Hugo de Sancto Caro

Capitulum 2

Numérotation du verset Eph. 2,1 

Et vos convivificavit1 cum essetis mortui
1 convivificavit] om. Weber
delictis
et peccatis vestris,
Numérotation du verset Eph. 2,2 

in quibus aliquando
ambulastis
secundum
seculum mundi huius,
secundum principem
potestatis aeris huius,
spiritus qui
nunc operatur in filios
diffidentie,
Numérotation du verset Eph. 2,3 

in quibus
et nos omnes
aliquando conversati sumus
in desideriis
carnis nostre,
facientes
voluntatem2 carnis
2 voluntatem] voluntates Weber
et cogitationum,
et eramus
natura
filii
ire
sicut et ceteri.
Numérotation du verset Eph. 2,4 

Deus autem
qui dives est in misericordia,
propter nimiam caritatem suam
qua dilexit nos.
Numérotation du verset Eph. 2,5 

Et cum
eramus3
3 eramus] essemus Weber
mortui peccatis, convivificavit nos in4 Christo
4 in] om. Weber
cuius5 gratia estis salvati,
5 cuius] om. Weber
Numérotation du verset Eph. 2,6 

et
conresuscitavit,
et consedere fecit in celestibus
in Christo Iesu,
Numérotation du verset Eph. 2,7 

ut ostenderet in seculis supervenientibus
abundantes divitias
gratie sue
in bonitate
super nos in Christo Iesu.
Numérotation du verset Eph. 2,8 

Gratia
enim estis salvati per fidem
et hoc
non ex vobis.
Dei enim donum est
Numérotation du verset Eph. 2,9 

non ex operibus ut ne quis
glorietur.
Numérotation du verset Eph. 2,10 

Ipsius enim sumus factura
creati in Christo Iesu
in operibus bonis que preparavit Deus
ut in illis ambulemus.
Numérotation du verset Eph. 2,11 

Propter quod
memores estote quod aliquando vos gentes
in carne
qui dicebamini6 preputium,
6 dicebamini] dicimini Weber
ab ea que dicitur
circumcisio in carne
manufacta,
Numérotation du verset Eph. 2,12 

quia eratis
in illo tempore7 sine Christo alienati
7 in illo tempore] illo in tempore Weber
a conversatione Israel
et hospites
testamentorum
promissionis
spem non habentes, et sine Deo
in hoc8 mundo.
8 hoc] om. Weber
Numérotation du verset Eph. 2,13 

Nunc autem
in
Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe,
facti estis
prope
in sanguine Christi.
Numérotation du verset Eph. 2,14 

Ipse enim est9 pax nostra
9 enim est] inv. Weber
qui fecit utraque
unum
et
medium parietem
macerie
solvens inimicitiam in carne sua,
Numérotation du verset Eph. 2,15 

legem
mandatorum
decretis
evacuans ut duos condat
in semetipso,
in uno
novo
homine
faciens pacem
Numérotation du verset Eph. 2,16 

ut10 reconciliet ambos
10 ut] et Weber
in uno corpore
Deo,
per crucem interficiens inimicitiam in semetipso.
Numérotation du verset Eph. 2,17 

Et veniens
evangelizavit
pacem
vobis
qui longe fuistis
et pacem his qui prope.
Numérotation du verset Eph. 2,18 

Quoniam
per ipsum habemus accessum ambo
in uno Spiritu
ad Patrem.
Numérotation du verset Eph. 2,19 

Ergo iam
non estis hospites
et advene,
sed estis cives
sanctorum
et domestici Dei,
Numérotation du verset Eph. 2,20 

superedificati
super fundamentum
apostolorum et prophetarum, ipso
summo
angulari
lapide Christo Iesu,
Numérotation du verset Eph. 2,21 

in quo
omnis edificatio constructa
crescit
in templum sanctum
in Domino,
Numérotation du verset Eph. 2,22 

in quo et vos
coedificamini
in tabernaculum11 Dei
11 tabernaculum] habitaculum Weber
in Spiritu sancto12.
12 sancto] om. Weber

Capitulum 2

Numérotation du verset Eph. 2,1 
marg.| {7. 170va} Et vos cum essetis mortui] etc. Glossa commemorat priora, etc. Ostendit autem in hoc cap. Apostolus a quo statu et ad quem vocati sunt, quia a morte peccati ibi   [Et vos cum essetis mortui] A fallacia mundi ibi :   [In quibus aliquando ambulastis] A suggestione Diaboli, ibi   [Secundum Principem potestatis] Ab illecebris carnis ibi   [In quibus et nos] etc. Ab errore ibi   [Et cogitationum] A peccato mortali, ibi   [Et eramus natura filii ire] A vilitate, ibi (Memores estote.) Ab infidelitate, ibi   [Eratis illo tempore sine Christo] A sequestratione populi Dei, ibi   [Alienati a conversatione] Ab ignorantia Legis, ibi   [Et hospites testamentorum] Postea ostendit per antithesim ad quid sint vocati. Primo ad vitam eternam contra mortem peccati ibi   [Deus autem, qui dives est] Ad eternam hereditatem contra fallaciam mundi, ibi   [Et consedere fecit] Ad divitias gratie contra tentationem Diaboli, qui facit homines diffidere de eterna beatitudine, ibi   [Ut ostenderet in seculis] Ad fidem contra errorem, ibi   [Gratia enim estis] Ad recreationem contra originale peccatum, ibi   [Ipsius enim factura] Ad familiaritatem ibi   [Nunc autem in Christo] Postea iterum ad fidem, ibi   [Ipse enim est pax] Ad unitatem, ibi   [Ut duos condat] Ad legis vocationem, ibi   [Ergo iam non estis hospites] Dicit ergo :
marg.| {a} Et vos] Glossa supplet hic   [convivificavit ; vel, suscitavit] Et accepit istud verbum ab inferiori ubi dicitur, Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos, cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos, etc.
marg.| {b} Cum essetis mortui] Ostendit quod vocati sunt de morte ad vitam : sicut dicitur Ez. 16.a. Cum adhuc esses in sanguine tuo, dixi tibi. Vive Is. 9.a. Habitantibus in regione umbre mortis lux orta est eis.
marg.| {c} Delictis] id est omissis   [peccatis] commissis.
marg.| {d} Ambulastis] scilicet proficiendo in peius. Col. 3.b. In quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. Item inf. 5.b.
marg.| {e} Secundum seculum] speciem mundi huius, 1Io. 2.c. Si quis diligit seculum non est caritas Patris in eo.
marg.| {f} Secundum Principem] etc. inf. 6.b. Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus Principes, et potestates adversus mundi Rectores tenebrarum harum.
marg.| {g} In filios diffidentie] Col. 3.a. Propter que venit ira Dei super filios incrudelitatis. Utraque mater eius, scilicet et diffidentia, id est desperatio, et incrudelitas ; mala est. Iob. 7.c. Desperavi : nequaquam ultra iam unam. E converso. Rm. 8.g. Certus sum, quod nec mors, etc.
marg.| {h} In desideriis carnis] Rm. 13.d. Curam carnis ne feceritis in desideriis. Gal. 5.c. Spiritu ambulate, et curam carnis non perficietis. Ad Tit. 3.a. Eramus enim, et nos aliquando insipientes, et increduli, errantes inservientes desideriis et voluptatibus. Nota Ostendit Apostolus, quod vocati sunt a tribus. A fallacia mundi, cum dicit (Secundum seculum.) A potestate Diaboli, cum dicit (Secundum Principem.) Ab illecebris carnis, cum dicit (In desideriis carnis.) Hi sunt tres inimici Salomonis caro, mundus, demonia, 3Rg. 11. Primus fuit Ieroboam qui interpretatur causa populi : hic est mundus per quem fiunt cause, et lites. Secundus Razon qui interpretatur mysticus vel secretus : hic est caro. Mich. ult. b. Ab ea, que dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui. Tertius fuit Adad Idumeus de semine regio, et interpretatur testis, vel patruus, hic autem est Diabolus, paratus semper perhibere testimonium contra nos.
marg.| Apc. 12.c. Ipse est accusator fratrum. Za. 3.a. Satan stabat a dextris Iesu, ut adversaretur ei. Et est patruus noster id est frater patris nostri, scilicet cum quo simul creatus fuit. Iob. 40.b. Ecce Behemoth quem feci tecum. Est autem Idumeus, scilicet sanguineus per crudelitatem : Quia crudelis est, et non miserebitur. Ier. 6.f. De semine regio, per superbiam. Iob. 41.d. Ipse est Rex super omnes filios superbie. Hi etiam signantur {7. 170vb} per tres lanceas quibus confixus fuit Absalon, 2Rg. 18.c. Apc. 9. Ab his plagis occisa est tertia pars hominum.
marg.| {i} Et cogitationum] Ecce quod vocati sunt ab errore qui surrepit in cogitationibus. Sap. 1.e. Perverse cogitationes separant a Deo. Is. 1.a. Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis, dicit Dominus.
marg.| {k} Natura filii ire] per originale, scilicet quod contraximus a patribus. Ps. 50. In peccatis concepit me mater mea, scilicet in originalibus. Et Ps. 17. Preoccupaverunt me laquei mortis Sir. 41.b. Si nati fueritis, in maledictione nascemini.
marg.| {l} Deus autem, qui dives] inceperat ostendere a quibus et a quot vocati sumus : ne autem fiat nimis longa interpositio, si continue omnia enumeraret, incipit ostendere ad quid vocati sumus, et hoc per antithesim a quibus vocati sumus. Primo ergo ostendit, quod vocati sumus ad vitam, contra hoc quod vocati sumus a morte. Unde.
marg.| {m} Qui dives est in misericordia] Sicut dicitur. Iste homo habet magnum thesaurum, et misericordia Dei est quasi infinitus thesaurus. Unde Mt. 21.a. Dicit, quia Dominus his opus habet. Per asinam, et pullum peccatores significantur, quibus videtur Dominus indigere ad hoc quod expendat thesaurum misericordie sue. Sicut dicitur de aliquo, qui magnum thesaurum habet, et in filium prodigum. Iste indigebat tali filio, aliter numquam expenderetur thesaurus eius.
marg.| {n} Propter nimiam caritatem] Ier. 31.a. Caritate perpetua dilexi te ; ideo attraxi te miserans Rm. 5.b. Commendat Deus caritatem suam in nobis quoniam si cum peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est : multo magis nunc iustificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Et dicit, (propter nimiam caritatem :) non dicit magnam. Magnum est, quod Deus misit auxilium ; maius quod filium misit, maximum quod in veritate carnis ; nimium quod in similitudinem carnis peccati. Quomodo enim non nimium, quando illud apparuit quod omnino non fuit ?
marg.| {o} Cum essemus mortui peccatis] id est per peccata, que sunt mors anime, quia separant a Deo, qui est vita anime. Unde Is. 59.a. Iniquitates vestre diviserunt inter vos, et Deum vestrum. Aliter sumitur mori peccato, ut Rm. 6.b. Qui mortuus est peccato iustificatus est a peccato. Et in eod. a. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo ? Sed in peccato datur casus.
marg.| {p} Convivificavit nos] id est ex toto vivificavit, iustificando. Rm. 8.b. Spiritus vivit propter iustificationem. Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum Christum a mortuis habitat in vobis : qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum eius in vobis. Vel   [Convivificavit] nos cooperantes per liberum arbitrium : secundum illud Augustini Qui fecit te, sine te non iustificabit te sine te. Vel (convivificabit,) id est ad vitam glorie vocavit. Ps. 65. Qui posuit animam meam ad vitam.
marg.| {q} Conresuscitavit] Glossa id est cum Christo iam suscitavit sepe. Col. 2.b. et 3.a. Si consurrexeritis cum Christo, etc.
marg.| {r} Et consedere] tamquam Iudices Mt. 19.d. Sedebitis et vos super sedes, iudicantes duodecim Tribus Israel. Ps. 121. Quia illic sederunt sedes in iudicio. Vel   [consedere] in eterna hereditate secum sedere in celo.
marg.| {s} Fecit] id est faciet, vel fecit iam in causa, quia gratiam dedit, per quam fiet hoc. Sic ergo vocavit nos ad eternam hereditatem, contra fallaciam mundi et temporalium, que nihil sunt in comparatione eius. Unde de Beato Martino legitur, Nec terram videre dignatus, celo totus inhiabat.
marg.| {t} Ut ostenderet in seculis supervenientibus abundantes divitias] datas non meritis nostris. Hoc verum est quantum ad divitias gratie, et glorie ; quia non habebimus eas propter merita nostra principaliter.
marg.| Ecce thesaurus misericordie ad quem vocati sumus contra astutiam Diaboli qua facit homines ruere in desperationem Ps. 32. Ponens in thesauris abyssos, misericordiarum scilicet. Iterum Ps. 41. Abyssus Abyssum invocat in voce cataractarum tuarum. Abyssum misericordie Dei invocat {7.171ra} abyssus nostre miserie, etiam hac in voce vulnerum Christi, que clamat, veniam, et misericordiam. Hbr. 12.f. Accessistis ad sanguinis aspersionem melius loquentem, quam Abel.
marg.| {a} Gratia enim salvati estis] Ecce vocati sunt ad fidem contra errorem. Is. 19.c. Miscuit Dominus spiritum erroris in medio Egypti. Ab errore per gratiam liberati sumus.
marg.| {b} Non ex operibus] Rm. 11.a. Si autem gratia Dei, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia. Rm. 4.a. Ei operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum.
marg.| {c} Ipsius sumus] etc. Iac. 1. Ut simus aliquod initium creature eius. 2Cor. 5.d. Si qua nova creatura in Christo vetera abierunt, ecce nova. Quod dicit   [Creati] quia creare est de nihilo facere aliquid id est de peccatore, qui nihil est, facere iustum : sed creare proprium est Dei. Is. 26.c. Omnia opera nostra operatus es in nobis Domine. Phil. 2.b. Operatur in nobis velle, et perficere.
marg.| {d} Ut in illis ambulemus] Col. 2.b. In ipso ambulate in caritate.
marg.| {e} Propter quod memores] Redit iterum ad ostendendum a quibus sumus vocati, quia a vilitate, et immunditia Gentilitatis. Unde dicit   [Propter quod] Glossa quia hec bona habetis a Deo : quantum ad hoc est causale ly   [propter] Vel, ut sciatis omnia esse a gratia Dei, quantum ad hoc est finale.
marg.| {f} Memores estote] Vult enim Dominus, quod homo habeat in memoria statum malum in quo fuit, ut humilietur, et sit magis gratus Deo, ut doleat, et caveat. Unde Dt. 9.b. Memento et ne obliviscaris, quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine. Dt. 16.a. Memineris diei egressionis tue de Egypto, omnibus diebus vite tue. Eccl. 11.c. In die bonorum ne sis immemor malorum. Dt. 5.b. Memento quod tu servieris in Egypto. Ier. 3.d. Sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. Tamen scito iniquitatem tuam quia in Deum tuum prevaricata es. Et 2.d. Scito et vide, quoniam malum est, etc. Ez. 16.c. Non es recordata dierum adolescentie tue, quando eras nuda et confusione plena. 1Cor. 12.a. Scitis quoniam cum Gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.
marg.| {g} Qui dicebamini preputium] idest, immunditia. Col. 2.c. Et vos cum essetis mortui in delictis, et preputio carnis vestre, convivificavit cum illo.
marg.| {h} Dicebamini] dico :
marg.| {i} Ab ea, que dicitur] Glossa que non vere est, sed dicitur, etc. Rm. 2.d. Non enim qui in manifesto Iudeus est : nec, etc.
marg.| {k} Que circumcisio in carne] Christi   [manufacta] id est a Iudeis. Col. 2.b. In quo circumcisi estis circumcisione non manufacta. Ier. 4.a. Circumcidimini Domino, et auferte preputia cordium vestrorum, viri Iuda, et habitatores Ierusalem.
marg.| {l} Alienati] Hic ostendit, quod sumus vocati a sequestratione, qua seiuncti eramus a populo Dei.
marg.| {m} Hospites] Hic ostendit, quod vocati sumus ab ignorantia Legis, quia hospites id est alieni a Testamentis Dei. Infr. 4.c. Alienati.
marg.| {n} Promissionis spem] etc. Sed Iudei habent spem promissionis, non rem : nos vero rem, non spem. Is. 19.b. Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel.
marg.| {o} Et sine Deo] etc. Iudei hec omnia habebant ; Gentiles non. Sed modo facti sunt in caudam et advena factus est in caput : quia modo istis tandem dicitur 2. Paral. 15.a. Transibunt dies multi in Israel sine vero Deo, et absque Sacerdote, et absque Lege. Osee 3.b. Dies multos sedebunt filii Israel sine Rege, sine Principe, sine sacrificio.
marg.| {p} Nunc autem in Christo Iesu] etc. Ostensio a quibus vocati sumus, ostendit adhuc ad quid vocati sumus per antithesim. Et primo, quia ad familiaritatem Christi, quod est magna dignitas, contra utilitatem in qua fuerunt, et a qua vocati sunt. Dicit ergo :
marg.| {q} Qui aliquando eratis longe : facti estis prope] etc. Longe per similitudinem ; tamen vocat Dominus ultimos, peccatores. Soph. 3.b. Ultra flumina Ethiopie inde supplices mei id est ultimi peccatores. Is. 46.a. Vocavi ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis mee : sic ergo facit prope. {7. 171rb} Et nota, quod Deus nobis approximat largiendo gratiam, si nos ei approximamus per desiderium, et sanctam operationem. Iac. 4.b. Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Et Ps. 144. Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, etc.
marg.| {r} Ipse enim] etc. in fide. Unde dicit Glossa Hic ergo ostendit, quod vocati sumus ad fidem unius Dei contra errorem multorum Deorum. Et dicitur pax nostra : quia venit ad pacem faciendam : quia pacificavit nos Deo patri : item cum Angelis, et nos invicem. Propter primum dicitur Mediator Dei, et hominum : propter secundum : Rex pacificus, et Salomon ; propter tertium dicitur lapis angularis. Ps. 71. Orietur in diebus eius iustitia, et abundantia pacis. Is. 9.b. Princeps pacis. Et in eod. Et pacis eius non erit finis. Mich. 5.b. Erit iste pax nostra, cum venerit Assyrius id est Diabolus in terram nostram, et quando calcaverit in domibus nostris, idest, pedem suggestionis in corde posuerit Diabolus. Ez. 34.f. Faciam cum eis pactum pacis. Sed videtur, quod imo guerram fecerit ; quod patet. Mt. 10.d. Nolite arbitrari, quia venerim pacem mittere in terram : non, etc. sed gladium. Solutio : Huius habetur. Sap. 14.c. In magno viventes insipientie bello, tot et tanta mala pacem appellant. Mali enim quando incitabantur contra Martyres, videbatur eis, quod iurassent se posituros eos in pace. Nulla enim maior guerra homini, quam quod dimittatur in pace, et libere peccare : sicut vineis guerram facit, quando quis eas in pace dimittit : quod patet, quia statim quasi ablati sunt fructus earum. De guerra vinee. Is. 5.b. Ostendam quid faciam vinee mee,   [idest, quam magnum malum] non potabitur, non fodietur. Similiter de terra. Is. 7.d. Vepres, et spine erunt in universa terra. Similiter per guerram nobis pax est et e converso. Quod ergo dicit Dominus. Non veni mittere pacem id est quod homines vocant pacem ; sed gladium.
marg.| {s} Qui fecit utraque unum] Io. 10.e. Fiet unum ovile, et unus pastor. Sic ergo fecit unum, quia est lapis angularis. Is. 28.d. Ecce mittam in fundamentis Sion lapidem angularem. 1Pt. 2.a. Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, etc.
marg.| {t} In Medium parietem macerie] Intransitiva est constructio, idest, parietem, qui est maceria id est instabilis. Et vocat medium parietem macerie, ritus legalium, et idololatrie, que solvit Christus in carne sua. Idololatriam per veritatis manifestationem, legalia per rei exhibitionem. Unde Io. 19.f. Consummatum est.   [Macerie] In Ps. 61. Quousque irruitis in hominem, interficitis universi vos, tamquam parieti inclinato   [quasi dicat Vos qui Christum crucifigitis, et hominem tantum crucifigere creditis] et macerie depulse. Per mortem eius utraque maceria est expulsa. Ct. 2.c. En ipse stat post parietem : verum, quia finivit parietem legalium.
marg.| {a} Duos in uno] Iob. 38.a. Quis demisit,   [i. deorsum ad terram in carnem misit] lapidem angularem eius ? Deus scilicet pater. In hoc adimpleta est prophetia Os. 1.a. Congregabuntur filii Iuda id est Iudei, et filii Israel, Gentiles scilicet   [qui erant idololatre, sicut decem Tribus, que per Israel ; et quia videbant Deum per naturales rationes] et ponent sibimet caput unum. Ez. 37.f. Rex unus erit omnibus imperans, etc. Gn. 38.g. Quare avulsa est propter te maceria id est pellis Legis de utero Synagoge matris.
marg.| {u} Solvens inimicitias] Ly   [solvens] diasyrticum est.
marg.| {x} Legem mandatorum evacuans] idest, quantum ad ea, que mandabant legaliter observanda.
marg.| {y} Decretis] idest, mandatis Evangelicis. Vel ex abundanti potest sic exponi.
marg.| {z} Evacuans] idest, evacuari permittens Legem a decretis Scribarum, et Phariseorum. Mt. 15.a. Sine causa colunt me, docentes mandata, et doctrinas hominum. Is. 29.d. Timuerunt me mandato hominum, et doctrinis, etc. Hoc fecerunt Scribe, et Pharisei. Modo etiam Religiosi aliqui parum timorati maiorem vim faciunt in suis mandatis, quam in Evangelicis.
marg.| {a} Ut duos condat] Hic ostendit, quod vocati sumus ad unitatem contra sequestrationem.
marg.| {b} Condat] idest, {7. 171va} edificet, et uniat in semetipso. Vel, idest, secundum id quod factum est in ipso.
marg.| {a} In uno novo homine] idest, faciens pacem per seipsum, posteaquam factus est novus homo ; post resurrectionem enim facta est unio Iudeorum, et Gentium. Vel dicitur novus homo, quia dat novam preceptionem, et novam vitam, et nova omnia. Io. 13.d. Mandatum novum do vobis, etc. 1Cor. 15.f. Novissimus Adam in Spiritum vivificantem. Apc. 21.b. Ecce nova facio omnia. Item novus homo, quia novo modo conceptus et natus. Ier. 31.d. Novum faciet Dominus super terram, etc. 2Cor. 5.d. Ecce facta sunt omnia nova. Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum. Unde subditur :
marg.| {b} Ut reconciliet ambos] etc. Iob. 9.d. Non est qui utrumque valeat arguere ; et manum suam ponere in ambobus, idest, in Deum et hominem, vel Gentilem Populum, et Iudaicum. Ps. 84. Misericordia, et veritas obviaverunt sibi : iustitia et pax osculate sunt se. Quando tanta fuit Dei misericordia, quod misit filium suum, sublatum est obstaculum, quia fecit misericordiam, et iustitiam in uno corpore, idest, in una Ecclesia. 1Cor. 10.d. Unus panis, et unum corpus multi sumus.
marg.| {c} Interficiens inimicitias] Col. 2.c. Delens quod adversum nos erat chirographum decreti.
marg.| {d} Evangelizavit pacem] etc. Is. 61.a. Ad evangelizandum pauperibus misit me, idest, pauperibus a gratia, qui longe a Deo. Lc. 4.c. Pauperes evangelizantur, quasi dicat Ego sum ille, de quo prophetavit Isaias.
marg.| {e} Qui longe : qui prope] Is. 57.d. Creavi fructum labiorum pacem : pacem homini, qui longe est, et qui prope est dicit Dominus.
marg.| {f} Accessum] per ipsum ad Patrem. Unde Io. 14.a. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Ideo dicit ibid. 10.b. Ego sum ostium. Et Io. 18.c. Petrus introivit in atrium Pontificis per Ioannem. Hbr. 6.d. Ubi precursor noster introivit, quasi viam nobis ostendens. Mich. 2.d. Ascendet pandens iter ante eos.
marg.| {g} In uno Spiritu] 1Cor. 12.b. Hec omnia operatur unus atque idem Spiritus.
marg.| {h} Ergo iam non estis hospites] o vos Gentiles, in quibus adimpletum est illud. Is. 54.d. Ecce accola veniet, qui non erat mecum : advena quondam tuus adiungetur tibi. Is. 56.b. Ego dabo eis in domo mea, et in muris meis locum : et nomen melius a filiabus. Et loquitur eunuchis per quos Gentiles intelliguntur, qui nihil boni poterant facere. Ex. 12.g. Eadem lex erit indigene, et colono qui peregrinatur apud vos. Lv. 19.g. Advena si moratus fuerit inter vos, non exprobretis ei : sed sit inter vos quasi indigena : et diligetis eum quasi vosmetipsos.
marg.| {i} Cives] civitatis, de qua Hbr. 11.b. Expectabat fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et conditor Deus. Ps. 86. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Apc. 21.a. Vidi sanctam civitatem Ierusalem descendentem de celo : quia quicquid habet Ecclesia boni, habet de celo.
marg.| {k} Domestici] quoad supererogationes, quas habent Claustrales. Ideo Prv. ultimo capitulo : Omnes domestici eius vestiti sunt duplicibus, idest, preceptis, et consiliis. Is. 30.d. Alia littera : Beatus qui habet semen in Sion, domesticos in Ierusalem.
marg.| {l} Super fundamentum Apostolorum] idest, super doctrinam eorum, et hoc fundatur in Christo habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim Apostolorum, et Agni. Hoc est quod hic dicitur.
marg.| {m} Ipso summo] etc. Is. 54.c. Fundabo te in saphiris. Apc. 21.e. Fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. 1Cor. 3.c. Fundamentum aliud nemo potest ponere, etc. Tb. 13.d. Porte Ierusalem ex saphiro, et smaragdo, 3Rg. 5.d. Precepit Rex ut tollerent lapides pretiosos in fundamentum Templi. Cum lapides nostri ita politi sunt, et ornati, non multum videtur, quod sint Ecclesie fundamenta.   [Ipso summo angulari] etc. Act. 4.b. Hic est lapis qui reprobatus est a vobis edificantibus, qui factus est in caput anguli : et non est in aliquo alio salus. Mt. 21.d. Numquam legistis, etc. 1Pt. 2. Ad quem accedentes lapidem vivum, etc.
marg.| {n} Edificatio] 1Cor. 3.c. Dei edificatio estis ; {7. 171vb} Dei agricultura.
marg.| {o} In templum sanctum] 1Cor. 3.d. Templum Dei sanctum est, quod estis vos. 1Cor. 6.d. An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Sp. Sancti, etc. Sed ex quo omnis habens caritatem est templum Dei ? quare dicit,   [Crescit in templum sanctum] Solutio : Per templum hic designatur soliditas, vel firmitas gratie : quia quod sanctificatur, numquam ex tunc in alienos usus licet transferri. Unde cum Ministri habentes caritatem non sunt confirmati in gratia, non sunt proprie templum : sed facili transferunt se in usum Diaboli.
marg.| {p} In habitaculum] Hbr. 3.b. Christus tamquam filius in domo : que domus sumus nos. 2Cor. 6.d. Vos estis templum Dei vivi, sicut dicit Dominus. Quoniam inhabitabo, etc. Et sumitur de Ezechiele.
marg.| {q} In Spiritu Sancto] operante.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Eph. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=64&chapitre=64_2)

Notes :