Glossa ordinaria

<51.1b> Incipit prologus in Malachiam prophetam

Deus per Moysen populo Israel1 preceperat sacerdotes tabernaculi sui omni corporali vitio liberos2 hostias3 omni4 vitio vacuas sibi offerre. Quibus legem suam ad regendum populum ob hoc dederat, ut per sacrificiorum oblationem internuntii Dei et hominum facti populum preceptis5 celestibus facerent obedire. Unde sacerdotes angelos Dei esse hoc6* loco scriptura testatur. Sed quia7* tanti muneris gratiam contemnentes supradictus populus ac8 sacerdotes sacrificia vitio deturpata ipsi9* criminibus atque impietatibus maculati Deo offerre ceperunt. Ideo per Malachiam prophetam Deus populum10* Israel increpans ait : Dilexi vos, dicit11* Dominus12, et dixistis : In quo dilexisti nos ? Nonne frater erat Esau Iacob, dicit Dominus13, et dilexi Iacob, Esau autem odio habui ? Esau autem fratrem14 Iacob non iniqua15 aut spontanea voluntate odio habitum16* Deo, vel sine meriti gratia Iacob dilectum manifestum est, cum secundum prescientiam suam Esau quidem effusionem sanguinis fraterni concupiscere17 Iacob autem sui cognitione18 observandam legem desiderare cognosceret. Cuius rei gratia supradicto usus exemplo est19* dicensa :"Dilexi Iacob, Esau autem odio habui". Quamvis ex operibus memoratorum, quorum liber Geneseos meminit, in quo unusquisque eorum futurus erat20 proposito manifeste constet21, ut scriptum est : “Creverunt pueri et erat Esau homo agrestis sciens venari, Iacob autem homo simplex manens in tabernaculo. Nam reliqua que lectione comprehensa sunt prevaricationem populi Israel in observandis sacrificiis Dei increpationemque in eundem, quod deos alienos coluerit significant22. b
a Rm. 9, 13.
b BRUYNE, Préfaces, XI, n° 6.12, p. 143 (T = Sankt Gallen, 238 ; M = Philips 1659 ; θ = Paris, BnF, lat. 9380). Repertorium biblicum, n° 543.
<51.1> ¶Codd. : Tr1035 ² (108vb manu aliquantulum posteriori) ΩF ΩL Rusch , om. Edminor.
1 Israel] Israeli ΩF |
2 liberos ΩF] liberas Tr1035 |
3 hostias ΩF] + atque Tr1035 |
4 omni] sine ΩF |
5 preceptis] om. Tr1035 |
6 hoc Tr1035 ΩF ΩL] + in Rusch |
7 quia Tr1035 ΩF ΩL] qui Rusch |
8 ac] et ΩF |
9 ipsis Tr1035 ΩF ] ipsi ΩL Rusch |
10 populum Tr1035 ΩF ΩL ] + suum Rusch |
11 dicit Tr1035 ΩF ΩL] dixit Rusch |
12 Dominus] Deus ΩF (d9) |
13 Dominus] Deus ΩF (d9) |
14 fratrem ΩF] frater Tr1035 |
15 inique] inique Tr1035 |
16 habitum ΩF ΩL] + a Rusch |
17 concupiscere] concupisceret Tr1035 |
18 cognitione] cognitionem Tr1035 ΩL |
19 exemplo - est Tr1035 ΩF ΩL] inv. Rusch |
20 futurus – erat] inv . ΩF |
21 constet] constaret Tr1035 ΩL, constat ΩF |
22 Signficant] + Explicit prologus Tr1035 ΩL, def. ΩF |

<51.1b> Incipit prologus in Malachiam prophetam

prol.| {t. 3 : Erfurt, f. 298vb ; facsim., p. 452b} Deus per Moysen populo Israel preceperat sacerdotes tabernaculi sui omni corporali vitio liberos1 hostias2 omni vitio vacuas sibi offerre. Quibus legem suam ad regendum populum ob hoc dederat, ut per sacrificiorum oblationem internuntii Dei et hominum facti populum preceptis3 celestibus facerent obedire. Unde sacerdotes angelos Dei esse hoc in4 loco scriptura testatur. Sed qui5 tanti muneris gratiam contemnentes supradictus populus ac sacerdotes sacrificia vitio deturpata ipsi6 criminibus atque impietatibus maculati Deo offerre ceperunt. Ideo per Malachiam prophetam Deus populum suum7 Israel increpans ait : Dilexi vos, dixit8 Dominus, et dixistis : In quo dilexisti nos ? Nonne frater erat Esau Iacob, dicit Dominus, et dilexi Iacob, Esau autem odio habui ? Esau autem fratrem9 Iacob non iniqua10 aut spontanea voluntate odio habitum a11 Deo, vel sine meriti gratia Iacob dilectum manifestum est, cum secundum prescientiam suam Esau quidem effusionem sanguinis fraterni concupiscere12 Iacob autem sui cognitione13 observandam legem desiderare cognosceret. Cuius rei gratia supradicto usus est exemplo14 dicensa :"Dilexi Iacob, Esau autem odio habui". Quamvis ex operibus memoratorum, quorum liber Geneseos meminit, in quo unusquisque eorum futurus erat proposito manifeste constet15, ut scriptum est : “Creverunt pueri et erat Esau homo agrestis sciens venari, Iacob autem homo simplex manens in tabernaculo. Nam reliqua que lectione comprehensa sunt prevaricationem populi Israel in observandis sacrificiis Dei increpationemque in eundem, quod deos alienos coluerit significant16.A b
a Rm. 9, 13.
b Bruyne, Préfaces, XI, n° 6.12, p. 143 (T = Sankt Gallen, 238 ; M = Philips 1659 ; θ = Paris, BnF, lat. 9380). Repertorium biblicum, n° 543.
A <51.1> ¶Codd. : Tr1035 ² (108vb manu aliquantulum posteriori) ΩL Rusch , om. Edminor.
1 liberos] liberas Tr1035
2 hostias] + atque Tr1035
3 preceptis] om. Tr1035
4 in] om. Tr1035 ΩL
5 qui] quia Tr1035 ΩL
6 ipsi] ipsis Tr1035
7 suum] om. Tr1035 ΩL
8 dixit] dicit Tr1035 ΩL
9 fratrem] frater Tr1035
10 inique] inique Tr1035
11 a] om. ΩL
12 concupiscere] concupisceret Tr1035
13 cognitione] cognitionem Tr1035 ΩL
14 est exemplo] inv. Tr1035 ΩL
15 constet] constaret Tr1035 ΩL
16 Signficant] + Explicit prologus Tr1035 ΩL



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mal. Incipit prologus in Malachiam prophetam), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=51&chapitre=51_Prol.1b)

Notes :