<29.461b> Prologus ‘Gregorius quo modo’
Numérotation du verset
Qo. Prol.461b,1
¶
Incipit prologus Hieronymi super Ecclesiasten. -
Gregorius quo modo liber Ecclesiastes legendus sit et exponendus sic dicit : « Ecclesiastes autem proprie concionator dicitur. In concione vero sententia proponitur per quam tumultuose turbe seditio comprimatur. Et cum multi diversa sentiant per concionatoris rationem ad unam sententiam perducuntur. Hic igitur liber id<e>o concionator dicitur quia in eo Salomon tumultuantis turbe sensum suscipit ut ea per inquisitionem dicat que fortasse per temptationem imperita mens sentiat. Nam quot sententias per inquisitionem movet tot personas in se suscipit. « Sed concionator verax velut extensa manu omnium tumultus sedat et ad unam sententiam revocat cum in fine aita : « Finem loquendi omnes pariter audiamus. Deum time et mandata eius observa. Hoc est enim ».
a Qo. 12, 13.
¶Codd. : (RB-461)
P10431,
-178r
. ¶Nota : Ce prologue est un unicum, extrait des
Dialogues
de Grégoire le Grand et transmis par une bible portative d’origine insulaire qui contient une collection de prologues atypiques. Le manuscrit est sur le continent depuis le 14e siècle d’après la Le copiste a manifestement développé certaines abréviations de manière erronée :
autem
delectatione
au lieu de
a
delectatione
,
ideo
pour
idcirco
etc. Il a été signalé par Samuel Berger (n°141) qui n’en précisait pas la source et n’en connaissait pas d’autre témoin. D. De Bruyne ne cite pas le manuscrit et n’en a pas collationné les pièces. [MM2025]
Numérotation du verset
Qo. Prol.461b,2
¶In hoc autem quod dicit « Finem loquendi omnes pariter audiamus », innuitur quod solus locutus non est. Sunt ergo alia in hoc libro que per inquisitionem moventur. Alia que per rationem satisfaciunt, alia que ex temptanti profert animo et mundo adhuc dedito. Alia in quibus ea que rationis sunt disserat atque animum autem delectatione compescat. Namque ait : « Hoc itaque visum est mihi bonum ut comedat quis et bibat » etc. et post b : « Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii ». Illud ex infirmitate, hoc ex ratione similiter etiam diversas cogitationum temptationes exponens dicit
c : « Unus interitus est hominis et iumentorum » etc. Et post
d:"Quid amplius habet sapiens iusto nisi ut pergat illuc ubi est vita ?" Has autem personas diligenter lector inspiciat ne in Epicuri dogma incurrat. Explicit prologus. e
b Qo. 7, 3.
c Qo. 3, 19.
d Cf. Qo. 6, 8.
e
¶Fons :
lin. 1 : “Gregorius. Salomonis liber, in quo haec scripta sunt, ecclesiastes appellatus est, ecclesiastes autem proprie concionator dicitur. In concione uero sententia promitur, per quam
tumultuosa
turbae seditio conprimatur, et cum multi diuersa
sentiunt,
per concionantis rationem ad unam sententiam perducuntur. Hic igitur liber
idcirco
concionator dicitur, quia salomon in eo quasi tumultuantis turbae suscepit sensum, ut ea per inquisitionem dicat, quae fortasse per temptationem inperita mens sentiat. Nam quot sententias quasi per inquisitionem
mouit, quasi tot in se personas diuersorum suscepit. Sed concionator uerax, uelut extensa manu, omnium tumultus sedat eos que ad unam sententiam reuocat, cum in
eiusdem libri termino
ait: finem loquendi omnes pariter audiamus: deum time et mandata eius obserua: hoc est enim omnis homo. Si enim in libro eodem per locutionem suam multorum personas non susceperat, cur ad audiendum loquendi finem se cum pariter omnes admonebat? Qui igitur in fine libri dicit: omnes pariter audiamus, ipse sibi testis est, quia in se multorum personas suscipiens, quasi solus locutus non est. Vnde et alia sunt, quae in libro eodem per inquisitionem mouentur, atque alia quae per rationem satisfaciunt; alia quae ex temptati profert animo
atque adhuc huius mundi delectationibus dediti,
alia uero in quibus ea quae rationis sunt disserat atque animum a delectatione conpescat. Ibi namque ait: hoc itaque mihi uisum est bonum, ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo. Et longe inferius subiungit: melius est ire ad domum luctus quam ad domum conuiuii. Si enim bonum est manducare et bibere, melius fuisse uidebatur ad domum conuiuii pergere quam ad domum luctus. Ex qua re ostenditur quia illud ex
infirmantium persona intulit, hoc uero ex
rationis definitione subiunxit. Nam ipsas protinus rationis causas edisserit, et de domo luctus quae sit utilitas ostendit, dicens: in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et uiuens cogitat quid futurus sit. Rursum illic scriptum est: laetare, iuuenis, in adolescentia tua. Et paulo post subditur: adolescentia enim et uoluptas uana sunt. Qui dum hoc postmodum uanum esse redarguit, quod prius admonuisse uidebatur, patenter indicat quia illa quasi ex desiderio carnali uerba intulit, haec uero ex iudicii ueritate subiunxit. Sicut ergo delectationem prius carnalium exprimens, curis postpositis denuntiat bonum esse manducare et bibere, quod tamen postmodum ex iudicii ratione reprehendit, cum esse melius dicit ire ad domum luctus quam ad domum conuiuii; et sicut laetari debere iuuenem in adolescentia sua quasi ex deliberatione carnalium proponit, et tamen postmodum per definitionem sententiae adolescentiam et uoluptatem uana esse redarguit, ita etiam concionator noster uelut ex mente infirmantium humanae suspicionis sententiam proponit, dum dicit: unus interitus est hominis et iumentorum, et aequa utriusque condicio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo iumentis amplius. Qui tamen ex definitione rationis suam postmodum sententiam profert, dicens: quid habet amplius sapiens stulto, et quid pauper, nisi ut pergat illuc, ubi est uita?”. [MM2025]
<29.461b> Prologus ‘Gregorius quo modo’
Numérotation du verset
Qo. Prol.461b,1
prol.|
¶A
Incipit prologus Hieronymi super Ecclesiasten. -
Gregorius quo modo liber Ecclesiastes legendus sit et exponendus sic dicit : « Ecclesiastes autem proprie concionator dicitur. In concione vero sententia proponitur per quam tumultuose turbe seditio comprimatur. Et cum multi diversa sentiant per concionatoris rationem ad unam sententiam perducuntur. Hic igitur liber id<e>o concionator dicitur quia in eo Salomon tumultuantis turbe sensum suscipit ut ea per inquisitionem dicat que fortasse per temptationem imperita mens sentiat. Nam quot sententias per inquisitionem movet tot personas in se suscipit. « Sed concionator verax velut extensa manu omnium tumultus sedat et ad unam sententiam revocat cum in fine aita : « Finem loquendi omnes pariter audiamus. Deum time et mandata eius observa. Hoc est enim ».
a Qo. 12, 13.
A
¶Codd. : (RB-461)
P10431,
f. 177v
-178r
. ¶Nota : Ce prologue est un unicum, extrait des
Dialogues
de Grégoire le Grand et transmis par une bible portative d’origine insulaire qui contient une collection de prologues atypiques. Le manuscrit est sur le continent depuis le 14e siècle d’après la
notice de la BnF.
Le copiste a manifestement développé certaines abréviations de manière erronée :
autem
delectatione
au lieu de
a
delectatione
,
ideo
pour
idcirco
etc. Il a été signalé par Samuel Berger (n°141) qui n’en précisait pas la source et n’en connaissait pas d’autre témoin. D. De Bruyne ne cite pas le manuscrit et n’en a pas collationné les pièces. [MM2025]
Numérotation du verset
Qo. Prol.461b,2
prol.|
¶In hoc autem quod dicit « Finem loquendi omnes pariter audiamus », innuitur quod solus locutus non est. Sunt ergo alia in hoc libro que per inquisitionem moventur. Alia que per rationem
/f. 178r/
satisfaciunt, alia que ex temptanti profert animo et mundo adhuc dedito. Alia in quibus ea que rationis sunt disserat atque animum autem delectatione compescat. Namque ait : « Hoc itaque visum est mihi bonum ut comedat quis et bibat » etc. et post b : « Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii ». Illud ex infirmitate, hoc ex ratione similiter etiam diversas cogitationum temptationes exponens dicit
c : « Unus interitus est hominis et iumentorum » etc. Et post
d:"Quid amplius habet sapiens iusto nisi ut pergat illuc ubi est vita ?" Has autem personas diligenter lector inspiciat ne in Epicuri dogma incurrat. Explicit prologus. e
b Qo. 7, 3.
c Qo. 3, 19.
d Cf. Qo. 6, 8.
e
¶Fons :
Gregorius Magnus
, Dialogorum libri IV (CPL 1713), lib. 4, c. 4, SChr 265
lin. 1 : “Gregorius. Salomonis liber, in quo haec scripta sunt, ecclesiastes appellatus est, ecclesiastes autem proprie concionator dicitur. In concione uero sententia promitur, per quam
tumultuosa
turbae seditio conprimatur, et cum multi diuersa
sentiunt,
per concionantis rationem ad unam sententiam perducuntur. Hic igitur liber
idcirco
concionator dicitur, quia salomon in eo quasi tumultuantis turbae suscepit sensum, ut ea per inquisitionem dicat, quae fortasse per temptationem inperita mens sentiat. Nam quot sententias quasi per inquisitionem
mouit, quasi tot in se personas diuersorum suscepit. Sed concionator uerax, uelut extensa manu, omnium tumultus sedat eos que ad unam sententiam reuocat, cum in
eiusdem libri termino
ait: finem loquendi omnes pariter audiamus: deum time et mandata eius obserua: hoc est enim omnis homo. Si enim in libro eodem per locutionem suam multorum personas non susceperat, cur ad audiendum loquendi finem se cum pariter omnes admonebat? Qui igitur in fine libri dicit: omnes pariter audiamus, ipse sibi testis est, quia in se multorum personas suscipiens, quasi solus locutus non est. Vnde et alia sunt, quae in libro eodem per inquisitionem mouentur, atque alia quae per rationem satisfaciunt; alia quae ex temptati profert animo
atque adhuc huius mundi delectationibus dediti,
alia uero in quibus ea quae rationis sunt disserat atque animum a delectatione conpescat. Ibi namque ait: hoc itaque mihi uisum est bonum, ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo. Et longe inferius subiungit: melius est ire ad domum luctus quam ad domum conuiuii. Si enim bonum est manducare et bibere, melius fuisse uidebatur ad domum conuiuii pergere quam ad domum luctus. Ex qua re ostenditur quia illud ex
infirmantium persona intulit, hoc uero ex
rationis definitione subiunxit. Nam ipsas protinus rationis causas edisserit, et de domo luctus quae sit utilitas ostendit, dicens: in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et uiuens cogitat quid futurus sit. Rursum illic scriptum est: laetare, iuuenis, in adolescentia tua. Et paulo post subditur: adolescentia enim et uoluptas uana sunt. Qui dum hoc postmodum uanum esse redarguit, quod prius admonuisse uidebatur, patenter indicat quia illa quasi ex desiderio carnali uerba intulit, haec uero ex iudicii ueritate subiunxit. Sicut ergo delectationem prius carnalium exprimens, curis postpositis denuntiat bonum esse manducare et bibere, quod tamen postmodum ex iudicii ratione reprehendit, cum esse melius dicit ire ad domum luctus quam ad domum conuiuii; et sicut laetari debere iuuenem in adolescentia sua quasi ex deliberatione carnalium proponit, et tamen postmodum per definitionem sententiae adolescentiam et uoluptatem uana esse redarguit, ita etiam concionator noster uelut ex mente infirmantium humanae suspicionis sententiam proponit, dum dicit: unus interitus est hominis et iumentorum, et aequa utriusque condicio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo iumentis amplius. Qui tamen ex definitione rationis suam postmodum sententiam profert, dicens: quid habet amplius sapiens stulto, et quid pauper, nisi ut pergat illuc, ubi est uita?”. [MM2025]
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Qo. Prologus ‘Gregorius quo modo’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=29&chapitre=29_Prol.461b)

Notes :