Glossa ordinaria

Capitulum 2

Numérotation du verset Qo. 2,1 

Dixi ergo1 in corde meo : Vadam et affluam deliciis et fruar bonis. Et vidi quod hoc quoque esset vanitas.
1 ergo] ego Weber
Numérotation du verset Qo. 2,2 

Risumque2
2 Risumque] Risum Weber
reputavi errorem et gaudio dixi :
Quid frustra deciperis ?
Numérotation du verset Qo. 2,3 

Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut animum meum transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam donec viderem quid esset utile filiis hominum. Quo3 facto opus est sub sole numero dierum vite sue.
3 Quo] quod Weber
Numérotation du verset Qo. 2,4 

Magnificavi opera mea.
Edificavi mihi domos
et4 plantavi vineas,
4 et] om. Weber
Numérotation du verset Qo. 2,5 

feci hortos et pomeria et consevi ea cuncti generis arboribus
Numérotation du verset Qo. 2,6 

et5 extruxi mihi piscinas aquarum ut irrigarem silvam lignorum germinantium.
5 et] om. Weber
Numérotation du verset Qo. 2,7 

Possedi servos
et ancillas
multamque familiam habui.
Armenta
Quoque
et magnos ovium
greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem.
Numérotation du verset Qo. 2,8 

Coacervavi mihi argentum
et aurum
et substantias
regum
et6 provinciarum
6 et] ac Weber
feci mihi
Cantores
et cantrices
et delicias filiorum hominum scyphos
et urceolos7
7 urceolos] urceos Weber
in ministerio
ad vina
fundenda.
Numérotation du verset Qo. 2,9 

Et supergressus sum opibus omnes
qui ante me
fuerunt8 in Hierusalem. Sapientia quoque perseveravit mecum
8 ante me - fuerunt] inv. Weber
Numérotation du verset Qo. 2,10 

et omnia que desideraverunt
oculi mei
non negavi eis nec prohibui cor meum9
9 meum] om. Weber
quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his que paraveram. Et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo.
Numérotation du verset Qo. 2,11 

Cumque me convertissem
ad universa opera que fecerant manus mee
et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi
et nihil permanere sub sole.
Numérotation du verset Qo. 2,12 

Transivi
ad contemplandam sapientiam erroresque et stultitiam.
Quid
est inquam homo ut sequi possit regem factorem suum ?
Numérotation du verset Qo. 2,13 

Et vidi quia tantum precederet sapientia stultitiam
quantum differt lux tenebris.
Numérotation du verset Qo. 2,14 

Sapientis oculi
in capite eius
stultus in tenebris ambulat.
Et didici quod unus utriusque esset interitus
Numérotation du verset Qo. 2,15 

et dixi in corde meo : Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod maiorem sapientie dedi operam ?
Locutusque fui10 cum mente mea animadverti quod hoc
10 fui] om. Weber
quoque esset vanitas.
Numérotation du verset Qo. 2,16 

Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum
et futura tempora oblivione cuncta operient pariter11. Moritur doctus similiter et indoctus
11 operient pariter] pariter obruent Weber
Numérotation du verset Qo. 2,17 

et idcirco teduit me vite mee,
videntem mala universa esse12 sub sole
12 universa esse] inv. Weber
et cuncta vanitatem et13 afflictionem spiritus.
13 et] atque Weber
Numérotation du verset Qo. 2,18 

Rursum detestatus sum omnem industriam meam qua14 sub sole studiosissime laboravi habiturus heredem post me
14 qua] que Weber
Numérotation du verset Qo. 2,19 

quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit
et dominabitur in laboribus meis
quibus desudavi et sollicitus fui. Et est quicquam tam vanum ?
Numérotation du verset Qo. 2,20 

Unde cessavi
renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole.
Numérotation du verset Qo. 2,21 

Nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et sollicitudine homini otioso quesita dimittit.
Et hoc ergo vanitas et magnum malum.
Numérotation du verset Qo. 2,22 

Quid enim proderit homini de universo labore suo
et afflictione spiritus qui15
15 qui] qua Weber
sub sole cruciatus est ?
Numérotation du verset Qo. 2,23 

Cuncti dies eius laboribus16 et erumnis pleni sunt nec per noctem mente requiescit. Et hoc17 nonne18 vanitas est ?
16 laboribus] doloribus Weber |
17 hoc] hec Weber |
18 nonne] non Weber |
Numérotation du verset Qo. 2,24 

Nonne melius19 comedere
19 melius] + est Weber
et bibere
et ostendere anime sue bona de laboribus suis ?
Et hoc de manu Dei est.
Numérotation du verset Qo. 2,25 

Quis ita vorabit et deliciis affluet ut ego ?
Numérotation du verset Qo. 2,26 

Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et intelligentiam20.
20 intelligentiam] laetitiam Weber
Peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam
ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo. Sed et hoc vanitas est21 et cassa sollicitudo mentis.
21 est] om. Weber

Capitulum 2

Numérotation du verset Qo. 2,1 
{Erfurt, t. 3, f. 22va   ; facsim., t. 2, p. 696a} Dixi ergo1 in corde meo : Vadam et affluam deliciis et fruar bonis. Et vidi quod hoc quoque esset vanitas.
1 ergo] ego Weber
interl.| more contionatoris sententiam vulgi in se suscipit et falsam esse ostendit
marg.| DIXI  ERGO etc. HIERONYMUS. Veni. Nunc temptabo te in letitia et videbo in bono et ecce etiam hoc est vanitas. Postquam in multitudine sapientie et adiectione scientie dolorem et laborem esse deprehendi et non aliud quam casum et sine fine certamen transtuli me ad letitiam ut luxu fluerem congregarem opes divitiis abundarem et perituras voluntates carperem antequam morerer sed in hoc vanitatem prospexi dum preterita voluptas presentes quidem delectat et exhausta non satiat. Non solum corporalis letitia sed etiam spiritualis est temptatio possidenti ut egeam corripiente"stimulo et angelo Satane qui me collaphizet"a ne elever. Unde Salomon : divitias et paupertates ne dederis mihi statimque subdit ne satiatus mendax fiam et dicam quis me conspicit. Siquidem et diabolus per bonorum abundantiam cecidit ? Unde apostolus : ne in superbiam elatus in iudicium incidat diaboli id est in tale iudicium in quod et diabolus incidit. Possumus etiam spiritualem letitiam sicut cetera dicere vanitatem quod eam nunc per speculum videamus et in enigmate cum autem facie ad faciem tunc non vanitas erit sed veritas.
Numérotation du verset Qo. 2,2 
Risumque2
2 Risumque] Risum Weber
interl.| ve vobis qui ridetis quia lugebitis
reputavi errorem et gaudio dixi :
interl.| decipiuntur qui carnis gaudia sequuntur et perpetuum putant quod fugit velut umbra. Potest et de hereticis accipi qui falsis dogmatibus acquiescentes leta sibi promittunt cum sint filii perditionis
Quid frustra deciperis ?
marg.| RISUMQUE etc. HIERONYMUS. Risum dixi amentiam et iocunditati dixi. Quid hoc facis? Ubi nos dicimus amentiam, in hebreo habetur molal quod, secundum Aquilam, errorem; secundum Symmachum : tumultum pro quo Septuaginta et Theodotio peryforan quod exprimi potest ‘circulationem’. Quomodo igitur hi qui circumferuntur omni vento doctrine instabiles sunt et in diversa fluctuant sic illi qui rident quibus dicitur ve vobis qui ridetis errore seculi raptantur non intelligentes ruinam peccatorum suorum neque plangentes sed hec bona putantes eterna unde plagere deberent exultantes. Potest hoc et de hereticis accipi qui falsis dogmatibus acquiescentes leta sibi et prospera promittunt.
Numérotation du verset Qo. 2,3 
Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut animum meum transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam donec viderem quid esset utile filiis hominum. Quo3 facto opus est sub sole numero dierum vite sue.
3 Quo] quod Weber
marg.| COGITAVI etc. Ebrietas animi vigorem mutat quam qui potest sapientia permutare et ut in quibusdam codicibus habetur obtinere letitiam spiritualem is poterit ad huius rei sapientiam pervenire quid in hac vita appetendum quid vitandum.
Numérotation du verset Qo. 2,4 
Magnificavi opera mea.
interl.| secundum imaginem Dei erectus ad superna
Edificavi mihi domos
interl.| ut veniant Pater et Filius et habitent in eis
interl.| ego et Pater veniemus et apud eum mansionem faciemus
et4 plantavi vineas,
4 et] om. Weber
interl.| ad quas Iesus alliget asinam suam scilicet populum iudaicum et gentilem
Numérotation du verset Qo. 2,5 
feci hortos et pomeria et consevi ea cuncti generis arboribus
marg.| PLANTAVI  VINEAS etc. In domo divitis non solum aurea vasa at argentea sed et lignea et fictilia agri et orti propter infirmos nam qui infirmus est oleribus vescitur plantantur arbores non omnes fructifere ut in latinis cidicibus sed omnis fructus id est diversarum frugum atque pomorum quia diverse sunt gratie in Ecclesia alius oculus alius manus etc. et que verecundiora sunt nostra his maiorem honorem circumdamus. Inter istas fructiferas arbores tenet primatum lignum vite quod est sapientia sine qua cetera ligna siccabuntur.
Numérotation du verset Qo. 2,6 
et5 extruxi mihi piscinas aquarum ut irrigarem silvam lignorum germinantium.
5 et] om. Weber
marg.| ET  EXTRUXI  MIHI etc. Ligna infructuosa non aluntur ymbre celesti sed aquis que in piscinis de rivulis colliguntur. Nam et Egyptus humilis et iacens quasi hortus olerum in terrenis et de Ethiopia venientibus aquis irrigatur. Terra vero promissionis que montuosa est et erecta temperaneam et serotinam exspectat de celo pluviam.
Numérotation du verset Qo. 2,7 
Possedi servos
interl.| timore servientes et spiritualia desiderantes nec tenentes
et ancillas
interl.| animas corpori deditas
multamque familiam habui.
interl.| vel etiam vernaculi fuerunt mihi alia littera
marg.| SERVOS. Timore servientes et spiritulia desiderantes nec timentes.
marg.| Vernaculos eos dicimus qui sunt quidem de Ecclesia et predictos servos et ancillas antecedunt nec tamen liberi sunt.
marg.| Vernaculi dicuntur filii servorum qui in domo Domini sui nati sunt et multi.
Armenta
interl.| boum id est operosorum
Quoque
interl.| possedi
et magnos ovium
interl.| simplicium
greges ultra omnes qui {Erfurt, t. 3, f. 22vb   ; facsim., t. 2, p. 696b} fuerunt ante me in Hierusalem.
marg.| ARMENTA  QUOQUE etc. Hi sunt qui absque ratione et scientia scripturarum laborant quidem in Ecclesia sed nondum ad hominem perveniunt id est ad imaginem Dei.
marg.| HIERONYMUS Et quidem possessio armenti et ovium multa fuit mihi super omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem. Nota quod in servis et ancillis et vernaculis multitudo non additur sicut in bobus et ovibus. Plura enim in Ecclesia armenta quam homines plures oves quam servi et ancille vel vernaculi.
Numérotation du verset Qo. 2,8 
Coacervavi mihi argentum
interl.| apertiorem sensum
et aurum
interl.| occulti orem
et substantias
interl.| congregavi in Ecclesias
regum
interl.| astiterunt reges terre
et6 provinciarum
6 et] ac Weber
interl.| que albe ad messem
interl.| tributa reddentium
marg.| SUBSTANTIAS  REGUM. Dogmata philosophorum et seculares scientias quas Ecclesiastes vir sapiens diligenter intelligit et appehendit eos in astutia eorum et perdit sapientiam sapientium et prudentias prudentium reprobat.
feci mihi
interl.| hiis divitiis provocatus fui ad luxum
Cantores
interl.| fortes
interl.| qui psallunt spiritu psallunt et mente
et cantrices
interl.| infirmi
marg.| FECI  MIHI  CANTORES. Cantor quasi vir et robustus et spiritualis de altioribus cantat. Cantatrix vero adhuc circa materiam voluptatur quam greci hylen vocant nec potest in sublime tollere vocem suam. Ubicumque ergo femina invenitur et sexus fragilior ad materiam respicit. Unde pharao solas feminas vult vivere que materie sunt vicine. E contra : nullus sanctorum nisi Razo feminas genuisse narratur solusque Salphaat qui in peccato mortuus est omnes filias genuit. Iacob inter duo decim patriarchas unius filie pater est et ob ipsam periditatur.
marg.| Cantatores et cantatrices ut uterque sexus me oblectaret.
et delicias filiorum hominum scyphos
interl.| apostolos
et urceolos7
7 urceolos] urceos Weber
interl.| et eorum successores
in ministerio
interl.| predicationis
ad vina
interl.| sapientie
fundenda.
interl.| auditoribus
marg.| DELICIAS etc. Sapientiam scilicet que sicut paradisus poma habet varia et multiplices voluptates de qua delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui et torrente voluptatis tue potabis eos.
Numérotation du verset Qo. 2,9 
Et supergressus sum opibus omnes
interl.| proficiebat etate et sapientia apud Deum et homines et propter quod Deus exaltavit illum et donavit illi nomen
qui ante me
interl.| ante adventum Christi gubernaverunt Ecclesiam
fuerunt8 in Hierusalem. Sapientia quoque perseveravit mecum
8 ante me - fuerunt] inv. Weber
marg.| QUI  ANTE  ME  FUERUNT  IN  HIERUSALEM ad litteram. Non est magna laus ante Salomonem enim regnaverunt Saul cuius tempore regnum cepit et David sub quo satis parvum erat regnum.
marg.| PERSEVERAVIT. Alii stetit id est ei in carne posito sapientia permansit non proficiens per momenta sicut in nobis sed in plenitudine stans.
Numérotation du verset Qo. 2,10 
et omnia que desideraverunt
interl.| contemplatione
oculi mei
interl.| interiores
non negavi eis nec prohibui cor meum9
9 meum] om. Weber
interl.| sicut peccator qui a vera iocunditate prohibet cor suum
marg.| ET  OMNIA  QUE etc. Sed quanto studio ista crescebant tanto sapientia deerat quia per omnia desideria rapiebar putabamque hunc esse fructum laborum meorum si libidini servirem sed tandem in me reversus vidi omnia vana esse.
quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his que paraveram. Et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo.
interl.| pro hoc momentaneo accipiens eternum
Numérotation du verset Qo. 2,11 
Cumque me convertissem
interl.| a supradicto errore
ad universa opera que fecerant manus mee
interl.| qui diligenter omnia agit hoc potest dicere
et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi
interl.| quia his irretitur
et nihil permanere sub sole.
marg.| SUB  SOLE. Christo. In sole posuit tabernaculum suum. Qui ergo ad solem claritatem ordinem constantiamque nondum pervenit in eo Christus non habitat.
Numérotation du verset Qo. 2,12 
Transivi
interl.| a mundanis
ad contemplandam sapientiam erroresque et stultitiam.
interl.| et sic
Quid
interl.| quantus
est inquam homo ut sequi possit regem factorem suum ?
interl.| refrenans se a vitiis
interl.| imitari in comprehensione sapientie
Numérotation du verset Qo. 2,13 
Et vidi {Erfurt, t. 3, f. 23ra   ; facsim., t. 2, p. 697a} quia tantum precederet sapientia stultitiam
interl.| nostra quamvis non pura
quantum differt lux tenebris.
interl.| et sapientia lux et stulticia tenebre
marg.| ET  VIDI  QUIA  TANTUM. Cum hec cogitarem quod sapiens lux stultus tenebre illius oculi in celo huius in terra repente mihi surrepsit quare communi morte pereant communi miseria deprimantur et huiusmodi.
Numérotation du verset Qo. 2,14 
Sapientis oculi
interl.| vidi quia sapientia precedere stulticiam et vidi quia sapientia oculi
in capite eius
interl.| in celestibus que superiora sunt
interl.| in Christo qui est caput
stultus in tenebris ambulat.
interl.| in ignorantia terrenorum
Et didici quod unus utriusque esset interitus
Numérotation du verset Qo. 2,15 
et dixi in corde meo : Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod maiorem sapientie dedi operam ?
interl.| et post hec
Locutusque fui10 cum mente mea animadverti quod hoc
10 fui] om. Weber
interl.| id est ista subreptio
quoque esset vanitas.
Numérotation du verset Qo. 2,16 
Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum
interl.| quia hic in gloria ille in pena
et futura tempora oblivione cuncta operient pariter11. Moritur doctus similiter et indoctus
11 operient pariter] pariter obruent Weber
Numérotation du verset Qo. 2,17 
et idcirco teduit me vite mee,
interl.| quia omnia vanitas
videntem mala universa esse12 sub sole
12 universa esse] inv. Weber
interl.| quia mundus in maligno positus est
et cuncta vanitatem et13 afflictionem spiritus.
13 et] atque Weber
interl.| infelix ego homo quis me liberabit a corpore mortis huius
Numérotation du verset Qo. 2,18 
Rursum detestatus sum omnem industriam meam qua14 sub sole studiosissime laboravi habiturus heredem post me
14 qua] que Weber
marg.| RURSUS  DETESTATUS. Spirituali labore sancti die noctuque in lege Domini meditantur scripturas interpretando libros componendo et sepe labores illorum in manus stultorum perveniunt qui male exponendo et sibi et aliis nocent. Si enim de corporalibus tantum quid necesse fuit dicere et dominabitur in omni labore in quo laboravi et in quo sapiens factus sum sub sole? Sic enim alii habent. Sapientia enim non est terrenas divitias congregare.
marg.| HABITURUS  HEREDEM etc. Hoc ipsi Salomoni contigit qui non sui similem habuit filium Roboam. Ex quo intelligimus nec filium quidem patris hereditate dignum si stultus sit.
Numérotation du verset Qo. 2,19 
quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit
interl.| ipsi Salomoni Roboam successit filius stultus
et dominabitur in laboribus meis
interl.| possessionibus
quibus desudavi et sollicitus fui. Et est quicquam tam vanum ?
Numérotation du verset Qo. 2,20 
Unde cessavi
interl.| quia vanum
renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole.
Numérotation du verset Qo. 2,21 
Nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et sollicitudine homini otioso quesita dimittit.
interl.| ut supra de incerto labore vel herede
marg.| NAM  CUM  ALIUS etc. Supra de incerto herede nunc eadem. Sed in hoc differt quod etiam si filio si propinquo si noto alicui substantiam suam dimittit in hunc tamen circulum res recurrit ut alter alterius labore fruatur et sudor mortui delicie viventis.
marg.| Quanto labore scribant et sepe stilum vertant noverunt librorum auctores. Sapientie enim et doctrine est terrena calcare non congregare.
marg.| Aliud est ex rerum ratione aliud ex stultorum opinione disputare ut hic ubi vero ait : melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii ex ratione.
Et hoc ergo vanitas et magnum malum.
Numérotation du verset Qo. 2,22 
Quid {Erfurt, t. 3, f. 23rb   ; facsim., t. 2, p. 697b} enim proderit homini de universo labore suo
interl.| scriptis et expositionibus
et afflictione spiritus qui15
15 qui] qua Weber
interl.| alias qua
sub sole cruciatus est ?
Numérotation du verset Qo. 2,23 
Cuncti dies eius laboribus16 et erumnis pleni sunt nec per noctem mente requiescit. Et hoc17 nonne18 vanitas est ?
16 laboribus] doloribus Weber
17 hoc] hec Weber
18 nonne] non Weber
interl.| nec per noctem quiescere et nescire quis inde fructus
Numérotation du verset Qo. 2,24 
Nonne melius19 comedere
19 melius] + est Weber
interl.| corpus Christi
et bibere
interl.| sanguinem
interl.| comedite amici mei et inebriamini
interl.| venite ad me et comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis
et ostendere anime sue bona de laboribus suis ?
interl.| scritpturis
marg.| NONNE  MELIUS etc. Postquam omnia pertractavi et nihil perpetuum vidi et posteriores priorum laboribus frui visum est mihi iustum et quasi Dei donum ut de suo labore comedat homo et bibat pro tempore parcens congregatis et hoc quidem donum Dei est sicut contrarium est diebus ac noctibus congregare et non uti. Sed et hoc diligenter inspiciens vanum iudicavi.
marg.| Quis enim vel comedere vel cum opus est parcere potest absque Deo ? qui precepit canibus sanctum non esse committendum et quomodo sint in tempore conservis danda cibaria et iuxta alium sensum inventum mel comedere tantum quantum sufficit.
Et hoc de manu Dei est.
Numérotation du verset Qo. 2,25 
Quis ita vorabit et deliciis affluet ut ego ?
Numérotation du verset Qo. 2,26 
Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et intelligentiam20.
20 intelligentiam] laetitiam Weber
interl.| hec iusto peccatori autem
marg.| HOMINI  BONO. Corrigenti mores suos proprio arbitrio secundum illud : seminante vobis in iustitia vindemiate in fructu vite illuminate vobis lumen scientie. Seminanda enim ante iustitia et fructus vite est metendus et postea lumen scientie poterit apparere. Ut ergo bono coram se dedit Deus sapientiam etc. Sic peccatorem suo arbitrio de relinquens fecit congregare divitias et hinc inde perversorum dogmatum consuere cervicalia que cum vir sanctus et Deo placens viderit intelligit vana et spiritus presumtione composita esse.
Peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam
interl.| quia peccator ipse causa est qui ante sponte peccavit non Deus
ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo. Sed et hoc vanitas est21 et cassa sollicitudo mentis.
21 est] om. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Qo. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=29&chapitre=29_2)

Notes :