Glossa ordinaria

<27.456b> Prologus ‘Tribus nominibus’

¶ Incipit prologus in libros eosdem. 1 a
a ¶Fons : Excerptum e commentario Hieronymi in Ecclesiasten, Edmaior., t. 11, p. 7-9 ; cf. HIERONYMUS, I n Ecclesiasten.
¶Codd. : (27.456) ΩL ( non contuli ) Rusch Hugo de Sancto Charo ( Ed1703 ) Edmaior, om. CorS1 ΩD ΩJ ΩR ΩT (“Hic deficiunt duo prohemia : primum Tribus nominibus, secundum Tres libros” Ω)
1 Incipit prologus in libros eosdem Rusch ] Incipiunt libri Salmomonis id est Parabole, Ecclesiastes, Cantica canticorum, translati ab Eusebio Hieronymo presbytero petentibus Chromatio et Heliodoro episcopis. Incipit prefatio ΩL
Tribus nominibus vocatum fuisse Salomonem Scripture manifestissime docent : pacificum, id est Salomonem; et Idida 2, hoc est dilectum Domini; et quod nunc dicitur Qoelet, id est Ecclesiasten. Ecclesiastes autem greco sermone est appellatus3, quia4 cetum, id est Ecclesiam, congreget, quem nos nuncupare possumus contionatorem, eo5 quod loquatur ad populum et sermo eius non specialiter ad unum sed ad universos dirigatur6 generaliter7. Porro pacificus et dilectus Domini, ab eo quod8 regno eius pax fuerit et eum Dominus dilexerit appellatus est. Nam et psalmi9 quadragesimus quartus et septuagesimus primus, dilecti et pacifici titulo prenotanturb. Qui tamen etsi10 ad prophetiam Christi Ecclesieque11 pertinentes, felicitatem et vires Salomonis excedunt, tamen12 secundum historiam super Salomonem scripti13 sunt. Itaque14 iuxta numerum vocabulorum tria volumina edidit : Proverbia, Ecclesiasten et15 Canticum canticorum. In Proverbiis parvulum docens et quasi de officiis per sententias erudiens. Unde et ad filium sermo crebro16 repetitur. In Ecclesiasten vero mature virum etatis instituens, ne quicquam in mundi rebus putet esse perpetuum, sed caduca et brevia universa que cernimus. Ad extremum iam consummatum virum et calcato seculo preparatum, in Canticis17 canticorum sponse18 iungit amplexibus. Nisi enim prius reliquerimus vitia et pompis seculi renuntiantes, expeditos nos ad adventum19 paraverimus, non possumus cantare Canticum canticorum20. Sed et hoc diligentius attendendum21 : tres libros auctore diverso esse intitulatos22. In Proverbiis enim notantur23 : «Proverbia Salomonis filii David, regis Israel» ; in Ecclesiasten vero : «Verba Ecclesiastes filii David, regis Hierusalem. Superfluum quippe est Israel hic24, quod male in grecis et latinis codicibus invenitur. In Cantico autem canticorum nec filius David nec rex Israel sive Hierusalem prescribitur, sed tantum «Canticum canticorum Salomonis». Sicut enim Proverbia et rudis institutio ad duodecim tribus et ad totum pertinent Israel; et quomodo contemptus mundi non nisi metropolitis convenit, hoc est habitatoribus Hierusalem, ita Canticum canticorum ad eos proprie pertinet25, qui tantum superna desiderant. Ad incipientes et proficientes et paterna dignitas et regni proprii merito vendicatur auctoritas26. Ad perfectos vero, ubi non timore eruditur27 sed amore, proprium nomen sufficit, et28 equalis magister est et nescit esse se regem. Que omnia referuntur ad Christum.
b Ps. 44, 1 ; Ps. 71, 1.
2 idida] ididia Edmaior. |
3 est appellatus] appelatur Edmaior. |
4 quia] qui Edmaior. |
5 eo] om. Edmaior. |
6 dirigatur] dirigant Edmaior. |
7 dirigant generaliter] generaliter dirigatur Edmaior. |
8quod] + in Edmaior. |
9 Psalmi CCSL72 ] Ps. Rusch, psalmus Edmaior. |
10 tamen etsi] tametsi Edmaior. |
11 Ecclesieque] et Ecclesie Edmaior. |
12 tamen] et praem. Edmaior. |
13 Salomonem scripti] Salomone conscripti Edmaior. |
14 Itaque] Is praem. Edmaior. |
15 et] om. Edmaior. |
16 sermo crebro] ei crebro sermo Edmaior. |
17 Canticis] Cantico Edmaior. |
18 sponse] sponsi Edmaior. |
19 adventum] + Christi Edmaior. |
20 cantare Canticum canticorum sed] dicere : osculetur me ab osculo oris sui. Haud procul ab hoc ordine doctrinarum et philosophi sectatores suos erudiunt, ut primum ethicam doceant, deinde physicam interpretentur; et quem in his profecisse perspexerint, ad theologicam usque perducant. necnon CCSL72. |
21 attendendum] + quod per Edmaior. |
22 auctore diverso esse intitulatos] auctoris diversus est titulus Edmaior. |
23 notantur] notatur Edmaior. |
24 Israel hic] inv. Edmaior. |
25 pertinet] facit Edmaior. |
26 vendicatur Ω Rusch ] vindicatur ΩL* Edmaior. |
27 eruditur] + discipulus ΩL Edmaior. |
28 et] om. Hugo de Sancto Charo (Ed1703) |

<27.456b> Prologus ‘Tribus nominibus’

prol.| A Incipit prologus in libros eosdem. 1 a
a ¶Fons : Excerptum e commentario Hieronymi in Ecclesiasten, Edmaior., t. 11, p. 7-9 ; cf. Hieronymus,   I n Ecclesiasten.
A ¶Codd. : (27.456) ΩL ( non contuli ) Rusch Hugo de Sancto Charo ( Ed1703 ) Edmaior, om. CorS1 ΩD ΩJ ΩR ΩT (“Hic deficiunt duo prohemia : primum Tribus nominibus, secundum Tres libros” Ω)
1 Incipit prologus in libros eosdem Rusch ] Incipiunt libri Salmomonis id est Parabole, Ecclesiastes, Cantica canticorum, translati ab Eusebio Hieronymo presbytero petentibus Chromatio et Heliodoro episcopis. Incipit prefatio ΩL
prol.| Tribus nominibus vocatum fuisse Salomonem Scripture manifestissime docent : pacificum, id est Salomonem; et Idida 2, hoc est dilectum Domini; et quod nunc dicitur Qoelet, id est Ecclesiasten. Ecclesiastes autem greco sermone est appellatus3, quia4 cetum, id est Ecclesiam, congreget, quem nos nuncupare possumus contionatorem, eo5 quod loquatur ad {Erfurt, t. 3, f. 1rb ; facsim., t. 2, p. 653b} populum et sermo eius non specialiter ad unum sed ad universos dirigatur6 generaliter7. Porro pacificus et dilectus Domini, ab eo quod8 regno eius pax fuerit et eum Dominus dilexerit appellatus est. Nam et psalmi9 quadragesimus quartus et septuagesimus primus, dilecti et pacifici titulo prenotanturb. Qui tamen etsi10 ad prophetiam Christi Ecclesieque11 pertinentes, felicitatem et vires Salomonis excedunt, tamen12 secundum historiam super Salomonem scripti13 sunt. Itaque14 iuxta numerum vocabulorum tria volumina edidit : Proverbia, Ecclesiasten et15 Canticum canticorum. In Proverbiis parvulum docens et quasi de officiis per sententias erudiens. Unde et ad filium sermo crebro16 repetitur. In Ecclesiasten vero mature virum etatis instituens, ne quicquam in mundi rebus putet esse perpetuum, sed caduca et brevia universa que cernimus. Ad extremum iam consummatum virum et calcato seculo preparatum, in Canticis17 canticorum sponse18 iungit amplexibus. Nisi enim prius reliquerimus vitia et pompis seculi renuntiantes, expeditos nos ad adventum19 paraverimus, non possumus cantare Canticum canticorum20. Sed et hoc diligentius attendendum21 : tres libros auctore diverso esse intitulatos22. In Proverbiis enim notantur23 : «Proverbia Salomonis filii David, regis Israel» ; in Ecclesiasten vero : «Verba Ecclesiastes filii David, regis Hierusalem. Superfluum quippe est Israel hic24, quod male in grecis et latinis codicibus invenitur. In Cantico autem canticorum nec filius David nec rex Israel sive Hierusalem prescribitur, sed tantum «Canticum canticorum Salomonis». Sicut enim Proverbia et rudis institutio ad duodecim tribus et ad totum pertinent Israel; et quomodo contemptus mundi non nisi metropolitis convenit, hoc est habitatoribus Hierusalem, ita Canticum canticorum ad eos proprie pertinet25, qui tantum superna desiderant. Ad incipientes et proficientes et paterna dignitas et regni proprii merito vendicatur auctoritas26. Ad perfectos vero, ubi non timore eruditur27 sed amore, proprium nomen sufficit, et28 equalis magister est et nescit esse se regem. Que omnia referuntur ad Christum.
b Ps. 44, 1 ; Ps. 71, 1.
2 idida] ididia Edmaior.
3 est appellatus] appelatur Edmaior.
4 quia] qui Edmaior.
5 eo] om. Edmaior.
6 dirigatur] dirigant Edmaior.
7 dirigant generaliter] generaliter dirigatur Edmaior.
8quod] + in Edmaior.
9 Psalmi CCSL72 ] Ps. Rusch, psalmus Edmaior.
10 tamen etsi] tametsi Edmaior.
11 Ecclesieque] et Ecclesie Edmaior.
12 tamen] et praem. Edmaior.
13 Salomonem scripti] Salomone conscripti Edmaior.
14 Itaque] Is praem. Edmaior.
15 et] om. Edmaior.
16 sermo crebro] ei crebro sermo Edmaior.
17 Canticis] Cantico Edmaior.
18 sponse] sponsi Edmaior.
19 adventum] + Christi Edmaior.
20 cantare Canticum canticorum sed] dicere : osculetur me ab osculo oris sui. Haud procul ab hoc ordine doctrinarum et philosophi sectatores suos erudiunt, ut primum ethicam doceant, deinde physicam interpretentur; et quem in his profecisse perspexerint, ad theologicam usque perducant. necnon CCSL72.
21 attendendum] + quod per Edmaior.
22 auctore diverso esse intitulatos] auctoris diversus est titulus Edmaior.
23 notantur] notatur Edmaior.
24 Israel hic] inv. Edmaior.
25 pertinet] facit Edmaior.
26 vendicatur Ω Rusch ] vindicatur ΩL* Edmaior.
27 eruditur] + discipulus ΩL Edmaior.
28 et] om. Hugo de Sancto Charo (Ed1703)



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Prolsal. Prologus ‘Tribus nominibus’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=27&chapitre=27_Prol.456b)

Notes :