Glossa ordinaria

Capitulum 5

Numérotation du verset Qo. 5,1 

Ne temere quid loquaris
neque cor tuum sit velox ad proferendum
Sermonem coram Deo.
Deus enim in celo et tu super terram
idcirco sint pauci
sermones tui.
Numérotation du verset Qo. 5,2 

Multas curas
sequuntur somnia et in multis sermonibus invenietur1 stultitia.
1 invenietur] invenitur Weber
Numérotation du verset Qo. 5,3 

Si
quid vovisti Deo
ne moreris reddere.
Displicet enim ei infidelis
et stulta
promissio sed quecumque2 voveris
2 quecumque] quodcumque Weber
redde.
Numérotation du verset Qo. 5,4 

Multoque melius est non vovere quam post votum promissa non reddere3.
3 reddere] complere Weber
Numérotation du verset Qo. 5,5 

Ne dederis os tuum
ut peccare faciat carnem tuam neque dicas coram angelo non est providentia
ne forte iratus Dominus4 super sermones tuos5 dissipet cuncta opera manuum tuarum.
4 Dominus] Deus Weber |
5 sermones tuos] sermone tuo Weber |
Numérotation du verset Qo. 5,6 

Ubi multa sunt somnia, plurime sunt6 vanitates
6 sunt] om. Weber
et sermones innumeri.
Tu vero Deum
time.
Numérotation du verset Qo. 5,7 

Si
videris calumnias
Egenorum
et violenta iudicia
et subverti
iustitiam in provincia,
non mireris super hoc negotio quia excelso
excelsior alius7 est et super hos
7 excelsior alius] inv. Weber
quoque eminentiores sunt alii
Numérotation du verset Qo. 5,8 

Et
insuper universe terre rex imperat servienti.
Numérotation du verset Qo. 5,9 

Avarus non implebitur pecunia
et qui amat divitias
fructus non capiet ex eis.
Et hoc ergo vanitas.
Numérotation du verset Qo. 5,10 

Ubi multe sunt opes multi et qui comedunt8 eas.
8 comedunt] -dant Weber
Et
quid prodest possessori
nisi quod cernit divitias oculis suis ?
Numérotation du verset Qo. 5,11 

Dulcis est
Somnus
Operanti
sive parum sive multum
comedat ; saturitas autem divitis
non sinit eum dormire9.
9 eum d.] inv. Weber
Numérotation du verset Qo. 5,12 

Est et alia infirmitas pessima
quam vidi sub sole. Divitie
conservate in malum
domini sui.
Numérotation du verset Qo. 5,13 

Pereunt
enim in
afflictione pessima.
Generavit filium qui in summa egestate erit.
Numérotation du verset Qo. 5,14 

Sicut
egressus est nudus de utero matris sue
sic revertetur
et nihil auferet secum
de labore suo.
Numérotation du verset Qo. 5,15 

Miserabilis prorsus infirmitas. Quomodo venit sic revertetur. Quid ergo
prodest ei quod laboravit
in ventum.
Numérotation du verset Qo. 5,16 

Cunctis diebus vite sue comedit
in tenebris
et in curis multis et in erumna atque tristitia.
Numérotation du verset Qo. 5,17 

Hoc itaque mihi visum bonum est10 ut comedat quis et bibat et fruatur letitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numero11 dierum vite sue quos dedit ei Deus et hec est pars illius.
10 b. e.] inv. Weber |
11 numero] -rum Weber |
Numérotation du verset Qo. 5,18 

Et omni homini cui dedit Deus divitias
atque substantiam potestatemque ei tribuit
ut comedat
ex eis et fruatur parte sua et letetur de labore suo :
hoc est donum Dei.
Numérotation du verset Qo. 5,19 

Non enim satis recordabitur dierum vite sue eo quod Deus occupet
Deliciis
cor eius.

Capitulum 5

Numérotation du verset Qo. 5,1 
interl.| sicut Iudei qui dixerunt omnia quacumque precepit nobis faciemus et adoraverunt vitulum
neque cor tuum sit velox ad proferendum
interl.| vovendo Deo vel de divinitate disputando
Sermonem coram Deo.
interl.| voti vel nimis inquisite divinitatis
Deus enim in celo et tu super terram
interl.| non comprehendes eum quia quantum distat celum a terra tantum nostra scientia ab illius natura
marg.| DEUS  ENIM  IN  CELO etc. Qui omnia audit et videt et stulticiam tuam arguit quamvis ipse in celo et tu in terra.
idcirco sint pauci
interl.| considerati
sermones tui.
interl.| de Deo de quo et vera dicere periculosum est
Numérotation du verset Qo. 5,2 
interl.| quia
sequuntur somnia et in multis sermonibus invenietur1 stultitia.
1 invenietur] invenitur Weber
interl.| in multiloquio peccatum non deerit
marg.| MULTAS  CURAS etc. quasi sicut qui multa cogitat ipsa frequentur somniat sic in stulticiam recidit qui ultra sed Deo disputat. Vel quia modo videmus per speculum et in enigmate et quasi per somnum estimamus nos tenere quod non habemus et tamen nihil habemus.
Numérotation du verset Qo. 5,3 
Si
interl.| autem
quid vovisti Deo
interl.| in baptismo
ne moreris reddere.
interl.| quia dies Domini sicut fur in nocte veniet
Displicet enim ei infidelis
interl.| non impleta
et stulta
interl.| indiscreta
promissio sed quecumque2 voveris
2 quecumque] quodcumque Weber
interl.| «Vovete et reddite Domino Deo vestro t<erribili>«.a
a Cf. Ps. 72, 12-13 : « Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu eius affertis munera. Terribili et ei qui aufert spiritum principum ».
redde.
interl.| cito
Numérotation du verset Qo. 5,4 
Multoque melius est non vovere quam post votum promissa non reddere3.
3 reddere] complere Weber
marg.| MULTOQUE  MELIUS. Sicut Iudei qui dixerunt omnia quecumque precepit nobis Deus faciemus et adoraverunt vitulum.
Numérotation du verset Qo. 5,5 
Ne dederis os tuum
interl.| ne ultra quam potes voveas
ut peccare faciat carnem tuam neque dicas coram angelo non est providentia
interl.| quasi ne putes omnia casu agi nihil a Deo provideri
marg.| NE  DEDERIS  OS  TUUM etc. Quasi ne dicas te ex infirmitate carnis tue peccare tamquam reflectens culpam in auctorem. Unde : ne declines cor meum in verba malitie ad excusandas excusationes in peccatis.
marg.| CORAM  ANGELO. Qui astat unicuique et omnia Deo nuntiat ne putes omnia latem Deum .
ne forte iratus Dominus4 super sermones tuos5 dissipet cuncta opera manuum tuarum.
4 Dominus] Deus Weber
5 sermones tuos] sermone tuo Weber
interl.| etiam bona opera et tradat te in reprobum sensum
Numérotation du verset Qo. 5,6 
Ubi multa sunt somnia, plurime sunt6 vanitates
6 sunt] om. Weber
interl.| somnia ne cures quia vana sunt
marg.| UBI  MULTA  SUNT etc. Quasi ne dederis os tuum etc. quia hec vita est quasi somnia et multa videntur vera que sunt falsa sic et excusatio tua.
et sermones innumeri.
Tu vero Deum
interl.| non somnia
time.
interl.| iudicem peccati quia voluntarii ubi enim non est voluntas non est peccatum
Numérotation du verset Qo. 5,7 
Si
interl.| tamen
videris calumnias
interl.| ab impiis
Egenorum
interl.| beati pauperes spiritu
et violenta iudicia
interl.| potentum
et subverti
interl.| a iudicibus
iustitiam in provincia,
interl.| tamquam Deus non videat vel iniuste agat
non mireris super hoc negotio quia excelso
interl.| tyranno
excelsior alius7 est et super hos
7 excelsior alius] inv. Weber
interl.| tyrannos
quoque eminentiores sunt alii
interl.| angeli qui prohiberent nisi tempus exspectarent
marg.| SI  VIDERIS etc. Ac si dicat : ne dicas coram angelo non est providentia quod est contra eos qui omnia casibus agi putant et Dei providentiam negant. Si tamen videris calumnias egenorum etc.
Numérotation du verset Qo. 5,8 
Et
interl.| nunc
insuper universe terre rex imperat servienti.
interl.| Dominus cuncta providet et gubernat cui cuncta serviunt vel invita
marg.| UNIVERSE  TERRE. Deus patiens et redditor qui dicit : cum accepero tempus ego iustitias iudicabo.
Numérotation du verset Qo. 5,9 
Avarus non implebitur pecunia
interl.| semper avarus eget
et qui amat divitias
interl.| non dicit qui habet
fructus non capiet ex eis.
interl.| nec sibi sustinet inde benefacere
Et hoc ergo vanitas.
Numérotation du verset Qo. 5,10 
interl.| quia
Ubi multe sunt opes {Erfurt, t. 3, f. 25ra   ; facsim., t. 2, p. 701a} multi et qui comedunt8 eas.
8 comedunt] -dant Weber
interl.| servi et ancille et alii necessarii qui devorant congregata
Et
interl.| ergo
quid prodest possessori
interl.| qui non plus aliis utitur eis
nisi quod cernit divitias oculis suis ?
interl.| ut tantulus sitiens in mediis undis
Numérotation du verset Qo. 5,11 
Dulcis est
interl.| enim
Somnus
interl.| requies eterna sitienti
Operanti
interl.| bona
interl.| fatigato
sive parum sive multum
interl.| faciens qua predicat
comedat ; saturitas autem divitis
interl.| superba scientia inflat
non sinit eum dormire9.
9 eum d.] inv. Weber
interl.| cibis curisque gravatum
marg.| DULCIS  EST  SOMNUS etc. Divitem avarum quem descripserat comparat operanti qui sine cura dormit non distentus in nimietate cibi cui post laborem gratus est somnus et cibus simplex et modicus minus onerosus et cito digeritur. Dives autem epulis distentus curis anxius aut vix aut numquam somno fruitur.
marg.| Beati pauperes spiritu beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi Deum videbunt.
marg.| Ve vobis divites qui habetis consolationem vestram.
Numérotation du verset Qo. 5,12 
Est et alia infirmitas pessima
interl.| divitis avari
quam vidi sub sole. Divitie
interl.| scilicet
conservate in malum
interl.| periculum
domini sui.
marg.| EST  ET  ALIA  INFIRMITAS. Possumus hec de philosophis vel hereticis et eorum sectis vel disciplinis legere qui in malum suum et suorum complicum falsa dogmata congregant unde fructum non capiant nec suis imitatoribus relinquant sed omnes bonis operibus nudi in terram revertentur et manentes in tenebris ignorantie quia abiecerunt lumen vere sapientie omnes labores suos perdant cum scriptum sit perdam sapientiam sapientum etc.
Numérotation du verset Qo. 5,13 
Pereunt
interl.| ei et heredi
enim in
interl.| ipsius
afflictione pessima.
interl.| enim
Generavit filium qui in summa egestate erit.
interl.| amissis divitiis patris
Numérotation du verset Qo. 5,14 
Sicut
interl.| uterque
egressus est nudus de utero matris sue
interl.| nudus egressus sum de utero matris nudus revertar
sic revertetur
interl.| in terram
et nihil auferet secum
interl.| moriens
de labore suo.
Numérotation du verset Qo. 5,15 
Miserabilis prorsus infirmitas. Quomodo venit sic revertetur. Quid ergo
interl.| quasi nihil
prodest ei quod laboravit
interl.| congregando divitias
in ventum.
interl.| vanum
Numérotation du verset Qo. 5,16 
Cunctis diebus vite sue comedit
interl.| panis absconditus suavior
in tenebris
interl.| meroris
et in curis multis et in erumna atque tristitia.
Numérotation du verset Qo. 5,17 
Hoc itaque mihi visum bonum est10 ut comedat quis et bibat et fruatur letitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numero11 dierum vite sue quos dedit ei Deus et hec est pars illius.
10 b. e.] inv. Weber
11 numero] -rum Weber
marg.| HOC  ITAQUE etc. Melius dicit ei esse qui presentibus fruitus bonis in letitia et iocunditate hic est enim vel parva voluptas ibi sollicitudo et miseria et «thesaurizat et ignorat cui congregabit ea»b. Melius est autem spiritualem escam et potum et letitiam a Deo datam intelligere et videre bonitatem Domini et habere iocunditatem cordis in labore bonorum operum spe future retributionis et hec pars nostra quamvis non plena donec videamus facie ad faciem cuius visio perfecta beatitudo. Et notandum quod hec occupatio hec bona intentio spiritualis est et vera letitia quam inspirat Dei gratia in adiuvando bona opera.
b Ps. 38, 7.
Numérotation du verset Qo. 5,18 
Et omni homini cui dedit Deus divitias
interl.| bonorum
atque substantiam potestatemque ei tribuit
interl.| «Sine me nihil potestis facere»c
c Io. 15, 5.
ut comedat
interl.| spe
ex eis et fruatur parte sua et letetur de labore suo :
interl.| spe retributionis
interl.| quia
hoc est donum Dei.
Numérotation du verset Qo. 5,19 
Non enim satis recordabitur dierum vite sue eo quod Deus occupet
interl.| inspirando
Deliciis
interl.| spiritualibus
cor eius.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Qo. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=29&chapitre=29_5)

Notes :