Glossa ordinaria

Capitulum 8

Numérotation du verset Qo. 8,1 

Sapientia
hominis
lucet in vultu eius
et potentissimus
faciem illius commutavit.
Numérotation du verset Qo. 8,2 

Ego os regis observo
et precepta
iuramenti Dei.
Numérotation du verset Qo. 8,3 

Ne festines
recedere a facie eius
neque permaneas
in opere malo
quia omne quod voluerit faciet
Numérotation du verset Qo. 8,4 

et sermo illius potestate plenus est.
Nec dicere ei quisquam potest,
quare ita facis ?
Numérotation du verset Qo. 8,5 

Qui custodit
Preceptum
non experietur
quicquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.
Numérotation du verset Qo. 8,6 

Omni negotio
tempus est
et oportunitas
Et
multa hominis afflictio.
Numérotation du verset Qo. 8,7 

Qui1 ignorat preterita et futura2 nullo scire potest
1 Qui] quia Weber |
2 futura] ventura Weber |
initio3.
3 initio] nuntio Weber
Numérotation du verset Qo. 8,8 

Non est in hominis
dicione
prohibere
spiritum
nec habet potestatem in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello
neque salvabit impietas impium.
Numérotation du verset Qo. 8,9 

Omnia hec consideravi et dedi cor meum in cunctis operibus que fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum.
Numérotation du verset Qo. 8,10 

Vidi impios sepultos
qui etiam cum adhuc viverent4 in loco sancto
4 adhuc viverent] adviverent Weber
erant
et laudabantur in civitate
quasi iustorum operum
sed et hoc vanitas est.
Numérotation du verset Qo. 8,11 

Etenim quia non profertur
Cito
contra malos sententia
absque timore ullo5 filii hominum perpetrant mala.
5 t. u.] inv. Weber
Numérotation du verset Qo. 8,12 

Attamen peccator ex eo quod6 centies
6 peccator - ex eo q.] inv. Weber
malum facit7 et per patientiam
7 m. f.] inv. Weber
sustentatur.
Ego cognovi quod erit
bonum timentibus Deum
qui verentur faciem eius.
Numérotation du verset Qo. 8,13 

Non sit bonum
Impio
nec prolongentur dies eius sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini8.
8 Domini] Dei Weber
Numérotation du verset Qo. 8,14 

Est et alia vanitas que fit super terram. Sunt iusti quibus mala9
9 mala] multa Weber
proveniunt quasi opera
egerint impiorum
et sunt impii qui ita securi sunt
quasi iustorum facta
habeant. Sed et hoc vanissimum
iudico.
Numérotation du verset Qo. 8,15 

Laudavi igitur
Letitiam
quod non esset homini bonum sub sole
nisi quod comederet
et biberet
atque gauderet
et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vite quos dedit ei Deus sub sole.
Numérotation du verset Qo. 8,16 

Et
apposui cor meum ut scirem sapientiam et intelligerem distinctionem10
10 distinctionem] distentionem Weber
que versatur in terra. Est homo
qui diebus
et11 noctibus
11 et] ac Weber
somnum non capit oculis12.
12 non capit - o.] inv. Weber
Numérotation du verset Qo. 8,17 

Et intellexi
quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum que fiunt sub sole.
Et quanto plus laboraverit ad querendum,
tanto minus inveniet13. Etiam si dixerit sapiens
13 inveniet] -niat Weber
se nosse non poterit reperire.

Capitulum 8

Numérotation du verset Qo. 8,1 
interl.| quia
Sapientia
interl.| qua discernitur actus
hominis
lucet in vultu eius
interl.| in operibus
et potentissimus
interl.| Deus
interl.| qui sperant super misericordiam Domini mutabunt fortitudinem
faciem illius commutavit.
interl.| ut boni fierent ex malo
Numérotation du verset Qo. 8,2 
interl.| ideo
Ego os regis observo
interl.| iubar Christi de quo Deus iudicium tuum regi da
et precepta
interl.| firma immobilia
iuramenti Dei.
Numérotation du verset Qo. 8,3 
Ne festines
interl.| quod in te est
recedere a facie eius
interl.| voluntate que non deserit nisi deseratur
neque permaneas
interl.| nescis quid pariat tibi ventura dies
in opere malo
interl.| verbo vel exemplo
quia omne quod voluerit faciet
interl.| omnia quacumque voluit fecit
Numérotation du verset Qo. 8,4 
et sermo illius potestate plenus est.
interl.| cuius dicere facere est
Nec dicere ei quisquam potest,
interl.| voluntati eius quis resistet
marg.| NEC  DICERE  EI. Precepta Dei non sunt discutienda quare illa preceperit sed facienda.
quare ita facis ?
interl.| ergo
Numérotation du verset Qo. 8,5 
Qui custodit
interl.| in hac vita
Preceptum
interl.| Domini
non experietur
interl.| in futuro
quicquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.
Numérotation du verset Qo. 8,6 
interl.| quia
Omni negotio
interl.| circumcisionis baptismi
tempus est
interl.| id est omnia tempus habent a Deo iuste ordinata
et oportunitas
interl.| sic custodienda sunt precepta ut sapienter intelligas quid quomodo facias quando et quare
Et
interl.| tamen
multa hominis afflictio.
interl.| hec ignorantis qui ad laborem nascitur aliud sperat aliud intelligit
Numérotation du verset Qo. 8,7 
Qui1 ignorat preterita et futura2 nullo scire potest
1 Qui] quia Weber
2 futura] ventura Weber
interl.| nescia mens hominum fati sortisque future
initio3.
3 initio] nuntio Weber
interl.| alias : nuntio
Numérotation du verset Qo. 8,8 
Non est in hominis
interl.| cuius libet
marg.| NON  EST  IN  HOMINIS. Quasi non debes moleste pati si futura non scire potes si a potentioribus impiis sepe opprimeris quia cito omnia finiuntur et mors omnia equaliter rapit.
dicione
interl.| potestate
prohibere
interl.| exire de corpore
spiritum
interl.| exeuntem
nec habet potestatem in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello
interl.| incursu demonum vel vitiorum quia penitere noluit
neque salvabit impietas impium.
interl.| in qua confidebat
Numérotation du verset Qo. 8,9 
Omnia hec consideravi et dedi cor meum in cunctis operibus que fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum.
interl.| princeps tyrannus episcopus
Numérotation du verset Qo. 8,10 
Vidi impios sepultos
interl.| quia sanguis subditorum de manu eius requiritur
marg.| VIDI  IMPIOS. Nec in morte penitent quorum quanto accusatio rarior et difficilior tanto peccandi libertas videtur eis esse maior.
qui etiam cum adhuc {Erfurt, t. 3, f. 26rb   ; facsim., t. 2, p. 703b} viverent4 in loco sancto
4 adhuc viverent] adviverent Weber
interl.| in Ecclesia
erant
interl.| corpore non mente et preerant non proderant
et laudabantur in civitate
interl.| a subditis et timentibus vel adulantibus
quasi iustorum operum
interl.| tamquam iusti
marg.| ET  LAUDABANTUR. Valde laudatur peccator in desideriis anime sue et iniquus benedicitur.
sed et hoc vanitas est.
interl.| hec vanitas hec laus hec damnatio
Numérotation du verset Qo. 8,11 
Etenim quia non profertur
interl.| a Deo
Cito
interl.| cum peccat sed sat cito quia sat bene
contra malos sententia
interl.| vel scientia
absque timore ullo5 filii hominum perpetrant mala.
5 t. u.] inv. Weber
interl.| nihil timentes in futurum quasi non iudicandi
Numérotation du verset Qo. 8,12 
Attamen peccator ex eo quod6 centies
6 peccator - ex eo q.] inv. Weber
interl.| in tota vita sua
malum facit7 et per patientiam
7 m. f.] inv. Weber
interl.| Dei
sustentatur.
interl.| exspectatur ad penitentiam
Ego cognovi quod erit
interl.| hoc
bonum timentibus Deum
interl.| et ideo penitentibus
marg.| TIMENTIBUS  DEUM. Timent presentiam eius in die iudicii horrendum est incidere in manus Dei viventis.
qui verentur faciem eius.
Numérotation du verset Qo. 8,13 
Non sit bonum
interl.| huius seculi quia aliud non querit
Impio
interl.| qui non timet et ideo non penitet
nec prolongentur dies eius sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini8.
8 Domini] Dei Weber
marg.| NEC  PROLONGENTUR  DIES  EIUS. Sed cito9 moriatur ne diu vivens peiora mereatur tormenta dum plura et peiora peccat. Undea : «Quid avaro imprecer nisi ut diu vivat».
a Alcuinus, Commentaria in Eccl., PL 100, 701C : « Quid mali imprecer homini, nisi ut diu vivat? »
9 cito] corr. , scito cacogr. Rusch
Numérotation du verset Qo. 8,14 
Est et alia vanitas que fit super terram. Sunt iusti quibus mala10
10 mala] multa Weber
interl.| afflictiones ut Lazaro
proveniunt quasi opera
interl.| mala scilicet
egerint impiorum
interl.| peccatorum
marg.| SUNT  IUSTI  QUIBUS  MALA  PROVENIUNT. Ut filiis Aaron sacrificantibus secundum Hebreos et Manasses pots tanta mala a captivitate in regnum reductus feliciter vixit.
et sunt impii qui ita securi sunt
interl.| ab omni adversitate ut dives qui induebatur purpura et bisso
quasi iustorum facta
interl.| scilicet bona
habeant. Sed et hoc vanissimum
interl.| fortuitum
iudico.
interl.| secundum infirmos
Numérotation du verset Qo. 8,15 
Laudavi igitur
interl.| secundum se
Letitiam
interl.| bone conscientie
quod non esset homini bonum sub sole
interl.| in hoc tempore
nisi quod comederet
interl.| panem qui de celo descendit
et biberet
interl.| vinum quod letificat cor hominis
atque gauderet
interl.| spe boni
et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vite quos dedit ei Deus sub sole.
Numérotation du verset Qo. 8,16 
Et
interl.| sic
apposui cor meum ut scirem sapientiam et intelligerem distinctionem11
11 distinctionem] distentionem Weber
interl.| boni vel mali
que versatur in terra. Est homo
interl.| vere rationalis
qui diebus
interl.| prosperitate
et12 noctibus
12 et] ac Weber
interl.| in omni tempore
somnum non capit oculis13.
13 non capit - o.] inv. Weber
interl.| cordis
Numérotation du verset Qo. 8,17 
Et intellexi
interl.| intentus divine philosophie nec tamen potest comprehendere et hoc est et intellexi
quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum que fiunt sub sole.
Et quanto plus laboraverit ad querendum,
interl.| accedet homo ad cor altum et exaltabitur Deus
tanto minus inveniet14. Etiam si dixerit sapiens
14 inveniet] -niat Weber
interl.| qui videtur
se nosse non poterit reperire.
interl.| ne dum scire
marg.| RATIONEM etc. Quare hic pauper hic dives hic cecus nascitur hic mancus de geminis vel hic statim baptizatus salvatur ille statim mortuus damnetur et multa in id genus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Qo. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=29&chapitre=29_8)

Notes :