum confortavit. Commemoratur tamen inter eos qui per fidem vicerunt regna, operantes iustitiam, quia Scriptura sancta, quorum fidem et iustitiam veraciter laudat, non impeditur eorum notare peccata. Nam et in eo quod Gedeon signum petens, sicut ille locutus est, temptavit in vellere, nescio utrum non fuerit transgressus hoc preceptum: Non temptabis Dominum Deum tuum. Sed tamen etiam in eius temptatione Dominus quod prenuntiare volebat ostendit; non tamen frustra inter fideles et operantes iustitiam propter bonam fidelemque vitam in qua eum credendum est esse defunctum, tale meruit testimonium.
marg.| Utrum autem quia postquam dictum est: Factus est super Iephte spiritus Domini, secuta sunt ea ut votum illud voveret et hostes vinceret, et votum redderet, spiritui Domini omnia deputanda sint, ut sic habeatur et hoc sacrificium, tamquam Dominus sicut Abrae iusserit, non facile dixerim, cum Gedeon postquam fecit ephut, nulla est memorata prosperitas. Postea vero quam Iephte votum vovit, secuta est eius victoria, propter quam voverat, qua adepta, votum solvit. Rursus enim considerandum est, quia Gedeon etsi non postea quam fecit ephut, postea tamen quam temptavit Dominum (quod utique peccatum est, magna strage hostibus superatis) populo salutem acquisivit. Sic enim scriptum est: Et dixit Gedeon ad Dominum:Non irascatur indignatio tua in me, et loquar adhuc semel in vellere. Iram enim Dei metuebat, quia se temptando peccare sciebat, quod Deus in lege sua manifeste prohibet. Hoc tamen peccatum et mirabilis signi evidentia, et victorie prosperitas secuta est. Iam enim Deus statuerat afflicto populo subvenire, et huius ducis quem ad hoc opus assumpserat utebatur animo non solum fideli et pio, sed etiam deficiente et delinquente, et ad prenuntianda que volebat et complenda que dixerat.
marg.| Non enim per istos tantum qui etsi peccaverint, inter iustos narrantur, sed etiam per Saulem omnino reprobatum: multa Deus populo suo prestitit in qua insiliit etiam spiritus Domini, et prophetavit. Non enim iuste agere sciebat, scilicet in David virum sanctum seviret. Agit spiritus Domini per bonos et malos, per scientes et nescientes, quod agendum novit et statuit: qui etiam per Caipham nescientem quid dixerat, prophetavit quod oporteret Christum mori pro gente.
marg.| Quis enim egit, nisi spiritus Domini, curans prenuntiare ventura, ut Gedeon temptare volenti Dominum et non credenti quod ei iam Dominus locutus fuerat, hoc potissimum de vellere prius compluto postea sicco, et de area prius sicca, postea irrigata, veniret in mentem ut quod deficit a fide, delicto eius deputetur. Quod vero tali animo eius usus est Deus eius misericordie et mirabili providentie relinquendum est.
marg.| Si quis autem dicit omnia scientem fecisse et dixisse Gedeon ex revelatione prophetica, ut per eum signa talia monstrarentur, nec defecisse in fide, et quod ei iam promiserat Dominus credidisse, sed actione prophetica in vellere voluisse temptare, et ideo temptationem fuisse inculpabilem, sicut dolum Iacob, et illud quod Domino ait: Non irascatur indignatio tua in me, non dixisse quod iram non timeret, sed quod eum non irasci confideret, cum ea faceret que Spiritu dictante facienda sentiret, dicat ut videtur, dummodo quod de facto ephut Scriptura culpavit, quodlibet significet, non audeat excusare a peccato.
marg.| Nam et illud trecenti viri ad signum crucis ipso numero pertinentes hydrias fictiles acceperunt, eisque ardentes faculas incluserunt, quibus fractis, repente lumina hostium multitudinem terruerunt, tamquam ex arbitrio suo videtur fecisse Gedeon. Non enim Scriptura dicit Dominum movisse ut faceret, et tamen tam grande signum, quis faciendum, nisi Dominus inspiravit. Qui prefiguravit sanctos evangelici {t. 1: Erfurt, f. 247ra; facsim., p. 493a} luminis thesaurum in vasis fictilibus habituros. Undes: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus; quibus in passione sua fractis, maior eorum glorie fulgor emicuit, que inimicos inopinata Christi claritate superavit.
s 2Cor. 4, 7.
marg.| Vel per scientes ergo, vel per nescientes significationem futurorum spiritus Domini propheticis temporibus operatus est. Nec ideo peccata eorum non fuerunt peccata; quia Deus qui et malis bene utitur, usus est ei ad significanda que voluit.
marg.| Si ergo peccatum non fuit cuiuslibet necis humane, vel etiam parricidale sacrificium, vel vovere vel reddere, quia magnum aliquid et spirituale significavit, frustra Deus talia prohibuit et se odisse dicit, quia et illa que fieri iussit ad significationem spiritualium rerum referuntur. Sed humana Deo sacrificia non placuerunt, quando non pro iustitia quisque recte vivit vel peccare non vult, interimitur, sed homo ab homine tamquam electa hostia more pecoris immolatur.
marg.| Si autem dicit aliquis quia pecorum victime iam usitate, ad significationem licet relate minus faciebat intentos ad sacramentum magnum Christi et Ecclesie requirendum, propterea Deus re insigni et inopinata volens animos hominum excitare, eo magis quod sibi talia sacrificia offerri vetuerat, curavit sibi aliquid offerendum, in quo ipsa admiratio magnam gigneret questionem, et questio exigeret studium ad perscrutandum mysterium. Pie vero scrutans mens hominis altitudinem prophetie, velut hamo piscem Christum de profundo Scripturarum levaret, huic rationi non obsistimus. Sed alia questio est de animo voventis, alia de providentia Dei, qualicumque animo optime utentis.
marg.| Ideo spiritus Domini qui factus est super Iephte, ut hoc voveret precepit, quod Scriptura non aperuit, cuius non licet iussa contemnere, non modo insipientia culpanda non est, sed obedientia laudanda.
marg.| Hoc enim modo etiam si se homo ipse perimat, quod humana voluntate et consilio nefas est facere, intelligendum est obedienter fieri, non sceleste.
marg.| Si autem Iephte humanum secutus errorem, humanum sacrificium vovendum putavit, eius quidem peccatum de unica filia iure punitum est, quod ipse videtur ostendere, scissis vestibus, dicens: Heu me, filia, impedisti me etc.
marg.| Hic tamen error habet aliquam laudem fidei, quia Deum timuit, ut quod voverat redderet, nec divini in se iudicii sententiam declinavit. Sive sperans Dominum prohibiturum, sicut fecit Abrae, sive eius voluntatem, etiam non prohibentis intellectam facere potius quam contemnere statuens.
marg.| Quamvis hic merito queritur utrum verius intelligitur hoc Deum nolle fieri, et in eo potius Deo, si non fieret, obediretur, quoniam hoc se nolle, et in Abrae filio et in legitima prohibitione monstraverat. Sed tamen si propterea Iephte non faceret, sibi potius in unica {t. 1: Erfurt, f. 247rb; facsim., p. 493a} pepercisse, quam Dei voluntatem secutus videretur. Magis ergo intellexit in eo quod sibi filia occurrit ultorem Deum, et iuste pene se fideliter subdidit, timens seviorem de tergiversatione vindictam. Credebat enim bone et virginis filie animam bene recipi, quia non seipsam voveret immolandam, sed voto et voluntati non restiterat patris et secuta fuerat iudicium Dei. Mors enim sicut nec sibi a quoquam sponte, nec cuiquam sponte inferenda est, ita Deo iubente recusanda non est, cuius constitutione quocumque tempore subeunda est. Nec quisquam qui eam perpeti detrectat, ut omnino evitetur, sed tantum ut differatur, laborat.
marg.| ISIDORUS. Iephte Christum siginificat, qui a facie fratrum suorum, id est Iudeorum, abscedens, in gentibus principatum accepit, quia omnia humane salutis sacramenta quasi iuratus explevit et carnem propriam quasi filiam pro salute Israelis obtulit. Iuravit autem patri et novit secundum illudt: «Sicut iuravit Domino, votum vovit Deo Iacob», quod scilicet sacramentum religionis in carnis sue passione pro salute humani generis expleret. Hec ergo ita per Christum acta sunt ut videantur religione iuramenti esse completa.
t Ps. 131, 2.
Numérotation du verset Idc. 11,32 
Transivitque Iepte ad filios Ammon ut pugnaret contra eos quos tradidit Dominus in manus eius
Numérotation du verset Idc. 11,33 
percussitque ab Aroer usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abel que est vineis consita plaga magna nimis humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israel.
Numérotation du verset Idc. 11,34 
Revertenti autem Iepte in Maspha domum suam, occurrit unigenita {t. 1: Erfurt, f. 246va; facsim., p.492b} filia sua14 cum tympanis et choris. Non enim habebat alios liberos.
14 sua] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 11,35 
Qua visa scidit vestimenta sua et ait: Heu me15 filia mi, decepisti me et ipsa decepta es. Aperui enim os meum ad Dominum et aliud facere non potero.
15 me] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 11,36 
Cui illa respondit: Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi quodcumque pollicitus es, concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis.
Numérotation du verset Idc. 11,37 
Dixitque ad patrem: Hoc solum mihi presta quod deprecor. Dimitte {t. 1: Erfurt, f. 247ra; facsim., p. 493a} me ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis.
marg.| ET  PLANGAM  VIRGINITATEM. AUGUSTINUS. Virgo casta, id et Ecclesia, holocaustum fiet in resurrectione, quando in ea universa fiet quo scriptum estu: «Absorpta est mors in victoria». Tunc verus Iephte tradet regnum, id est Ecclesiam, Deo et patri, completa scilicet sexta etate seculi, ideo sexaginta dierum dilatio postulata est. Ex omnibus enim etatibus Ecclesia congregatur: ab Adam scilicet usque ad diluvium, a diluvio, id est a Noe, usque ad Abraham. Inde usque ad David, deinde usque ad transmigrationem Babylonis, a transmigratione usque ad Christum, inde usque ad finem seculi. Per has sex etates quasi per sexaginta dies flet sancta virgo virginalia sua, quia licet virginalia, tamen fuerant peccata deflenda. Unde toto orbe clamat: «Dimitte nobis debita nostra, etc»v. Hos sexaginta dies menses duos maluit appellare propter duos homines: unum per quem mors, alterum per quem resurrectio mortuorum; propter quos etiam duo testamenta dicuntur.
u 1Cor. 15, 54.
v Mt. 6, 12.
Numérotation du verset Idc. 11,38 
Cui ille respondit: Vade. Et dimisit eam duobus mensibus cumque abisset cum sociis ac sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus.
Numérotation du verset Idc. 11,39 
Expletisque duobus mensibus
interl.| AUGUSTINUS. Sexaginta diebus id est sex etatibus quibus virgo Ecclesia congregatur et peccata lamentatur quotidie dicensw: «Dimitte nobis debita nostra».
w Mt. 6, 12.
reversa est
interl.| in resurrectione generali
ad patrem suum
interl.| Christum cuius filia Ecclesia
et fecit ei sicut voverat
interl.| tradens scilicet regnum Deo et Patri
que ignorabat virum.
interl.| «Despodi vos uni viro virginem castam exhibere Christo»x
x 2Cor. 11, 2.
Exinde mos increvit16 in Israel et consuetudo servata est
16 increvit] increbuit Weber
marg.| EXINDE  MOS  INCREVIT. AUGUSTINUS. Quod vero factum est ex precepto in Israel ex diebus in dies conveniebant lamentari filiam Iephte quatuor dies in anno, non puto significare aliquid post impletum holocaustum quod erit in vita eterna, sed preterita tempora Ecclesie, in quibus erant beati lugentes. Quatriduo figurata est eius universitas propter quatuor partes orbis, per quas longe lateque diffusa est. Ad historie autem proprietatem, non arbitror hoc decrevisse Israelitas, nisi quia intelligebant in ea re iudicium Dei magis ad percutiendum patrem fuisse ostensum, ne quis deinceps voveret tale sacrificium. Quare enim lamentatio decreta est, si votum illud letitie est?
Numérotation du verset Idc. 11,40 
ut post anni circulum conveniant in unum filie Israel et plangant filiam Iepte
interl.| significantes preterisse tempora Ecclesie in quibus «Beati qui lugent»y.
y Mt. 5, 5.
Galaadite diebus quatuor.
interl.| propter quatuor partes orbis quibus Ecclesia diffusa est



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Idc. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=09&chapitre=09_11)

Notes :