Glossa ordinaria

Capitulum 13

Numérotation du verset Idc. 13,1 

Rursumque filii Israel fecerunt malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manus Philistinorum quadraginta annis.
Numérotation du verset Idc. 13,2 

1Erat autem vir quidam vir 2
1 vir] om. Weber |
2 Hic incipit cap. 13 iuxta capitala Stephani Langton ( ) |
de Saraa et de stirpe Dan nomine Manue habens uxorem sterilem
Numérotation du verset Idc. 13,3 

cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam: Sterilis es et absque liberis sed concipies et paries filium.
Numérotation du verset Idc. 13,4 

Cave ergo ne bibas vinum3 ac siceram nec4 immundum quicquam comedas
3 b. v.] inv. Weber |
4 nec] ne Weber |
Numérotation du verset Idc. 13,5 

quia concipies et paries filium cuius non tanget caput novacula. Erit enim Nazareus Dei ab infantia sua et ex matris utero et ipse incipiet liberare Israel de manu Philistinorum.
Numérotation du verset Idc. 13,6 

Que cum venisset ad maritum suum5 dixit ei: Vir Dei venit ad me habens vultum angelicum, terribilis nimis. Quem cum interrogassem quis esset et unde venisset et quo nomine vocaretur
5 suum] om. Weber
noluit mihi dicere
Numérotation du verset Idc. 13,7 

sed hoc respondit: Ecce concipies et paries filium. Cave ne vinum bibas nec6 siceram et ne aliquo vescaris immundo. Erit enim puer Nazareus Dei ab infantia sua et ex utero matris sue7 usque ad diem mortis sue.
6 nec] et Weber |
7 sue] om. Weber |
Numérotation du verset Idc. 13,8 

Oravit itaque Manue Dominum8 et ait: Obsecro Domine ut vir Dei quem misisti veniat iterum et doceat nos quid debeamus facere de puero qui nasciturus est.
8 Dominum] Deum Weber
Numérotation du verset Idc. 13,9 

Exaudivitque Dominus precantem Manue et apparuit rursum angelus Domini uxori eius sedenti in agro. Manue autem maritus eius non erat cum ea. Que cum vidisset angelum
Numérotation du verset Idc. 13,10 

festinavit et cucurrit ad virum suum nuntiavitque ei dicens: Ecce apparuit mihi vir quem ante videram.
Numérotation du verset Idc. 13,11 

Qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum dixit ei: Tu es qui locutus es mulieri? Et ille respondit: Ego sum.
Numérotation du verset Idc. 13,12 

Cui Manue: Quando inquit sermo tuus fuerit expletus quid vis ut faciat puer aut a quo se observare debebit?
Numérotation du verset Idc. 13,13 

Dixitque angelus Domini ad Manue: Ab omnibus que locutus sum uxori tue abstineat se
Numérotation du verset Idc. 13,14 

et quicquid ex vinea nascitur non comedat; vinum et siceram non bibat; nullo vescatur immundo et quod ei precepi impleat atque custodiat.
Numérotation du verset Idc. 13,15 

Dixit itaque9 Manue ad angelum Domini: Obsecro te ut acquiescas precibus meis et faciamus tibi hedum de capris.
9 itaque] –que Weber
Numérotation du verset Idc. 13,16 

Cui respondit angelus: Si me cogis non comedam panes tuos, si10 autem vis holocaustum facere, offer illud Domino. Et nesciebat Manue quod angelus Domini11 esset.
10 si] sin Weber |
11 Domini] Dei Weber |
Numérotation du verset Idc. 13,17 

Dixitque ad eum: Quod est tibi nomen ut si sermo tuus fuerit expletus honoremus te?
Numérotation du verset Idc. 13,18 

Cui ille respondit: Cur queris nomen meum quod est mirabile?
Numérotation du verset Idc. 13,19 

Tulit itaque Manue hedum de capris et libamenta et posuit super petram offerens Domino qui facit mirabilia.
Ipse autem et uxor eius intuebantur.
Numérotation du verset Idc. 13,20 

Cumque ascenderet flamma altaris in celum angelus Domini pariter in flamma12 ascendit. Quod cum vidisset Manue et uxor eius proni ceciderunt in terram
12 p. – in flamma] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 13,21 

et ultra eis non13 apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum Domini esse14
13 e. n.] inv. Weber |
14 D. e.] inv. Weber |
Numérotation du verset Idc. 13,22 

et dixit ad uxorem suam: Morte moriemur quia vidimus Dominum15.
15 Dominum] Deum Weber
Numérotation du verset Idc. 13,23 

Cui respondit mulier: Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset nec ostendisset nobis hec omnia neque ea que sunt ventura dixisset.
Numérotation du verset Idc. 13,24 

Peperit itaque filium et vocavit nomen eius Samson. Crevitque puer et benedixit ei Dominus
Numérotation du verset Idc. 13,25 

cepitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol.

Capitulum 13

Numérotation du verset Idc. 13,1 
Rursumque filii Israel fecerunt malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manus Philistinorum quadraginta annis.
Numérotation du verset Idc. 13,2 
1Erat autem vir quidam vir 2
1 vir] om. Weber
2 Hic incipit cap. 13 iuxta capitala Stephani Langton ( P14417 )
marg.| ERAT  AUTEM  VIR. ISIDORUS. Samson habet quedam in typum Christi, quod scilicet ab angelo nativitas eius annuntiatur. Sic enim angelus Domini ait ad Virginem: «Maria, invenisti gratiam apud Deum. Ecce concipies in utero, et paries filium» etc.a. Nazareus quoque dicitur Samson, et de Christo dictum est quoniam Nazareus vocabitur; liberavit Samson filios Israel de manu hostium, et Christus populum suum a peccatis eorum. Samson interpretatur sol eorum, et de Christo dictum est per Prophetamb: Orietur vobis sol iustitie et sanitas in pennis eius.
a Lc. 1, 30-31.
b Mal. 4, 2.
de Saraa et de stirpe Dan nomine Manue habens uxorem sterilem
Numérotation du verset Idc. 13,3 
cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam: Sterilis es et absque liberis sed concipies et paries filium.
Numérotation du verset Idc. 13,4 
Cave ergo ne bibas vinum3 ac siceram nec4 immundum quicquam comedas
3 b. v.] inv. Weber
4 nec] ne Weber
marg.| NEC  IMMUNDUM. AUGUSTINUS. Immundum est dissolutio discipline que esse ceperat in Israel, et iam ad ea manducanda eos labefecerat, que Deus in animalibus prohibuerat. Iam enim etiam ad cultum transibant idolorum.
Numérotation du verset Idc. 13,5 
quia concipies et paries filium cuius non tanget caput novacula. Erit enim Nazareus Dei ab infantia sua et ex matris utero et ipse incipiet liberare Israel de manu Philistinorum.
Numérotation du verset Idc. 13,6 
Que cum venisset ad maritum suum5 dixit ei: Vir Dei venit ad me habens vultum angelicum, terribilis nimis. Quem cum interrogassem quis esset et unde venisset et quo nomine vocaretur
5 suum] om. Weber
interl.| AUGUSTINUS. Hoc Scriptura superius tacuit
noluit mihi dicere
Numérotation du verset Idc. 13,7 
sed hoc respondit: Ecce concipies et paries filium. Cave ne vinum bibas nec6 siceram et ne aliquo vescaris immundo. Erit enim puer Nazareus Dei ab infantia sua et ex utero matris sue7 usque ad diem mortis sue.
6 nec] et Weber
7 sue] om. Weber
marg.| QUE  CUM  VENISSET. AUGUSTINUS. Quod ait mulier dictum sibi ab angelo quoniam   Nazareus Dei erit puer a ventre   usque ad diem mortis sue , non legitur ab angelo dictum, et quod legitur dictum: Ipse incipiet salvum facere Israel de manu Philistiim, non est a muliere memoratum. Aliquid ergo non dixit quod audivit; et tamen nihil credenda est dixisse quod non audivit. Sed Scripturam potius non omnia verba angeli posuisse, cum ipsum mulieri loquentem insereret. Ideo autem dictum est: A ventre   usque ad diem mortis sue , quia Nazarei dicebantur in lege usque ad tempus qui votum habebant, secundum ea que Scriptura per Moysen preceperat. Unde est hoc quod huic iussum est ut ferrum non ascenderet in caput eius, et vinum et siceram non biberet: hec enim tota vita sua servavit Samson, quod illi qui vocabantur Nazarei certis diebus observabant voventes votumque reddentes.
Numérotation du verset Idc. 13,8 
Oravit itaque Manue Dominum8 et ait: Obsecro Domine {t. 1: Erfurt, f. 247vb; facsim., p.494b} ut vir Dei quem misisti veniat iterum et doceat nos quid debeamus facere de puero qui nasciturus est.
8 Dominum] Deum Weber
Numérotation du verset Idc. 13,9 
Exaudivitque Dominus precantem Manue et apparuit rursum angelus Domini uxori eius sedenti in agro. Manue autem maritus eius non erat cum ea. Que cum vidisset angelum
Numérotation du verset Idc. 13,10 
festinavit et cucurrit ad virum suum nuntiavitque ei dicens: Ecce apparuit mihi vir quem ante videram.
Numérotation du verset Idc. 13,11 
Qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum dixit ei: Tu es qui locutus es mulieri? Et ille respondit: Ego sum.
Numérotation du verset Idc. 13,12 
Cui Manue: Quando inquit sermo tuus fuerit expletus quid vis ut faciat puer aut a quo se observare debebit?
Numérotation du verset Idc. 13,13 
Dixitque angelus Domini ad Manue: Ab omnibus que locutus sum uxori tue abstineat se
Numérotation du verset Idc. 13,14 
et quicquid ex vinea nascitur non comedat; vinum et siceram non bibat; nullo vescatur immundo et quod ei precepi impleat atque custodiat.
Numérotation du verset Idc. 13,15 
Dixit itaque9 Manue ad angelum Domini: Obsecro te ut acquiescas precibus meis et faciamus tibi hedum de capris.
9 itaque] –que Weber
Numérotation du verset Idc. 13,16 
Cui respondit angelus: Si me cogis non comedam panes tuos, si10 autem vis holocaustum facere, offer illud Domino. Et nesciebat Manue quod angelus Domini11 esset.
10 si] sin Weber
11 Domini] Dei Weber
Numérotation du verset Idc. 13,17 
Dixitque ad eum: Quod est tibi nomen ut si sermo tuus fuerit expletus honoremus te?
Numérotation du verset Idc. 13,18 
Cui ille respondit: Cur queris nomen meum quod est mirabile?
Numérotation du verset Idc. 13,19 
Tulit itaque Manue hedum de capris et libamenta et posuit super petram offerens Domino qui facit mirabilia.
marg.| TULIT  ITAQUE  MANUE. AUGUSTINUS. Quod dicit Scriptura ignorasse Manue quod angelus Domini est, manifestum est etiam uxorem eius hominem credidisse. Quod ergo ei dixit: Vim faciamus nunc tibi, et faciamus in conspectu tuo hedum caprarum, tamquam hominem invitavit, scilicet ut hoc cum illo epularetur quod sacrificium fecisset. Nam facere hedum non solet dici, nisi cum sacrificium fit. Ille etiam ita respondit: Si vim feceris mihi, non manducabo de panibus tuis, ubi ostendit se ad epulas fuisse invitatum. Deinde addidit: Et si feceris holocaustum, Domino offeres illud, quia scilicet ille dixerat: Faciamus in conspectu tuo edum caprarum. Non autem omne sacrificium holocaustum: nam de holocausto non manducabatur, quia totum incendebatur, et ideo vocabatur holocaustum. Sed angelus etiam non manducaturus, holocaustum potius fieri monuit, non tamen sibi, sed Domino, quia scilicet Israel consueverat illo tempore falsis diis sacrificare. Unde et tunc Deum offenderat ut traderetur inimicis per quadraginta annos.
Ipse autem et uxor eius intuebantur.
Numérotation du verset Idc. 13,20 
Cumque ascenderet flamma altaris in celum angelus Domini pariter in flamma12 ascendit. Quod cum vidisset Manue et uxor eius proni ceciderunt in terram
12 p. – in flamma] inv. Weber
marg.| QUOD  CUM  VIDISSET. GREGORIUS. Quid est quod ad visionem angeli vir est timidus, mulier audax, nisi quando celestia nobis monstrantur, spiritus quidem pavore se concutit; sed tamen spes presumit. Inde enim spes ad maiora videnda se erigit, unde turbatur spiritus, qui ea que superna sunt prior videt; quia cum altiora secretorum celestium sic levata mens conspicit, cuncta humanarum virium soliditas contremisci.
Numérotation du verset Idc. 13,21 
et ultra eis non13 apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum Domini esse14
13 e. n.] inv. Weber
14 D. e.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 13,22 
et dixit ad {t. 1: Erfurt, f. 248ra; facsim., p.495a} uxorem suam: Morte moriemur quia vidimus Dominum15.
15 Dominum] Deum Weber
marg.| MORTE  MORIEMUR. AUGUSTINUS. Quid est quod postquam manifestatus est Manue et uxori eius angelus qui cum eis loquebatur, dixit Manue uxori:   Morte moriemur etc. Pro eo scilicet quod scriptum estc: Nemo potest faciem meam videre et vivere. Opinabantur ergo ut homines Deum se vidisse, tanto utique miraculo facto quod in igne sacrificii stetit, qui cum illis prius quasi homo loquebatur. Sed Deum in angelo, an Deum ipsum angelum appellabant? Sic enim scriptum est: Et sumpsit Manue hedum caprarum, et fecit sacrificium, et obtulit supra petram Domino mirabilia facienti, et Manue et uxor eius exspectabant etc. His ergo verbis, quia non dixit:   Morte moriemur quia vidimus angelum Domini, sed   Deum vidimus , oritur questio: utrum in angelo intelligebant Deum, an eundem angelum vocabant Deum? Illud enim tertium quod Deum putaverant qui erat angelus, dici non potest, aperte dicente Scriptura: Tunc cognovit quia angelus Domini est. Sed unde metuebant mortem? Non enim Scriptura erat: Nemo videt faciem angeli et vivet. An et in hoc ipso, quod in angeli presentia Deum cognoverat Manue, ita perturbatus est ut mortem timeret. Quod autem illi uxor respondit: Si vellet Dominus mortificare nos, non accepisset de manu nostra holocausta et sacrificium, nec illuminasset hec omnia, sed nec audita fecisset hec nobis: utrum ipsum angelum crediderunt accepisse sacrificium, quia viderunt eum in flamma altaris stetisse? An per hoc intellexerunt accepisse Dominum, quia hoc fecit angelus ut se ostenderet angelum? Quodlibet horum sit, iam angelus dixerat: Si autem facis holocaustum, Domino offer illud, hoc est: non mihi sed Domino. Quod ergo stetit angelus in altaris flamma, magis intelligendus est significasse illum magni consilii angelum in forma servi, id est in homine quem suscepturus erat, non accepturum sacrificium, {t. 1: Erfurt, f. 248rb; facsim., p. 495a} sed ipsum sacrificium futurum.
c Cf. Ex. 33, 20.
Numérotation du verset Idc. 13,23 
Cui respondit mulier: Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset nec ostendisset nobis hec omnia neque ea que sunt ventura dixisset.
Numérotation du verset Idc. 13,24 
Peperit itaque filium et vocavit nomen eius Samson. Crevitque puer et benedixit ei Dominus
Numérotation du verset Idc. 13,25 
cepitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Idc. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=09&chapitre=09_13)

Notes :