Capitulum 6
Numérotation du verset
3Esr. 6,1
In secundo autem anno regni Darii prophetavit Aggeus et Zacharias filius Addin prophete apud Iudeam et in Hierusalem in nomine Domini Dei Israel super eos.
Numérotation du verset
3Esr. 6,1 versio altera
§ In secundo autem anno regni Darii prophetaverunt Aggeus et Zacharias filius Sadoch prophete super Iudeos qui erant in Iudea et in Hierusalem in nomine Domini Dei Israel.
¶Codd. :
Tr621
Numérotation du verset
3Esr. 6,2
Tunc stans Zorobabel filius Salathiel et Iesus filius Iosedech inchoaverunt edificare domum Domini que est in Hierusalem,
Numérotation du verset
3Esr. 6,3
cum adessent eis prophete Domini et adiuvarent eos. In ipso tempore venit ad illos Sisennes, subregulus Syrie et Phenicis et Satrabuzanes et sodales eius.
Numérotation du verset
3Esr. 6,3 versio altera
XXXVIII : In illo tempore venit super eos Sisenes prefectus Syrie et Phenecis et Sarrabuzanes et contubernales eorum.
¶Codd. :
Tr621
Numérotation du verset
3Esr. 6,4
et dixerunt eis : quo precipiente vobis domum hanc edificatis et tectum istud et alia omnia perficitis ? Et qui sunt structores qui hec edificant ?
Numérotation du verset
3Esr. 6,5
Et habuerunt gratiam visitatione facta1 super eos qui erant ex captivitate a Domino seniores Iudeorum.
1 visitatione facta] visitationis facte
Weber
Numérotation du verset
3Esr. 6,6
Et non sunt impediti edificare, donec significaretur Dario de omnibus istis et responsum acciperetur.
Numérotation du verset
3Esr. 6,7
Exemplum epistole quam miserunt Dario : Sisennes, subregulus Syrie et Pheniciset Satrabuzanes et sodales eius in Syria et Phenice presides regi Dario salutem.
Numérotation du verset
3Esr. 6,8
Omnia nota sint domino2 regi quod3 cum advenissemus in regionem Iudee et introissemus in Hierusalem, invenimus4 edificantes domum5 Dei magnam
2 domino] + nostro
Weber
|
3 quod] quia
Weber
|
4 invenimus] + Iudeos
Weber
|
5 domum] + Dei
Weber
|
Numérotation du verset
3Esr. 6,9
et templum ex lapidibus politis et6 magnis et pretiosis materiis in parietibus;
6 et] om.
Weber
Numérotation du verset
3Esr. 6,10
et opera illa instanter fieri et suffragare et prosperare in manibus eorum, et in omni gloria quam diligentissime perfici.
Numérotation du verset
3Esr. 6,11
Tunc interrogavimus seniores dicentes : quo permittente vobis edificatis domum istam et opera hec fundatis ?
Numérotation du verset
3Esr. 6,12
Ideo autem interrogavimus7 ut notum faceremus tibi homines et prepositos et nominum Scripturam prepositorum postulavimus illos.
7 interrogavimus] + eos
Weber
Numérotation du verset
3Esr. 6,13
At illi responderunt nobis dicentes : Nos sumus servi Domini qui fecit celum et terram.
Numérotation du verset
3Esr. 6,14
Et edificabatur hec domus ante annos istos8 multos a rege Israel magno et fortissimo et consummata est.
8 annos istos]
inv. Weber
Numérotation du verset
3Esr. 6,15
Et quoniam patres nostri exacerbantes erant, peccaverunt in Deum9 Israel, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonie, regis Chaldeorum
9 Deum] Dominum
Weber
Numérotation du verset
3Esr. 6,16
et domum istam demolientes incenderunt et populum captivum duxerunt in Babyloniam.
Numérotation du verset
3Esr. 6,17
In primo10 anno regnante Cyro rege11 Babylonie, scripsit Cyrus rex domum hanc edificare
10 primo] + autem
Weber
|
11 rege] in regione
Weber
|
Numérotation du verset
3Esr. 6,17 versio altera
In primo autem anno regnante Cyro12 regionis Babylonie scripsit rex Cyrus edificare templum hoc.
¶Codd. : Tr621 Sabatier
12 Cyro] + rege
Tr621
Numérotation du verset
3Esr. 6,18
et illa sacra vasa aurea et argentea que abstulerat13 Nabuchodonosor de domo que est in Hierusalem et consecraverat ea in suo templo, rursus protulit ea Cyrus rex de templo quod erat in Babylonia, et tradita sunt Zorobabel et Salmanasaro subregulo.
13 abstulerat] extulerat
Weber
Numérotation du verset
3Esr. 6,19
Et preceptum est eis, ut offerrent14 hec vasa et reponerent in templo quod erat in Hierusalem, et ipsum templum15 Dei16 edificare in loco suo.
14 offerrent] ferent
Weber
|
15 ipsum templum]
inv. Weber
|
16 Dei] Domini
Weber
|
Numérotation du verset
3Esr. 6,20
Tunc Salmanasarus subiecit fundamenta domus Domini que est in Hierusalem et exinde usque nunc edificatur et non accepit consummationem.
Numérotation du verset
3Esr. 6,21
Nunc ergo si17 iudicatur, rex18, perquiratur in regalibus bibliothecis Cyri regis que sunt in Babylonia.
17 si] om. Cor1P , + hoc Weber
|
18 rex] a nobis o rex
Cor1
P, a te o rex
Weber
|
Numérotation du verset
3Esr. 6,22
Et si inventum fuerit consilio Cyri regis ceptam esse structuram domus Domini que est in Hierusalem, et iudicatur19 a domino rege nostro, scribat de his nobis.
19 iudicatur] iudicabitur
Weber
Numérotation du verset
3Esr. 6,23
Tunc Darius rex20 precepit inquiri in bibliothecis21, et inventus est in Ecbatanis, oppido quod est in Media regione, locus unus in quo scripta erant ista :
20 Darius rex]
inv. Weber
|
21 bibliothecis Ω
Rusch Clementina
] + que erant in Babylonia
Weber
|
Numérotation du verset
3Esr. 6,24 XXXIX
Anno primo regnante Cyro, rex Cyrus precepit domum Domini que est in Hierusalem edificare, ubi incendebant igni assiduo;
Numérotation du verset
3Esr. 6,25
cuius altitudo sit cubitorum decem22, et latitudo cubitorum sexaginta, quadratum lapidibus politis tribus, et meniano ligneo eiusdem regionis et meniano uno novo; et impendia dari de domo Cyri regis;
22 decem Ω Rusch Clementina] sexaginta Cor1P Sabatier Weber, quadraginta Tr621
Numérotation du verset
3Esr. 6,26
et sacra vasa domus Domini tam aurea quam argentea, que extulit Nabuchodonosor in domum Domini que est23 in Hierusalem24 ubi erant posita ut ponantur illic.
23 in domum Domini que est] de domo que erat
Weber
|
24 Hierusalem] + in Babyloniam, restitui in domum que est in Hierusalem
Weber
|
Numérotation du verset
3Esr. 6,27
Et precepit curam agere Sisennem, subregulum Syrie et Phenicis25, et Satrabuzanen26 et sodales eius et qui ordinati erant in Syria et Phenice presides, ut abstinerent se ab eodem loco27.
25 Phenicis] Foenices
Weber
|
26 Satrabuzanen]
scrips.
, Satrabuzanê
Rusch
, Satrabozanen
Weber
|
27 loco Ω
Rusch Clementina
] + sinere autem puerum Domini Zorobabel et subregulum Iudee et seniores Iudeorum domum Domini illam edificare eodem loco
Weber
|
Numérotation du verset
3Esr. 6,28
Et ego quoque precepi in totum edificare et prospexi28, ut adiuvet29 eos qui sunt ex captivitate Iudeorum, donec consummeretur30 templum edis Domini;
28 prospexi Ω
Rusch Clementina
] prospici
Weber
|
29 adiuvet] adiuvent
Weber
|
30 consummeretur] consummetur
Weber
|
Numérotation du verset
3Esr. 6,29
et a vexatione31 tributorum Celesyrie32 et Phenicis diligenter quantitatem dari his hominibus ad sacrificium Domini, Zorobabel prefecto ad tauros et arietes et agnos,
31 vexatione] ab exactione
Weber
|
32 Celesyrie] Syrie Coeles
Weber
|
Numérotation du verset
3Esr. 6,30
similiter autem et frumentum et sal et vinum et oleum instanter per singulos annos, prout sacerdotes qui sunt in Hierusalem dictaverint33 consumi quotidie sine ulla dilatione,
33 dictaverint] dictaverunt
Weber
Numérotation du verset
3Esr. 6,31
ut offerantur libationes summo Deo34 pro rege et pueris eius, et orent pro ipsorum vita.
34 summo Deo]
inv. Weber
Numérotation du verset
3Esr. 6,32
Et denuntietur ut quicumque transgressi fuerint aliquid ex his que scripta sunt aut spreverint, accipiatur lignum de suis propriis et35 suspendantur, et bona ipsorum regi ascribantur.
35 et] + super hoc
Weber
Numérotation du verset
3Esr. 6,33
Propterea et Dominus, cuius nomen invocatum est ibi, exterminet omnem regem et gentem qui manum suam extenderit prohibere aut male tractare domum Domini illam que est in Hierusalem.
Numérotation du verset
3Esr. 6,34
Ego Darius rex decrevi quam diligentissime secundum hec fieri.
Capitulum 6
Numérotation du verset
3Esr. 6,ad litteram
marg.|
marg.| {1439}
.1. In
secundo anno.
Hic consequenter describitur operis resumptio. Et secundo resumptionis confirmatio, ibi : In ipso tempore venit. Prima pars patet ex dictis 1Esr. 5. cap. hoc excepto.
marg.|
.2.
Zacharias filius Addin prophete.
1Esr. 5. cap. dicitur : filius Addo.
{1440}et est idem nomen variatum in fine : sicut frequenter fit in nominibus propriis in Gallico et Latino.
marg.|
.3. In
illo tempore venit ad illos.
Hic consequenter ponitur resumptionis confirmatio. Circa quam primo ponitur edificantium interrogatio et responsio. Secundo responsionis ad regem relatio, ibi : Exemplum epistole. Tertio regis responsio, ibi : Tunc Darius rex. Sententia prime et secunde partis patet ex dictis 1. Esdr. 5 capitulo
prol.|
{1441}
Numérotation du verset
3Esr. 6,ad litteram
marg.|
.1.
Tunc Darius rex.
Hic ponitur regis responsio confirmans operis resumptionem, et inducens ad consummationem. Circa quam primo ponitur regis responsio. Secundo diligens executio, cap. 7. Sententia prime partis patet ex dictis 1Esr. 6. exceptis que sequuntur.
marg.|
.2.
Lapidibus politis tribus
id est tribus ordinibus lapidum.
marg.|
.3.
Et meniano ligneo
id est ordine uno ligneo, sic enim fuit in templo Salomonis, quod parietes erant exterius de lapidibus, et interius de tabulis cedrinis. Dicitur autem menianum a menia pluralis numeri, que proprie signant clausuram civitatis, sed tractum est hoc nomen ad signandum quamcumque clausuram. Et eodem modo menianum.
marg.|
.4.
Et meniano uno novo.
Expositio est littere precedentis sic : Et, pro enim meniano uno novo id est facto de lignis qua non fuerunt alias in opere. {1442}Quod autem dicitur hic, de lapidibus politis videtur contradicere ei quod dicitur 1Esr. 6.a. Ordines de lapidibus impolitis tres. Ad quod potest dici quod lapides isti dicuntur hic politi, eo quod erant dolat : ibi vero dicuntur impoliti, eo quod non erant operti laminis aureis : in quibus erant figure Cherubim et palmarum. sicut erant tabule que operiebant interiorem partem parietum templi.
marg.|
.5.
Que extulit Nabuchodonosor
id est extra Ierusalem tulit in Babylonem.
marg.|
.6.
Et precepit ipse Cyrus,
ut patet ex littera precedenti et sequenti.
marg.|
.7.
Curam agere.
Utrum autem isti sint iidem homines numero qui tempore Cyri et Darii fuerunt in isto officio. dubium est. quod autem fuerint iidem, videtur per hoc quod hic tempore Cyri et supra eo. c. et infra in principio sequentis capituli pro tempore Darii ponuntur eadem ipsorum nomina. Nec videtur impossibilitas ex longitudine temporis. nam a tempore {1443}Cyri usque ad secundum annum Darii secundum unam computationem fluxerunt tantum vigintiquatuor anni, per tantum vero tempus bene contingit aliquando eosdem homines permanere in eodem officio. Quod autem fuerint diversi homines, videtur ex mutatione regum ad quorum mutationem {1444}solent officiales mutari. Darius autem fuit quartus rex Persarum a Cyro secundum Hebreos. secundum alios vero multo plures reges fuerunt inter Cyrum et Darium. Nec est impossibile, quod diversi homines eiusdem nominis sint in eisdem officiis regalibus diversis temporibus et sub diversis regibus.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (3Esr. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=20&chapitre=20_6)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (3Esr. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=20&chapitre=20_6)
Notes :