Hugo de Sancto Caro

Capitulum 6

Numérotation du verset 2Mcc. 6,1 

Sed non post multum temporis misit rex senem quendam antiochenum qui compelleret Iudeos ut se transferrent a patriis et Dei legibus
Numérotation du verset 2Mcc. 6,2 

contaminare etiam quod in Hierosolymis erat templum et cognominare Iovis Olympii et in Garizin prout erant hii qui locum inhabitabant Iovis Hospitalis
Numérotation du verset 2Mcc. 6,3 

pessima autem universis et gravis malorum erat incursio
Numérotation du verset 2Mcc. 6,4 

nam templum luxuria et comesationibus erat plenum et scortantium cum meretricibus sacratisque edibus mulieres se ultro ingerebant intro ferentes ea que non licebat
Numérotation du verset 2Mcc. 6,5 

altare etiam plenum erat illicitis que legibus prohibebantur
Numérotation du verset 2Mcc. 6,6 

neque autem sabbata custodiebantur neque dies sollemnes patrii servabantur nec simpliciter se quisquam Iudeum esse confitebatur
Numérotation du verset 2Mcc. 6,7 

ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia et cum Liberi sacra celebrarentur cogebantur hedera coronati Libero circuire
Numérotation du verset 2Mcc. 6,8 

decretum autem exiit in proximas gentilium civitates suggerentibus Ptolomeis ut pari modo et ipsi adversus Iudeos agerent ut sacrificarent
Numérotation du verset 2Mcc. 6,9 

eos autem qui nollent transire ad instituta gentilium interficerent erat ergo videre miseriam
Numérotation du verset 2Mcc. 6,10 

due enim mulieres delate sunt natos suos circumcidisse quas infantibus ad ubera suspensis cum publice per civitatem circumduxissent per muros precipitaverunt
Numérotation du verset 2Mcc. 6,11 

alii vero ad proximas coeuntes speluncas et latenter sabbati diem celebrantes cum indicati essent Philippo flammis succensi sunt eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium ferre
Numérotation du verset 2Mcc. 6,12 

obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt ne abhorrescant propter adversos casus sed reputent ea que acciderunt non ad interitum sed ad correptionem generis esse nostri
Numérotation du verset 2Mcc. 6,13 

etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere sed statim ultiones adhibere magni beneficii est indicium
Numérotation du verset 2Mcc. 6,14 

non enim sicut in aliis nationibus Dominus patienter exspectat ut eas cum iudicii dies venerit in plenitudine peccatorum puniat
Numérotation du verset 2Mcc. 6,15 

ita et in nobis statuit ut peccatis nostris in finem devolutis ita demum in nos vindicet
Numérotation du verset 2Mcc. 6,16 

propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet corripiens vero in adversis populum suum non derelinquit
Numérotation du verset 2Mcc. 6,17 

sed hec nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis iam autem veniendum est ad narrationem
Numérotation du verset 2Mcc. 6,18 

Igitur Eleazarus de primoribus scribarum vir etate provectus et vultu decorus aperto ore hians compellebatur carnem porcinam manducare
Numérotation du verset 2Mcc. 6,19 

at ille gloriosam mortem magis quam odibilem vitam amplectens voluntarie preibat ad supplicium
Numérotation du verset 2Mcc. 6,20 

intuens autem quemadmodum oportet accedere patienter sustinens destinavit non admittere illicita propter vite amorem
Numérotation du verset 2Mcc. 6,21 

hii autem qui asstabant iniqua miseratione commoti propter antiquam viri amicitiam tollentes eum secreto rogabant afferri carnes quibus vesci ei licebat et simularetur manducasse sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus
Numérotation du verset 2Mcc. 6,22 

ut hoc facto a morte liberaretur et propter veterem amicitiam hanc in eo facerent humanitatem
Numérotation du verset 2Mcc. 6,23 

at ille cogitationem cepit etatis ac senectutis sue eminentiam dignam et ingenuitatem nobilitatis canitiem atque a puero optime conversationis et secundum sancte et a Deo condite legis constituta respondit cito dicens premitti se velle in infernum
Numérotation du verset 2Mcc. 6,24 

non enim etatem nostram dignum est inquit fingere ut multi adolescentium arbitrati Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum
Numérotation du verset 2Mcc. 6,25 

et ipsi propter meam simulationem et propter modicum corruptibilis vite tempus decipiantur et per hoc maculam atque execrationem mee senectuti conquiram
Numérotation du verset 2Mcc. 6,26 

nam et si in presenti tempore suppliciis hominum eripiar sed manus Omnipotentis neque vivens neque defunctus effugiam
Numérotation du verset 2Mcc. 6,27 

quam ob rem fortiter vitam excedendo senectute quidem dignus apparebo
Numérotation du verset 2Mcc. 6,28 

adolescentibus autem exemplum forte relinquam si prompto animo ac fortiter pro gravissimis et sanctissimis legibus honesta morte perfungar his dictis confestim ad supplicium trahebatur
Numérotation du verset 2Mcc. 6,29 

hii autem qui eum ducebant et paulo ante fuerant mitiores in iram versi sunt propter sermones ab eo dictos quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur
Numérotation du verset 2Mcc. 6,30 

sed cum plagis perimeretur ingemuit et dixit Domine qui habes sanctam scientiam manifeste scis tu quia cum a morte possim liberari duros corporis sustineo dolores secundum animam vero propter timorem tuum libenter hec patior
Numérotation du verset 2Mcc. 6,31 

et iste quidem hoc modo vita decessit non solum iuvenibus sed et universe genti memoriam mortis sue ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens

Capitulum 6

Numérotation du verset 2Mcc. 6,1 
marg.| {5. 256va} Sed non post multum] Primo violationem templi sabbati, et legis tam in Hierusalem, quam in ceteris Iudee civitatibus describit. Secundo, legentes admonet, ne adversa hec quibus Dominus filios corripit abhorreant, ibi :   [Obsecro autem] Tertio, specialiter Martyrium Eleazari venerabilis senis enarrat, ibi :   [Iam autem veniendum] etc. Dicit ergo.
marg.| {a} Sed non post multum] Glossa Hec eadem in libro superiori referuntur, 1Mcc. 1.g.
marg.| {b} A patriis et Dei] id est a patribus custoditis, et a Deo datis.
Numérotation du verset 2Mcc. 6,2 
marg.| {c} Et cognominare Iovis] a statua Iovis, que in templo est posita, supra primo libro capitulo 1.g.a
a 1Mcc. 1.
marg.| {d} Olympii] A monte Olympo ubi colebatur dictus est Olympius, vel Olympiacus. Dicebatur etiam hospitalis, quia hospitibus favebat, ut dicebant. Unde Virgilius: Assis Iupiter hospitibus, nam te dare iura loquuntur.
marg.| {e} Et in Gazarim] Vera littera est in Garizim. Sic lege litteram. Misit rex senem, ut in Garizim templum, scilicet, quod erat ibi cognominaret Iovis hospitalis prout erant, hi, qui, etc. quia ipsi fuerant idololatre, et cultores Iovis.
marg.| Verior littera est prout petierunt. Narrat enim Iosephus et Magister in Historiis , quod rex Darius Arsami filius quendam Satrapam misit Samariam Sanaballath nomine, Cuteum genere, unde, et Samarite descenderunt qui filiam suam copulavit Manasse fratri summi Pontificis, qui Iaddus vocabatur, qui cum prohiberetur a Iaddo intrare sacrarium, nisi uxorem alienigenam dimitteret, dixit ad Sanaballath se propter filiam ipsius nolle privari iure sacerdotii, quod magnum erat. Tunc ille promisit ei, quod edificaret ei templum super montem Garizim, qui altior erat omnibus montibus Samarie, sed cum beneplacito regis. Eodem autem tempore vicit Alexander Macedo Darium sicut habitum est super primum librum, capitulo primo a.
marg.| Unde Sanaballath adepta gratia Alexandri, et licentia, edificavit templum super Garizim, quod permansit usque ad eversionem Romanorum, et constituit ibi sacerdotem Manassen.
marg.| Venit autem postea Alexander Hierusalem, et locum honoravit, et sacerdotes, et gentem, quod videntes Samarite confessi sunt se Iudeos esse tempore prosperitatis eorum, sed tempore Antiochi videntes eos mala pati, dicebant se, neque cognatos eorum, neque templum super Garizim maximi Dei esse, sicut prius fatebantur, miseruntque ad Antiochum Epistolas, et legatos.
marg.| Nostri maiores propter crebras provincie pestilentias secuti priscam quamdam superstitionem, consuetudinem fecerunt colendi, que dicitur apud Iudeos sabbatorum dies, edificantes autem in Garizim monte templum sine nomine, obtulerunt oblationes devotas, vobis autem {5. 256vb} malignitatem Iudeorum digne ulciscentibus, venientes ad nos iudices vestri, arbitrati sunt nos cognatos eorum, cum ab initio Sidones esse noscamur, petimus ergo te beneficum, et salvatorem, ut denuncies Apollonio, et Nicanori, ut nihil nos molestent, quasi Iudeis aliqua superstitione coniunctos, cum genere, et moribus probemur ab eis alieni. Templum autem in Garizim, quod adhuc sine cuiusquam Dei nomine constat Greci Iovis petimus appellatione dedicari. Et fecit Antiochus, quod petebant. Et hoc est, quod hic dicit, prout petierunt, etc.
Numérotation du verset 2Mcc. 6,5 
marg.| {f} Illicitis] hostiis gentium, immundis, supra 1. lib. cap. 1.g.
marg.| {h} Iudeum] sed Antiochenum, supra eod. 1.b. Eos qui erant in Hierosolymis Antiochenos scribere. Vel.
marg.| {g} Simpliciter] id est nullo addito, nullus se confitebatur Iudeum, sed Iudeum Antiochenum.
marg.| {i} Liberi] id est Bacchi, Glossa Liberum Deum vini Antiochus in Natali suo maxime celebrari iussit, quia illum natali suo favere credebat. Nam liberum a liberamento appellari volunt, quod quasi mares in coeundo per eius beneficium emissis seminibus liberentur, propter quod idem Liber muliebri, et delicato corpore pingitur. Dicunt enim mulieres ei attributas, et vinum, ad excitandam libidinem, sed ideo coronam vitteam, vel vitream, et cornu habet, quia cum grate, et moderate vinum bibitur, letitiam prestat, cum ultra modum, lites excitat, et quasi cornua dat.
marg.| {k} Libero] ad honorem liberi.
marg.| {l} Circuire] Choreizare.
marg.| {m} Ptolemeis] id est sequacibus Ptolemei, qui erat dux Celesyrie, ut dicitur inf. eod. 8.b.
marg.| {n} Erat ergo] contigebat ibi : [  videre miseriam]
marg.| {o} Due enim] Idem sine Nm. supra 1. lib. cap. 1.g.
marg.| {p} Delate] accusate.
marg.| {q} Quarum] Verior littera [  quas]
marg.| {r} Alii vero] ut Mathathias, et sui supra 1. lib. c. 2.g.
marg.| {s} Non ad interitum] quem enim diligit pater corripit, Prv. 3.b. Iud. 8.d. Et nos ergo non ulciscamur nos pro his, que patimur, etc.
marg.| {t} Ex sententia] secundum quod sentiunt, et cupiunt, vel secundum, quod sensus volunt.
marg.| {u} Expectat] Iob. 21.d. In diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur, Ier. 12.a. Congrega eos, quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis.
marg.| {x} Numquam quidem a nobis] Ps. 88. Misericordiam autem meam non dispergam ab eo.
marg.| {y} Misericordiam suam amovet] quod facit cum non corripit, Ex. 16.e. Recessit zelus, etc. {z}   Igitur Eleazarus] Glossa Iste Eleazarus senex, populum Christianum significat, quem Antichristus in fine mundi ad idololatriam {5.257ra} atque spurcitiam vite convertere sataget.
marg.| {a} Unus de primoribus] vel prioribus.
marg.| {b} At ille gloriosissimam mortem] Ps. 115. Pretiosa in conspectu Domini.
marg.| Hoc est quod dicit Paulus Act. 20.e.
marg.| Non facio animam meam pretiosiorem, quam me.
marg.| {c} Accedere patienter] ad Christum, ad mortem, ad coronam.
marg.| {d} Iniqua miseratione commoti] Hec est misericordia carnalis. Threnorum 5.b.b
b Lam. 5.
marg.| Manus mulierum ob misericordiam coxerunt filios suos, etc. Prv. 20.a.
marg.| Multi viri misericordes vocantur, etc. Os. 6.b. Misericordia vestra, quasi nubes matutina.
marg.| {e} Ut hoc facto] vel   [ficto]
marg.| {f} At ille cogitare cepit] Sir. 25.a.
marg.| Quam speciosum caniciei iudicium, etc.
marg.| {g} Premittit se velle] ante tempus, vel ante fratres, vel antequam comederet talia.
marg.| {h} In infernum] in limbum, vel in mortem.
marg.| {i} Fingere, ut multi] Abstinendum enim est, et a licitis propter fratres. Rm. 14.d. Noli propter escam destruere opus Dei, 1Cor. 8.d.
marg.| Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in eternum ne fratrem meum scandalizem.
marg.| {k} Et per hoc maculam] Iuxta illud Ecclesiastici 33.c.c
c Sir. 33.
marg.| Ne dederis maculam in gloriam tuam.
marg.| Sicut fecit Salomon, Sir. 47.c.
marg.| Dedisti maculam in gloria tua.
marg.| Tales faciunt, sicut, qui totam chartam bene scripsit, et postea infuso incausto totum deturpat.
marg.| {l} Atque execrationem mee senectuti conquiram] Sir. 25.a. Tres species odivit anima mea, etc. pauperem superbum, et divitem mendacem, et senem fatuum, et insensatum.
Numérotation du verset 2Mcc. 6,27 
marg.| {m} Senectute quidem dignus] Ps. 91. Senectus mea in misericordia uberi.
marg.| {5. 257rb} Bene uber est misericordia, qui animam suam dat pro proximis ad exemplum.
marg.| {n} Si prompto animo] non. Sed.
marg.| {o} Secundum animam] secundum rationem, licet grave sit secundum sensualitatem.
marg.| {p} Libenter hec patior] 2Cor. 12.c. Libenter gloriabor in infirmitatibus meis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Mcc. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=53&chapitre=53_6)

Notes :