Capitulum 1
Numérotation du verset
Mal. 1,1
Onus verbi Domini ad Israel
in manu Malachie1.
1 Malachie
Tr1035 Rusch Clementina
] Malachi ΩL
Weber
Numérotation du verset
Mal. 1,2
Dilexi vos
dicit Dominus, et dixistis : In quo dilexisti nos ? Nonne frater erat Esau Iacob dicit2* Dominus et dilexi Iacob.
2 Dicit] sicut
Rusch
Numérotation du verset
Mal. 1,3
Esau autem odio habui et posui montes eius in solitudinem et hereditatem eius in dracones deserti.
Numérotation du verset
Mal. 1,4
Quod si dixerit Idumea, destructi
sumus sed
revertentes edificabimus
que destructa3 sunt, hec dicit Dominus exercituum.
3 destructa
Tr1035
Ω ΩL
Ed1530
Rusch Clementina
] deserta
Weber
Isti edificabunt et ego destruam et vocabuntur termini impietatis et populus cui iratus est Dominus usque in eternum.
Numérotation du verset
Mal. 1,5
Et oculi vestri videbunt et vos dicetis : Magnificetur Dominus super terminum Israel.
Numérotation du verset
Mal. 1,6
Filius honorat patrem et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus et si dominus ego sum ubi est timor meus, dicit Dominus exercituum ?
Ad vos
o sacerdotes
qui despicitis nomen meum et dixistis : In quo despeximus nomen tuum ?
Numérotation du verset
Mal. 1,7
Offertis super altare meum panem
pollutum4 et dicitis5 :
4 panem pollutum
Tr1035 Rusch Weber
]
inv.
ΩL
|
5 et dicitis]
om. Tr1035*
|
In quo polluimus te ?
In eo quod dicitis
mensa Domini despecta est.
Numérotation du verset
Mal. 1,8
Si
offeratis cecum ad immolandum nonne malum est ? Et si offeratis6* claudum et languidum
6 cecum ... offeratis
Tr1035
ΩL
Weber
]
om.
hom.
Rusch
nonne malum est ? Offer illud duci tuo si placuerit ei
aut si susceperit faciem tuam dicit Dominus exercituum.
Numérotation du verset
Mal. 1,9
Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri. De manu enim vestra factum est hoc
si quomodo suscipiat facies vestras7*, dicit Dominus exercituum.
7 vestras ΩL
Weber
] vestra
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
Mal. 1,10
Quis est8 in9 vobis qui10 claudat11 ostia12
8 est ΩF]
om.
ΩS
cum hebr. gr.
|
9 in ΩF] ex ΔM*
cum Phil. Cancel. (Ps. 88:13), Hug. de Sancto Caro (Ex. 12:1; Lc. 1:8)
|
10 in vobis – qui ΩF]
inv. Tr1035*
|vobis] nobis ΔL
|
11 claudat ΩF] cedat ΨD, claudit
Cor2
|
12 ostia ΩF] + mea
Cor2
(hebr. et anti. non habent
MEA
)
|
et incendat13
altare14 meum gratuito15 ?
13 incendat
Rusch
] incendit
Ed1455
|
14 altare meum] altarem meum ΔM, altare meo ΠL ΩM
cum Hieron. (cod. N)
, ad
praem.
ΨD,
cf. Hier. in expos. l. 304
|
15 gratuito] gratuitu
M*
ΦE*P²
S²
ΨD*
|
Non est mihi16 voluntas in vobis,17 dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam18 de manu vestra.
16 mihi] in ΩJ†
|
17 in vobis ΩF]
om. Q
|
18 suscipiam ΩF] suscipiet ΣT
|
Numérotation du verset
Mal. 1,11
Ab ortu enim solis usque ad occasum
magnum est nomen meum in gentibus
et19* in omni loco sacrificatur et offertur
19 et
Tr1035
ΩL
Weber
]
om. S Rusch
nomini meo oblatio munda quia magnum est20 nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.
20 est X Amiatinus M ΦR²P O ΘSAMG E ΓA ΨD
Tr1035
Ω ΩL
Rusch
Ed1530
Clementina
]
om.
Weber
etc.
Numérotation du verset
Mal. 1,12
Et vos polluistis illud
in eo quod dicitis : Mensa Domini contaminata est et quod superponitur contemptibile est cum igne21 qui illud devorat.
21 igne
Tr1035* Ω
L] igni
Tr1035² Weber
Numérotation du verset
Mal. 1,13
Et dixistis :
Ecce de labore et exsuflastis22* illud dicit Dominus exercituum. Et intulistis de rapinis claudum et languidum et intulistis munus. Numquid
22 et
Tr1035²
ΩL
Weber
]
om.
ΣT
E Rusch
| exsuflastis
Tr1035* Cor2
(hebr
.
) ΩL
Rusch Weber
] exsu(f)flavi
Amiatinus O
ΦE*RGP² ΘAMG
Cor2
(anti :
ET EXSUFFLAVI
; alii iuxta hebr. :
EXSUFLASTIS
, ego videlicet auctoritate, vos de merito)
suscipiam illud
de manu vestra dicit Dominus exercituum23 ?
23 exercituum
Rusch
(hapax)]
om.
ΩL
Weber
et apparatus
Numérotation du verset
Mal. 1,14
Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino.
Quia rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum
horribile in gentibus.
Capitulum 1
Numérotation du verset
Mal. 1,1
{t. 3 : Erfurt, f. 299ra ; facsim., p. 453a} Onus verbi Domini ad Israel
interl.|
Iudam et Beniamin ad quos solebat fieri sermo et visio Dei. A
marg.|
AD
ISRAEL. Quia pondus appellat, grave quidem significat. Sed quia subditur ad Israel, id est ad emendationem illius populi. In altero aperta1 inimicitiarum confessio est. In altero consolationis pars et amicitie. B
1 aperta]
om. Tr1035
marg.|
In manu
, id est operibus. In quorum enim manibus est iniquitas, et quorum manus plene sunt sanguine2, in his non fit sermo Dei, sed in his qui lavant manus inter innocentesa, unde dicitur : Sermo Dei3 factus est in manu Aggei vel Ieremie. C
a Cf.
Ps. 25, 6
;
Ps. 72, 13
.
2 plene sunt - sanguine]
inv. Tr1035
3 Dei] Domini
Tr1035
marg.|
Sciendum quod, abducto Israel, id est decem tribubus in captivitate, indifferenter pristino nomine et due tribus, id est Iudas et Beniamin appellantur Israel. D
in manu Malachie4.
4 Malachie
Tr1035 Rusch Clementina
] Malachi ΩL
Weber
interl.|
alii sic :
Onus verbi Domini ad Israel in manu Malachie prophete
E
marg.|
Malachias latine interpretatur angelus, id est nuntius. Quicquid enim dicebat quasi a Domino esset mandatum ita credebatur, et ita nomen eius Septuaginta interpretes transtulerunt, dicentes : Assumptio verbi Domini super Israel in manu angeli eius. Prophetavit autem novissimus in Babylone quando et Aggeus. F
marg.|
{t. 3 : Erfurt, f. 299ra ; facsim., p. 453a}
Onus verbi Domini
. Malachi interpretatur angelus meus. Unde Origenes eum angelum5 fuisse putat, secundum quod de Ioanne dicitur : Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, quod nos omnino non recipimus, ut angelus de celo veniens assumpserit corpus humanum, ut Israeli que a Domino mandata sunt loqueretur. Dicunt vero Hebrei hunc fuisse Esdram sacerdotem, et post Aggeum et Zachariam prophetasse, et ideo non habere titulum, quia liber Esdre dicit ipsum Esdram6 et alios secum ascendisse de Babylone, anno septimo Artaxerxis regis Persarum. Et ideo putant ipsum Esdram qui et Malachias sub Artaxerxe hanc prophetiam contexuisse. G
5 eum ang.]
inv. Tr1035
6 sacerdotem... Esdram]
om. hom. Tr1035
marg.|
Hic prophetatur grave pondus, quod Iudas pro peccatis portare compellitur, ut graviora peccata deponat, ut sentiat per tormenta, quem non senserat per beneficia, et ne pena videatur in suos iniusta, subiicit Dominus : Dilexi vos et ex dilectione corripio vos. H
marg.|
Ut cetera taceam, et quod de Babylonica captivitate nuper reduxi7, tractabo nunc8 que operatus sum in vobis ab ipsis cunabulis antequam Rebecca Esau et Iacob peperisset : in Iacob vos dilexi, in Esau Idumaeos odio habui. Nec solum dilexi Iacob, et Esau odio habui antequam nascerentur, sed in posteros eorum amorem et odium servavi. Quia montes Esau qui dicuntur Seir, redegi in solitudinem, et urbes desertas a serpentibus et bestiis obtineri feci. I
7 n. r.]
inv. Tr1035
8 nunc]
om. Tr1035
marg.|
Dilectio et odium Dei, vel ex prescientia nascitur futurorum, vel ex operibus, alioquin diligit Deus cuncta que creavit, sed eos proprie diligit qui vitiorum sunt hostes, et illos odit qui vitia amant, et destructa a Deo reedificare laborant. J
marg.|
Iudei falso sibi blandiuntur, per Edom Romanos, per Israel se prophetari, quod in consummatione seculi destructo romano imperio, id est Idumeo, regnum {t. 3 : Erfurt, f. 299rb ; facsim., p. 453b} orbis veniat ad Iudeos. K
marg.|
Allegorice. Israel vir vel sensus cernens Deum, vel directus cum Deo. A Deo diligitur qui vult dilectionis Dei in se scire rationem cui respondet Deus : Esau, id est vitia, et Iacob, id est virtutes ex uno cordis fonte procedere quia ex libertate arbitrii in utramque partem ut volumus declinamus, sed priora nascuntur vitia per infantiam et9 pueritiam et10 iuventutem, que post11 sequens etas corripit et supplantat. Maior frater hispidus, sanguinarius venatione silvis et bestiis delectatur. Minor enim12 simplex, innocenter habitat domum, Deus fines Idumee, id est terrene mentis et sanguinee, redigit in solitudinem, et nihil de terra sinit crescere et esse perpetuum. Quod si impudens malitia que sunt Dei sermone13 destructa, rursus edificare velit, Deus instaurata a vitiis destruit, et terminis hostium subversis, tunc videt oculus Israelis, et sancti qui dicunt : Magnificetur Dominus14 in terminis eourm qui Deum mente conspiciunt. L
9 et]
om. Tr1035
10 et]
om. Tr1035
11 post] postea
Tr1035
12 enim] lenis
vel
levis
Tr1035
13 Dei serm.]
inv. Tr1035
14 Dominus] Deus
Tr1035
Numérotation du verset
Mal. 1,2
Dilexi vos
dicit Dominus, et dixistis : In quo dilexisti nos ? Nonne frater erat Esau Iacob dicit15* Dominus et dilexi Iacob.
15 Dicit] sicut
Rusch
Numérotation du verset
Mal. 1,3
Esau autem odio habui et posui montes eius in solitudinem et hereditatem eius in dracones deserti.
Numérotation du verset
Mal. 1,4
Quod si dixerit Idumea, destructi
sumus sed
revertentes edificabimus
que destructa16 sunt, hec dicit Dominus exercituum.
16 destructa
Tr1035
Ω ΩL
Ed1455
Ed1530
Rusch Clementina
] deserta
Weber
interl.|
Domino predicente sciatis quod iram meam eterna eorum vastitas17 approbabitT
17 vastitas]
om. Tr1035
Isti edificabunt et ego destruam et vocabuntur termini impietatis et populus cui iratus est Dominus {t. 3 : Erfurt, f. 299rb ; facsim., p. 453b} usque in eternum.
interl.|
Odio meo rebus in Esau18 ostenso, amorem in vos, id est in Iacob factis approbabo, quia illis destructis19 videbunt oculi vestri et ex comparatione malorum que frater vester patitur Dei in vobis20 beneficia sentietis.U
18 meo... Esau] in Esau rebus
Tr1035
19 illis destructis]
inv. Tr1035
20 vobis] vos
Tr1035
Numérotation du verset
Mal. 1,5
Et oculi vestri videbunt et vos dicetis : Magnificetur Dominus super terminum Israel.
Numérotation du verset
Mal. 1,6
Filius honorat patrem et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus et si dominus ego sum ubi est timor meus, dicit Dominus exercituum ?
interl.|
Quamvis priusquam nasceremini in Iacob sicut filios vos amare cepi, tamen eligite quo vocabulo me nominetis, an pater vester sim an Dominus. Si pater vester sum offerte honorem et pietatem ; si Dominus, ne contemnatis sed timete. V
marg.|
Filius honorat patrem
. Loquitur ad eos qui reversi de Babylone nondum edificato templo21, nec extructa civitate permanebant in pristinis peccatis, Deum nec amore nec timore22 venerantes. Vult autem primum Deus ut filii eius simus, et bonum voluntate faciamus quod consequi volumus. Si autem hoc volumus saltem ut servos vos habeat, et a malis per tormentorum formidinem recedamus.W
21 templo]
om. Tr1035
22 nec am. – nec tim.]
inv. Tr1035
marg.|
Per spiritum adoptionis efficitur homo filius Dei, per spiritum servitutis in timore fit Dei servus. Filius honorat patrem sicut scriptum est : « Sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona et glorificent patrem vestrum qui in celis est23 ». Servus etiam honorat Dominum non eadem caritate qua filius. Sed24 Deus sciens differentiam servi et filii, a filio gloriam, a servo timorem qui est initium sapientie, expetit ut de timore servi ad gloriam filii transeamus.X
23 celis est]
inv. Tr1035
24 Sed] et
Tr1035
Ad vos
o sacerdotes
interl.|
qui passi servitutem debueratis ad Deum tota mente converti et nunc contemnitis, et eum quem occulta non fallunt ? Scissicamini quasi ignarum, ut vulnus conscientie impudenter dissimuletis. Vultis autem scire
in quo despexistis
,
offertis super altare meum panem pollutum
25
Z
25 in quo… transeamus]
om. Tr1035
qui despicitis nomen meum et dixistis : In quo despeximus nomen tuum ?
marg.|
AD
VOS O SACERDOTES. Corripit sermo divinus episcopos et ministros Ecclesie negligentes, vel omnes qui in Christo baptizati, Christi26 nomine censentur, cur nomen eius despiciant quibus aperit27 causas offense; polluit panem, id est corpus Christi, qui indignus accedit ad altare28, et mensam Domini, et si non scelerata voce, scelerato opere despicit. Vel doctor Ecclesie mensam divine Scripture polluit, si vel pro humana gloria, vel pro lucro temporali, vel favore seculi, auditoribus illam expendit.AA
26 Christi]
om. Tr1035
27 aperit] ab erit
Tr1035
28 accedit - ad altare]
inv. Tr1035
marg.|
Iuxta traditionem Hebreorum debebant sacerdotes panem propositionis, serere, metere, molere, coquere et nunc sumitis quoscumque de medio, et temerarie dictis : In quo polluimus ? Sed dum sacramenta violantur, ipse cuius est sacramentum violatur.AB
marg.|
Vel potest dici quod reversi de Babylone nondum extructo templo habitantes in ruinis Hierusalem non habentes altare prioris glorie putabant deesse sanctimoniam religionis, qua deerat ab initio sanctificationis.AC
Numérotation du verset
Mal. 1,7
Offertis super altare meum panem
pollutum29 et dicitis30 :
29 panem pollutum
Tr1035 Rusch Weber
]
inv.
ΩL
30 et dicitis]
om. Tr1035*
In quo polluimus te ?
In eo quod dicitis
mensa Domini despecta est.
Numérotation du verset
Mal. 1,8
Si
offeratis cecum ad immolandum nonne malum est ? Et si offeratis31* claudum et languidum
31 cecum ... offeratis
Tr1035
ΩL
Weber
]
om.
hom.
Rusch
interl.|
quacumque debilitate confectum32
AH
32 debilitate confectum]
om. Tr1035
nonne malum est ? Offer illud duci tuo si placuerit ei
interl.|
potius respueret, et sibi factam iniuriam putaret et offers Deo quod non auderes homini offerreAI
aut si susceperit faciem tuam dicit Dominus exercituum.
marg.|
Si offeratis cecum ad immolandum.33 Reversi de Babylone illicitas Deo victimas offerebant, caecas et claudas que in Levitico prohibebantur offerri. AJ
33 Si offeratis... immolandum]
om. Tr1035
marg.|
{t. 3 : Erfurt, f. 299va ; facsim., p. 454a} Allegorice.34 Caeca est anima victima que non illustratur Christi lumine. Clauda est rogantis oratio que duplici mente accedit adorandum, languida et omni infirmitate depressa que non habet Christum Dei virtutem et Dei sapientiam, huiusmodi preces si offerant35 Ecclesiarum principi aut cuilibet erudito, sapientique doctori nonne repudiabuntur ? AK
34 Allegorice]
om. Tr1035
35 offerant] offerantur
Tr1035
Numérotation du verset
Mal. 1,9
Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri. De manu enim vestra factum est hoc
si quomodo suscipiat facies vestras37*, dicit Dominus exercituum.
37 vestras ΩL
Weber
] vestra
cacogr. Rusch
interl.|
Ex hoc ostenditur acceptior Deo esse servitus illa que, in presenti, mercedem38 non postulat. AM
38 mercedem]
corr.
, meredem
cacogr. Rusch
marg.|
ET
NUNC
. Q
uia obtulistis debiles hostias et omnia que dixi fecistis, agite penitentiam si quomodo
misereatur
nostri Deus. Nullus enim ex ministris meis est, a maiore usque ad minimum, qui non accipiat a me mercedem laboris sui de decimis et de his que a populo offeruntur ? AN
Numérotation du verset
Mal. 1,10
Quis est39 in40 vobis qui41 claudat42 ostia43
39 est ΩF]
om.
ΩS
cum hebr. gr.
40 in ΩF] ex ΔM*
cum Phil. Cancel. (Ps. 88:13), Hug. de Sancto Caro (Ex. 12:1; Lc. 1:8)
41 in vobis – qui ΩF]
inv. Tr1035*
|vobis] nobis ΔL
42 claudat ΩF] cedat ΨD, claudit
Cor2
43 ostia ΩF] + mea
Cor2
(hebr. et anti. non habent
mea
)
et incendat44
{t. 3 : Erfurt, f. 299va ; facsim., p. 454a} altare45 meum gratuito46 ?
44 incendat
Rusch
] incendit
Ed1455
45 altare meum] altarem meum ΔM, altare meo ΠL ΩM
cum Hieron. (cod. N)
, ad
praem.
ΨD,
cf. Hier. in expos. l. 304
46 gratuito] gratuitu
M*
ΦE*P²
S²
ΨD*
Non est mihi47 voluntas in vobis,48 dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam49 de manu vestra.
47 mihi] in ΩJ†
48 in vobis ΩF]
om. Q
49 suscipiam ΩF] suscipiet ΣT
marg.|
NON
EST. Regula Scripturarum est ubi manifestissima prophetia de futuris texitur, per incerta allegorie non extenuare que scripta sunt. Increpat ergo sacerdotes Iudeorum qui offerunt non idonea ad immolandum, ut sciant carnalibus victimis spirituales successuras.AS
Numérotation du verset
Mal. 1,11
Ab ortu enim solis usque ad occasum
magnum est nomen meum in gentibus
interl.|
Undeb : Salvator pater, «manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi».AU
b Io. 17, 6.
et51* in omni loco sacrificatur et offertur
51 et
Tr1035
ΩL
Weber
]
om. S Rusch
nomini meo oblatio munda quia magnum est52 nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.
52 est X Amiatinus M ΦR²P O ΘSAMG E ΓA ΨD
Tr1035
Ω ΩL
Rusch
Ed1530
Clementina
]
om.
Ed1455
Weber
etc.
Numérotation du verset
Mal. 1,12
Et vos polluistis illud
marg.|
altare pollutum putatis et holocausta superposita et ignem qui devorat, nec intelligitis Deum non querere aurem et gemmas, et multitudinem hostiarum, sed offerentis devotionemAW
marg.|
Et cum nomen meum sit ita magnum futurum in gentibus, vos principes Iudeorum
illud polluistis
53 ; sic enim vaticinium futurorum texit ut presens tempus non deserat.AX
53 il. pol.] polluistis illud et polluitis
Tr1035
in eo quod dicitis : Mensa Domini contaminata est et quod superponitur contemptibile est cum igne54 qui illud devorat.
54 igne
Tr1035* Ω
L] igni
Tr1035² Weber
marg.|
ET
VOS. Propterea o sacerdotes Iudeorum in omni loco offertur mihi oblatio munda, et est magnum nomen in gentibus, quia
dicitis : Mensa Domini contaminata est
, quia deerat ornatus templi putabant reversi de Babylone, minorem esse cultum religionis, quos Dominus redarguit.AY
marg.|
Vel ita potest dici :
polluistis
nomen meum
in eo quod dicitis
: Quid prodest si offeramus optima? Qualiacumque offerantur igne sunt devoranda.AZ
Numérotation du verset
Mal. 1,13
Et dixistis :
interl.|
nec sufficit prioris sermonis impietas, sed dixistis etiam55
BA
55 d. e.]
inv. Tr1035
Ecce de labore et exsuflastis56* illud dicit Dominus exercituum. Et intulistis de rapinis claudum et languidum et intulistis munus. Numquid
56 et
Tr1035²
ΩL
Weber
]
om.
ΣT
E Rusch
| exsuflastis
Tr1035* Cor2
(hebr
.
) ΩL
Rusch Weber
] exsu(f)flavi
Amiatinus O
ΦE*RGP² ΘAMG
Cor2
(anti :
et exsufflavi
; alii iuxta hebr. :
exsuflastis
, ego videlicet auctoritate, vos de merito)
suscipiam illud
de manu vestra dicit Dominus exercituum57 ?
57 exercituum
Rusch
(hapax)]
om.
ΩL
Weber
et apparatus
marg.|
ET
DIXISTIS.
Dixistis
de captivitate reversi sumus, prede hostibus fuiumus, labore vie et paupertate attriti sumus, qualiacumque habemus offerimus, et hoc dicendo
exsufflastis
, id est per exsufflationem indigna fecistis vestra58 sacrificia, et ideo non suscipiam.BD
58 vestra] nostra
Tr1035
Numérotation du verset
Mal. 1,14
Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino.
marg.|
MALEDICTUS. Quicquid humanus animus in excusatione59 sui peccati potest invenire, et falsa satisfactione defendere, hoc providens divinus sermo, corrigit et condemnat, quasi : quia offertis languida, et hoc de rapinis et fletibus miserorum, et insuper dicitis : de labore et paupertate offerimus quod habemus, propterea audite quod infero :
Maledictus dolosus
his verbis ostendit, habere eos60 que optima sunt et offerre que mala sunt.BF
59 excusatione] excusationem
Tr1035
60 habere eos]
inv. Tr1035
Quia rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum
interl.|
etsi Iudei61 contemnant62*
61 Iudei] uideri
Tr1035
62 contemnant]
corr.,
contemnat
cacogr. Rusch
horribile in gentibus.
marg.|
Allegorice.63 Potest per maledictum et designari64 populus Iudeorum qui de grege sue gentis habebat masculum agnum «qui tollit peccata mundi65 »c, de quo fecerat votum quod venientem susciperet. Sed quando vidit66 herentem cornibus inter virgulta noluit eum67 immolare, id est suscipere, sed obtulit debile eligens Barraban per quem signatur diabolus, sed quia Christus erat rex magnus super omnia, ideo68 gentes nomen eius cum formidoloso honore venerantur. Aliter. Aliquando homo bene creatus a Deo, habet ingenium aptum sacris disciplinis, sed tradit luxurie et inertie, et habens masculum, offert debile, id est orationem aliqua animi pertubatione corruptam, hic sentiet in se esse completum quod scriptum est : {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 454b} Potentes potenter tormenta patientur.BG
c Io. 1, 29.
63 Allegorice]
om. Tr1035
64 designari] d<olosus> signari
Tr1035
65 peccata]
sic Rusch
66 vidit] videt
Tr1035
67 eum]
om. Tr1035
68 ideo]
om. Tr1035
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mal. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=51&chapitre=51_1)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mal. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=51&chapitre=51_1)
Notes :