Capitulum 12

Numérotation du verset Qo. 12,1 

Memento creatoris tui
in diebus iuventutis tue antequam veniat tempus afflictionis tue1
1 tue] om. Weber
et appropinquent anni de quibus dicas : non mihi placent.
Numérotation du verset Qo. 12,2 

Antequam
tenebrescant2
2 tenebrescant] -cat Weber
sol et lumen et stelle et luna3
3 et stelle - et luna] inv. Weber
et revertantur nubes
post pluviam.
Numérotation du verset Qo. 12,3 

Quando commovebuntur
custodes domus
et nutabunt4
4 nutabunt] -tur Weber
viri fortissimi
et otiose
erunt molentes
in minuto5 numero et tenebrescent
5 in minuto] imminuto Weber
videntes
per foramina
Numérotation du verset Qo. 12,4 

et claudent ostia in platea
in humilitate vocis molentes6
6 molentes] -tis Weber
et consurgent
ad vocem
Volucris
et obsurdescent omnes filie carminis.
Numérotation du verset Qo. 12,5 

Excelsa
quoque timebunt
et formidabunt
in via,
florebit
amigdalus7,
7 amigdalus] -lum Weber
Impinguabitur
Locusta
et dissipabitur capparis
quoniam ibit
Homo
in domum
eternitatis sue et circuibunt
in platea plangentes.
Numérotation du verset Qo. 12,6 

Antequam rumpatur funis argenteus
et recurrat
vitta8 aurea
8 vitta] vita Rusch
et conteratur hydria
super fontem et confringatur
Rota
super cisternam
Numérotation du verset Qo. 12,7 

et revertatur
pulvis in terram suam
unde erat et spiritus
redeat ad eum9
9 eum] Deum Weber
qui dedit illum.
Numérotation du verset Qo. 12,8 

Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et10 omnia vanitas.
10 et] om. Weber
Numérotation du verset Qo. 12,9 

Cumque esset sapientissimus
Ecclesiastes docuit populum et enarravit que fecerat11 et investigans
11 fecerat] -rit Weber
composuit parabolas multas
Numérotation du verset Qo. 12,10 

que sunt12 verba utilia
12 que sunt] quaesivit Weber
et conscripsit sermones rectissimos
ac veritate plenos.
Numérotation du verset Qo. 12,11 

Verba sapientium
sicut stimuli
et quasi clavi in altum
defixi que per magistrorum
concilium
data sunt a pastore uno.
Numérotation du verset Qo. 12,12 

His
amplius fili mi ne requiras
faciendi plures libros nullus est finis
frequensque meditatio
carnis est afflictio13
13 est afflictio] inv. Weber
Numérotation du verset Qo. 12,13 

Finem loquendi pariter omnes14
14 pariter omnes] inv. Weber
audiamus,
Deum time
et
mandata eius observa.
Hoc est15 omnis homo.
15 est] + enim Weber
Numérotation du verset Qo. 12,14 

Cuncta16 que fiunt adducet17 in iudicium
16 Cuncta] Et praem. Weber |
17 adducet] + Deus Weber |
pro omni errato,
sive bonum sive malum sit18.
18 sit] + Explicit Coeleth id est Ecclesiastes versus numero .DCCC. ΩN, Explicit liber Ecclesiastes Weber

Capitulum 12

Numérotation du verset Qo. 12,1 
interl.| qui te fecit qui te iudicabit
interl.| etiam
in diebus iuventutis tue antequam veniat tempus afflictionis tue1
1 tue] om. Weber
interl.| senectutis mortis iudicii captivitatis
et appropinquent anni de quibus dicas : non mihi placent.
Numérotation du verset Qo. 12,2 
Antequam
interl.| id est antequam auferantur iudices tui et viri sancti
tenebrescant2
2 tenebrescant] -cat Weber
interl.| veniente iudice
sol et lumen et stelle et luna3
3 et stelle - et luna] inv. Weber
interl.| sensus corporis qui in senectute debilitatur
et revertantur nubes
interl.| prophete
interl.| completis que prenuntiant
post pluviam.
interl.| ad completionem verborum suorum
marg.| ANTEQUAM  TENEBRESCANT  SOL. Sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus.
marg.| Luna non dabit lumen suum et stelle cadent de celo et virtutes celorum movebuntur que sunt custodes domus id est huius mundi et viri fortes errore decepti nutabunt vel in morte cuiusque sol et luna et stelle et nubes et pluvie cessant ei.
Numérotation du verset Qo. 12,3 
Quando commovebuntur
interl.| recedentes
custodes domus
interl.| angeli custodes domus
interl.| coste que muniunt mollia corporis
et nutabunt4
4 nutabunt] -tur Weber
interl.| turbabuntur
interl.| in exercitu tuo
viri fortissimi
interl.| crura totum corpus sustinentia
et otiose
interl.| debiles non valentes molere cibum
erunt molentes
interl.| dentes
interl.| verba magistrorum
in minuto5 numero et tenebrescent
5 in minuto] imminuto Weber
interl.| caligabunt
videntes
interl.| oculi
interl.| prophete qui de celo solebant visionis sue lumen accipere
per foramina
Numérotation du verset Qo. 12,4 
et claudent ostia in platea
interl.| senes qui non possunt ambulare in domo sedent
marg.| ET  CLAUDENT  OSTIA. Ne videant lusus iuvenum. Omnia enim talia sunt eis importabilia.
6 molentes] -tis Weber
interl.| adveniente capitivitate Hierusalem humiliabitur
et consurgent
interl.| Chaldei
ad vocem
interl.| quasi Ieremie voce invitati
Volucris
interl.| galli
interl.| nimia senectute nihil valentes discernere
marg.| ET  CONSURGENT. Quia non possunt dormire refrigescente sanguine et siccato humore quibus alitur sopor.
et obsurdescent omnes filie carminis.
interl.| aures que delectantur carmine vel chori psallentium in choro
Numérotation du verset Qo. 12,5 
Excelsa
interl.| Dei potentiam
interl.| lassis poplicibus
quoque timebunt
interl.| ingredi
et formidabunt
interl.| ne cadant
interl.| ipsi hostes morte Sennacherib
in via,
interl.| plana
florebit
interl.| canescet caput
interl.| methaphora
amigdalus7,
7 amigdalus] -lum Weber
interl.| virga quam Ieremias vidit
Impinguabitur
interl.| intumescent tibie
Locusta
interl.| Nabuchodonosor cum exercitu suo
et dissipabitur capparis
interl.| refrigescet libido organis membrorum deficientibus
marg.| DISSIPABITUR  CAPPARIS.   Capparis renibus valet et quia circa partes illas libido regnat per capparim significatur que petre heret sicut Israel Deo.
marg.| Capparis mane aperit flores ad solis ortum vespere autem recondit eos cum solis occasu. Sic eos qui in prosperitate gratulantur in adversitate vero desistunt a bono.
quoniam ibit
interl.| amicitia Dei cum Israel
Homo
interl.| sic dissolutus
interl.| Dei auxilio destitutus
in domum
interl.| in terram
eternitatis sue et circuibunt
interl.| obsidione vallati
in platea plangentes.
interl.| in funere vel in furore
Numérotation du verset Qo. 12,6 
Antequam rumpatur funis argenteus
interl.| gloria Israel
interl.| continuatio vite
et recurrat
interl.| unde venit
vitta8 aurea
8 vitta] vita Rusch
interl.| vel catena
interl.| anima pretiosa pars hominis
et conteratur hydria
interl.| homo
interl.| methaphorice
super fontem et confringatur
interl.| id est donec vobis sancta sanctorum precepta legis et gratia Spiritus Sancti auferantur
Rota
interl.| qua extrahitur aqua
super cisternam
marg.| ANTEQUAM  RUMPATUR etc. Redit ad superiora ubi aita :   memento creatoris tui etc. et simile fine sententiam concludit.
a Qo. 12, 1.
Numérotation du verset Qo. 12,7 
et revertatur
interl.| corpus
pulvis in terram suam
interl.| unde egressus in lumbis Abrae
unde erat et spiritus
interl.| anima
interl.| gratia prophetie qua quondam fruebaris
redeat ad eum9
9 eum] Deum Weber
interl.| Deum
qui dedit illum.
interl.| non est enim de traduce
marg.| ET  REVERTATUR etc. Antequam revertaris in Babyloniam unde es egressus in lumbis Abrae et incipias in Mesopotamia conteri unde profectus es.
Numérotation du verset Qo. 12,8 
Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et10 omnia vanitas.
10 et] om. Weber
marg.| VANITAS  VANITATUM etc. Post descriptionem humane fragilitatis et mortis pulcre quod posuerat concludit : vanitas vanitatum etc. Quasi : noli luxuriari noli delicias querere cum scias te celeri fine transire et ad iudicium festinare.
Numérotation du verset Qo. 12,9 
Cumque esset sapientissimus
interl.| commendat ea11 que dixit et allegorice dicta innuit
11 ea] ca cacogr. Rusch
Ecclesiastes docuit populum et enarravit que fecerat12 et investigans
12 fecerat] -rit Weber
interl.| quasi mystica
composuit parabolas multas
Numérotation du verset Qo. 12,10 
que sunt13 verba utilia
13 que sunt] quaesivit Weber
interl.| auditori
et conscripsit sermones rectissimos
interl.| ideo retinendos
ac veritate plenos.
Numérotation du verset Qo. 12,11 
Verba sapientium
interl.| non mea tantum
sicut stimuli
interl.| acriter pungentes pigros et excitantes somnolentos non palpantes
et quasi clavi in altum
interl.| mentis
defixi que per magistrorum
interl.| multorum
concilium
interl.| non temere
data sunt a pastore uno.
interl.| ideo digniora
interl.| magister vester unus est Christus
marg.| VERBA  SAPIENTIUM etc. Ne videatur temere post legem per Moysen ipso Deo premonente datam nova precepta cudere dicit hec verba sapientium esse.
Numérotation du verset Qo. 12,12 
interl.| ergo
His
interl.| verbis
amplius fili mi ne requiras
interl.| quia
interl.| si his contentus non fueris et ultra quesieris
faciendi plures libros nullus est finis
interl.| tibi
frequensque meditatio
interl.| infinita curiositas
carnis est afflictio14
14 est afflictio] inv. Weber
interl.| non tantum spiritus
Numérotation du verset Qo. 12,13 
15 pariter omnes] inv. Weber
interl.| unanimes
audiamus,
interl.| hunc scilicet
interl.| nullus excuset se
Deum time
interl.| filialiter
et
interl.| sic
mandata eius observa.
interl.| inviolata
interl.| ad
Hoc est16 omnis homo.
16 est] + enim Weber
interl.| factus a Deo
Numérotation du verset Qo. 12,14 
interl.| time quia cuncta qua fiunt mala scilicet et bona
Cuncta17 que fiunt adducet18 in iudicium
17 Cuncta] Et praem. Weber
18 adducet] + Deus Weber
interl.| districtum
interl.| et iudicabit
pro omni errato,
interl.| etiam otioso verbo ignoranter prolato
sive bonum sive malum sit19.
19 sit] + Explicit Coeleth id est Ecclesiastes versus numero .DCCC. ΩN, Explicit liber Ecclesiastes Weber
marg.| FINEM  LOQUENDI etc. Quia diversorum diversas sententias tamquam contionator induxerat hoc fine omnes conciliat scilicet Deum time hoc solum aiunt Hebrei in auctoritate habitum quia hic intentionem suam ostendit cum videatur in multis ad voluptates hortari.
marg.| Stabat Amos supra murum litum. Et dixit Dominus ad eum : Quid tu vides Amos ? trullam cementarii ego video linientem murum. In trulla turia considerantur. Acumen lignum et planities. Acumine dura eiciuntur ligno eminentia intus restringuntur planitie omnia adequantur et poliuntur. Murus ex politis et impolitis lapidibus et cemento constat. Murus iste mundi universitas est cuius dispositio et diversitas ex rerum varietate constat sicut in muro quedam latent quedam prominent omnia tamen equantur ita in mundo quedam que latent ad ortum prodeunt et que sunt ad occasum tendunt et occidunt omnia tamen uno fine clauduntur et equantur. Super hunc murum id est super hanc varietatem et diversitatem stabat Amos semper se ad anteriora mente extendens. Salomon vero subter vel iuxta hunc murum stabat et non desuper tandem considerans subtili inquisitione varietatem et rerum mutabilitatem intellexit omnia esse vana et caduca. Moritur enim doctus cum indocto pauper cum divite et huius modi similia. Et sicut in principio dictum est tria ededit volumina : Proverbia, Ecclesiasten, Cantica canticorum, in quibus tria hominum genera exprimit : incipientes proficientes et perfectos. Inde trinomius dictus est : Idida id est dilectus, Ecclesiastes id est contionator, Salomon id est pacificus. In titulo Parabolarum vocat se filium regis Israel ibi enim loquitur maioribus et minoribus incipientibus et rudibus et ad plures. In Ecclesiaste vero filium regis Hierusalem iam hic ad provectos loquitur et ad paucos. In Cantico tantum Salomon se vocat ibi perfectis et equalibus more boni oratoris in hoc libro loquitur ad populum iam penitentem.
marg.| Legitur enim Salomon Deum offendisse supra omnes coetaneos sui temporis et in tantum ut idolatra sit factus amore mulierum et templa tribus idolis circa Hierusalem construxisse. Unde et thurificasse dicitur. Hebrei tradunt illum penituisse et in illa penitentia hunc librum composuisse in quo ostendit omnia vana et caduca esse et ita revocat eos ab errore vitiorum et peccatorum ad penitentiam sui exemplo. Materia eius est trulla cementarii id est mundi mutabilitas ut dictum est. Intentio est nos revocare ab appetitu rerum mundanarum et contemptu earum ut cum Amos non subter vel iuxta sed supra murum stemus. Modus talis more prophetico premittit prohemium in quo ostendit quis sit et qui loquitur et ad quos loquatur. Notandum etiam quod non omnes sententie que hic ponuntur sunt Salomonis sed diversorum. Non enim tam sapienti hoc conveniret scilicet bonum est ut quis bibat et comedat. Et illud : unus interitus hominum et iumentorum. Et illud : quid amplius habet sapiens stulto ? etc. Positis itaque diversorum sententiis more boni contionatoris qui ut omnes audiant ipsum manu silentium iudicit suam sententiam promulgat quam omnes acclamant firmiter tenere. Ita finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa. Hoc est etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Qo. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=29&chapitre=29_12)

Notes :