Glossa ordinaria

Capitulum 15

Numérotation du verset Idc. 15,1 

Post aliquantulum1 autem temporis, cum dies triticee messis instarent, venit Samson invisere, volens uxorem suam et attulit ei hedum de capris. Cumque cubiculum eius solito vellet intrare, prohibuit illum2 pater illius3 dicens:
1 aliquantulum ΨD Ω M ΩS Ω X Rusch Clementina ] aliquantum ΩJ ΩL ΩP Ed1530 Weber |
2 illum Ω M ΩS Ω X Rusch ] eum ΩJ ΩL ΩP Weber |
3 illius ΩS ΩJ Ω X ΩL ΩP Rusch Weber ] eius Ω M (hapax) |
Numérotation du verset Idc. 15,2 

Putavi quod odisses eam et ideo tradidi illam amico tuo. Sed habet sororem que iunior et pulchrior illa est; sit tibi pro ea uxor.
Numérotation du verset Idc. 15,3 

Cui Samson respondit4: Ab hac die non erit culpa in me contra Philisteos. Faciam enim vobis mala.
4 S. r.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 15,4 

Perrexitque et cepit trecentas vulpes caudasque earum iunxit ad caudas et faces ligavit in medio
Numérotation du verset Idc. 15,5 

quas igne succendens dimisit ut huc illucque discurrerent. Que statim perrexerunt in segetes Philistinorum. Quibus succensis et comportate iam fruges et adhuc stantes in stipula concremate sunt in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret.
Numérotation du verset Idc. 15,6 

Dixeruntque Philistiim: Quis fecit hanc rem? Quibus dictum est: Samson gener Thamnathei quia tulit uxorem eius et alteri tradidit hec operatus est. Ascenderuntque Philistiim et combusserunt tam mulierem quam patrem eius.
Numérotation du verset Idc. 15,7 

Quibus ait Samson: Licet hec feceritis tamen adhuc ex vobis expetam ultionem et tunc quiescam.
Numérotation du verset Idc. 15,8 

Percussitque eos ingenti plaga ita ut stupentes suram femori imponerent
et descendens habitavit in spelunca petre Etham5.
5 Etham Λ H L F² ΠC ΣM B ΦP ΘH P ΨFM Rusch ] Ethan ΩSM, Etam Ed1530 Clementina , Aetham Weber
Numérotation du verset Idc. 15,9 

Igitur ascendentes Philistiim in terram6 Iuda castrametati sunt7 in loco qui postea vocatus est Lechi8, id est Maxilla, ubi9 eorum fusus est10 exercitus.
6 terram Λ ΠD B Amiatinus ΦRAZGV²P ΘM P Ψ M Ω ΩL Clementina ] terra ΩP Ed1530 Weber |
7 sunt Π Σ Φ Ψ Ω MS ΩJ ΩL Ed1530 Clementina ] + et ΩP Weber |
8 Lechi Amiatinus M Ω JP Ed1530 Clementina ] Lethi ΠC Σ ΨDF ΩSP, Lebi Ω M, Lehi ΩL Weber |
9 ubi L ΦZ²VP ΨBD*FM Ω MS ΩJ ΩL ΩP Ed1530 Clementina ] om. Cor2 (antiq. sine adverbio UBI inchoa versum) Weber |
10 f. e. Cava X ΣM Amiatinus ΨF Ω MSJ²P Ed1530 ] inv. Weber , effusus est ΨBDM Cor2 +3 ( add. post. m. marg. “antiqui: effusus”) ΩJ* ( cancel. ef-) ΩL Clementina |
Numérotation du verset Idc. 15,10 

Dixeruntque ad eos de tribu Iuda: Cur ascendistis adversum nos? Qui responderunt: Ut ligemus Samson venimus et reddamus ei que in nos operatus est.
Numérotation du verset Idc. 15,11 

Descenderunt ergo tria millia virorum de Iuda ad specum silicis Etham. Dixeruntque ad Samson: Nescis quod Philistiim imperent nobis; quare11 hoc facere voluisti? Quibus ille ait: Sicut fecerunt mihi sic12 feci eis.
11 quare ΩJ² ΩP Rusch Weber ] + ergo Λ L B² T Φ P Cor3 (aliter: QUARE ERGO) ΩJ* ( cancel. ) ΩL Ed1530 |
12 sic] om. ΩJ ΩL ΩP Weber |
Numérotation du verset Idc. 15,12 

Ligare inquiunt te13 venimus et tradere in manus Philistinorum. Quibus Samson14: Iurate, ait, et spondete15 mihi quod non occidatis me16.
13 i. t. ΩL Rusch Weber cett.] inv. ΩP |
14 Quibus Samson Rusch Ed1530 Clementina ] Quibus respondit M ΦZ² ΨBDF Amiatinus ΩP, Quibus respondit Samson ΩSJL, respondit Λ ΣO B; « PHILISTINORUM quod sequitur QUIBUS RESPONDIT SAMSON plures antiq. non habent, hebr.: ET DIXIT EIS SAMSON » Cor1 ; « plures antiq. non habent QUIBUS RESPONDIT SAMSON , hebr. hab. ET DIXIT EIS SANSÔ » Cor3 ; « PHILISTINORUM IURATE ET SPONDETE MIHI antiq. propter frequentes responsiones nihil ponunt, licet hebr. habeat hoc: QUIBUS RESPONDIT SAMSON ; similiter 3Rg. 18, 8 EGO VADE, Lc. 7, 40-41 MAGISTER DIC. DUO DEBITORES sic et hic, sed quidam interposuerunt AIT, modo alii deleverunt et posuerunt QUIBUS RESPONDIT SAMSON ; diversitas hec contra se attestatur » Cor2 ; om. Ω M Weber ( Cava L) |
15 Iurate ait et spondete ΦV Ω MSJLP Rusch Ed1530 Clementina ] iurate respondentes Amiatinus, iurate respondit Weber ( Cava L, inv. X ΣT), iurate et respondete F* T* ΘHAM*ΩJ* P², iurate et spondete Λ ΣO B F² T² ΦRAZ*GVP ΘΩ P* ΩSJLP |
16 non o. - me ΩS Rusch Clementina ] inv. Λ H Π Amiatinus P Ψ Ω MP, non me occidatis ΩJ ΩL Weber |
Numérotation du verset Idc. 15,13 

Dixerunt17: Non te occidemus18 sed vinctum tradimus. Ligaveruntque eum duobus novis funibus et tulerunt eum19 de petra Etham.
17 Dixerunt Ω MLP Rusch Weber ] Dixeruntque ΩSJ |
18 occidemus] occidimus Cor2 Weber |
19 eum] om. Weber |
Numérotation du verset Idc. 15,14 

Qui, cum venisset ad locum Maxille et Philistiim vociferantes occurrissent ei, irruit spiritus Domini in eum et sicut solent ad odorem20 ignis ligna21 consumi ita22 vincula quibus ligatus erat dissipata sunt et soluta.
20 odorem Weber ] ardorem Rusch Ed1532 ( sic ) |
21 ligna plerique codd., edd. ΩP ] lina ΩJ ΩL Ed1530 Clementina , « antiq. LIGNA sed hebr. LINA et magister exponit in historiis » Cor1 ; « antiq. LIGNA , hebr. LINA » Cor3 |
22 ita Ω M Rusch ] + et Π Σ Φ ΨBDF ΩSJLP etc. |
Numérotation du verset Idc. 15,15 

Inventamque maxillam, id est mandibulam asini
que iacebat arripiens
interfecit in ea mille viros
Numérotation du verset Idc. 15,16 

et ait: In maxilla asini,
in mandibula pulli asinarum, delevi eos et percussi mille viros.
Numérotation du verset Idc. 15,17 

Cumque hec verba canens23 complesset, proiecit mandibulam de manu et vocavit nomen loci illius Ramathlechi24 quod interpretatur elevatio maxille.
23 v. c.] inv. Ω MJLP Weber |
24 Ramathlechi Ω JP Rusch Ed1530 Clementina ] Ramathei Ω M, Ramathlei ΨBD ΩS, Ramathlehi ΩL Weber |
Numérotation du verset Idc. 15,18 

Sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait: Tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam et en siti morior incidamque in manus incircumcisorum.
Numérotation du verset Idc. 15,19 

Aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini et egresse sunt ex eo aque.
Quibus haustis, refocillavit spiritum et vires recepit. Idcirco appellatum est nomen loci illius Fons invocantis25 de maxilla usque in presentem diem.
25 F. i.] inv. Ω M
Numérotation du verset Idc. 15,20 

Iudicavitque Israel in diebus Philistiim viginti annis.

Capitulum 15

Numérotation du verset Idc. 15,1 
Post aliquantulum1 autem temporis, cum dies triticee messis instarent, venit Samson invisere, volens uxorem suam et attulit ei hedum de capris. Cumque cubiculum eius solito vellet intrare, prohibuit illum2 pater illius3 dicens:
1 aliquantulum ΨD Ω M ΩS Ω X Rusch Clementina ] aliquantum P14417 ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Ed1530 Weber
2 illum Ω M ΩS Ω X Rusch ] eum ΩJ ΩL ΩP Weber
3 illius ΩS ΩJ Ω X ΩL ΩP Rusch Weber ] eius Ω M (hapax)
Numérotation du verset Idc. 15,2 
Putavi quod odisses eam et ideo tradidi illam amico tuo. Sed habet sororem que iunior et pulchrior illa est; sit tibi pro ea uxor.
Numérotation du verset Idc. 15,3 
Cui Samson respondit4: Ab hac die non erit culpa in me contra Philisteos. Faciam enim vobis mala.
4 S. r.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 15,4 
Perrexitque et cepit trecentas vulpes caudasque earum iunxit ad caudas et faces ligavit in medio
Numérotation du verset Idc. 15,5 
quas igne succendens dimisit ut huc illucque discurrerent. Que statim perrexerunt in segetes Philistinorum. Quibus succensis et comportate iam fruges et adhuc stantes in stipula concremate sunt in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret.
Numérotation du verset Idc. 15,6 
Dixeruntque Philistiim: Quis fecit hanc rem? Quibus dictum est: Samson gener Thamnathei quia tulit uxorem eius et alteri tradidit hec operatus est. Ascenderuntque Philistiim et combusserunt tam mulierem quam patrem eius.
Numérotation du verset Idc. 15,7 
Quibus ait Samson: Licet hec feceritis tamen adhuc ex vobis expetam ultionem et tunc quiescam.
Numérotation du verset Idc. 15,8 
Percussitque eos ingenti plaga ita ut stupentes suram femori imponerent
marg.| PERCUSSITQUE  EOS.  SEPTUAGINTA. Percussit alienigenas Samson ad tibiam super femur, id est tam mirabiliter, ut stupentes tibiam unius pedis super femur alterius ponerent.
et descendens habitavit in spelunca petre Etham5.
5 Etham Λ H L F² ΠC ΣM B ΦP ΘH P ΨFM Rusch ] Ethan ΩSM, Etam Ed1530 Clementina , Aetham Weber
Numérotation du verset Idc. 15,9 
Igitur ascendentes Philistiim in terram6 Iuda castrametati sunt7 in loco qui postea vocatus est Lechi8, id est Maxilla, ubi9 eorum fusus est10 exercitus.
6 terram Λ ΠD B Amiatinus ΦRAZGV²P ΘM P Ψ M Ω ΩL Ed1455 Clementina ] terra ΩP Ed1530 Weber
7 sunt Π Σ Φ Ψ Ω MS ΩJ ΩL Ed1455 Ed1530 Clementina ] + et ΩP Weber
8 Lechi Amiatinus M Ω JP Ed1455 Ed1530 Clementina ] Lethi ΠC Σ ΨDF ΩSP, Lebi Ω M, Lehi ΩL Weber
9 ubi L ΦZ²VP ΨBD*FM Ω MS ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Ed1530 Clementina ] om. Cor2 (antiq. sine adverbio ubi inchoa versum) Weber
10 f. e. Cava X ΣM Amiatinus ΨF Ω MSJ²P Ed1455 Ed1530 ] inv. Weber , effusus est ΨBDM Cor2 +3 ( add. post. m. marg. “antiqui: effusus”) ΩJ* ( cancel. ef-) ΩL Clementina
Numérotation du verset Idc. 15,10 
Dixeruntque ad eos de tribu {t. 1: Erfurt, f. 248vb; facsim., p.496b} Iuda: Cur ascendistis adversum nos? Qui responderunt: Ut ligemus Samson venimus et reddamus ei que in nos operatus est.
Numérotation du verset Idc. 15,11 
Descenderunt ergo tria millia virorum de Iuda ad specum silicis Etham. Dixeruntque ad Samson: Nescis quod Philistiim imperent nobis; quare11 hoc facere voluisti? Quibus ille ait: Sicut fecerunt mihi sic12 feci eis.
11 quare ΩJ² ΩP Rusch Weber ] + ergo Λ L B² T Φ P Cor3 (aliter: quare ergo) ΩJ* ( cancel. ) ΩL Ed1530
12 sic] om. ΩJ ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Idc. 15,12 
Ligare inquiunt te13 venimus et tradere in manus Philistinorum. Quibus Samson14: Iurate, ait, et spondete15 mihi quod non occidatis me16.
13 i. t. ΩL Rusch Weber cett.] inv. ΩP
14 Quibus Samson Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] Quibus respondit M ΦZ² ΨBDF Amiatinus ΩP, Quibus respondit Samson ΩSJL, respondit Λ ΣO B; « Philistinorum quod sequitur   quibus respondit samson plures antiq. non habent, hebr.:   et dixit eis samson » Cor1 ; « plures antiq. non habent   quibus respondit Samson , hebr. hab.   Et dixit eis Sansô » Cor3 ; «   Philistinorum iurate et spondete mihi antiq. propter frequentes responsiones nihil ponunt, licet hebr. habeat hoc:   quibus respondit samson ; similiter 3Rg. 18, 8   ego vade, Lc. 7, 40-41   magister dic. duo debitores sic et hic, sed quidam interposuerunt   ait, modo alii deleverunt et posuerunt   quibus respondit samson ; diversitas hec contra se attestatur » Cor2 ; om. Ω M Weber ( Cava L)
15 Iurate ait et spondete ΦV Ω MSJLP Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] iurate respondentes Amiatinus, iurate respondit Weber ( Cava L, inv. X ΣT), iurate et respondete F* T* ΘHAM*ΩJ* P², iurate et spondete Λ ΣO B F² T² ΦRAZ*GVP ΘΩ P* ΩSJLP
16 non o. - me ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Λ H Π Amiatinus P Ψ Ω MP, non me occidatis ΩJ ΩL Weber
marg.| IURATE  AIT. AUGUSTINUS. Quid est quod ait Samson viris Iuda: Iurate mihi ne interficiatis me vos, et tradite me eis, ne forte occurratis in me vos? Quam locutionem ita quidam interpretati sunt: ne forte veniatis adversum me vos. Sed hoc eum ne ab his interficeretur dixisse illud indicat, quod in libro Regnorum scriptum est, iubente Salomone ut homo occideretur et dicente: Vade, occurre illia. Quod ideo non intelligitur, quia non est consuetudinis apud nos ita dici. Sic enim quod militares potestates dicunt: Vade, alleva illum, et significat ‘occide illum’, quis intelligat, nisi qui illius locutionis consuetudinem novit? Solet et vulgo apud nos dici: compendiavit illi, id est occidit illum; et hoc nemo intelligit, nisi qui audire consuevit. Hec est enim vis generalis omnium locutionum ut quemadmodum ipse lingue non intelligantur, nisi audiendo vel legendo discantur, ita nec modi locutionum.
a Cf. 3Rg. 2, 29.
Numérotation du verset Idc. 15,13 
Dixerunt17: Non te occidemus18 sed vinctum tradimus. Ligaveruntque eum duobus novis funibus et tulerunt eum19 de petra Etham.
17 Dixerunt Ω MLP Rusch Weber ] Dixeruntque ΩSJ
18 occidemus] occidimus Cor2 Weber
19 eum] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 15,14 
Qui, cum venisset ad locum Maxille et Philistiim vociferantes occurrissent ei, irruit spiritus Domini in eum et sicut solent ad odorem20 ignis ligna21 consumi ita22 vincula quibus ligatus erat dissipata sunt et soluta.
20 odorem Weber ] ardorem Rusch Ed1532 ( sic )
21 ligna plerique codd., edd. ΩP Ed1455 ] lina ΩJ ΩL Ed1530 Clementina , « antiq. ligna sed hebr.   lina et magister exponit in historiis » Cor1 ; « antiq.   ligna , hebr.   lina » Cor3
22 ita Ω M Rusch ] + et Π Σ Φ ΨBDF ΩSJLP etc.
Numérotation du verset Idc. 15,15 
Inventamque maxillam, id est mandibulam asini
interl.| predicatores simplices et patientes
que iacebat arripiens
interl.| manu sue virtutis tenens
interfecit in ea mille viros
interl.| a vitiis
Numérotation du verset Idc. 15,16 
et ait: In maxilla asini,
marg.| IN  MAXILLA. GREGORIUS. Maxilla asini predicatores significat. Redemptor enim noster simplicitatem et patientiam predicantium sue manu virtutis tenens, a vitiis carnales interfecit; et maxilla in terram proiecta, postmodum aquas fudit quia tradita morti predicatorum corpora magna populis monstravere miracula.
in mandibula pulli asinarum, delevi eos et percussi mille viros.
Numérotation du verset Idc. 15,17 
Cumque hec verba canens23 complesset, proiecit mandibulam de manu et vocavit nomen loci illius Ramathlechi24 quod interpretatur elevatio maxille.
23 v. c.] inv. Ω MJLP Weber
24 Ramathlechi Ω JP Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] Ramathei Ω M, Ramathlei ΨBD ΩS, Ramathlehi ΩL Weber
Numérotation du verset Idc. 15,18 
Sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait: Tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam et en siti morior incidamque in manus incircumcisorum.
Numérotation du verset Idc. 15,19 
Aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini et egresse sunt ex eo aque.
interl.| quia, postquam mortua sunt predicatorum corpora, magna monstravere miracula
Quibus haustis, refocillavit spiritum et vires recepit. Idcirco appellatum est nomen loci illius Fons invocantis25 de maxilla usque in presentem diem.
25 F. i.] inv. Ω M Ed1455
Numérotation du verset Idc. 15,20 
Iudicavitque Israel in diebus Philistiim viginti annis.
marg.| IUDICAVITQUE. GREGORIUS. Quem in hoc facto Samson nisi redemptorem significat? Quid Gaza nisi infernum? Quid Philistei nisi perfidiam Iudeorum? Qui cum mortuum Dominum viderent, etiam corpus eius in sepulcro positum, custodes ilico deputaverunt, et auctorem vite inferni claustris retentum, quasi Samson in Gaza se deprehendisse letati sunt. Samson vero nocte media non solum exiit, sed etiam portas tulit, quia Redemptor noster ante lucem resurgens, non solum de inferno liber exiit, sed etiam inferni claustra destruxit. Portas {t. 1: Erfurt, f. 249ra; facsim., p. 497a} tulit et montis verticem subiit, quia resurgendo claustra inferni abstulit, et ascendendo celorum regna penetravit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Idc. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=09&chapitre=09_15)

Notes :