Capitulum 3
Numérotation du verset
Eph. 3,1
Huius rei gratia,
ego1 Paulus vinctus
1 ego ΩF² (
marg.) Rusch Weber
]
om.
ΩF*
Iesu Christi2,
2 Iesu Christi]
inv. Weber
pro vobis gentibus,
Numérotation du verset
Eph. 3,2
si tamen audistis
dispensationem gratie Dei que data est mihi in vobis,
Numérotation du verset
Eph. 3,3
quoniam secundum revelationem
notum factum est mihi3
3 factum est mihi]
inv. Weber
sacramentum,
sicut supra scripsi
in brevi,
Numérotation du verset
Eph. 3,4
prout potestis legentes intelligere
prudentiam meam
in mysterio4 Christi,
4 mysterio
Weber
] ministerio
G (P11553) Cava
Numérotation du verset
Eph. 3,5
quod
aliis generationibus
non est agnitum
filiis hominum, sicuti
nunc revelatum est
sanctis apostolis eius et prophetis
in Spiritu,
Numérotation du verset
Eph. 3,6
esse gentes
coheredes,
et concorporales,
et comparticipes
promissionis
in Christo Iesu per evangelium,
Numérotation du verset
Eph. 3,7
cuius factus sum minister,
secundum
donum
gratie Dei
que data est mihi secundum operationem virtutis eius.
Numérotation du verset
Eph. 3,8
Mihi
omnium sanctorum minimo
data est gratia
hec in gentibus
evangelizare ininvestigabiles5
5 investigabiles] ininvestigabiles
Weber
divitias Christi
Numérotation du verset
Eph. 3,9
et illuminare omnes
que sit
dispensatio
sacramenti absconditi
a seculis
in Deo qui omnia creavit,
Numérotation du verset
Eph. 3,10
ut innotescat
principatibus6
6 principatibus] principibus
Weber
et potestatibus
in celestibus
per Ecclesiam,
multiformis sapientia Dei,
Numérotation du verset
Eph. 3,11
secundum prefinitionem seculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro.
Numérotation du verset
Eph. 3,12
In quo
habemus fiduciam
et accessum
in confidentia
per fidem eius.
Numérotation du verset
Eph. 3,13
Propter quod peto ne deficiatis
in tribulationibus
meis pro vobis
que est gloria vestra.
Numérotation du verset
Eph. 3,14
Huius rei gratia
flecto genua mea ad Patrem
Domini nostri Iesu Christi,
Numérotation du verset
Eph. 3,15
ex quo
omnis paternitas
in celis et in terra nominatur,
Numérotation du verset
Eph. 3,16
ut det vobis secundum divitias
glorie sue
virtutem7
7 virtutem] virtute
Weber
corroborari per Spiritum eius in interiore homine,
Numérotation du verset
Eph. 3,17
habitare per fidem Christum8
8 per fidem Christum]
inv. Weber
in cordibus vestris,
in caritate
radicati
et fundati,
Numérotation du verset
Eph. 3,18
ut possitis comprehendere
cum omnibus sanctis,
que sit
latitudo,
et longitudo,
et sublimitas,
et profundum.
Numérotation du verset
Eph. 3,19
Scire etiam
supereminentem scientie caritatem Christi,
ut impleamini
in omnem plenitudinem Dei.
Numérotation du verset
Eph. 3,20
Ei autem
qui potens est omnia facere
superabundanter quam petimus aut intelligimus
secundum virtutem que operatur in nobis,
Numérotation du verset
Eph. 3,21
ipsi gloria
in Ecclesia, et in Christo Iesu
in omnes generationes seculi seculorum. Amen
Capitulum 3
Numérotation du verset
Eph. 3,1
marg.|
Cuius rei gratia]
etc. In preced. capitulo ostendit a quo, et ad quid vocati sunt : hic ostendit per quem, quia ministerio Pauli. Et primo ostendit quanta passus sit pro eis eo quod vocavit eos ad fidem, ut sic sint magis gratis Deo, quia tantum amicum suum permisit tanta pati pro eis. Secundo ostendit fuisse revelatum sacramentum Dei, ibi
[Quoniam secundum revelationem]
Tertio ostendit quod illud quod revelatum est ei, pertinet ad salutem Gentium. Possent enim dicere. Si multa revelavit tibi Deus, si bonus Clericus es : quid ad nos ? Nulla nobis inde utilitas erit. Ideo dicit quod imo, ibi
[Quod aliis generationibus non est agnitum]
etc. imo etiam se esse missum propter hoc a Deo dicit, ibi
[Cuius factus sum ego minister]
Nec ostendit ad quanta predicanda missus sit, se in principio annihilans, ut illa maiora appareant, ibi
[Mihi enim omnium Sanctorum minimo]
In sex ostendit se orare pro ipsis, eo quod eorum Apostolus sit : et exponit per partes, que et qualia, et quanta eis procuret. Dicit ergo :
marg.|
{r}
Cuius rei]
Continua sic : Dixerat
[in quo et vos coedificamini : huius ergo rei gratia]
ut scilicet coedificemini, ob rei huius gratiam prebitam vobis.
marg.|
{s}
Ego Paulus vinctus]
scilicet : Eo enim quod convertebat Gentes ad fidem Christi, Iudei invidia moti concitaverunt contra eum Gentes in tantum, ut ligaretur : sicut habetur Act. 21.f. Tribunus apprehendit eum, et iussit ligari catenis duabus. Et in tantum processit res, quod ductus fuit Romam : ubi primo fuit sub custodia libera, post vinctus, ad litteram, et positus in vinculis scripsit hanc Epistolam ad Ephesios.
marg.|
{t}
Paulus vinctus Christi Iesu]
Inf. 14.a. Obsecro vos fratres ego vinctus in Domino. Et dicit
[Vinctus Christi Iesu]
idest, ad honorem eius.
marg.|
{u}
Et pro vobis Gentibus]
idest, ad utilitatem vestram. Col. 1.c. Nunc gaudeo in passionibus meis pro vobis. Et in hoc apparet zelus Apostoli quem habebat de salute animarum : quia cum non ore ad os posset eis predicare ; vinctus tamen predicabat eis per epistolam. Sic et alii Sancti. Hbr. 11.g. Sancti ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres : lapidati sunt, etc. Similiter Ieremias licet esset captus, et in vestibulo carceris positus, tamen veritatem predicabat. Ier. 37. et 38. Sed modo non est ita de Predicatoribus nostri temporis, et hoc est, quia non zelant animas, sed prebendas. Pro vobis, dico : Gentibus, quia scilicet predicavi vobis salutis verbum.
marg.|
{x}
Si tamen audistis]
id est intellexistis
[dispensationem gratie Dei]
active scilicet idest, si cognoscitis Apostolatum, per quem dispensamus vobis gratiam Dei. Apostolus enim dispensator erat celestium, non terrenorum. Predicator gratie, non pecunie. 1Cor. 4.a. Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Vel passive dispensationem gratie Dei id est Apostolatum dispensatum mihi a Deo per gratiam. Col. 1.d. Cuius factus sum ego Paulus minister secundum dispensationem Dei, que data est mihi in vobis 1Cor. 9.c. Dispensatio mihi credita est. Et hoc est quod dicit.
marg.|
{y}
Que]
dispensatio
[data est mihi in vobis]
Gentibus Gal. 2.b. Qui operatus est Petro in Apostolatum circumcisionis ; {7.
172ra} operatus est mihi inter Gentes.
marg.|
{a}
Quoniam]
quod data est mihi dispensatio
[Secundum revelationem]
a Deo factam.
marg.|
{b}
Notum mihi]
quasi dicat A Deo didici, qui mihi Apostolatum in vobis commisit. Gal. 1.b. Neque ab homine accepi istud, neque didici, sed per revelationem Iesu Christi.
marg.|
{c}
Sicut]
etc.
[in brevi]
tempore
[supra]
ante
[scripsi]
hoc, id est Non est multum tempus, quod scripsi vobis hoc : quia forte alias scripserat eis aliqua breviter de hoc sacramento, vel gratia. Vel dicit
[in brevi]
id est in brevitate, id est in brevibus verbis. Supr. 2.c. Ipse est pax nostra, etc. Et postea etiam subdit, Ut duos condat in semetipso. Ubi aperte loquitur de reconciliatione Gentium ad Deum. Sed quia brevitatem sequitur frequenter nimia obscuritas : ideo subdit,
marg.|
{d}
Prout potestis]
quasi dicat Ita breviter scripsi, tamen prout potestis legentes intelligere. Ecce commendabilis est Paulus a brevitate loquendi, et apertione sermonis. Item ab utilitate, cum dicit
[prudentiam meam]
id est scientiam, que est.
marg.|
{e}
In mysterio Christi]
id est de secreto Christi, quod Deus ostendit mihi de Gentibus salvandis per Christum. Prv. 10.d. Os iusti parturiet sapientiam, id est ea, que ad sapientiam pertinent, loquetur.
marg.|
Et nota hic tria, breviter, et distincte, utiliter loqui. Ct. 4.c. Favus distillans labia tua, sponsa. Favus resistit, ecce utilitas sermonis. In distillatione notantur duo, nempe breviter, et distincte loqui. Stilla enim est brevis, et distincte cadit. Prv. 12.b. Doctrina sua noscitur vir. Eccles. 20.d. Sapiens in verbo producit seipsum, id est manifestat cordis intellectum. Habac. 2.a. Scribe visum, et explana eum super tabulas ut percurrat, qui legerit eum. Sir. 24.c. Qui elucidant me, vitam eternam habebunt.
marg.|
{f}
Quod aliis]
Tertia pars. Quod mysterium
[aliis generationibus non agnitum]
id est revelatum
[sicut nunc]
Contra. 1Pt. 1.b. De qua salute inquisierunt, et scrutati sunt Prophete priores, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt. Et postea parum, Quibus revelatum est, quia non sibi ipsis, vobis autem ministrabant ea. Solutio : Non est agnitum etiam cunctis Prophetis Veteris Testamenti. Unde dicit singulariter :
marg.|
{g}
Sicut nunc]
etc. Mt. 13.e. Eructabo abscondita a constitutione mundi. Col. 1.d. Ut impleam Verbum Dei, mysterium quod absconditum fuit a seculis, et generationibus. Lc. 10.d. Beati oculi, qui vident, que vos videtis. Dico enim vobis, quod multi Prophete, et Reges voluerunt videre, etc. intelligitur de oculis interioribus. Sir. 24.d. Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam, id est quasi visionem occultam Prophete videbunt, oculis corporeis : quia in Veteri Testamento tenebrosa aqua in nubibus aeris. Sed Prv. 27.d. Aperta sunt prata, et apparuerunt herbe virentes.
marg.|
{h}
Et Prophetis]
revelatum est
[in Spiritu]
id est per Spiritum sanctum Prophete dicuntur qui interpretantur Scripturas : sic sumitur. 1Cor. 14.f. Prophete duo, aut tres dicant. Act. 13.a. Erant autem in Ecclesia, que erat Antiochie, Prophete, et Doctores, in quibus Barnabas, et Simon, etc.
marg.|
{i}
Esse Gentes]
Hoc est mysterium.
[Coheredes]
in Ecclesia triumphante. Rm. 8.c. Heredes quidem Dei ; coheredes autem Christi.
[Concorporales]
eiusdem corporis in Ecclesia militante. Unde 1Cor. 10.d. Unus panis, et unum corpus multi sumus, et 12.b. Multa quidem membra, unum autem corpus. Eph. 44.a. Unum corpus, et unus Spiritus. Et per hec duo
marg.|
{k}
Comparticipes promissionis]
eius : quia hec duo promittebantur, gratia in presenti Ecclesia, et gloria in futura. Ps. 83. Gratiam, et gloriam dabit Dominus. Ps. 118. Particeps ego sum omnium timentium te. Et hoc totum factum est.
marg.|
{l}
In Christo Iesu]
id est per Christum,
marg.|
{m}
Et per Evangelium]
id est per meam predicationem. Aliter non valet predicatio, nisi Christus sit ibi : Gregorius. Frustra ad aures sonat vox Predicatoris, nisi intus moveat gratia largitoris.
marg.|
{n}
Cuius]
Evangelii
[factus sum]
non auctor. Rm. 11.b. Quamdiu quidem ego sum Gentium Apostolus, ministerium meum homo honorificabo. 1Tim. 2.b. Veritatem dico, et non mentior, Doctor Gentium in fide, et veritate. Act. 13.a. Segregate mihi Paulum, {7.
172rb} et Barnabam in opus, ad quod assumpsi eos.
marg.|
{o}
Secundum donum]
etc. id est secundum quod Deus dedit mihi gratiam. 1Cor. 15.b. Non autem ego, sed gratia Dei mecum.
marg.|
{p}
Que data est mihi]
etc. id est secundum quod virtuose operatus est in me, me prius nominis sui persecutorem, faciens eiusdem predicatorem. Vel virtus Christi proprie est misericordia : quia eius proprium est misereri ; punire vero est alienum ab eo. Is. 28.f. Irascetur alienum opus eius. et 27.a. Indignatio non est mihi. Quis dabit me spinam, et veprem ? Vel hoc,
[secundum operationem]
etc. potest esse determinatio huius
[in Christo Iesu]
id est secundum quod operatus est virtuose in Christo Iesu, Christum a mortuis resuscitans : per quod Gentes remisse sunt ad fidem.
marg.|
{q}
Mihi enim omnium Sanctorum minimo]
Quarta pars capituli. 1Cor. 15.b. Ego sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. In quo impletum est illud. Is. 11.a. Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hedo accubabit : vitulus, leo, et ovis simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. Per ista animalia Gentiles animales, et feroces intelliguntur, quos minavit docendo Paulus puer, id est parvulus, humilis, puer, et virgo.
marg.|
{r}
Data est gratia hec]
id est tanta, scilicet
[in Gentibus
etc.
divitias Christi]
id est quas habuit Christus. Col. 2.a. In ipso sunt omnes thesauri sapientie, et scientie absconditi. Is. 33.b. Divitie salutis sapientia, et scientia : timor Domini ipse est thesaurus eius. Et dicit,
[investigabiles]
quia sicut dicitur. Eccl. 1.a. Sapientiam Dei precedentem omnia quis investigavit ? Rm. 11.d. O altitudo divitiarum sapientie, et scientie Dei ? Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles vie eius ? Nec tamen penitus investigabiles, quia non possent Evangelizari.
marg.|
{s}
Et illuminare omnes]
id est elucidare omnibus
[que sit dispensatio]
etc. Lc. 1.g. Illuminare his, qui in tenebris, etc. Ad hoc dati sunt Apostoli, et eorum successores : quibus dictum est Mt. 5.b. Vos estis lux mundi huius ut omnes illuminetis communiter sine personarum acceptione, sicut Sol ; et gratis faciatis hoc sine munerum acceptione. Mt. 10.a. Gratis accepistis, gratis date. Sir. 24.d. Doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus. Hoc est quod dicitur 1Tim. 2.b. Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis pervenire.
marg.|
{t}
Que sit dispensatio]
id est adimpletio.
marg.|
{u}
Sacramenti]
id est redemptionis humane.
marg.|
{x}
Absconditi a seculis]
a creaturis seculorum, et existens.
marg.|
{y}
In Deo]
id est sola notitia Dei.
marg.|
{z}
Qui omnia creavit]
Is. 24.c. Secretum meum mihi, secretum meum mihi, et ibid. 45.c. Vere tu es Deus absconditus. Contra Amos 3.b. Non facit Dominus verbum, nisi revelaverit, etc. Responsio. Paucis fuit secretum Dei notum tunc, etiam ita plene, sicut nunc. Deuter. 19.d. Abscondita a Domino Deo nostro, que manifesta sunt nobis, et filiis nostris usque in eternum : ut faciamus universa verba legis huius.
marg.|
{a}
Ut innotescat]
etc. Datum est mihi Evangelizare, ita ut innotescat Principibus, et Potestatibus, qui sunt in celestibus, scilicet in celo, id est Angelis, ad Litteram.
marg.|
{b}
Per Ecclesiam]
id est per ea, que dicta et facta sunt in Ecclesia per nos Apostolos.
marg.|
{c}
Multiformis sapientia Dei]
Chrysostomus Multiformiter varia sapientia Dei de reparatione, scilicet hominum, et modo reparandi. Et dicit
[multiformis sapientia]
Deus enim studens saluti nostre, multis modis salutem nostram fecit. Gregorius In opere nostre redemptionis multa dixit, mira fecit, dura sustinuit. Ps. 9. Inter Gentes annuntiate studia eius, Chrysostomus super Io. 2.a. Et nobiscum ; Sed et Angeli per Ioannis vocem didicerunt. Et postea. Si igitur Principatus, et Potestates, et Cherubim per Ecclesiam didicerunt : hoc manifestum, quoniam et ipsi multa alacritate circa hanc occurrerunt auditionem. Et hoc honorati sumus non modicum, quod Angeli nobiscum didicerint, que ignorabant. Et postea dicit modum, id est per quos, et quales Angeli didicerunt, nempe per piscatores. Vel multiformis sapientia {7.
172va} Dei est ipse Christus qui secundum Glossa quasi multas formas habet. Formam servi accipiens, in caritate, Philip. 2.a. Formam fugitivi, in descensu in Egyptum, Mt. 2.c. Formam miseri, esuriendo, sitiendo, plorando ; et in multis aliis. Formam peregrini, mansionem non habendo. Ier. 14.b. Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum ? Ultimo formam vilissimi peccatoris, et latronis in cruce moriendo. Has autem formas assumpsit, ut et nos eisdem informet. Dicitur ergo multiformis : quia multis modis formatis, et multis informatis sapientia fuit : que, dico, multiformis, vel que innotuit.
marg.|
{a}
Secundum prefinitionem]
idest secundum quod Deus prefinivit apud se ab eterno ante secula.
marg.|
{b}
Quam]
prefinitionem
marg.|
{c}
Fecit]
id est implevit Deus.
marg.|
{d}
In Christo Iesu]
id est per Christum.
marg.|
{e}
In quo]
id est per quem
[fiduciam habemus]
id est spem.
marg.|
{f}
Et accessum]
caritatem.
marg.|
{g}
In confidentia]
quasi merito confidentie : ut sic caritas augeatur ex spe, que confidentia est per fidem : quia spes nascitur ex fide. Mt. 1.a. Abraham genuit Isaac, etc. id est fides spem, spes caritatem. Vel accessum, etc. id est accessum confidentem ad Patrem facit. Io. 14.a. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
marg.|
Et nota, quod capite ingresso in gloriam confidentem accessum habent membra. Ier. 3.f. Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. Mich. 2.d. Ascendet iter pandens ante eos : divident, et transibunt portam, et ingredientur per eam. quasi dicat Regnum celorum vim patitur, et violenti rapiunt illud, Mt. 11.b. Hbr. 4.d. Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratie eius : ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. Bernard. Securum habes omnino accessum ad Deum, ubi filium habes ante patrem, matrem ante filium : filius ostendit patri latus, et vulnera ; mater ostendit filio pectus, et ubera. Nec potest fieri ulla repulsa ; ubi tot concurrunt caritatis insignia.
marg.|
{h}
Propter quod peto]
Hec est ultima pars huius capituli, in qua ostendit se orare pro eis, tum quia ipsorum Apostolus, tum quia magnum damnum esset, si amitterent tot et tanta bona, que habebant. Primo ergo petit eis perseverantiam in bonis, que habent ibi
[Ne deficiatis]
Secundo augmentum, et robur virtutum, ibi
[Ut det vobis]
etc. Tertio virtutum radicationem, ibi
[In caritate radicati]
etc. Quarto, ut detur illis intelligentia caritatis Christi, qua passus est pro nobis, ibi
[Ut possitis comprehendere]
etc. Quinto intelligentiam eorum, que quotidie operatur Deus in nobis, ibi
[Ei autem, qui potest]
etc. Dicit ergo :
[Propter quod]
id est quia habetis accessum ad Deum, et alia bona multa supra dicta.
marg.|
{i}
Peto ne deficiatis in tribulationibus]
id est
[pro tribulationibus meis]
que sunt
[pro vobis]
id est quas patior, quia vobis fidem predicavi. Sciebat Apostolus, quod dicitur Za. 13.c. Percute Pastorem, et dispergentur oves. Superiorum enim tentatio convertit sepe subditos. Quod sciens Diabolus dixit 3Rg. ult. e. Nec pugnabitis contra maiorem, nec contra minorem, sed contra Regem Israel solum, id est contra Prelatum. Ideo e contra munit Dominus Prelatos propter perfectionem subditorum. Lc. 22.c. Simon ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum : ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.
marg.|
{k}
Que est gloria vestra]
id est tribulationes mee cedent vobis ad gloriam in futuro, si non deficiatis. Et nota quod ly
[que]
trahit antecedentia sua a subsequenti : sicut Gal. 4.d. Unum in servitute generans, que est Agar. Vel etiam in presenti erat gloria eorum hoc quod Dominus tantum amicum suum permittebat ita turbari pro eis : sicut magna fuit gloria filio prodigo, quod pater eius pro eo mactavit vitulum saginatum. Lc. 15.e.
marg.|
{l}
Huius rei gratia]
ut non deficiatis scilicet et non cadatis a fide.
marg.|
{m}
Flecto genua]
Notatur vehementia desiderii salutis eorum : sicut Act. 7.g. Positis autem genibus oravit, Domine Iesu ne statuas illis hoc peccatum. 2. Par. 33. in oratione Manasse, Et nunc flecto genua cordis mei, precans a te bonitatem Domine,
marg.|
{n}
Ad patrem]
est orandum. Is. 45.d. Mihi curvabitur omne genu. Omnes etiam orationes fere in Ecclesia diriguntur ad Patrem.
marg.|
{o}
Ex quo]
Patre, id est ex eius dispositione, et denominatione.
marg.|
{p}
Omnis paternitas in celis]
quantum ad Angelos, et Sanctos, qui ibi sunt fratres {7.
172vb}
marg.|
{q}
Et in terra]
quantum ad Prelatos.
marg.|
{r}
Nominatur]
Non dicit, est : quia nec homo, nec Angelus vere, et proprie est pater sicut dicitur Mt. 23.a. Unus est pater vester. Malac. 2. Numquid non unus pater omnium nostrum ? Is. 63.b. Tu enim pater noster, et Abraham nescivit nos. Ideo dicitur Matthei 23.a. Patrem nolite vocare super terram, id est nomen patris alicui appropriare, sicut mihi.
[
Vel
nominatur]
id est nominabilis est.
marg.|
Et nota, quod Angeli dicuntur patres, quia nos instruunt ; quia benefici sunt ; quia reverendi ; item quia imitandi. Similiter prelatio hominum dicitur hic paternitas : ut inde sumeretur, quod in amore preferri debent, non in timore ; vel si interdum opus est correctione, paterna sit, non tyrannica.
marg.|
Item nota, quod pater dicitur multis modis. Personaliter vel pro generatione eterna. 1Io. 5.b. Tres sunt, qui testimonium dant in celo, Pater, Verbum, etc. Generatione humana. Lc. 16.f. Pater Abraham mitte Lazarum, etc. Oratione. Mt. 23.b. Patrem nolite vocare super terram. Prelatione. 4Rg. 5.d. Pater si rem grandem dixisset tibi Propheta, certe facere debueras. Reverentia. 1. Timet. 5.a. Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Adoptione. Esther. 2.b. Mardocheus adoptavit eam in filiam. Predicatione. 1Cor. 4.c. Nam si decem millia Pedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres : nam in Christo per Evangelium ego vos genui. Exemplo, vel imitatione. Ezechiel. 16.a. Pater tuus Amorrheus. Io. 8.e. Vos ex patre Diabolo estis. Amos 9.b. Numquid non ut filii Ethiopum vos estis mihi, filii Israel ? Beneficio. 4Rg. 2.b. Pater mi, currus Israel, et auriga eius. Iob. 29.c. Pater eram pauperum. Reputatione. Lc. 2.g. Ego, et pater tuus dolentes querebamus te.
marg.|
{s}
Ut det vobis]
expeto, supple,
[secundum divitias glorie sue]
id est misericordiam suam, et benignitatem copiosam, per quam est, et apparet gloriosus, vel per quam facit gloriosos. Et dicit,
[secundum divitias]
id est secundum quod requirunt divitie. Non enim decet divitem, et nobilem parva dare, nec paucis, nec cum tristitia. Iacob. 1.a. Dat omnibus affluenter, et non improperat. Eccles. 1.c. Secundum datum suum prebet illam diligentibus se. Rm. 8.f. Qui proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ? Prv. 8.b. Mecum sunt divitie, et gloria, opes superbe, et iustitia. Sapient. 7.b. Infinitus est thesaurus hominibus : qui bene usi sunt, participes facti sunt amicitie Dei, propter discipline dona commendati. Quia ergo per divitias tales fit homo amicus Dei, et commendabilis Deo : ideo dicit hic.
marg.|
{t}
Secundum divitias glorie sue]
que scilicet faciunt gloriosos : Divitie ignominiose sunt, que mentem inquinant non emundant : de quibus dicit Apostolus Philippens. 3.b. Omnia arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam. Sir. 13.a. Qui tetigerit picem, coinquinabitur ab ea. Prv. 3.d. Stultorum exultatio, ignominia : quia exultant in divitiis, que ignominiose eos inquinant. Ps. 4. Fili hominum usquequo gravi corde ? Ut quid diligitis vanitatem, et queritis mendacium ? Ibi alia est Littera, Filii viri iusti usquequo diligitis ignominiose vanitatem ? Ideo dicit,
marg.|
{u}
Virtutem]
non pecuniam, sed constantiam, det scilicet, et hoc quod sequitur.
marg.|
{x}
Corroborari per Spiritum eius]
id est ab ipso procedentem.
marg.|
{y}
In interiori homine]
Testa roboratur per ignem, et Spiritus Sanctus ignis est, et in igne missus est. Act. 2.a. Similiter caritas ignis est. Ct. 8.c. Aque multe non potuerunt extinguere caritatem. Similiter tribulatio ignis est, qui roborat. Ecclesiastic. 27.a. Vasa figuli probat fornax ; et homines iustos tentatio tribulationis. Prv. 17.a. Sicut igne probatur argentum, et aurum camino ; ita corda probat Deus.
marg.|
Et dicit
[In interiori homine]
Ille enim roboratur, cum exterior homo infirmatur. 2Cor. 12.d. Cum infirmor, tunc potens sum. Et 2Cor. 4.d. Si is, qui de foris est, noster homo corrumpatur : tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem. 2Rg. 3.a. Facta est longa concertatio {7.
173ra} inter domum David, et domum Saul, id est inter corpus et animam : quia caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, Gal. 5.c. Sed David (ut ibi dicitur) proficiens, et semper seipso robustior erat ; domus autem Saul decrescens quotidie. Saul caro, quia interpretatur petens vel abutens ; et caro desiderat semper, et petit : Prv. 30.b. Sanguisuge due sunt filie dicentes, Affer, affer. Eccl. 9. Ne respicias mulierem multivolam, ne forte incidas in laqueos ipsius. David interpretatur manu fortis, vel aspectu desiderabilis : hic est spiritus, qui fortiter monet agere, et conversari honeste. Et peto.
marg.|
{a}
Habitare Christum per fidem in cordibus vestris]
2Cor. ult. b. Christus Iesus in vobis est, nisi forte reprobi sitis.
marg.|
Et nota quod Christus pro qualibet virtute habitat in anima : sicut dicit Bernardus Cum aliquid virtutis in me sentio, Dominum virtutum adesse non ambigo. Per fidem tamen specialiter dicitur habitare : quia fides mundat, et preparat ei habitaculum : Act. 15.c. Fide purificans corda eorum. Et ideo quia fides prima, (dicit Glossa hic) et prius dicit per fidem Christum habitare, etc. quia prius est credere, quam roborari in fide. 1Cor. 3.d. Templum Dei sanctum est, etc. Oro etiam, ut sitis.
marg.|
{b}
In caritate radicati]
ad modum arboris : ut sicut arbor accipit incrementum a radice, mediante qua producit fructum et folia : sic confirmatio caritatis ex se producit fructum boni operis, et folia bone locutionis ipsa opera protegentis ; et sic roboratur tota arbor spiritualis, id est homo interior.
marg.|
{c}
Et fundati]
ad modum edificii. Caritas enim est radix, et fundamentum edificii spiritualis. 1Cor. 3.a. Ego plantavi, Apollo rigavit, etc. quoad primum : Dei edificatio estis ; quoad secundum Col. 2.b. Radicati, et superedificati in ipso. Vel
[radicati in caritate]
id est per caritatem in summa bonitate. Anima enim habet duas radices, intellectum et affectum.
marg.|
Prima debet radicari in prima veritate ; secunda in summa bonitate per caritatem. Iob. 29.c. Radix mea aperta est secus aquas, Scripturarum scilicet, vel gratiarum. Osee ultimo capitulo : Erumpet radix eius ut libani. Libanus est arbor a qua thus emanat ; et illud, quod sponte emanat, et sine incisione est pretiosissimum.
marg.|
Tunc ergo radix Iusti prodit ut libanus, quando ex radice caritatis exit opus pietatis, vel devotio orationis ; que significatur per thus, et hoc sponte, solo scilicet Dei intuitu, non timore vel cupiditate, non violentia. Sir. 24.b. Ego quasi libanus non incisus vaporavi habitationem meam id est dilectionem intus habitantem ; exterius sponte per vaporem, et fumum compassionis ostendi per lacrimas scilicet. Vel terra dicitur Christus secundum humanitatem, que irrigua fuit in cruce. In hac terra, qui plantatur, fructificat. Ier. 17.a. Beatus vir, qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia eius. Et erit tamquam lignum, quod transplantatum est super aquas, quod ad humorem mittit radices suas : et non timebit cum venerit estus. Terra aquosa et humida caro Christi sanguine proprio respersa, in qua terra iam fosse vulnerum facte sunt, ut ibi transplantemur de morte translati in vitam, et ibi infigamus radicem intellectus, et affectus.
marg.|
Sicut dicit Apostolus, Nihil iudicavi me scire inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum. Ecce in Christo crucifixo radicem intellectus fixerat. Item Rm. 8.f. Quis me separabit a caritate Dei, que est in Christo Iesu ? Ecce radix affectus. Ideo non timebat in estu tentationum a casu, quia radicatus erat profunde ; sicut arbor, que habet profundas radices, non facile evellitur. Eccl. 7.c. Alta profunditas, quis inveniet eam ? Sap. 4.a. Adulterine plantationes non dabunt radices altas, nec stabile fundamentum collocabunt. Lc. 8.b. Hi radices non habent : quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Iob. 14.b. Si senuerit in terra radix eius, et in pulvere mortuus fuerit truncus illius, ad odorem aque germinabit.
marg.|
Hoc est quod dicit Apostolus Rm. 6.a. Si complantati sumus similitudini mortis eius : simul et resurrectionis erimus. (Et fundati,) in Christo, qui est fundamentum. Mt. 7.d. Fundata enim erat supra firmam petram. 1Cor. 3.c. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, etc. Sine hoc fundamento non possumus edificari in domos spirituales 1Pt. 2.a. Tamquam lapides vivi superedificamini in domos spirituales, etc.
marg.|
{7.
173rb}
marg.|
{d}
Ut possitis comprehendere]
id est perfecte intelligere.
marg.|
{e}
Cum omnibus Sanctis]
id est sicut omnes Sancti.
marg.|
{f}
Que sit]
id est quanta debeat esse.
marg.|
{g}
Latitudo]
scilicet qua se extendit homo ad inimicos diligendos.
marg.|
{h}
Et longitudo]
perseverantie eiusdem.
marg.|
{i}
Et sublimitas]
ut Deus diligatur, et in premium expectetur.
marg.|
{
k
}
Et profundum]
occultum Dei iudicium, quo illi dat gratiam, et illi non. Ps. 35. Iudicia tua, abyssus multa.
marg.|
Vel
[Que sit latitudo]
crucis scilicet Dominice, id est que habeant mysteria illa quatuor ligna crucis ?
[Latitudo]
id est lignum transversum, in quo confixe sunt manus et extense, significat bona opera extensa etiam ad inimicos,
[ut dictum est]
Mt. 5.g.
[Longitudo]
id est lignum ab alto procedens versus terram in quo corpus Christi affixum stetit, significat perseverantiam in bonis operibus.
[Altitudo]
id est tabula superior significat expectationem eternorum.
[Profundum]
id est lignum suppedaneum, quod non apparuit quia terre erat infixum, unde totum surgit, significat profunditatem gratie Dei, a qua sunt et latitudo operum, et perseverantia, et ipsum desiderium eternorum.
marg.|
Et hec expositio eadem fere est cum prima. Modo expedit, ut possitis comprehendere, que et latitudo sit, etc. qualiter Deus latior, et longior, excelsior, et profundior omnibus. Iob. 11.b. Excelsior celo est, et quid facies ? profundior inferno, et unde cognosces ? longior terra mensura eius, et latior mari. Bernardus Comprehendere dicit, non cognoscere, ut non curiositate contenti scientie, tota cura fructui inhiemus : non enim in cognitione est fructus, sed in comprehensione.
marg.|
Longitudo autem Dei est ipsa eternitas, que tam longa est, ut non habeat finem. Latitudo est ipsa caritas, que nullis terminis angustatur. Diligit enim omnia que sunt, et nihil odit eorum que fecit, Deus. Eternitas Deus caritas est, longitudo sine protensione, latitudo sine distensione.
marg.|
Quid est Deus sublimitas, et profundum. In altero intra omnia sublime poterat, profundum sapientiam eius considera.
marg.|
Sublimitas inattingibilis, profunditas inscrutabilis. Non hec disputatio comprehendit, sed sanctitas : sanctum autem facit affectio sancta, et ipsa gemina, timoris donum sanctum, et sanctus amor. Timor quidem sublimi, et profundo ; amor lato largoque respondent. Quid tam timendum, quam potestas cui non potes resistere ? quam sapientia cui resisti non potest ?
marg.|
Item quid tam amabile, quam amor ipse quo amas, et quo amaris ? amabiliorem tam victa eternitas facit, que dum non occidit, foras mittit defectus suspicionem. Ama igitur perseveranter, et longanimiter, et habes longitudinem dilatans amorem tuum usque ad minutias, et latitudinem tenens.
marg.|
Esto igitur etiam in omni sollicitudine timoratus, et sublime profundumque comprehendisti.
marg.|
Vel.
[Que sit latitudo]
Caritas enim fraterna extendit se ad dexteram per bonorum congratulationem ; ad sinistram per malorum compassionem tam corporalium, quam spiritualium, Rm. 12.f. Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus.
[Longitudo]
caritatis est perseverantia, ut dictum est. Is. 54.a. Longos fac funiculos tuos Mt. 10.c. et 24.b. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
[Sublimitas]
est spes vite eterne. Rm. 8.e. Spe salvi facti sumus.
[Profundum]
est timor gehenne. Is. 38.b. In dimidio dierum meorum vadam ad portas Inferi, etc. per timorem scilicet et meditationem. Iob. 18.d. In profundissimum Infernum descendet anima mea. Vel
[latitudo]
erit in patria in voluptatis affluentia et plenitudine ; quia bonis hominum a dextris, et a sinistris delectabitur. Is. 60.a. Tunc videbis (premia scilicet omnium Sanctorum, et merita) et afflues : et mirabitur et dilatabitur cor tuum.
[Longitudo]
in eternitate constitutio. 1Cor. 13.d. Prv. 3.b. Longitudo dierum in dextera eius.
[Sublimitas]
in premii magnitudine ; quia supra condignum remunerabit Deus. 2Cor. 4.d. Id quod est in presenti momentaneum et leve tribulationis nostre, supra modum in sublimitate eternum glorie pondus operatur in nobis. Rm. 8.d. Non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram, etc.
marg.|
{7.
173va}
marg.|
{a}
Et profundum]
in secretorum cognitione. Rm. 11.d. O altitudo divitiarum sapientie, et scientie Dei, etc.
marg.|
{b}
Scire etiam]
Hoc oro scilicet ut sciatis ex parte caritatem Christi, quanta, scilicet caritate nos dilexit.
marg.|
{c}
Super eminentem scientie]
ut sit dativi casus : quia plene sciri non potest, nec estimari.
marg.|
Unde 1Cor. 1.d. Quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. Et sapientia humana non sufficit ad intelligendum caritatem Christi quia videtur fecisse ut stultus, cum morti se tradidit. Unde mors eius excelsus vocatur. Lc. 9.d. Erant autem Moyses, et Elias, visi in maiestate, et dicebant excessum eius, quem completurus erat in Ierusalem. Lam. 3.c. Recordare paupertatis mee, et transgressionis, id est excessus mei. Ps. 125. Magnificavit Dominus facere cum eis. Sir. 24.d. Infirmior non investigabit eam : a mari enim abundabit cogitatio eius et consilium illius in abysso magna. Habac. 1.b. Opus factum est in diebus nostris, quod nemo credet cum enarrabitur. Vel (scientie) ponatur, ut sit genitivi casus sic.
marg.|
{b}
Scire scientie caritatem]
etc. id est qua Christus dilexit nos sapienter ; licet caritas eius stultitia reputaretur, 1Cor. 1.d. Predicamus Christum crucifixum : Iudeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam. Caritatem dico (Christi supereminentem) omni alii caritati. Io. 15.b. Maiorem hac dilectionem nemo habet, etc. Bernardus Maiorem tu Domine habuisti, quia etiam pro inimicis animam posuisti. Gn. 2.b. In terra Hevilath nascitur aurum : et aurum terre illius optimum est. Christus fuit terra doloris in passione, Aurum huius terre, id est caritas optima est : quia purior fuit eius caritas omni alia. Christus enim pure dilexit nos, quod non propter suum commodum, sed nostrum. Homo autem etsi sincere eum diligat, tamen premium dilectionis expectat. Vel de caritate hominis, qua diligit Christum, potest legi primo secundum quod ly (scientie) sumitur dative.
marg.|
{b}
Scire]
id est per coniecturas in seipso cognoscere, et experiri.
marg.|
{d}
Caritatem, Christi]
id est qua diligitur Christus. Caritatem, dico.
marg.|
{c}
Supereminentem scientie]
quia caritas supereminet scientie, sicut oleum aque supernatat, 1Cor. 8.a. Scientia inflat ; caritas edificat. Vel genitive.
marg.|
{d}
Caritatem scientie]
etc. id est caritatem cum scientia Christi : ut scilicet iuncta sit caritas scientie Christi, id est de Christo, vel qua sciatur Christus. Caritas enim sine discretione erat, discretio sine caritate iacet, ut dicit beatus Bernardus Caritatem dico supereminentem : quia caritas, que est cum scientia, omni alii caritati prevalet : non enim caritas vere dici potest, nisi regatur discretione.
marg.|
{e}
Ut impleamini]
bono gratie in presenti, tendentes.
marg.|
{f}
In omnem plenitudinem Dei]
id est quam dat Deus, id est perfectam plenitudinem Glorie. Sir. 24.c. Transite ad me omnes, qui concupiscitis me, etc. Hoc dicit Sapientia comparans se fluminibus. Sap. 7.b. Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa. Et dicit
[Plenitudinem Dei]
quia Deus facit hanc plenitudinem et gratie, et glorie inf. 4.b. Ut adimpleret omnia. Vel
[plenitudinem Dei]
quia Deo repletur anima, et non pecunia, vel alia re. Augustinus Animam Dei capacem nihil Deo minus implere potest. Eccl. 5.b. Avarus non implebitur pecunia.
marg.|
{g}
Ei autem]
etc. quasi, Pro vobis oro Deum, pro datis, ut det ampliora, gratias agens. Et hoc est.
[Ei autem]
id est Deo.
marg.|
{h}
Qui potens est]
id est complere in vobis.
[Superabundanter]
id est plusquam petere sciamus. Iac. 1.a. Qui dat omnibus affluenter et non improperat. Lc. 1.a. Ne timeas Zacharia, exaudita est oratio tua (Glossa) magis, quam petisti : rogasti enim pro beatione plebis, et donatus est tibi precursor. Unde et in oratione dicitur. Dimittas que conscientia metuit, et adiicias quod oratio non presumit, 3Rg. 3.b. Ecce dedi tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens, et intelligens, etc. sed et hec, que non postulasti, dedi {7.
173vb} tibi divitias, scilicet et gloriam Regum, et notitiam. Et dicit,
[Aut intelligimus]
quia ea que sunt supra intellectum dat Dominus, 1Cor. 2.b. Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, id est intellectum hominis, que preparavit Dominus his, qui diligunt illum. Et sumitur de Is. 64.b. Augustinus in principio libri de doctrina Christiana. Nulli enim desideranti conceditur plus de illo existimare, quam de illo res se habeat : ne ea vilescat, cum minus invenerit : sed quantumcumque veniens existimare potuerit, plus perveniens inventurus est, 3Rg. 10.a. Verus est sermo, quem audivi in terra mea, super sermonibus tuis, et super sapientia tua, et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi, quod media pars mihi nuntiata non fuerat : maior est sapientia tua, et opera tua, quam rumor quem audivi. Potens, dico, facere in vobis.
marg.|
{i}
Secundum virtutem
etc.
in nobis]
Apostolis, quasi dicat Abundanter potest in vobis bona facere, sicut iam fecit in nobis.
marg.|
{k}
Ipsi]
inquam
[gloria]
etc. 1Tim. 1.d. Soli Deo honor et gloria in secula seculorum Amen.
marg.|
{l}
In Ecclesia]
per Ecclesiam, quam de omnibus Gentibus vocavit.
marg.|
{m}
Et in Christo Iesu]
id est pro eo, quod Christum nobis dedit.
marg.|
{n}
Seculi seculorum]
Ioannes Damascenus secundo libro c.1. Seculum dicitur cuiusque vita ; vel mille annorum tempus ; vel tota vita presens, futura vita dicitur pluraliter secula.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Eph. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=64&chapitre=64_3)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Eph. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=64&chapitre=64_3)
Notes :