Capitulum 4
Numérotation du verset
3Esr. 4,1
Et inchoavit sequens dicere, qui dixit de fortitudine regis.
Numérotation du verset
3Esr. 4,1 versio altera XIX
Et cepit sequens loqui qui dixerat fortiorem esse regem et dixit :
¶Codd. : Tr621 Sabatier
Numérotation du verset
3Esr. 4,2
O viri, num1 precellunt homines qui terram et mare obtinent et omnia que in eis sunt2 ?
1 num] non
Weber
|
2 in eis-sunt]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
3Esr. 4,2 versio altera
O viri, nonne fortior est rex qui terram et mare tenet et omnia que in eis sunt obdediunt ei?
¶Codd. : Tr621 Sabatier
Numérotation du verset
3Esr. 4,3
Rex autem super omnia precellit et dominatur eorum, et omne quodcumque dixerit illis faciunt.
Numérotation du verset
3Esr. 4,3 versio altera
Rex autem super fortior3 est et dominatur eis, et si dixerit : Facite bellum, invicem faciunt.
¶Codd. : Tr621 Sabatier
3 fortes
Tr621
Numérotation du verset
3Esr. 4,4
Et si miserit illos ad bellatores, vadunt et demoliunt montes et muros et turres,
Numérotation du verset
3Esr. 4,5
iugulantur et iugulant, et regis verbum non pretereunt. Nam si vicerint, afferunt regi omnia quecumque predati fuerint.
Numérotation du verset
3Esr. 4,6
Similiter et alia omnia4. Quotquot non militant nec pugnant sed colunt terram, rursum cum fuerint metentes afferunt5 tributa regi.
4 Similiter et alii omnes] Semper et alia omnia et
Weber
|
5 afferunt] + regi et alter alterum cogentes afferunt
Weber
|
Numérotation du verset
3Esr. 4,7
Et ipse unus solus si6 dixerit occidite7, occidunt. Dixerit : remittere8, remittunt;
6 si] etsi
Weber
|
7 occidite] occidere
Weber
|
8 Dixerit remittite] Dixit remittere
Weber
|
Numérotation du verset
3Esr. 4,8
dixerit percutite9, percutiunt; dixerit exterminate10, exterminant; dixerit edificate11, edificant;
9 dixit percutere] dixerit percutite
Weber
|
10 dixerit exterminate] dixit exterminare
Weber
|
11 dixerit edificate] dixit edificare
Weber
|
Numérotation du verset
3Esr. 4,9
dixerit excidite12, excidunt; dixerit plantate13, plantant.
12 dixerit excidite] dixit excidere
Weber
|
13 dixerit plantate] dixit plantare
Weber
|
Numérotation du verset
3Esr. 4,10
Et omnis plebs et virtutes eum obaudiunt et super hoc14 ipse recumbit15 et bibit et dormit.
14 hoc] hec
Weber
|
15 recumbit] et manducat
Weber
|
Numérotation du verset
3Esr. 4,11
Hi autem custodiunt in circuitu eum et non possunt ire singuli facere opera sua, sed16 indicto audientes sunt ei.
16 sed] + nec
Weber
Numérotation du verset
3Esr. 4,12
Viri17, quomodo non precellit rex qui sic diffamatur ? Et tacuit.
17 Viri] prem. O
Weber
Numérotation du verset
3Esr. 4,13 XX
Tertius, qui dixerat de mulieribus et veritate, hoc18 est Zorobabel, cepit loqui :
18 hoc] hic
Weber
Numérotation du verset
3Esr. 4,14
Viri, non magnus rex et multi homines nec vinum precellit. Quis est ergo qui dominatur eorum ?
Numérotation du verset
3Esr. 4,15
Nonne mulieres genuerunt regem et omnem populum qui dominantur mari et terre
Numérotation du verset
3Esr. 4,16
et ex illis nati sunt, et ipse educaverunt eos qui plantaverunt vineas, ex quibus vinum fit ?
Numérotation du verset
3Esr. 4,17
Et ipse faciunt stolas omnium hominum, et ipse faciunt gloriam hominibus, et non possunt homines separari a mulieribus.
Numérotation du verset
3Esr. 4,18
Si congregaverint aurum et argentum et omnem rem speciosam, et viderint mulierem unam bono habitu et bona specie,
Numérotation du verset
3Esr. 4,19
omnia hec relinquentes in eam intendunt et aperto ore conspiciunt, et eam magis alliciunt19 quam aurum et argentum et omnem rem pretiosam20.
19 magis alliciunt] eligunt magis
Weber
|
20 pretiosam] speciosam
Weber
|
Numérotation du verset
3Esr. 4,20
Homo patrem suum21 relinquit22 qui enutriit illum23 et suam regionem, et ad mulierem suam coniungit se.
21 patrem suum]
inv. Weber
|
22 relinquit] derelinquit
Weber
|
23 illum] eum
Weber
|
Numérotation du verset
3Esr. 4,21
Et cum muliere remittit animam, et neque patrem meminit neque matrem neque regionem.
Numérotation du verset
3Esr. 4,22
Et hinc oportet vos scire quoniam mulieres dominantur vestri. Nonne doletis24 ?
24 doletis] + et laboratis, et omnia mulieribus confertis et datis
Weber
Numérotation du verset
3Esr. 4,23
Et accipit homo gladium suum et vadit in via furta facere et homicidia et mare navigare et flumina,
Numérotation du verset
3Esr. 4,24
et leonem videt et in tenebris ingreditur et cum furtum fecerit et fraudes et rapinas, amabili sue affert.
Numérotation du verset
3Esr. 4,25
Et iterum diligit homo uxorem suam25 magis quam patrem aut matrem.
25 uxorem suam]
inv. Weber
Numérotation du verset
3Esr. 4,26
Et multi dementes facti sunt propter uxores suas26 et servi facti sunt propter illas
26 uxores suas]
inv. Weber
Numérotation du verset
3Esr. 4,27
et multi perierunt et iugulati sunt et peccaverunt propter mulieres.
Numérotation du verset
3Esr. 4,28
Et nunc credite mihi quia27 magnus est rex in potestate sua, quoniam omnes regiones verentur tangere eum.
27 credite mihi quia] mihi non creditis nonne
Weber
Numérotation du verset
3Esr. 4,29
Videbam tamen Apemen, filiam Bezacis Mirifici, concubinam regis sedentem iuxta regem ad dexteram,
Numérotation du verset
3Esr. 4,29 vers. altera
Vidi tamen ego regem et Apemen, filiam Baeiacis illius magnifici concubinam regis sedentem iuxta regem ad dexteram regis
¶Codd. : Tr621 Sabatier
Numérotation du verset
3Esr. 4,30
et auferentem diadema de capite eius28 et imponentem sibi et palmis cedebat regem de sinistra manu.
28 eius] regis
Weber
Numérotation du verset
3Esr. 4,30 vers. altera
et tollentem diadema de capite regis et imponentem sibi et palmis eum cedentem de sinistra manu.
¶Codd. : Tr621 Sabatier
Numérotation du verset
3Esr. 4,31
Et super hoc29 rex aperto ore intuebatur eam et si arriserit 30ei, ridet. Nam si indignata31 fuerit ei blanditur32, donec reconcilietur33 in gratiam.
29 hoc] hec
Weber
|
30 arriserit] adriserit
Weber
|
31 indignata] indignara
cacogr. Weber
|
32 blanditur] + ei
Weber
|
33 reconcilietur] + ei
|
Numérotation du verset
3Esr. 4,31 versio altera
Et insuper rex aperto ore respiciebat eam et cum ridebat34 contra regem ridebat et ipse. Et cum indignata erat regi blandiebatur ei rex donec conciliaretur regi.
¶Codd. :
Tr621
34 rideret
Sabatier
Numérotation du verset
3Esr. 4,32
O viri, cur non sunt fortiores mulieres35 ?
35 sunt fortiores mulieres] fortiores sunt mulieres que ista agunt
Weber
Numérotation du verset
3Esr. 4,32 versio altera
O viri nonne fortiores sunt mulieres que sic agunt ?
¶Codd. :
Tr621
Numérotation du verset
3Esr. 4,33
Et tunc rex et purpurati intuebantur in36 alterutrum. Et inchoavit loqui de veritate :
36 in] om.
Weber
Numérotation du verset
3Esr. 4,33 versio altera
Tunc rex et principes respiciebant se invicem. §37 Et cepit iterum loqui Zorobabel de veritate dicens :
¶Codd. : P111 Tr621 Sabatier
37 §
Tr621
]
om.
Numérotation du verset
3Esr. 4,34
O viri, nonne38 fortes sunt mulieres ? Magna est terra et excelsum est celum et velox cursus solis39; convertit in gyro celum40 in locum suum in una die.
38 nonne] non
Amiens²
, cur
Cor1
P
|
39 solis] + quoniam
Weber
|
40 celum] celi et rursum revertitur
Weber
|
Numérotation du verset
3Esr. 4,34 versio altera
O viri nonne fortiores sunt mulieres ? Magna autem est terra et excelsum est celum et velox cursus ((solis)) eius. Convertitur in gyro celi et iterum recurrit in eundem locum una die.
¶Codd. :
Tr621
Numérotation du verset
3Esr. 4,35
Nonne magnificus est qui hec facit ? Et veritas magna et fortior pre omnibus.
Numérotation du verset
3Esr. 4,35 vers. altera
Nonne ergo magnus est qui hec facit et veritas magna est? Et ((“christus Dei virtus et Dei sapientia”a)) fortior omne.41
0 Cf. 1Cor. 1, 24 ut ref. Augustinus. <Nota> Cf. Anne-Marie
LA BONNARDIÈRE
. Conférence de A. M. la Bonnardière. In: École pratique des hautes études, Section des sciences religieuses. Annuaire, t. 83 (1974), 1974, p. 202-211 [à propos de la réception et de la forme augustinienne de 1Cors. 1, 24 cité ici. [MM2021]
¶Codd. : P111 Tr621 Sabatier
41 omne
P111
] omnibus
Tr621
Numérotation du verset
3Esr. 4,36
Omnis terra veritatem invocat, celum etiam ipsam benedicit, et omnia opera moventur et tremunt eam, et non est cum ea quicquam iniquum.
Numérotation du verset
3Esr. 4,36 vers. altera
Omnis terra ((Ecclesia)) veritatem invocat et celum ((angeli)) eam benedicit42 et omnia opera moventur et trement43 et non est cum44 ea quicquam iniquum.
¶Codd. : P111 Tr621 Sabatier
42 eam benedicit]
inv. Tr621
|
43 trement] tinent ((vel tremunt))
Tr621
|
44 cum] in
Tr621
|
Numérotation du verset
3Esr. 4,37
Vinum iniquum, iniquus rex, inique mulieres, iniqui omnes filii hominum, et iniqua illorum omnia opera45, et non est in ipsis veritas et in sua iniquitate peribunt.
45 illorum - omnia opera]
inv. Weber
Numérotation du verset
3Esr. 4,37 vers. altera
Iniquum vinum, iniquus rex, inique mulieres, iniqui omnes filii hominum, et iniqua opera eorum et non est in ipsis veritas
et in iniustitia sua pereunt.
¶Codd. : P111 Tr621 Sabatier
Numérotation du verset
3Esr. 4,38
Et veritas manet et invalescit in eternum, et vivit et obtinet in secula seculorum.
Numérotation du verset
3Esr. 4,38 vers. altera
Et veritas permanet et invalescit semper et vivit et perseverat in secula seculorum.
¶Codd. : P111 Tr621 Sabatier
Numérotation du verset
3Esr. 4,39
Nec est apud eam accipere personas neque differentias, sed que iusta sunt facit omnibus iniustis ac46 malignis et omnes benignantur in operibus eius.
46 ac] et
CorB
P
Numérotation du verset
3Esr. 4,39 vers. altera
et non accipit faciem nec differentias sed que iuxta sunt facit47 ab omnibus iniquis et dolosis discedit et omnes benesperant in opera eius.
¶Codd. :
Tr621
Sabatier
47 facit] + et
Tr621
Numérotation du verset
3Esr. 4,40
Et non est in iudicio eius iniquum sed48 fortitudo et regnum et potestas et maiestas omnium evorum. Benedictus Deus veritatis.
48 sed] eique
Weber
Numérotation du verset
3Esr. 4,40 vers. altera
Et non est in iudicio eius iniustitia sed fortitudo et regnum et potestas et maiestas omnium seculorum. Benedictus est enim Dominus veritatis.
¶Codd. :
P111
Tr621
Numérotation du verset
3Esr. 4,41 XXI
Et desiit loquendo. et omnes populi49 clamaverunt et dixerunt : magna est50 veritas et prevalet.
49 omnes populi] omnis populus
Weber
|
50 est] om.
Weber
|
Numérotation du verset
3Esr. 4,41 versio altera
Et tacuit. § Tunc omnis populus clamavit et dixit : Magna est veritas et prevalet omnibus.
¶Codd. : Tr621 Sabatier
Numérotation du verset
3Esr. 4,42
Tunc rex ait illi : Pete si quid vis amplius quam que scripta sunt, et dabo tibi secundum quod inventus es sapientior proximis et proximus mihi sedebis et cognatus meus vocaberis.
Numérotation du verset
3Esr. 4,42 versio altera
Et dixit ei rex : Pete quod vis amplius quoniam scripta sunt et dabimus tibi quia inventus es sapientior. Et coniunctus mihi sedebis et cognatus meus vocaberis.
¶Codd. : Tr621 Sabatier
Numérotation du verset
3Esr. 4,43 XXII
Tunc ait regi : memor esto voti tui51 quod vovisti edificare Hierusalem in die qua regnum accepisti,
51 tui] om.
Weber
Numérotation du verset
3Esr. 4,43 versio altera
Tunc Zorobabel respondit dicens : O rex memorare52 voti tui quod novisti edificare templum in Hierusalem in die illa qua regnum accepisti
¶Codd. :
Tr621
52 memorare
Tr621²
] morare
Tr621*
Numérotation du verset
3Esr. 4,44
et omnia vasa que accepta sunt ex Hierusalem remittere, que separavit Cyrus quando mactavit Babyloniam et voluit53 remittere ea ibi.
53 voluit] vovit
Weber
Numérotation du verset
3Esr. 4,44 versio altera
et omnia vasa Dei que ablata sunt de Hierusalem revocare que separavit Cyrus cum desolavit Babilonem. Et voluit revocare ea in Hierusalem.
¶Codd. :
Tr621
Numérotation du verset
3Esr. 4,45
et tu voluisit54 edificare templum quod incenderunt Idumei, quando exterminata est Iudea a Chaldeis.
54 voluisti] vovisti
Weber
Numérotation du verset
3Esr. 4,45 versio altera
Et tu vovisti edificare templum quod succenderunt Idumei cum desolata est Iudea a Chaldeis.
¶Codd. :
Tr621
Numérotation du verset
3Esr. 4,46
Et nunc hoc est quod postulo domine55 et quod peto, hoc56 est maiestas a te57 postulo, ut facias votum quod vovisti regi celi ex ore tuo.
55 domine] a te domine rex
Weber
|
56 hoc] et hec
Weber
|
57 te] + quam
Weber
|
Numérotation du verset
3Esr. 4,46 versio altera
Et nunc hoc58 est quod a te postulo Domine rex et hec est magnificentia quam te facere volo. Peto impleas votum quod vovisti regi celi de ore tuo.
¶Codd. : P111 Tr621 Sabatier
58 hoc Tr621 Sabatier] haec P111
Numérotation du verset
3Esr. 4,47
Tunc surgens Darius rex osculatus est illum, et scripsit epistolam59 ad omnes dispensatores et prefectos et purpuratos ut deducerent eum et eos qui cum illo erant omnes ascendentes edificare Hierusalem.
59 epistolam] ei epistolas
Weber
Numérotation du verset
3Esr. 4,47 versio altera
Tunc exurgens Darius rex60 osculatus est eum. Et scripsit epistolas ad omnes dispensatores et prefectos locorum et duces et regulos ut deducerent eum et eos qui cum eo erant ascendentes edificare Hierusalem.
¶Codd. : P111 Tr621 Sabatier
60 Darius rex]
inv. Tr621
Numérotation du verset
3Esr. 4,48
Et omnibus prefectis qui erant in Syria61 et Phenice et Libano scripsit epistolas ut traherent62 ligna cedrina a Libano in Hierusalem ut63 edificarent cum eis civitatem.
61 Syria] Coelensyria
Weber
|
62 traherent] transveherent
Weber
|
63 ut] et
prem. Weber
|
Numérotation du verset
3Esr. 4,48 vers. altera
Et omnibus prefectis locorum qui erant in Syria64 et in Phenice65 et omnibus qui in Libano misit epistolas ut tollerent trabes cedrinas66 de Libano in Hierusalem ut67 edificarent civitatem.
¶Codd. : P111 Tr621 Sabatier
64 Syria Tr621] Syriam P111 Sabatier
|
65 Phenicem
Tr621
] Phenicen
P111,
Phenicem
Sabatier
|
66 cedrinas] cedrinos
Tr621
|
67 ut] et
Tr621
|
Numérotation du verset
3Esr. 4,49
Et scripsit omnibus Iudeis qui ascendebant a regno in Iudeam pro libertate, omnem potentem et magistratum et prefectum non supervenire ad ianuas ipsorum,
Numérotation du verset
3Esr. 4,49 vers. altera
§68 Et scripsit omnibus Iudeis qui ascendebant a rege in Iudeam de libertate et ad omnes potentes et duces et regulos et prefectos et dispensatores ne accederent ad portas eorum.
¶Codd. : P111 Tr621 Sabatier
68 § Tr621] om. P111
Numérotation du verset
3Esr. 4,50
et omnem regionem quam obtinuerant esse immunem eis, et Idumei relinquent69 castella que obtinent Iudeorum,
69 relinquent] reliquant
Weber
Numérotation du verset
3Esr. 4,50 vers. altera
Et iussit esse omnem regionem quam possident inmunem eis et Idumei relinquant castella Iudeorum que70 obtinuerant.
¶Codd. : P111 Tr621 Sabatier
70 que] iter P111 (initio pagine sequentis)
Numérotation du verset
3Esr. 4,51
et in structuram templi dare71 per singulos annos talenta viginti usque dum edificaretur72
71 dare] dari
Weber
|
72 edificaretur] peredificaretur
Weber
|
Numérotation du verset
3Esr. 4,51 vers. altera
Et ad edificationem templi per singulos annos talenta viginti donec peredificeretur73.
¶Codd. : P111 Tr621 Sabatier
73 peredificeretur
P111 Tr621
] edificaretur
Sabatier
Numérotation du verset
3Esr. 4,52
et super sacrarium holocaustomata hostilare74 quotidie, sicut habent preceptum, alia talenta decem offerre per singulos annos
74 hostilare] ustilari
Weber
Numérotation du verset
3Esr. 4,52 vers. altera
et super ara75 holocausti immolari quotidie sicut habent constitutum offerre et alia per singulos annos talenta dena.
¶Codd. : P111 Tr621 Sabatier
75 ara P111 Sabatier] aram Tr621
Numérotation du verset
3Esr. 4,53
et omnibus qui procedunt a Babylonia condere civitatem ut esset libertas, tam ipsis quam filiis eorum, et omnibus sacerdotibus qui precedunt76.
76 precedunt] procedunt
Weber
Numérotation du verset
3Esr. 4,53 vers. altera
Et omnibus qui veniunt a Babilone condere civitatem ut haberent libertatem ipsi et filii eorum. Et omnibus sacerdotibus scripsit quantum eis prestretur77.
¶Codd. :
Tr621
77 prestaretur
P111
Numérotation du verset
3Esr. 4,54
Scripsit autem et quantitatem et sacram stolam iussit dari in qua deservirent78
78 in qua deservirent] qua deservirent in ea
Weber
Numérotation du verset
3Esr. 4,54 versio altera
Et sacerdotalem stolam iussit deri in qua deservirent.
¶Codd. :
Tr621
Numérotation du verset
3Esr. 4,55 XXIV
et levitis scripsit dare precepta79 usque in diem qua consummabitur domus et Hierusalem extruetur.
79 dare precepta] dari prebita
Weber
Numérotation du verset
3Esr. 4,55 versio altera
§ Et levitis scripsit dari80 stipendia usque in diem consumationis templi Hierusalem.
¶Codd. :
Tr621
80 dari P111 Sabatier] om. Tr621
Numérotation du verset
3Esr. 4,56
Et omnibus custodientibus civitatem scripsit dare81 eis sortes et stipendia.
81 dare] dari
Weber
Numérotation du verset
3Esr. 4,56 vers. altera
omnibus custodientibus civitatem scripsit dari eis possessiones et stipendia.
¶Codd. : Tr621 Sabatier
Numérotation du verset
3Esr. 4,57
Et dimisit omnia vasa que separaverat Cyrus a Babylonia et omnia quecumque dixit Cyrus et82 ipse precepit fieri et mitti Hierusalem.
82 et] + fieri etiam
Weber
Numérotation du verset
3Esr. 4,57 versio altera
Et revocavit omnia vasa que voverat Cyrus rex revocare in Iherusalem a Babylone. Et omnia que dixerat Cyrus facere et revocare in Iherusalem et ipse preceps fieri.
¶Codd. :
Tr621
Numérotation du verset
3Esr. 4,58 XXV
Et cum processisset ille adolescens, elevans faciem83 in Hierusalem benedixit regem celi
83 faciem] + in celum et
Weber
Numérotation du verset
3Esr. 4,58 versio altera
§ Et cum iussisset rex hec omnia levavit faciem suam Zorobabel ad celum contra Hierusalem et benedixit Deum celi
¶Codd. : Tr621 (190vb) Sabatier
Numérotation du verset
3Esr. 4,59
et dixit : abs te est victoria et abs te est sapientia et claritas, et ego servus tuus84 sum.
84 servus tuus]
inv. Weber
Numérotation du verset
3Esr. 4,59 vers. altera
dicens : A te consilium et victoria et sapientia et quesita85 gloria et ego servus tuus sum.
¶Codd. : Tr621 Sabatier
85 quesita]
om. Tr621
Numérotation du verset
3Esr. 4,60
Benedictus es qui dedisti mihi sapientiam et tibi confitebor86, Domine87 patrum nostrorum.
86 confitebor] confiteor
Weber
|
87 Domine] + Deus
Weber
|
Numérotation du verset
3Esr. 4,60 vers. altera
Benedictus es qui dedisti mihi sapientiam. Tibi enim confiteor Domine Deus patrum nostrorum.
¶Codd. : Tr621 Sabatier
Numérotation du verset
3Esr. 4,61
Et accepit epistolas et profectus est in Babyloniam et venit et nuntiavit fratribus suis omnibus qui fuerunt in Babylonia.
Numérotation du verset
3Esr. 4,61 vers. altera
Et accepit epistolas et exiit et venit in Babilone88 et nuntiavit89 fratribus omnibus qui erant in Babylonia.
¶Codd. : P111 Tr621 Sabatier
88 Babylone
P111 Sabatier
] Babylonem
Tr621
|
89 nuntiavit] enuntiavit
Tr621
|
Numérotation du verset
3Esr. 4,62
Et benedixerunt Deum patrum suorum, quoniam dedit illis remissionem et refrigerium,
Numérotation du verset
3Esr. 4,62 vers. altera
Et benedixerunt Deum patrum suorum quia dedit eis remissionem et refrigerium.
¶Codd. :
Tr621
Numérotation du verset
3Esr. 4,63
ut ascenderent et edificarent Hierusalem et templum, ubi nominatum est nomen eius in ipso et exultabant cum musicis et letitia diebus septem.
Numérotation du verset
3Esr. 4,63 vers. altera
ut ascendentes edificent90 Hierusalem et templum in quo91 invocatum est nomen eius in ipso et cymbalis percutiebant cum musicis in gaudio magno diebus septem.
¶Codd. : P111 Tr621 Sabatier
90 ascendentes edificent]
inv. Tr621
|
91 quo] edificato ((pleonasmos))
Tr621
|
Capitulum 4
Numérotation du verset
3Esr. 4,ad litteram
marg.|
marg.| {1425}
.1.
Et inchoavit.
Hic explicantur motiva secunde opinionis, cum dicitur.
marg.|
.2.
O viri num precellunt homines.
ceteris creaturis in terra, et mari
existentibus
quasi d<icat> sic. unde Gn. 1 capitulo dicitur de
homine : Et presit piscibus maris et volatilibus celi, et bestiis terre, universeque creature.
marg.|
.3.
Rex autem super omnia precellit.
Quia dominatur hominibus, et per consequens aliis que sunt hominibus subiecta.
marg.|
.4.
Et si miserit illos ad bellatores
id est ad principes belli.
marg.|
.5.
Vadunt.
Cum eis ad pericula mortis.
marg.|
.6.
Et demoliuntur montes
id est castra in montibus sita, muros suffodiendo, et deiiciendo. Cetera patent usque ibi :
marg.|
marg.| {1426}
.7.
Et ipse unus solus.
Qui dominatur omnibus, tam bellatoribus, quam agricolis.
marg.|
.8.
Si dixerit.
Bellatoribus.
marg.|
.9.
Occidite, occidunt.
Devictos : Cetera patent usque ibi :
marg.|
.10.
Dixerit edificate.
Fabris lapidum, et lignorum.
marg.|
.11.
Dixerit plantate.
Agricolis.
marg.|
.12.
Et omnis plebs.
Quantum ad minores homines.
marg.|
.13.
Et virtutes.
Quantum ad maiores.
marg.|
.14.
Eum obaudiunt.
Eius exequendo mandata.
marg.|
.15. Et super hoc ipse recumbit et bibit. Splendide.
marg.|
.16.
Et dormit.
Pacifice, et quiete : sicut 3Rg. 20. dicitur quod Benadad rex Syrie bibebat in umbraculo suo, exercitu suo ad prelium missa.
Numérotation du verset
3Esr. 4,ad litteram
marg.|
marg.| {1427}
.1.
Hi autem custodiunt in circumitu.
Ne aliquis accedere possit ad sibi nocendum.
marg.|
.2.
Et non possunt ire singuli.
Ad ea loca sua sine regis licentia.
marg.|
.3.
Sed in dicto obaudientes sunt ei
id est obedientes, quod dixit exequendo.
marg.|
.4.
Viri,
etc.
sic diffamatur
id est cuius fama in potestate, dignitate, et consimilibus sic diffunditur, sicut de Christo dicitur Mt. 9. Diffamaverunt eum per totam illam terram.
marg.|
.5.
Tertius.
Hic ponuntur motiva tertie opinionis, que habet duas partes, et primo confirmatur prima. secundo secunda, ibi ; Et inchoavit. Prima vero pars dupliciter confirmatur. Primo rationibus. Secundo exemplis, ibi ; Et nunc credite mihi. Circa primum primo ponitur nomen illius qui tenuit tertiam opinionem, cum dicitur ; Tertius qui dixerat de mulieribus et veritate, hic est Zorobabel. Licet enim Iudeus esset natione, tamen erat unus de custodientibus corpus regis, qui erat Gentilis, et sicut dicunt Hebrei, hoc fecit Esther huius regis mater que erat Iudea natione, ut patet Esther 2. Ideo promovit Iudeos quantum potuit, ut patet de Mardocheo. Et idem dicunt de Zorobabel, et Nehemia qui fuit regis pincerna. Latini vero dicunt, quod fuit familiaris isti Dario, antequam promoveretur ad regnum, qui nec erat de semine regio, et ideo promotus in regem fecit eum corporis sui custodem.
marg.|
.6.
Cepit loqui.
Pro sue opinionis confirmatione. Et primo removet aliorum sententiam, dicens.
marg.|
.7.
Viri, non magnus rex, et multi homines
id est non precellit rex ratione sui, nec ratione populi sibi subiecti, sicut dixerat secundus.
marg.|
.8.
Nec vinum precellit.
Sicut dixerat primus.
marg.|
.9.
Quis est ergo.
Hic consequenter prosequitur suum propositum, dicens ; Quis est ergo qui dominatur eorum scilicet regis populi, et vini. Et respondet.
marg.|
.10.
Nonne mulieres genuerunt et omnem populum quasi d<icat>
manifeste patet quod sic, et sic precellunt, quia causa potior est suo effectu. Licet autem mulier in generatione prolis habeat rationem passivi ministrando materiam ; tamen in alio se habet in ratione activi scilicet materiam preparando, et conceptum fetum fovendo, et nutriendo ante partum, et post, et sic repellitur dictum secundi.
marg.|
.11.
Et ipse educaverunt.
Modo predicto.
marg.|
.12.
Eos qui plantaverunt vineas ex quibus vinum.
Et sic repellitur dictum primi ; quia quod precellit maiori, precellit, et minori, sic est in proposito. Nam educando vinearum plantatores, mulieres sunt maiores, et eadem ratione plantatores vinearum ipso vino.
marg.|
.13.
Et ipse faciunt stolas omnium hominum
id est vestes, et ornamenta in quibus homines gloriantur. mulieres enim in terra illa faciunt talia artificia.
marg.|
.14.
Et non possunt homines separari a mulieribus
scilicet corde, licet aliquando separentur corpore. Inclinatio namque naturalis est in viro ad amorem mulieris, que non potest totaliter aboleri, quod declarat per effectum, dicens.
marg.|
.15. Si congregaverint aurum, et argentum, et omnem rem speciosam. Que nata sunt animum hominis allicere.
marg.|
.16.
Et viderint mulierem,
etc id est honestam, et pulchram.
prol.|
{1428}
marg.|
.17.
Omnia hec in eam
id est eam attente respiciunt.
marg.|
.18.
Et aperto ore
id est capti eius pulchritudine.
marg.|
.19.
Conspiciunt.
Tamquam attoniti, et mirantes eius pulchritudinem.
marg.|
.20.
Et eam magis alliciunt.
Hoc dupliciter potest exponi. Uno modo, quod sit ibi hypallage id est eos allicit ipsa mulier. et sic quod sequitur :
marg.|
.21.
Magis quam aurum.
Est nominativi casus. Alio modo sine tali figura. Et eamalliciunt id est nituntur ad se trahere ; et sic quod sequitur ; Magisquamaurum est accusativi casus. et hoc probatur per hoc quod sequitur : Et omnem rem pretiosam.
marg.|
.22.
Homo patrem.
Hic consequenter declarat propositum per parentes, qui sunt maxime diligendi, et per terram nativam ad quam quilibet naturaliter afficitur ; et tamen istis uxorum dilectio preponatur. Et patet usque ibi :
marg.|
.23. Et ad mulierem se coniungit scilicet seipsum per matrimonium.
marg.|
.24.
Et cum muliere remittit animam suam.
Aliunde ipsam retrahendo, et in uxorem totaliter ponendo per dilectionem. Ex quo concludit.
marg.|
.25.
Et hinc oportet vos scire quoniam mulieres dominantur vestri.
et per consequens multo magis hominum aliorum ; loquebatur enim regi, et magnatibus suis.
marg.|
.26.
Nonne doletis.
Quod potest exponi dupliciter ; Uno modo negative quasi d<icat> non ; quia voluntarie eis servitis. Alio modo affirmative quasi d<icat> eis estis subiecti malis gradibus vestris.
marg.|
.27.
Et accipit.
Hic consequenter declarat intentum ex magnis periculis, quibus homo se exponit pro amore uxoris, cum dicitur.
marg.|
.28.
Et accipit homo gladium suum
id est arma sua.
marg.|
.29.
Et vadit in viam facere furta.
Ad depredandum transeuntes, cui imminet periculum mortis a viatoribus se defendentibus, et a publica iustitia.
marg.|
.30.
Et mare navigare.
ubi est mortis periculum a fluctibus maris, et ab adversariis.
marg.|
.31.
Et leonem videt.
Per quem intelliguntur etiam alie bestie terribiles.
marg.|
.32.
Et in tenebris ingreditur.
Ubi lubricum, et casum periculosum patitur.
marg.|
.33.
Et cum furtum fecerit
etc.
amabili sue
id est uxori sue
omnibus
rebus predilecte.
marg.|
.34.
Affert quasi d<icat>
omnia pericula predicta subiit, ut satisfaciat uxori eius, et gratiam habeat.
marg.|
.35.
Et iterum diligit.
Repetitio est eius quod sup. dictum est ad maiorem expressionem.
marg.|
.36.
Et multi dementes facti sunt propter uxores suas.
Ex amore nimis excessivo. Unde Salomon sapientissimus sic fuit infatuatus. Per hoc autem repellitur illud quod dixit primus de vino, quod seducit mentem ; quia ebrietas aufert usum rationis tantum ad horam, amentia vero per longum tempus, et aliquando usque ad mortem. 3Rg. 11.
marg.|
.37.
Et servi facti sunt propter illas.
Quia pugnantes pro defensione uxorum, capti sunt in bello, et sic subditi servituti.
marg.|
.38.
Et multi perierunt et iugulati sunt.
Unde Abraham timuit interfici pro Sara. Gn. 13. et similiter Isaac. Gn. 26.
marg.|
.39.
Et peccaverunt propter mulieres.
Sicut patet de Adam, David, et Salomone, qui fuerunt maximi.
marg.|
.40.
Et nunc.
Hic consequenter declarat propositum per exemplum. Et patet littera usque ibi :
prol.|
{1429}
Numérotation du verset
3Esr. 4,ad litteram
marg.|
.1.
Sedentem iuxta regem
id est in nobiliori loco ; quia dextera pars est melior, et fortior.
marg.|
.2.
Et auferentem diadema,
etc.
et imponentem sibi.
Per hoc insinuantem se rege digniorem.
marg.|
.3.
Et palmis cedebat.
Tamquam sibi subditum, et servum.
marg.|
.4.
Et super hec aperto.
Sicut homo stupidus, et sic eius amore captus, ut non auderet sibi in aliquo contradicere, propter quod adhuc subditur :
marg.|
.5.
Et si arriserit ei, ridet.
Ita quod ad mutationem vultus mulieris, mutabitur vultus, et animus regis, sicut servus letatur, quando dominus suus sibi ostendit vultum bonum, et tristatur quando sibi pretendit durum : propter quod concluditur.
marg.|
.6.
O viri, cur non sunt fortiores quasi d<icat>
patet quod sic ; quia si verum est hoc de rege, multo fortius de aliis hominibus sibi subiectis communiter loquendo.
marg.|
.7.
Magna est terra, et excelsum,
etc. scilicet que sunt in his inferioribus : nam per motum celi educuntur ad actum forme, que sunt in potentia materie, que materia pro maiori parte est terra. nam corpora mista sunt a Domino de terra. Hoc autem interserit hic Zorobabel quasi quoddam principium ad probandum, secundam partem sue opinionis scilicet de veritate. Nam ad hoc incipit, ut videbitur.
marg.|
.8.
Et tunc rex, et purpurati.
Mirantes eius sapientiam, et eloquentiam, et etiam constantiam, ostendendo subiectionem regis, et magnatorum respectu suarum uxorum coram eis : probabile, tamen est quod ille rex de quo loquitur hic Zorobabel, non erat ille Darius, sed alius qui precesserat. nam inter Cyrum, et Darium fuerunt alii reges.
marg.|
.9.
Et inchoavit.
Hic consequenter Zorobabel declarat secundam partem sue sententie. Et primo continuat se ad precedentia.
marg.|
.10.
O viri, nonne fortes quasi d<icat>
patet ex dictis, quod sic, sed adhuc veritas est fortior. Ad cuius ostensionem dicitur.
marg.|
.11.
Magna est terra, et excelsum.
Sicut patet ad sensum.
marg.|
.12.
Et velox cursus.
Cuius probatio subditur, cum dicitur.
marg.|
.13.
Convertit in gyro,
etc. In
una die
scilicet naturali. In qua per motum primi mobilis revolvitur Sol a puncto Orientis ad eundem punctum. et sic est hic hypallage, quia Sol non revolvit celum, sed econverso, sicut, Perflavit fistula buccas.
marg.|
.14.
Nonne magnificus
id est magne potentie.
marg.|
marg.| {1430}
.15.
Qui hec facit quasi d<icat>
manifeste patet, quod sic. Hoc tamen facit intelligentia movens orbem, cuius virtutem in infinitum excedit virtus prime veritatis, que est ipse Deus. ideo subditur :
marg.|
.16.
Et veritas,
etc.
Omnis terra veritatem
id est omnes homines habitantes in terra, dubia, et obscura querunt manifestari per infallibilem veritatem, quam omnes homines ex quodam instinctu naturali ponunt in Deo : licet diversi diversis attribuerint deitatem.
marg.|
.17.
Celum etiam ipsam benedicit
id est Angeli qui sunt cives celestes ipsam laudant.
marg.|
.18.
Et omnia opera
id est omnia creata.
marg.|
.19.
Moventur, et tremunt eam
id est sibi obediunt.
marg.|
.20.
Et non est in ea quicquam iniquum.
Nam est prima regula equitatis.
marg.|
.21. In
iquus rex.
Multi enim reges, mulieres, et homines fecerunt iniquitates, accipiendo iniquitatem pro crimine enormi : et sic est hic hyperbole, sicut cum dicitur : Omnes de civitate vadunt ad tale spectaculum id est multi. Si autem accipiatur iniquitas pro peccato quocumque, sic generaliter omnes dicuntur iniqui, excepto homine Christo, et Beata Virgine, de quibus non loquebatur Zorobabel.
marg.|
.22.
Et iniqua illorum omnia opera. In
quantum sunt ab ipsis tantum. Nam quicquid est bonitatis in operibus humanis, Deo est attribuendum. Quicquid autem est ibi defectus procedit ex defectibilitate liberi arbitrii. Osee 13 capitulo Perditio tua ex te Israel, ex me tantummodo auxilium tuum. ideo subditur :
marg.|
.23. In
sua iniquitate peribunt.
scilicet illi qui peribunt.
marg.|
.24.
Et veritas manet, et invalescit in eternum.
Non est intelligendum quod veritas prima in se invalescat proficiendo. Nam in se minui non potest, nec augeri, sed tantum in effectibus suis.
marg.|
.25.
Et vivit.
Nam est vita per essentiam.
marg.|
.26.
Nec est apud eam accipere personas,
etc. Nam iniustitia non habet locum in ea.
marg.|
.27.
Sed que iusta sunt facit.
Ipsos iuste puniendo, et multo fortius iustis eos premiando.
marg.|
.28.
Et omnes benignantur
id est benigne tractantur.
marg.|
.29. In
operibus eius.
Quia iusti premiantur ultra meritum, et iniusti puniuntur citra condignum.
marg.|
.30.
Sed fortitudo.
Stabilitatis.
marg.|
.31.
Et regnum.
Dominationis.
marg.|
.32.
Et potestas.
Cui non potest resisti in effectibus suis.
Numérotation du verset
3Esr. 4,ad litteram
marg.|
marg.| {1431}
.1.
Et maiestas
id est quarumlibet durationum : et sic per maiestatem intelligi videtur eternitas, que in uno simplici numero continet virtualiter omnem durationem. Et concluditur.
marg.|
.2.
Benedictus
id est Deus qui est ipsa veritas ; sicut dicitur Deus maiestatis, vel bonitatis ; quia ipse est ipsa maiestas, et bonitas.
marg.|
.3.
Et omnes populi.
Hic consequenter ponitur tertie opinionis approbatio, cum dicitur ; Et omnes populi. Per hoc non reprobaverunt eius dictum de fortitudine mulierum, sed magis approbaverunt ; quia dixerat veritatem mulierum fortitudini prevalere.
marg.|
.4.
Tunc rex.
Hic consequenter ponitur ipsius Zorobabel remuneratio. Circa quod primo describitur regis liberalitas, cum dicitur.
marg.|
.5.
Pete,
etc.
vis amplius
scilicet preter premia superius expressa tertio capitulo et ex hoc loco patet, quod non solum fuerunt promissa verbo, sed etiam scripto. Cetera patent ex dictis.
marg.|
.6.
Tunc ait.
Hic secundo ponitur Zorobabel fidelitas, qui solum petiit id quod pertinebat ad divini cultus augmentum. Circa quod sic proceditur ; quia primo ponitur Zorobabel petitio. secundo petitionis concessio, ibi ; Tunc surgens. tertio concessionis executio, ibi ; Et cum processisset. Circa primum dicitur ; Tunc ait regi. ipse Zorobabel.
marg.|
.7.
Memor esto voti.
Ex hoc videtur quod non solum voverat reedificare templum, sed etiam cum hoc agere ad reedificationem civitatis circa templum.
marg.|
.8. In
die qua.
post patrem secundum opinionem Hebreorum. Nam quando aliquis sic de novo coronatur, consuetum est quod gratias faciat maxime ad honorem Dei. et huius voti conscius erat Zorobabel, qui erat de domo regia per reginam Esther, ut supra dictum est. secundum alios vero iste Darius erat unus de septem magis qui habebant providere de rege, et volentes providere de seipsis magis, quam de aliis, condixerunt ad invicem, quod ille cuius equus primo hinniret, cum in crastino convenirent ad electionis locum regnaret, quod contigit de equo Darii, et sic regnavit.
marg.|
.9.
Et omnia vasa.
Ad Dei cultum pertinentia.
marg.|
.10.
Que accepta.
A Nabuchodonosor rege Babylonis.
marg.|
.11.
Remittere.
Ad locum suum.
marg.|
.12.
Que separavit Cyrus.
Ab alia preda.
marg.|
.13.
Quando mactavit
id est interfecit Balthasar regem, et habitatores Babylonis pro magna parte.
marg.|
.14.
Et voluit.
Primo anno regni sui, et aliqua tunc remisit, ut habetur {1432}1. Esdr. 1. cap. et residua per istum Darium fuerunt remissa, sicut et pluribus vicibus fuerunt de Ierusalem exportata. et per partes primo tempore Ioacim filii Iosie, ut habetur Daniel. 1. Secundo tempore Ioachin filii eius 4Rg. 24. Tertio tempore Sedecie. 4Rg. 25.
marg.|
.15.
Et tu voluisti edificare.
4Rg. dicitur quod Nabuzardan, et Chaldei hoc fecerunt. Dicendum quod Idumei erant in illo exercitu, et quoniam odiebant Iudeos, sicut Esau pater eorum odiverat Iacob patrem Iudeorum ; ideo incitaverunt Nabuzardan ad hoc faciendum propter quod dicuntur hic hoc fecisse.
marg.|
.16.
Et quod peto
id est signum tue maiestatis. Vel aliter ; et iungatur littera sic ; Et quod peto a te, hoc est maiestas id est honor divinus. ideo subditur ; Postulo, ut facias.
marg.|
.17.
Tunc surgens Darius.
Hic consequenter ponitur petitionis concessio, cum dicitur : Tunc surgens Darius rex, osculatus est illum. In signum amicitie, et concessionis petitorum, ideo subditur :
marg.|
.18.
Et scripsit epistolas.
Regalium negotiorum.
marg.|
.19.
Ut deducerent eum
scilicet secure per omnia loca intermedia usque in Ierusalem.
marg.|
.20.
Et omnibus prefectis.
Nam per loca ista deducenda erant ligna cedrina in Ierusalem, partim per mare, et partim per terram.
marg.|
.21.
Et scripsit omnibus.
A servitute, ita quod a dominis non impedirentur in Iudeam ire. ideo subditur :
marg.|
.22.
Omnem potentem, et magistratum prefectum.
Ponendo aliquod impedimentum.
marg.|
.23.
Et omnem regionem.
Iudei venientes in Iudeam a tempore Cyri.
marg.|
.24.
Esse immunem eis.
A tributo.
marg.|
.25.
Et Idumei relinquant.
Nam Iudeis in Babylonem ductis Idumei occupaverunt castra Iudee, que erant propinqua Idumee. Cetera patent usque ibi :
marg.|
.26.
Et super sacrarium.
Alias sanctuarium id est altare holocaustorum.
marg.|
.27.
Holocaustomata
id est offerre. Et dicitur ab hostia, et immolare. ubi habent alii ustilare.
marg.|
.28.
Quotidie sicut habent.
scilicet in lege Moysi, in qua precipitur Ex. 20. quotidie unum agnum mane, et alterum vespere in holocaustum offerri.
marg.|
.29.
Talenta decem
scilicet ad hoc faciendum. Cetera patent usque ibi :
marg.|
.30.
Et omnibus qui procedunt a Babylonia.
Precedere debent alios in honore.
Numérotation du verset
3Esr. 4,ad litteram
marg.|
marg.| {
1433
}
.1.
Scripsit autem et quantitatem.
dicte pecunie ut ad litteram regis expedite solveretur.
marg.|
.2. Et sacram stolam iussit dari. sacerdotibus.
marg.|
.3. In
que deservirent.
ad divinum cultum, scilicet dicta pecunia et stola, sicut dicitur de scypho quod in mensa deseruit vino.
marg.|
.4.
Et Levitis scripsit
scilicet instandi operibus templi et civitatis usque ad consummationem.
marg.|
.5.
Et omnibus custodientibus.
Ierusalem ab hostibus irruentibus.
marg.|
.6.
Scripsit dari eis sortes
id est loca determinata ad habitandum.
marg.|
.7.
Et stipendia.
ad victum et vestitum. Cetera patent ex dictis.
marg.|
.8.
Et cum processisset.
Hic consequenter describitur concessionis executio. Et primo quantum ad Zorobabel. Secundo quantum ad eius comitivam, cap. 5. Circa primum dicitur : Et cum
processisset
. Zorobabel recedens a rege de terra Persidis.
marg.|
.9.
Ille adolescens.
tamen secundum veritatem Zorobabel filius Salathiel de quo videtur hic scriptura loqui, secundum maiorem computationem habebat tunc quadraginta annos et amplius. nam a primo anno Cyri fuit dux eorum qui de Babylone redierunt in Iudeam. ut patet 1Esr. 2. cap. secundum vero minorem computationem, Cyrus post monarchiam acceptam regnavit quatuor annis et post eum filius eius Cambyses octo, et post illum Assuerus quatuordecim, cui successit iste Darius. et Zorobabel anno primo Cyri videtur fuisse annorum 20. vel circiter, quando Cyrus dedit licentiam redeundi, qui simul iuncti, sunt anni quadragintasex, propter quod et plura alia iste liber sicut dixi a principio videtur esse multum apocryphus.
marg.|
.10.
Elevans faciem in Ierusalem
id est versus Ierusalem. sic enim {1434}orabant Iudei extra Ierusalem positi, sicut patet de Danielis 6. ca.
marg.|
.11.
Benedixit regem celi
etc. Agendo gratias sibi.
marg.|
.12.
Abs te
id est a te.
marg.|
.13.
Est victoria
etc. Quam habui de aliis duobus sociis meis.
marg.|
.14.
Et abs te est sapientia.
Quam dixi de mulieribus et veritate.
marg.|
.15.
Et claritas
id est honor, quo Darius honoravit me.
marg.|
.16.
Et ego servus tuus sum.
Paratus ad tuum obsequium.
marg.|
.17.
Et accepit epistolas.
regis predictas, que erant de quatuor. Primo de securo transitu per terras usque in Ierusalem. Secundo de lignis habendis de Libano pro templi et civitatis edificio. videtur tamen quod ista gratia quantum ad edificium civitatis fuit posita in effectu per Nehemiam. Nehemie 1. Tertio de libertate concessa Iudeis a servitute et tributo. Quarto de pecuniis a rege concessis pro edificatione templi et sacrificiis, ut patet ex predictis.
marg.|
.18.
Et profectus est.
de Perside.
marg.|
.19. In
Babyloniam
id est in Babylonie regionem, in qua remanserant multi Iudei, quando Zorobabel et eius socii primo venerunt in Iudeam tempore Cyri, ut dictum fuit 1Esr. 1. capit.
marg.|
.20.
Et venit et nuntiavit
id est Iudeis commorantibus in regione Babylonis.
marg.|
.21.
Et benedixerunt Deum.
pro gratiis Zorobabel concessis.
marg.|
.22. Quoniam dedit illis remissionem. A servitute.
marg.|
.23.
Et refrigerium.
A tributo.
marg.|
.24.
Ut ascenderent et edificarent Ierusalem.
de quo habebant magnum desiderium. gratia enim primo facta a Cyro, per Cambysem eius filium fuerat revocata, sicut patet satis per primum Esdre cap. 4. propter quod Iudei qui remanserant in regno Babylonie et Persidis, in Iudeam venire non poterant sine novo privilegio.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (3Esr. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=20&chapitre=20_4)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (3Esr. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=20&chapitre=20_4)
Notes :