Glossa ordinaria

Capitulum 10

Numérotation du verset Qo. 10,1 

Musce morientes
perdunt suavitatem
unguenti. Pretiosior est sapientia
Parvaque
gloria1 ad tempus stultitia.
1 parvaque gloria] et gloria parva Weber
Numérotation du verset Qo. 10,2 

Cor
sapientis in dextera eius
et cor stulti in sinistra illius
Numérotation du verset Qo. 10,3 

sed et in via
stultus ambulans
cum ipse insipiens
sit. Omnes stultos
estimat.
Numérotation du verset Qo. 10,4 

Si spiritus
Potestatem habentis
ascenderit super te
locum tuum ne dimiseris
quia curatio
cessare faciet peccata maxima.
Numérotation du verset Qo. 10,5 

Est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens
a facie principis,
Numérotation du verset Qo. 10,6 

positum stultum
in dignitate sublimi
et divites
sedere deorsum.
Numérotation du verset Qo. 10,7 

Vidi
servos
in equis
et principes
Ambulantes
quasi servos
super terram.
Numérotation du verset Qo. 10,8 

Qui fodit foveam
incidet in eam
et qui dissipat sepem
Mordebit
eum coluber.
Numérotation du verset Qo. 10,9 

Qui
transfert
Lapides
affligetur in
Eis
et qui scindit ligna
vulnerabitur ab eis.
Numérotation du verset Qo. 10,10 

Si retunsum fuerit
ferrum
et hoc non ut prius
sed hebetatum fuerit2
2 fuerit] erit Weber
multo labore
exacuetur3
3 exacuetur] exacuatur Weber
et
post industriam sequetur4
4 sequetur] sequitur Weber
sapientia.
Numérotation du verset Qo. 10,11 

Si mordeat serpens
in silentio
nihil eo minus habet
qui occulte detrahit.
Numérotation du verset Qo. 10,12 

Verba oris sapientis
gratia et labia
Insipientis
precipitabunt eum.
Numérotation du verset Qo. 10,13 

Initium verborum eius
stultitia et novissimum oris illius error pessimus.
Numérotation du verset Qo. 10,14 

Stultus verba multiplicat.
Ignorat homo
quid ante se fuerit et quod post futurum est, quis
poterit ei5 indicare ?
5 poterit ei] illi poterit Weber
Numérotation du verset Qo. 10,15 

Labor
Stultorum
affliget
eos qui nesciunt
in urbem pergere.
Numérotation du verset Qo. 10,16 

Ve tibi terra
cuius rex
est puer
et cuius principes
mane comedunt.
Numérotation du verset Qo. 10,17 

Beata
Terra
cuius rex
nobilis est
et cuius principes
vescuntur in tempore
Suo
ad reficiendum
et non ad luxuriam.
Numérotation du verset Qo. 10,18 

In pigritiis
Humiliabitur
Contignatio
et in infirmitate manuum
perstillabit
domus.
Numérotation du verset Qo. 10,19 

In risu
faciunt panem
et6 vinum ut epulentur bibentes7.
6 et] ac Weber |
7 bibentes] viventes Weber |
Et
pecunie obedient omnia.
Numérotation du verset Qo. 10,20 

In cogitatione tua regi
ne detrahas
et in secreto cubiculi tui
ne maledixeris diviti
quia et aves celi
portabunt8
8 et aves celi portabunt] avis coeli portabit Weber
vocem tuam
et qui
habet
pennas
annuntiabit
sententiam.

Capitulum 10

Numérotation du verset Qo. 10,1 
interl.| sic mali inter bonos. Unde : corrumpunt mores bonos
perdunt suavitatem
interl.| odorem
unguenti. Pretiosior est sapientia
interl.| simplex
Parvaque
interl.| humilis
gloria1 ad tempus stultitia.
1 parvaque gloria] et gloria parva Weber
interl.| omnia tempus habent
Numérotation du verset Qo. 10,2 
interl.| quia
Cor
interl.| intentio cogitatio
sapientis in dextera eius
interl.| id est ut perveniat in dexteram statuet autem Dominus oves a dextris hedos a sinistris
interl.| mundanis. Unde : in sinistra illius divitie et gloria
marg.| IN  DEXTERA. Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Et alibi : si quis percusserit te in dexteram maxillam prebe ei et alteram.
Numérotation du verset Qo. 10,3 
sed et in via
interl.| prava
stultus ambulans
interl.| de vitio in vitium
cum ipse insipiens
interl.| peccator
sit. Omnes stultos
interl.| sibi similes
estimat.
Numérotation du verset Qo. 10,4 
Si spiritus
interl.| immundus spiritus princeps huius mundi et rector tenebrarum harum
Potestatem habentis
interl.| in filios diffidentie
ascenderit super te
interl.| prava suggerendo
locum tuum ne dimiseris
interl.| ei
marg.| LOCUM. Stationem fidei retine ne vincar et ne preficias si iam male cogitaveris. Unde : et mundabor a delicto maximo.
quia curatio
interl.| penitentie
cessare faciet peccata maxima.
interl.| actus impios
Numérotation du verset Qo. 10,5 
Est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens
interl.| iusto iudicio Dei
a facie principis,
interl.| diaboli vel cuius libet qui malos exaltat bonos humiliat
Numérotation du verset Qo. 10,6 
positum stultum
interl.| favore populi et potentum
in dignitate sublimi
interl.| seculi vel Ecclesie. Unde : propter peccata populi facit Deus regnare hypocritam
et divites
interl.| sapientia virtutibus bonis operibus Dei donis
sedere deorsum.
interl.| deiecto
Numérotation du verset Qo. 10,7 
Vidi
interl.| idem
servos
interl.| vitiorum
in equis
interl.| in dignitate
et principes
interl.| bonos
Ambulantes
interl.| depressos
quasi servos
interl.| cum sint liberi
super terram.
Numérotation du verset Qo. 10,8 
Qui fodit foveam
interl.| deceptionem
marg.| QUI  FODIT. Lacum aperuit et effodit eum et incidit in foveam quam fecit.
incidet in eam
interl.| primum seipsum iaculo percutiet proprio
et qui dissipat sepem
interl.| instituta Ecclesie
Mordebit
interl.| hic et in futuro
eum coluber.
interl.| diabolus
Numérotation du verset Qo. 10,9 
Qui
interl.| sicut heretici
transfert
interl.| ab edificio Ecclesie
Lapides
interl.| vivos scilicet sanctos qui in Zacharia volvuntur super terram
affligetur in
interl.| pro
Eis
interl.| translatis
et qui scindit ligna
interl.| infructuosa scilicet hereticos et quoslibet malos
vulnerabitur ab eis.
interl.| compatiens eis. Unde : quis infirmatur et ego non infirmor
Numérotation du verset Qo. 10,10 
Si retunsum fuerit
interl.| in divina scriptura
ferrum
interl.| acumen ingenii
et hoc non ut prius
interl.| acutum
sed hebetatum fuerit2
2 fuerit] erit Weber
interl.| pro superbia tua unde dicentes se esse sapientes stulti facti sunt vel pro negligentia
multo labore
interl.| studendo discendo penitendo
exacuetur3
3 exacuetur] exacuatur Weber
interl.| quasi non est desperandum
et
interl.| sic
post industriam sequetur4
4 sequetur] sequitur Weber
interl.| restaurabitur
sapientia.
interl.| prior
Numérotation du verset Qo. 10,11 
Si mordeat serpens
interl.| diabolus
in silentio
interl.| occulte
nihil eo minus habet
interl.| quia tandem nocet
qui occulte detrahit.
marg.| SI  MORDEAT. Quasi sicut serpens occulte mordens venenum infundit sic et qui detrahit. Vel serpens id est diabolus mordet in silentio quando qui diabolo suadente peccavit non vult confiteri.
marg.| Stultus contra Deum. Unde : si peccaverit vir in virum potest ei placari Deus. Si autem peccaverit in Deum quis orabit pro eo.
Numérotation du verset Qo. 10,12 
Verba oris sapientis
interl.| Christi vel viri catholici ; unde : «Diffusa est gratia in labiis tuis».
gratia et labia
interl.| mors et vita in manibus lingue
Insipientis
interl.| diaboli vel heretici
precipitabunt eum.
interl.| in infernum
Numérotation du verset Qo. 10,13 
Initium verborum eius
interl.| insipientis
stultitia et novissimum oris illius error pessimus.
interl.| quia pertinax in stulticia et impenitens
Numérotation du verset Qo. 10,14 
Stultus verba multiplicat.
interl.| contra sapientes
interl.| sed tamen
Ignorat homo
interl.| carnalis
quid ante se fuerit et quod post futurum est, quis
interl.| hominum
poterit ei5 indicare ?
5 poterit ei] illi poterit Weber
Numérotation du verset Qo. 10,15 
Labor
interl.| inquisitio scripturarum et studium vane doctrine de qua dicta sunt gloriosa de te civitas Dei
Stultorum
interl.| hereticorum vel philosophorum
affliget
interl.| corpore et anima
eos qui nesciunt
interl.| nec per se nec per alios scire volunt
in urbem pergere.
interl.| civitatem Dei de qua gloriosa dicta sunt de te civitas Dei
Numérotation du verset Qo. 10,16 
Ve tibi terra
interl.| terrene vel ad litteram
cuius rex
interl.| diabolus qui semper novitate gaudet
est puer
interl.| cuius etas levitati et stulticie proxima
interl.| iudices
mane comedunt.
interl.| ante tempus non curantes publica negotia
Numérotation du verset Qo. 10,17 
Beata
interl.| e contra
Terra
interl.| Ecclesia
cuius rex
interl.| Christus
nobilis est
interl.| de stirpe regum
et cuius principes
interl.| prelati
vescuntur in tempore
interl.| in regno Dei
Suo
interl.| magis necessitate quam voluptate
ad reficiendum
interl.| tantum comedunt ut vivant non vivunt ut comedant
et non ad luxuriam.
interl.| mundi
Numérotation du verset Qo. 10,18 
In pigritiis
interl.| nostris vel prelatorum
Humiliabitur
interl.| ad terram
Contignatio
interl.| edificium virtutum cuiuslibet vel Ecclesie
et in infirmitate manuum
interl.| operum
perstillabit
interl.| unde : venerunt flumina et flaverunt venti
domus.
interl.| status mentis vel Ecclesie
Numérotation du verset Qo. 10,19 
In risu
interl.| quia prelati vel qualibet deliciis et risui dediti
faciunt panem
interl.| Verbi Dei
et6 vinum ut epulentur bibentes7.
6 et] ac Weber
7 bibentes] viventes Weber
interl.| id est ut blandientes non corripientes populo placeant et deliciis affluant et agnum de grege et vitulum de armento comedant
marg.| IN  RISU  FACIUNT etc. Predicant magis ut alliciant quam ut proficiant.
Et
interl.| sic
pecunie obedient omnia.
interl.| mortificant animas que non moriuntur et vivificant corpora que non vivunt
marg.| PECUNIE  OBEDIENT. Unde :dextera eorum repleta est muneribus et sacerdotes in mercede docebant.
Numérotation du verset Qo. 10,20 
In cogitatione tua regi
interl.| Christo qui regit omnia iuste
ne detrahas
et in secreto cubiculi tui
interl.| conscientie
ne maledixeris diviti
interl.| sancto celestibus donis ditato
marg.| IN  COGITATIONE  TUA. Simpliciter monet ne vel ira vel levitate maioribus maledicamus quia sepe eis etiam cum non timebamus que diximus nuntiantur etiam si in cubili.
quia et aves celi
interl.| angeli
portabunt8
8 et aves celi portabunt] avis coeli portabit Weber
interl.| ad Dominum
vocem tuam
interl.| hyperbolice sicut et illud : si servi taceant iumenta loquentur
et qui
interl.| idem
habet
interl.| a Deo
pennas
interl.| administratorii spiritus
annuntiabit
interl.| Deo
sententiam.
interl.| tuam



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Qo. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=29&chapitre=29_10)

Notes :