Nicolaus de Lyra

Capitulum 7

Numérotation du verset 3Esr. 7,1 

Tunc Sisennes, subregulus Celesyrie et Phenicis1 et Satrabuzanes et sodales eius obsecuti his que a Dario rege erant decreta2,
1 Phenicis] Foenicen Weber |
2 erant decreta] inv. Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 7,2 

insistebant sacrosancta opera3 diligentissime cooperantes cum senioribus Iudeorum, principibus Syrie.
3 sacrosancta opera] sacrosanctis operibus Weber
Numérotation du verset 3Esr. 7,3 

Et prosperata sunt sacrosancta opera prophetantibus Aggeo et Zacharia prophetis.
Numérotation du verset 3Esr. 7,4 

et consummaverunt omnia4 per preceptum Domini Dei Israel et ex consilio Cyri et Darii et Artaxerxis regis Persarum.
4 omnia] ea Weber
Numérotation du verset 3Esr. 7,5 

Et consummata est domus nostra5 usque ad tertiam et vicesimam diem mensis adar, sexto anno Darii regis.
5 nostra] sancta Weber
Numérotation du verset 3Esr. 7,6 XL

Et fecerunt filii Israel et sacerdotes et levite et ceteri qui erant ex captivitate, qui appositi sunt, secundum ea que scripta sunt in libro Moysi.
Numérotation du verset 3Esr. 7,6 versio altera

§ <XIX> Et fecerunt filii Israel et sacerdotes et Levite et ceteri qui erant de captivitate qui iuncti sunt eis secundum legem que scripta sunt in libro Moysi.
¶Codd. : Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 7,7 

Et obtulerunt in dedicatione templi Domini tauros centum, arietes ducentos, agnos quadringentos
Numérotation du verset 3Esr. 7,8 

et hedos pro peccatis universi Israel duodecim secundum numerum tribuum Israel.
Numérotation du verset 3Esr. 7,9 

Et steterunt sacerdotes et levite amicti stolis per tribus super opera Domini Dei Israel secundum librum Moysi et ostiarii per singulas ianuas.
Numérotation du verset 3Esr. 7,10 XLI

Et egerunt filii Israel cum his qui erant ex captivitate illud Phase quarta decima luna mensis primi, quando sanctificati sunt sacerdotes et levite.
Numérotation du verset 3Esr. 7,10 versio altera

§ <XX> Et fecerunt filii Israel cum his qui erant de captivitate Pascha quarta decima die mensis primi quando6 sacrificati sunt sacerdotes et Levite pariter
¶Codd. : Tr621 Sabatier
6 quando Tr621 ] qui Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 7,11 

Omnes7 filii captivitatis non sunt simul sanctificati quia levite simul omnes sanctificati sunt.
7 Omnes] Et praem. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 7,12 

Et immolaverunt Phase universi filii8 captivitatis et fratribus suis sacerdotibus et sibimetipsis. 9
8 universi filii] universis filiis Cor1 P Weber |
9 Et immolaverunt... sibimetipsis Rusch Cor1 P |
Numérotation du verset 3Esr. 7,13 

Et manducaverunt filii Israel qui erant ex captivitate, omnes qui remanserant10 ab omnibus11 execrationibus gentium terre querentes Dominum,
10 remanserant] recesserant Cor1 P Weber |
11 omnes qui recesserant ab omnibus Cor1 P |
Numérotation du verset 3Esr. 7,14 

et celebraverunt diem festum azymorum septem diebus, epulantes in conspectu Domini,
Numérotation du verset 3Esr. 7,14 versio altera

Et adduxerunt soleria12 azymorum septem diebus epulantes in conspectu Domini.
¶Codd. : Tr621 Sabatier
12 soleria] sollempnia Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 7,15 

quoniam convertit consilium13 regis Assyriorum in eos14, confortare manus eorum ad opera15 Domini Dei Israel.
13 consilium Weber ] concilium Rusch |
14 eos] eis Weber |
15 opera] + manus Weber |

Capitulum 7

Numérotation du verset 3Esr. 7,ad litteram 
marg.| marg.| {1443} .1. Tunc Sisennes subregulus. Hic consequenter ponitur regie concessionis executio. Et patet sententia ex dictis id est Esd. 6. post medium capituli exceptis que sequuntur.
marg.| .2. Cooperantes cum senioribus Iudeorum principibus id est Iudee que est in Syria et isti principes erant Zorobabel dux populi Iudeorum, et Iesus filius Iosedec princeps sacerdotum. Quod autem Iudea sit quedam regio Syrie, patet per hoc, quod descriptio populi facta tempore nativitatis Christi in Iudea facta fuit a preside Syrie Cyrino, ut habetur Lc. 2.
marg.| .3. Et ex consilio Cyri. secundum Hebreos Darius et Artaxerxes {1444}fuerunt idem homo, nominatus Darius nomine proprio, et Artaxerxes nomine communi regio. sicut dicitur, Tyberius Cesar, et Augustus Cesar. quia reges Romani communi nomine Cesares appellantur. secundum vero Latinos et Grecos et etiam scriptorem huius secundi libri, quem non recipiunt Hebrei, fuerunt reges diversi.
marg.| .4. Et egerunt filii Israel. dicuntur autem hic filii Israel illi qui redierunt de transmigratis ante destructionem civitatis cum rege Iechonia. Dicuntur autem ex captivitate illi qui redierunt de de captivatis cum Sedechia rege destructa civitate.
marg.| .5. Qui remanserant ab omnibus execrationibus id est idololatriis.
marg.| .6. Gentium terre. A quibus erant separati per reditum in Iudeam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (3Esr. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=20&chapitre=20_7)

Notes :