Glossa ordinaria

Capitulum 4

Numérotation du verset Mal. 4,1 

Ecce enim
dies
veniet succensa quasi caminus
et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula. Et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, que non derelinquet1 eis radicem et germen.
1 derelinquet ΩSJ Rusch Ed1530 Clementina ] relinquet Weber
Numérotation du verset Mal. 4,2 

Et
orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitie
et sanitas in pennis eius.
Et2*
2 Et Cor2 (hebr. et anti.) Cor3 (hebr. anti.) ΩS Ω ( in ras. ) Weber etc.] om. Rusch
egrediemini et salietis
sicut vitulus3 de armento
3 vitulus] vituli Weber
Numérotation du verset Mal. 4,3 

et
calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum
in die qua ego facio dicit Dominus exercituum.
Numérotation du verset Mal. 4,4 

Mementote legis Moysi servi mei
quam mandavi ei in Oreb4
4 Oreb] Choreb Weber
ad omnem Israel
precepta
et iudicia.
Numérotation du verset Mal. 4,5 

Ecce5 mittam vobis Eliam prophetam antequam veniat dies Domini magnus et horribilis
5 Ecce] + ego Weber
Numérotation du verset Mal. 4,6 

et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum
ne forte veniam
et percutiam terram
anathemate6.
6 anathemate] + explicit malachi propheta Weber

Capitulum 4

Numérotation du verset Mal. 4,1 
interl.| Plenus inculcat de penis blasphemantium et de premiis timentium
dies
interl.| iudicii que sanctis lux, peccatoribus tenebre
veniet succensa quasi caminus
interl.| ad cremandos malos ut stipulam
et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula. Et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, que non derelinquet1 eis radicem et germen.
1 derelinquet ΩSJ Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] relinquet Weber
interl.| cum combusserit eos, non relinquit in eis radicem malitie
Numérotation du verset Mal. 4,2 
Et
interl.| illa impiis econtrario
orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitie
interl.| qui vere omnia iudicabit nec bona nec mala nec virtutes nec vitia latere patietur
et sanitas in pennis eius.
interl.| ut sanatos per penitentiam in humeris suis portet
Et2*
2 Et Cor2 (hebr. et anti.) Cor3 (hebr. anti.) ΩS Ω ( in ras. ) Ed1455 Weber etc.] om. Rusch
interl.| qui nunc seculo quasi carcere inclusi estis
egrediemini et salietis
interl.| tunc
sicut vitulus3 de armento
3 vitulus] vituli Weber
interl.| vel de vinculis relaxati
interl.| Undea : «Cupio dissolvi et esse cum Christo»
a Sententialiter ; cf. Phil. 1, 23-24 : « Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius | permanere autem in carne, necessarium propter vos », ut ref. Augustinus, Ambrosius, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815.
Numérotation du verset Mal. 4,3 
et
interl.| nec hoc fine letitie contenti calcabitis impios
calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum
interl.| dissoluti aridi, impotentes resistere
in die qua ego facio dicit Dominus exercituum.
marg.| Cum fuerit . Abraham cooperatione divine maiestatis dicitb :"Ego sum terra et cinis", ideo vidit solem iustitie. Qui vero superbe dixitc : “Ponam super sidera sedem meam et ero similis altissimo”, deducetur ad terram, et erit   cinis sub pedibus sanctorum   in die iudicii.d
b Cf. Gn. 18, 27 « Respondensque Abraham, ait : Quia semel cepi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis ».
c Is. 14, 14 (Vetus latina) ut ref. Hieronymus infra laud. ; cf. Clementina : « Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo »
d ¶Fons : Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Mal.), (Mal. 4), CCSL 76A, lin. 49-53 sqq. : « abraham locutus est ad dominum, comparatione diuinae maiestatis cinerem esse se sentiens: ego sum terra et cinis; et propterea uidebit solem iustitiae et requiescet inter medios eius cleros, atque ipso portante ad caelestia subleuabitur. qui uero per superbiam dixit: ponam super sidera sedem meam, ero similis altissimo, deducetur in terram, et erit quasi cinis sub sanctorum pedibus, cum dies domini aduenerit iudicantis ».
Numérotation du verset Mal. 4,4 
Mementote legis Moysi servi mei
interl.| ad spiritualem intelligentiam invitat
interl.| In futuro iuxta merita erit retributio, ergo dum est tempus merendi observate legem.
marg.| MEMENTOTE. Loquitur ad Israel, id est ad omnes qui Deum sensu cernunt. Undee : «Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt».
e Mt. 5, 8.
quam mandavi ei in Oreb4
4 Oreb] Choreb Weber
interl.| que est Sina
marg.| Oreb : siccitas quia per legem omnium vitiorum humor excoquitur.
ad omnem Israel
interl.| dirigendam
interl.| in qua sunt
precepta
interl.| quod agunt
et iudicia.
interl.| quod recipiant
Numérotation du verset Mal. 4,5 
Ecce5 mittam vobis Eliam prophetam antequam veniat dies Domini magnus et horribilis
5 Ecce] + ego Weber
marg.| ECCE  MITTAM. Iudei dicunt ante suum Christum Eliam esse venturum et omnia restauraturum. Unde et Christo in evangelio proponitur questio, quid est quod Pharisei dicunt quod Elias venturus est, cui ipse respondit : Elias quidem veniet, et iam venit in Elia Ioannem intelligens.
Numérotation du verset Mal. 4,6 
et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum
interl.| si Elias non ante cor patrum convertetur ad filios e  t cor 6   filiorum ad patres eorum , cum veniet dies Domini magnus iustis, horribilis impiis percutiet unus iudex non celum, non eos qui in celo versantur, sed   terram anathemate , id est eos qui faciunt opera terrena
6 et cor] etc. cacogr. Rusch
ne forte veniam
interl.| iudicaturus
et percutiam terram
interl.| separando oves ab hedis.
anathemate7.
7 anathemate] + explicit malachi propheta Weber
marg.| Post Moysen, id est legem spiritualiter servandam, dicit mittendum Eliam in quo prophetia signatur, quia antequam Dominus in iudicio percutiat terram anathemate , mittet chorum prophetarum qui significatur in Elia qui interpretatur Deus meus, et est de opido Thesbi, quod sonat conversio ad penitentiam, hic Elias convertet cor patrum, Abraam, Isaac et Iacob et ceterorum prophetarum ad instructionem posterorum de fide salvatoris, in quem et ipsi crediderunt   et cor filiorum ad patres , quia suscipient fidem quam illi habuerunt.
marg.| Vel cor patris ad filium, id est Dei ad omnem qui spiritum adoptionis acceperit, et   cor filiorum ad patres eorum . Unde Iudei et Christiani qui nunc inter se discrepant pari in Christum religione consentient.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mal. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=51&chapitre=51_4)

Notes :