Glossa ordinaria

Capitulum 1

Numérotation du verset Mal. 1,1 

Onus verbi Domini ad Israel
in manu Malachie1.
1 Malachie Tr1035 Rusch Clementina ] Malachi ΩL Weber
Numérotation du verset Mal. 1,2 

Dilexi vos
dicit Dominus, et dixistis : In quo dilexisti nos ? Nonne frater erat Esau Iacob dicit2* Dominus et dilexi Iacob.
2 Dicit] sicut Rusch
Numérotation du verset Mal. 1,3 

Esau autem odio habui et posui montes eius in solitudinem et hereditatem eius in dracones deserti.
Numérotation du verset Mal. 1,4 

Quod si dixerit Idumea, destructi
sumus sed
revertentes edificabimus
que destructa3 sunt, hec dicit Dominus exercituum.
3 destructa Tr1035 Ω ΩL Ed1530 Rusch Clementina ] deserta Weber
Isti edificabunt et ego destruam et vocabuntur termini impietatis et populus cui iratus est Dominus usque in eternum.
Numérotation du verset Mal. 1,5 

Et oculi vestri videbunt et vos dicetis : Magnificetur Dominus super terminum Israel.
Numérotation du verset Mal. 1,6 

Filius honorat patrem et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus et si dominus ego sum ubi est timor meus, dicit Dominus exercituum ?
Ad vos
o sacerdotes
qui despicitis nomen meum et dixistis : In quo despeximus nomen tuum ?
Numérotation du verset Mal. 1,7 

Offertis super altare meum panem
pollutum4 et dicitis5 :
4 panem pollutum Tr1035 Rusch Weber ] inv. ΩL |
5 et dicitis] om. Tr1035* |
In quo polluimus te ?
In eo quod dicitis
mensa Domini despecta est.
Numérotation du verset Mal. 1,8 

Si
offeratis cecum ad immolandum nonne malum est ? Et si offeratis6* claudum et languidum
6 cecum ... offeratis Tr1035 ΩL Weber ] om. hom. Rusch
nonne malum est ? Offer illud duci tuo si placuerit ei
aut si susceperit faciem tuam dicit Dominus exercituum.
Numérotation du verset Mal. 1,9 

Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri. De manu enim vestra factum est hoc
si quomodo suscipiat facies vestras7*, dicit Dominus exercituum.
7 vestras ΩL Weber ] vestra cacogr. Rusch
Numérotation du verset Mal. 1,10 

Quis est8 in9 vobis qui10 claudat11 ostia12
8 est ΩF] om. ΩS cum hebr. gr. |
9 in ΩF] ex ΔM* cum Phil. Cancel. (Ps. 88:13), Hug. de Sancto Caro (Ex. 12:1; Lc. 1:8) |
10 in vobis – qui ΩF] inv. Tr1035* |vobis] nobis ΔL |
11 claudat ΩF] cedat ΨD, claudit Cor2 |
12 ostia ΩF] + mea Cor2 (hebr. et anti. non habent MEA ) |
et incendat13 altare14 meum gratuito15 ?
13 incendat Rusch ] incendit Ed1455 |
14 altare meum] altarem meum ΔM, altare meo ΠL ΩM cum Hieron. (cod. N) , ad praem. ΨD, cf. Hier. in expos. l. 304 |
15 gratuito] gratuitu M* ΦE*P² ΨD* |
Non est mihi16 voluntas in vobis,17 dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam18 de manu vestra.
16 mihi] in ΩJ† |
17 in vobis ΩF] om. Q |
18 suscipiam ΩF] suscipiet ΣT |
Numérotation du verset Mal. 1,11 

Ab ortu enim solis usque ad occasum
magnum est nomen meum in gentibus
et19* in omni loco sacrificatur et offertur
19 et Tr1035 ΩL Weber ] om. S Rusch
nomini meo oblatio munda quia magnum est20 nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.
20 est X Amiatinus M ΦR²P O ΘSAMG E ΓA ΨD Tr1035 Ω ΩL Rusch Ed1530 Clementina ] om. Weber etc.
Numérotation du verset Mal. 1,12 

Et vos polluistis illud
in eo quod dicitis : Mensa Domini contaminata est et quod superponitur contemptibile est cum igne21 qui illud devorat.
21 igne Tr1035* Ω L] igni Tr1035² Weber
Numérotation du verset Mal. 1,13 

Et dixistis :
Ecce de labore et exsuflastis22* illud dicit Dominus exercituum. Et intulistis de rapinis claudum et languidum et intulistis munus. Numquid
22 et Tr1035² ΩL Weber ] om. ΣT E Rusch | exsuflastis Tr1035* Cor2 (hebr . ) ΩL Rusch Weber ] exsu(f)flavi Amiatinus O ΦE*RGP² ΘAMG Cor2 (anti : ET EXSUFFLAVI ; alii iuxta hebr. : EXSUFLASTIS , ego videlicet auctoritate, vos de merito)
suscipiam illud
de manu vestra dicit Dominus exercituum23 ?
23 exercituum Rusch (hapax)] om. ΩL Weber et apparatus
Numérotation du verset Mal. 1,14 

Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino.
Quia rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum
horribile in gentibus.

Capitulum 1

Numérotation du verset Mal. 1,1 
interl.| Iudam et Beniamin ad quos solebat fieri sermo et visio Dei. A
A ¶Codd. : Tr1035 (102r) Rusch
marg.| AD  ISRAEL. Quia pondus appellat, grave quidem significat. Sed quia subditur ad Israel, id est ad emendationem illius populi. In altero aperta1 inimicitiarum confessio est. In altero consolationis pars et amicitie. B
B ¶Codd. : Tr1035 (102rb) Rusch
1 aperta] om. Tr1035
marg.| In manu , id est operibus. In quorum enim manibus est iniquitas, et quorum manus plene sunt sanguine2, in his non fit sermo Dei, sed in his qui lavant manus inter innocentesa, unde dicitur : Sermo Dei3 factus est in manu Aggei vel Ieremie. C
C ¶Codd. : Tr1035 (102ra) Rusch
2 plene sunt - sanguine] inv. Tr1035
3 Dei] Domini Tr1035
marg.| Sciendum quod, abducto Israel, id est decem tribubus in captivitate, indifferenter pristino nomine et due tribus, id est Iudas et Beniamin appellantur Israel. D
D ¶Codd. : Tr1035 (102rb) Rusch | appellantur] appellentur Tr1035
in manu Malachie4.
4 Malachie Tr1035 Rusch Clementina ] Malachi ΩL Weber
interl.| alii sic : Onus verbi Domini ad Israel in manu Malachie prophete E
E ¶Codd. : Rusch  ; om. Tr1035
marg.| Malachias latine interpretatur angelus, id est nuntius. Quicquid enim dicebat quasi a Domino esset mandatum ita credebatur, et ita nomen eius Septuaginta interpretes transtulerunt, dicentes : Assumptio verbi Domini super Israel in manu angeli eius. Prophetavit autem novissimus in Babylone quando et Aggeus. F
F ¶Codd. : Rusch  ; om. Tr1035
marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 299ra ; facsim., p. 453a} Onus verbi Domini . Malachi interpretatur angelus meus. Unde Origenes eum angelum5 fuisse putat, secundum quod de Ioanne dicitur : Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, quod nos omnino non recipimus, ut angelus de celo veniens assumpserit corpus humanum, ut Israeli que a Domino mandata sunt loqueretur. Dicunt vero Hebrei hunc fuisse Esdram sacerdotem, et post Aggeum et Zachariam prophetasse, et ideo non habere titulum, quia liber Esdre dicit ipsum Esdram6 et alios secum ascendisse de Babylone, anno septimo Artaxerxis regis Persarum. Et ideo putant ipsum Esdram qui et Malachias sub Artaxerxe hanc prophetiam contexuisse. G
G ¶Codd. : Tr1035 (102rb) Rusch
5 eum ang.] inv. Tr1035
6 sacerdotem... Esdram] om. hom. Tr1035
marg.| Hic prophetatur grave pondus, quod Iudas pro peccatis portare compellitur, ut graviora peccata deponat, ut sentiat per tormenta, quem non senserat per beneficia, et ne pena videatur in suos iniusta, subiicit Dominus : Dilexi vos et ex dilectione corripio vos. H
marg.| Ut cetera taceam, et quod de Babylonica captivitate nuper reduxi7, tractabo nunc8 que operatus sum in vobis ab ipsis cunabulis antequam Rebecca Esau et Iacob peperisset : in Iacob vos dilexi, in Esau Idumaeos odio habui. Nec solum dilexi Iacob, et Esau odio habui antequam nascerentur, sed in posteros eorum amorem et odium servavi. Quia montes Esau qui dicuntur Seir, redegi in solitudinem, et urbes desertas a serpentibus et bestiis obtineri feci. I
I ¶Codd. : Tr1035 (102vb) Rusch
7 n. r.] inv. Tr1035
8 nunc] om. Tr1035
marg.| Dilectio et odium Dei, vel ex prescientia nascitur futurorum, vel ex operibus, alioquin diligit Deus cuncta que creavit, sed eos proprie diligit qui vitiorum sunt hostes, et illos odit qui vitia amant, et destructa a Deo reedificare laborant. J
J ¶Codd. : Tr1035 (102va) Rusch
marg.| Iudei falso sibi blandiuntur, per Edom Romanos, per Israel se prophetari, quod in consummatione seculi destructo romano imperio, id est Idumeo, regnum {t. 3 : Erfurt, f. 299rb ; facsim., p. 453b} orbis veniat ad Iudeos. K
K ¶Codd. : Tr1035 (102va) Rusch
marg.| Allegorice. Israel vir vel sensus cernens Deum, vel directus cum Deo. A Deo diligitur qui vult dilectionis Dei in se scire rationem cui respondet Deus : Esau, id est vitia, et Iacob, id est virtutes ex uno cordis fonte procedere quia ex libertate arbitrii in utramque partem ut volumus declinamus, sed priora nascuntur vitia per infantiam et9 pueritiam et10 iuventutem, que post11 sequens etas corripit et supplantat. Maior frater hispidus, sanguinarius venatione silvis et bestiis delectatur. Minor enim12 simplex, innocenter habitat domum, Deus fines Idumee, id est terrene mentis et sanguinee, redigit in solitudinem, et nihil de terra sinit crescere et esse perpetuum. Quod si impudens malitia que sunt Dei sermone13 destructa, rursus edificare velit, Deus instaurata a vitiis destruit, et terminis hostium subversis, tunc videt oculus Israelis, et sancti qui dicunt : Magnificetur Dominus14 in terminis eourm qui Deum mente conspiciunt. L
L ¶Codd. : Tr1035 (102r-v) Rusch
9 et] om. Tr1035
10 et] om. Tr1035
11 post] postea Tr1035
12 enim] lenis vel levis Tr1035
13 Dei serm.] inv. Tr1035
14 Dominus] Deus Tr1035
Numérotation du verset Mal. 1,2 
Dilexi vos
interl.| dum boni a malis amorem removiM
M ¶Codd. : Tr1035 (102r) Rusch
dicit Dominus, et dixistis : In quo dilexisti nos ? Nonne frater erat Esau Iacob dicit15* Dominus et dilexi Iacob.
15 Dicit] sicut Rusch
interl.| temeritate qua peccant obliti beneficiorum Dei respondentN
N ¶Codd. : Tr1035 (102v) Rusch
Numérotation du verset Mal. 1,3 
Esau autem odio habui et posui montes eius in solitudinem et hereditatem eius in dracones deserti.
interl.| alias : et posui Seir montes eius in solitudinem O
O ¶Codd. : Rusch ; om. Tr1035 (102v)
Numérotation du verset Mal. 1,4 
Quod si dixerit Idumea, destructi
interl.| quidemP
P ¶Codd. : Tr1035 (102v) Rusch
interl.| ad iram DeiQ
Q ¶Codd. : Tr1035 (102v) Rusch
sumus sed
interl.| rursumR
R ¶Codd. : Tr1035 (102v) Rusch
revertentes edificabimus
interl.| civitatesS
S ¶Codd. : Tr1035 (102v) Rusch
que destructa16 sunt, hec dicit Dominus exercituum.
16 destructa Tr1035 Ω ΩL Ed1455 Ed1530 Rusch Clementina ] deserta Weber
interl.| Domino predicente sciatis quod iram meam eterna eorum vastitas17 approbabitT
T ¶Codd. : Tr1035 (102v) Rusch
17 vastitas] om. Tr1035
Isti edificabunt et ego destruam et vocabuntur termini impietatis et populus cui iratus est Dominus {t. 3 : Erfurt, f. 299rb ; facsim., p. 453b} usque in eternum.
interl.| Odio meo rebus in Esau18 ostenso, amorem in vos, id est in Iacob factis approbabo, quia illis destructis19 videbunt oculi vestri et ex comparatione malorum que frater vester patitur Dei in vobis20 beneficia sentietis.U
U ¶Codd. : Tr1035 (102va) Rusch
18 meo... Esau] in Esau rebus Tr1035
19 illis destructis] inv. Tr1035
20 vobis] vos Tr1035
Numérotation du verset Mal. 1,5 
Et oculi vestri videbunt et vos dicetis : Magnificetur Dominus super terminum Israel.
Numérotation du verset Mal. 1,6 
Filius honorat patrem et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus et si dominus ego sum ubi est timor meus, dicit Dominus exercituum ?
interl.| Quamvis priusquam nasceremini in Iacob sicut filios vos amare cepi, tamen eligite quo vocabulo me nominetis, an pater vester sim an Dominus. Si pater vester sum offerte honorem et pietatem ; si Dominus, ne contemnatis sed timete. V
V ¶Codd. : Tr1035 (102v) Rusch
marg.| Filius honorat patrem . Loquitur ad eos qui reversi de Babylone nondum edificato templo21, nec extructa civitate permanebant in pristinis peccatis, Deum nec amore nec timore22 venerantes. Vult autem primum Deus ut filii eius simus, et bonum voluntate faciamus quod consequi volumus. Si autem hoc volumus saltem ut servos vos habeat, et a malis per tormentorum formidinem recedamus.W
W ¶Codd. : Tr1035 (102v) Rusch
21 templo] om. Tr1035
22 nec am. – nec tim.] inv. Tr1035
marg.| Per spiritum adoptionis efficitur homo filius Dei, per spiritum servitutis in timore fit Dei servus. Filius honorat patrem sicut scriptum est : « Sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona et glorificent patrem vestrum qui in celis est23 ». Servus etiam honorat Dominum non eadem caritate qua filius. Sed24 Deus sciens differentiam servi et filii, a filio gloriam, a servo timorem qui est initium sapientie, expetit ut de timore servi ad gloriam filii transeamus.X
X ¶Codd. : Tr1035 (102v) Rusch  
23 celis est] inv. Tr1035
24 Sed] et Tr1035
Ad vos
interl.| sermo dirigiturY
Y ¶Codd. : Tr1035 (102v) Rusch
o sacerdotes
interl.| qui passi servitutem debueratis ad Deum tota mente converti et nunc contemnitis, et eum quem occulta non fallunt ? Scissicamini quasi ignarum, ut vulnus conscientie impudenter dissimuletis. Vultis autem scire in quo despexistis ,   offertis super altare meum panem pollutum 25 Z
Z ¶Codd. : Tr1035 Rusch  
25 in quo… transeamus] om. Tr1035
qui despicitis nomen meum et dixistis : In quo despeximus nomen tuum ?
marg.| AD  VOS O  SACERDOTES. Corripit sermo divinus episcopos et ministros Ecclesie negligentes, vel omnes qui in Christo baptizati, Christi26 nomine censentur, cur nomen eius despiciant quibus aperit27 causas offense; polluit panem, id est corpus Christi, qui indignus accedit ad altare28, et mensam Domini, et si non scelerata voce, scelerato opere despicit. Vel doctor Ecclesie mensam divine Scripture polluit, si vel pro humana gloria, vel pro lucro temporali, vel favore seculi, auditoribus illam expendit.AA
AA ¶Codd. : Tr1035 (102v) Rusch
26 Christi] om. Tr1035
27 aperit] ab erit Tr1035
28 accedit - ad altare] inv. Tr1035
marg.| Iuxta traditionem Hebreorum debebant sacerdotes panem propositionis, serere, metere, molere, coquere et nunc sumitis quoscumque de medio, et temerarie dictis : In quo polluimus ? Sed dum sacramenta violantur, ipse cuius est sacramentum violatur.AB
AB ¶Codd. : Tr1035 (102vb) Rusch
marg.| Vel potest dici quod reversi de Babylone nondum extructo templo habitantes in ruinis Hierusalem non habentes altare prioris glorie putabant deesse sanctimoniam religionis, qua deerat ab initio sanctificationis.AC
AC ¶Codd. : Tr1035 Rusch  
Numérotation du verset Mal. 1,7 
Offertis super altare meum panem
interl.| propositionis. AD
AD ¶Codd. : Tr1035 (102v) Rusch
pollutum29 et dicitis30 :
29 panem pollutum Tr1035 Rusch Weber ] inv. ΩL
30 et dicitis] om. Tr1035*
In quo polluimus te ?
interl.| PolluitisAE
AE ¶Codd. : Tr1035 (102v) Rusch
In eo quod dicitis
interl.| opereAF
AF ¶Codd. : Tr1035 (102v) Rusch
mensa Domini despecta est.
Numérotation du verset Mal. 1,8 
Si
interl.| o ministri altarisAG
AG ¶Codd. : Tr1035 (102v) Rusch
offeratis cecum ad immolandum nonne malum est ? Et si offeratis31* claudum et languidum
31 cecum ... offeratis Tr1035 ΩL Weber ] om. hom. Rusch
interl.| quacumque debilitate confectum32 AH
AH ¶Codd. : Tr1035 (102v) Rusch
32 debilitate confectum] om. Tr1035
nonne malum est ? Offer illud duci tuo si placuerit ei
interl.| potius respueret, et sibi factam iniuriam putaret et offers Deo quod non auderes homini offerreAI
AI ¶Codd. : Tr1035 (102v) Rusch
aut si susceperit faciem tuam dicit Dominus exercituum.
marg.| Si offeratis cecum ad immolandum.33 Reversi de Babylone illicitas Deo victimas offerebant, caecas et claudas que in Levitico prohibebantur offerri. AJ
AJ ¶Codd. : Tr1035 (102v) Rusch
33 Si offeratis... immolandum] om. Tr1035
marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 299va ; facsim., p. 454a} Allegorice.34 Caeca est anima victima que non illustratur Christi lumine. Clauda est rogantis oratio que duplici mente accedit adorandum, languida et omni infirmitate depressa que non habet Christum Dei virtutem et Dei sapientiam, huiusmodi preces si offerant35 Ecclesiarum principi aut cuilibet erudito, sapientique doctori nonne repudiabuntur ? AK
AK ¶Codd. : Tr1035 (102v) Rusch
34 Allegorice] om. Tr1035
35 offerant] offerantur Tr1035
Numérotation du verset Mal. 1,9 
Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri. De manu enim vestra factum est hoc
interl.| quod36 improperavi vobisAL
AL ¶Codd. : Tr1035 (102v) Rusch
36 quod] quo Tr1035
si quomodo suscipiat facies vestras37*, dicit Dominus exercituum.
37 vestras ΩL Weber ] vestra cacogr. Rusch
interl.| Ex hoc ostenditur acceptior Deo esse servitus illa que, in presenti, mercedem38 non postulat. AM
AM ¶Codd. : Tr1035 (102v) Rusch
38 mercedem] corr. , meredem cacogr. Rusch
marg.| ET  NUNC   . Q uia obtulistis debiles hostias et omnia que dixi fecistis, agite penitentiam si quomodo   misereatur nostri Deus. Nullus enim ex ministris meis est, a maiore usque ad minimum, qui non accipiat a me mercedem laboris sui de decimis et de his que a populo offeruntur ? AN
AN ¶Codd. : Tr1035 (102v) Rusch
Numérotation du verset Mal. 1,10 
Quis est in vobis qui39 claudat ostia
39 in vobis - qui] inv. Tr1035*
interl.| + sicut ianitores AO
AO ¶Codd. : Tr1035 (102v) ; om. Rusch
et incendat {t. 3 : Erfurt, f. 299va ; facsim., p. 454a} altare meum gratuito ?
interl.| + supponat ignem ad cremanda holocausta AP
AP ¶Codd. : Tr1035 (102v) ; om. Rusch
Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra.
interl.| qui immundi40 offertis AQ
AQ ¶Codd. : Tr1035 (102v) Rusch
40 immundi] immunda Tr1035
interl.| sanguinem hircorum et taurorum, sed thymiania orationum AR
AR ¶Codd. : Tr1035 (102v) Rusch
marg.| NON  EST. Regula Scripturarum est ubi manifestissima prophetia de futuris texitur, per incerta allegorie non extenuare que scripta sunt. Increpat ergo sacerdotes Iudeorum qui offerunt non idonea ad immolandum, ut sciant carnalibus victimis spirituales successuras.AS
AS ¶Codd. : Tr1035 (102v) Rusch
Numérotation du verset Mal. 1,11 
Ab ortu enim solis usque ad occasum
interl.| non in una Iudea vel sola HierusalemAT
AT ¶Codd. : Tr1035 (102v) Rusch
magnum est nomen meum in gentibus
interl.| Undeb : Salvator pater, «manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi».AU
b Io. 17, 6.
AU ¶Codd. : Tr1035 (102v) Rusch
et41* in omni loco sacrificatur et offertur
41 et Tr1035 ΩL Weber ] om. S Rusch
interl.| in cerimoniis Christianorum AV
AV ¶Codd. : Rusch  ; om. Tr1035 (102v)
nomini meo oblatio munda quia magnum est42 nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.
42 est X Amiatinus M ΦR²P O ΘSAMG E ΓA ΨD Tr1035 Ω ΩL Rusch Ed1530 Clementina ] om. Ed1455 Weber etc.
Numérotation du verset Mal. 1,12 
Et vos polluistis illud
marg.| altare pollutum putatis et holocausta superposita et ignem qui devorat, nec intelligitis Deum non querere aurem et gemmas, et multitudinem hostiarum, sed offerentis devotionemAW
marg.| Et cum nomen meum sit ita magnum futurum in gentibus, vos principes Iudeorum illud polluistis 43 ; sic enim vaticinium futurorum texit ut presens tempus non deserat.AX
43 il. pol.] polluistis illud et polluitis Tr1035
in eo quod dicitis : Mensa Domini contaminata est et quod superponitur contemptibile est cum igne44 qui illud devorat.
44 igne Tr1035* Ω L] igni Tr1035² Weber
marg.| ET  VOS. Propterea o sacerdotes Iudeorum in omni loco offertur mihi oblatio munda, et est magnum nomen in gentibus, quia   dicitis : Mensa Domini contaminata est , quia deerat ornatus templi putabant reversi de Babylone, minorem esse cultum religionis, quos Dominus redarguit.AY
AY ¶Codd. : Tr1035 Rusch  
marg.| Vel ita potest dici : polluistis nomen meum   in eo quod dicitis : Quid prodest si offeramus optima? Qualiacumque offerantur igne sunt devoranda.AZ
AZ ¶Codd. : Rusch  , om. Tr1035
Numérotation du verset Mal. 1,13 
Et dixistis :
interl.| nec sufficit prioris sermonis impietas, sed dixistis etiam45 BA
BA ¶Codd. : Tr1035 Rusch  
45 d. e.] inv. Tr1035
Ecce de labore et exsuflastis46* illud dicit Dominus exercituum. Et intulistis de rapinis claudum et languidum et intulistis munus. Numquid
46 et Tr1035² ΩL Weber ] om. ΣT E Rusch | exsuflastis Tr1035* Cor2 (hebr . ) ΩL Rusch Weber ] exsu(f)flavi Amiatinus O ΦE*RGP² ΘAMG Cor2 (anti : et exsufflavi ; alii iuxta hebr. :   exsuflastis , ego videlicet auctoritate, vos de merito)
interl.| ergoBB
BB ¶Codd. : Tr1035 Rusch  
suscipiam illud
interl.| taleBC
BC ¶Codd. : Tr1035 Rusch  
de manu vestra dicit Dominus exercituum47 ?
47 exercituum Rusch (hapax)] om. ΩL Weber et apparatus
marg.| ET  DIXISTIS.   Dixistis de captivitate reversi sumus, prede hostibus fuiumus, labore vie et paupertate attriti sumus, qualiacumque habemus offerimus, et hoc dicendo   exsufflastis , id est per exsufflationem indigna fecistis vestra48 sacrificia, et ideo non suscipiam.BD
BD ¶Codd. : Tr1035 Rusch  
48 vestra] nostra Tr1035
Numérotation du verset Mal. 1,14 
Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino.
interl.| si non habes masculum non nocet tibi maledictioBE
BE ¶Codd. : Tr1035 Rusch  
marg.| MALEDICTUS. Quicquid humanus animus in excusatione49 sui peccati potest invenire, et falsa satisfactione defendere, hoc providens divinus sermo, corrigit et condemnat, quasi : quia offertis languida, et hoc de rapinis et fletibus miserorum, et insuper dicitis : de labore et paupertate offerimus quod habemus, propterea audite quod infero :   Maledictus dolosus his verbis ostendit, habere eos50 que optima sunt et offerre que mala sunt.BF
BF ¶Codd. : Tr1035 Rusch  
49 excusatione] excusationem Tr1035
50 habere eos] inv. Tr1035
Quia rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum
interl.| etsi Iudei51 contemnant52*
51 Iudei] uideri Tr1035
52 contemnant] corr., contemnat cacogr. Rusch
horribile in gentibus.
marg.| Allegorice.53 Potest per maledictum et designari54 populus Iudeorum qui de grege sue gentis habebat masculum agnum «qui tollit peccata mundi55 »c, de quo fecerat votum quod venientem susciperet. Sed quando vidit56 herentem cornibus inter virgulta noluit eum57 immolare, id est suscipere, sed obtulit debile eligens Barraban per quem signatur diabolus, sed quia Christus erat rex magnus super omnia, ideo58 gentes nomen eius cum formidoloso honore venerantur. Aliter. Aliquando homo bene creatus a Deo, habet ingenium aptum sacris disciplinis, sed tradit luxurie et inertie, et habens masculum, offert debile, id est orationem aliqua animi pertubatione corruptam, hic sentiet in se esse completum quod scriptum est : {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 454b} Potentes potenter tormenta patientur.BG
c Io. 1, 29.
BG ¶Codd. : Tr1035 Rusch  
53 Allegorice] om. Tr1035
54 designari] d<olosus> signari Tr1035
55 peccata] sic Rusch
56 vidit] videt Tr1035
57 eum] om. Tr1035
58 ideo] om. Tr1035



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mal. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=51&chapitre=51_1)

Notes :