Hugo de Sancto Caro

Capitulum 4

Numérotation du verset Eph. 4,1 

Obsecro itaque
vos, fratres1, ego vinctus
1 fratres] om. Weber
in Domino,
ut digne ambuletis
vocatione, qua vocati estis
Numérotation du verset Eph. 4,2 

cum omni humilitate
et mansuetudine,
cum patientia
supportantes invicem
in caritate,
Numérotation du verset Eph. 4,3 

solliciti
servare
unitatem spiritus
in vinculo pacis.
Numérotation du verset Eph. 4,4 

Unum corpus
et unus spiritus,
sicut vocati estis
in una spe vocationis vestre.
Numérotation du verset Eph. 4,5 

Unus Dominus,
una fides,
unum baptisma.
Numérotation du verset Eph. 4,6 

Unus Deus et Pater omnium qui
super omnes est2,
2 est] om. Weber
et per omnia,
et in omnibus
nobis.
Numérotation du verset Eph. 4,7 

Unicuique autem nostrum data est gratia
secundum mensuram donationis Christi.
Numérotation du verset Eph. 4,8 

Propter quod dicit :
Ascendens in altum,
captivam duxit captivitatem,
dedit dona
hominibus.
Numérotation du verset Eph. 4,9 

Quod autem ascendit, quid est nisi quia et descendit primum
in inferiores partes terre ?
Numérotation du verset Eph. 4,10 

Qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes celos, ut impleret omnia.
Numérotation du verset Eph. 4,11 

Et ipse dedit quosdam quidem apostolos,
quosdam autem prophetas,
alios vero evangelistas,
alios autem pastores et doctores,
Numérotation du verset Eph. 4,12 

in3 consummationem sanctorum in opus ministerii,
3 in] ad Weber
ad4
4 ad] in Weber
edificationem corporis Christi,
Numérotation du verset Eph. 4,13 

donec occurramus omnes
in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum
in mensuram etatis plenitudinis Christi,
Numérotation du verset Eph. 4,14 

ut iam non simus
parvuli
fluctuantes,
et circumferamur
omni vento
doctrine
in nequitia
hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
Numérotation du verset Eph. 4,15 

Veritatem autem facientes
in caritate
crescamus
in illo
per omnia qui est caput Christus,
Numérotation du verset Eph. 4,16 

ex quo
totum corpus
compactum
et connexum
per omnem iuncturam
subministrationis corporis5,
5 corporis] om. Weber
secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit
in
edificationem sui in caritate.
Numérotation du verset Eph. 4,17 

Hoc igitur dico
et testificor
in Domino,
ut iam
non ambuletis
sicut et6 gentes ambulant
6 et] om. Weber
in vanitate sensus sui,
Numérotation du verset Eph. 4,18 

tenebris obscuratum
habentes intellectum,
alienati
a vita Dei
per ignorantiam,
que est in illis
propter
cecitatem
Numérotation du verset Eph. 4,19 

cordis ipsorum,qui
desperantes semetipsos
tradiderunt
impudicicie,
in
operationem immunditie omnis
in
avaritiam7.
7 avaritiam] avaritia Weber
Numérotation du verset Eph. 4,20 

Vos autem
non ita didicistis Christum,
Numérotation du verset Eph. 4,21 

si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu
Numérotation du verset Eph. 4,22 

deponere
vos secundum pristinam conversationem veterem hominem,
qui corrumpitur
secundum desideria erroris.
Numérotation du verset Eph. 4,23 

Renovamini
autem spiritu mentis vestre,
Numérotation du verset Eph. 4,24 

et induite
novum hominem
qui secundum Deum
creatus est
in iustitia
et sanctitate
veritatis.
Numérotation du verset Eph. 4,25 

Propter quod deponentes mendacium,
loquimini veritatem
unusquisque cum proximo suo,
quoniam sumus
invicem membra.
Numérotation du verset Eph. 4,26 

Irascimini
et nolite peccare,
sol non occidat
super iracundiam vestram.
Numérotation du verset Eph. 4,27 

Nolite locum dare diabolo
Numérotation du verset Eph. 4,28 

qui furabatur
iam non furetur,
magis autem laboret operando manibus suis8
8 suis] om. Weber
quod bonum est
ut habeat
unde tribuat necessitatem patientibus9.
9 patientibus] patienti Weber
Numérotation du verset Eph. 4,29 

Omnis
sermo malus ex ore vestro non procedat,
sed si quis bonus est10 ad edificationem opportunitatis
10 est] om. Weber
ut det
gratiam audientibus.
Numérotation du verset Eph. 4,30 

Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei
in quo
signati estis
in die redemptionis.
Numérotation du verset Eph. 4,31 

Omnis amaritudo,
et ira,
et indignatio,
et clamor,
et blasphemia
tollatur a vobis
cum omni malitia.
Numérotation du verset Eph. 4,32 

Estote autem invicem
benigni,
misericordes,
donantes invicem
sicut et Deus in Christo
donavit nobis.

Capitulum 4

Numérotation du verset Eph. 4,1 
marg.| Obsecro] Hic incipit secunda pars Epistole, in qua instruit nos de moribus, primo generaliter, secundo specialiter per singulos ordines, inf. 5.e.   [Mulieres subdite] etc. Et utitur ordine artificiali, non naturali : nam secundum artem generale prius est, quam speciale ; secundum naturam e converso. Primo autem docet quid faciendum : secundo a quibus est abstinendum, ibi   [Hoc igitur] etc. Prima autem pars subdividitur : quia primo monet eos quod formam susceptam doctrine teneat, ibi (Ut digne ambuletis.) Secundo ad unitatem spiritus invitat, ibi (Soliciti :) de qua ostendit, quod consistit in tribus. In mutua concordia : unde dicit : (In vinculo pacis.) In vicissim subveniendo : unde dicit, (Unum corpus.) In idem volendo, et idem invicem de Deo sentiendo : unde dicit,   [Et unus Spiritus] Et quod debeamus servare unitatem invicem, ostendit per unitatem Domini, et fidei, et sacramentorum : unde dicit, (Unus Dominus.) Secundo unitatem ostendit per diversitatem donorum : quia sicut ad unam coniunctionem corporis faciunt diversa membra : sic unum corpus in Domino facit mutua subministratio membrorum, diversa dona habentium, ibi (Unicuique) Et ostendit per quid data sunt, et propter quid data sunt, ibi (Propter quod.) Demum ostendit que sint illa dona, ibi (Et ipse dedit.) Deinde ostendit quam diu illa sint necessaria, ibi (Donec.) In tertia autem parte monet eos esse stabiles, ibi (Ut iam.) Quarto ostendit a quo est humanitas, quia a capite corporis, id est ab Episcopo ibi (Ex quo.) Postmodum dividetur secunda pars capituli. Dicit ergo :
marg.| {o} Obsecro] non dicit, impero ; quia, sicut dicit Seneca, Generosus est animus hominis, naturaliter in potestatem recalcitrans, facilius ducitur, quam trahatur. Gal. 4.b. Obsecro vos fratres nihil me lesistis.
marg.| {p} Ego vinctus] Nota, quod dulcedine obsecrandi in verbo, et ostensione exempli in facto eos incitat ad bonum : et ideo dicit, (Obsecro.) Ad litteram, propter Dominum erat in vinculis.
marg.| {q} Ut digne] proficiendo semper in bono. Io. 12.e. Ambulate dum lucem habetis, scilicet gratie, vel presentis vite, ne tenebre vos apprehendant. Ambuletis, dico, digne.
marg.| {r} Vocatione, qua vocati estis] predicatione scilicet, id est secundum quod predicatio exigit, per quam vocati estis. Phil. 1.d. Digne Evangelio Christi. Lc. 12.f. Cui multum datum est, multum ab eo queretur : et cui commendaverint multum, plus petent ab eo, sicut agricola multum fructum petet a terra, in qua multum seminavit. Terra est anima ; agricola, Christus, vel vicarius eius, Predicator scilicet, semen est verbum Dei. De hac terra dicitur. Hbr. 6.b. Terra enim sepe venientem super se bibens imbrem, et germinans herbam, etc. Vel (digne ambuletis vocatione,) id est secundum quod docet statum ad quem vocati estis. Non enim decet filios Dei intendere inhonestis, 1Cor. 14.g. Omnia honeste, et secundum ordinem fiant in vobis. Rm. 13.d.1 Nox precessit : sicut in die honeste ambulemus. Vel (ambuletis) perseverando (in vocatione,) id est in statu in quo Deus vos vocavit, 1Cor. 7.d. Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. Et ibid. Unusquisque in quo vocatus est, semper maneat apud Deum. Et hoc faciatis digne Deo, ut scilicet dignitas Deo tribuatur per hoc. Col. 1.b. Ambuletis digne Deo, per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei. Et 1Th. 2.c. Testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, Sap. 3.a. {7. 174ra} Deus tentavit illos, et invenit illos dignos se. Subdit autem modum ambulandi, cum dicit :
1 Rm. 13, 12.
marg.| {a} Cum omni humilitate] idest perfecta, que est subdere se minori. Mt. 3.d. Sic decet nos implere omnem iustitiam. Vel   [cum omni humilitate] interiori, que proprie humilitas dicitur, et exteriori, que humiliatio potest dici. Eccles. 3.c. Quanto maior es, humilia te in omnibus. Iacob. 4.b. Deus superbis resistit, et cetera.
marg.| {b} Supportantes invicem] Rm. 15.a. Debemus nos firmiores imbecillitates infirmiorum sustinere, et non nobis placere. Gal. ult. a. Alter alterius onera portate : sicut cervi alter alterum supportant in transitu fluminis. 2Cor. 11.a. Utinam sustineretis modicum quid insipientie mee : sed et supportate me. Sed quia omne onus leve fit mediante caritate : quia caritas adveniens omnia levia facit, totum enim onus in se transfert : ideo subdit,
marg.| {c} In caritate] 1Cor. 13.c. Caritas omnia suffert. 1Cor. 16.c. Omnia opera vestra in caritate fiant. Et est argumentum ad hoc, quod modus sit in precepto.
marg.| {d} Soliciti servare unitatem Spiritus] id est que est in Spiritu sancto.
marg.| {e} In vinculo pacis] quia pax cordium unit, sive cordium est unio. Act. 4.f. Multitudinis credentium erat cor unum, et anima una. 2. Paralip. 30.b. In Iuda facta est manus Domini, ut daret ei cor unum. E converso manus Diaboli facta est hodie etiam in Iudeis, id est in confitentibus, scilicet Religiosis, et Clericis : et ideo habent cor divisum. Ier. 32.g. Dabo eis cor unum, et animam unam, ut timeant me. Ez. 11.c. Dabo eis cor unum, et Spiritum novum tribuam in visceribus eorum. Augustinus in libro contra hereses, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus : non divisoribus sancte veritatis, sed bone voluntatis. Idem in eodem. Vis dividere pacem, et queris habere Iudicem pacem. Iudex tuus dicit de celo, Pax sum, litigare non novi : consentientibus assideo, litigantes fugio. Idem in eodem. Non facio partem, quia non divido pacem. In eodem. Partem vis facere, et pacem dividere : hereditatem non poteris obtinere.
marg.| Et nota quod pax dicitur vinculum Sanctorum. 1Rg. 25.e. Erit anima Domini mei custodita, quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum. Sed et hec pax servatur, invicem subministrando : ideo subdit,
marg.| {f} Unum corpus] id est hoc modo servetis, ut sitis unum corpus, invicem subveniendo. Rm. 12.b. Multi unum corpus sumus in Christo. Et 1Cor. 12.b. et 1Cor. 10.d.
marg.| {g} Et unus Spiritus] idem volendo, et 1Cor. 1.b. Idipsum dicatis omnes ; et non sint in vobis schismata.
marg.| {h} Sicut vocati estis] etc. quasi dicat Concordes esse debetis et corpore subveniendo, et spiritu volendo sicut concordes estis idem premium expectando. Et hoc est quod dicit.
marg.| {i} In una spe] expectando, scilicet unam rem speratam, que est effectus.
marg.| {k} Vocationis vestre] ut dicitur Rm. 8.f. Quos vocavit, hos et iustificavit : quos autem iustificavit, illos, et magnificavit.
marg.| Et nota, quod hec tria respondent tribus, que dicta sunt supr. 3.a. Concorporales, hoc est, quod dicitur hic, [unum corpus] et comparticipes, hoc est, quod dicitur, hic,   [unus spiritus] et coheredes, hoc est quod hic dicitur   [in una spe] etc.
marg.| {l} Unus Dominus] etc. Adhuc ostendit unitatem esse servandam non tantum, quia vocati sunt ad fidem, sed etiam, quia militant sub eodem Domino, et eadem fide, et eisdem sacramentis imbuti sunt. Unde dicit.   [Unus Dominus] etc. Deuteron. 6.a. Deus tuus, Deus unus est. Za. 14.b. In die illa erit Dominus unus, et nomen eius unum. Malac. 2.d. Nonne unus fecit, et residuum spiritus eius est ? Et quid querit unus, nisi semen Dei ? 1Cor. 8.b. Nam etsi sunt, qui dicantur Dii sive in celo, sive in terra   [siquidem sunt Dii multi, et Domini multi] nobis tamen unus Deus pater ex quo omnia, et nos in illo : et unus est Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per illum. Homo ergo non se debet dividere Dominis. Mt. 6.c. Nemo potest duobus Dominis servire, diversis, etc. {7. 174rb}
marg.| {m} Una fides] id est omnium fidelium vita, quamvis plures sint articuli. Vel una fides dicitur, quia est de eodem. Vel una dicitur non numero, sed genere. Is. 33.a. Et erit fides in temporibus tuis divitie salutis, etc.
marg.| {n} Unum baptisma] necessarium, et immutabile. Rm. 6.a. Consepulti estis cum illo per baptismum in mortem : et ideo non iteratur, sicut et Christus iam non moritur. 1Cor. 12.b. In uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus.   [Unus Deus, et Pater omnium] etc. Rm. 11.d. Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.
marg.| {o} Unicuique autem nostrum] etc. id est secundum quod dator Christus mensurat uni hoc, alii aliud. Sed de Christo dicitur Io. 3.d. Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum, Christo, scilicet, id est non ad partem mensure, sed ad plenitudinem.
marg.| Et nota quod ista diversitas gratiarum facit ad unitatem corporis Ecclesie. Unde concordia Ecclesie comparatur proportioni elementorum, quam Pythagoras vocavit catenam auream. Rm. 11.b. Habentes donationes secundum gratiam, que data est nobis differenter, sive Prophetiam secundum rationem fidei, etc. Ibidem. a. Unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. 1Cor. 12.a. Divisiones gratiarum sunt, et cetera.
marg.| {p} Propter quod] Ad probandum, quod Christus homo dat diversa dona.
marg.| {q} Dicit] Spiritus sanctus per Psalmos.
marg.| {r} Ascendens] Christus   [in altum] etc. Duabus de causis ascendit Christus. Ad introducendum suos in celum ; et ideo dicit,   [Captivam duxit captivitatem] Et ut mitteret Spiritum sanctum : et ideo dicit,   [Dedit dona hominibus] De primo Mich. 2.d. Ascendet iter pandens ante eos : dividet, et transibunt. Is. 63.a. Quis est iste, qui venit de Edom, et cetera. Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine virtutis sue. Gn. 32.c. In baculo crucis, scilicet transivi Iordanem istum, id est transcursum mortis : et nunc cum duabus turmis regredior, comitatus, scilicet turba hominum, et Angelorum. Amos 9.b. Qui edificat ascensionem suam in celo. Deuter. 33.d. Ascensor celi auxiliator tuus. Dt. 13.f. Levabo ad celos manum meam, id est filium meum, dicit Deus pater per quem operor. Per hoc quod dicit   [captivitatem] notat liberationem a Limbo, Per hoc quod dicit   [captivam] firmam possessionem in bono. Is. 49.g. Numquid tolletur a forti preda ? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit ? Quia hec dicit Dominus, Equidem, et captivus a forti tolletur : et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Is. 45.c. Ipse edificabit civitatem meam, et captivitatem meam dimittet non in pretio, neque in muneribus. Christus enim populum suum liberavit, et de ipso civitatem celestem edificavit, in qua nondum fuerat homo. Item Is. 42.b. Dedi te in fedus populi, in lucem Gentium, ut aperires oculos cecorum, et educeres de conclusione vinctum, et cetera. Deuter. 31.b. Dictum est Iosue, Confortare, et esto robustus : tu enim introduces filios Israel in terram, quam pollicitus sum eis. Is. 35.d. Redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude ; et letitia sempiterna super caput eorum, et cetera. De secundo, scilicet de donis Spiritus sancti dicitur 1Rg. 30.g. Venit ergo David in Siceleg, et misit dona senioribus Iuda proximis suis. Siceleg interpretatur sextarii effusio. Hec est vita eterna : in presenti enim datur gratia ad mensuram ; sed in futuro dabitur mensura bona, et conferta, et coagitata, et cetera ut dicitur Lc. 6.f. Item interpretatur adductio vocis defecate. Hic enim quantumcumque sit homo perfectus, semper est aliquid fecis permixtum in laude, et operibus eius ; sed in patria erit laus, et omnia sincera, et pura. Is. 25.c. Faciet Dominus convivium medullatorum, et vindemie defecate ; per quod significatur merces eterna, que erit in laude Dei sincera. Sir. 51.d. Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam ; et in ipsa laudabo eum.
marg.| Nota quod predicta effusio significata fuit 3Rg. 18.g. Ecce nubecula parva, quasi vestigium hominis ascendebat de mari, et cetera.
marg.| Nubecula Christus, qui ascendit de mari, id est ab amaritudinibus mundi, et tunc fugit a conspectu Elie, id est Apostolorum, et venit pluvia grandis, id est abundantia donorum Spiritus sancti. Hoc est, quod diximus David misisse munera proximis suis. Mt. ult. b. Ite nuntiate fratribus meis, ut eant in Galileam. Io. 20.d. Vade ad fratres meos, et dic eis, Ascendo ad patrem meum, et cetera. Is. 8.d. Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Dominus. De his donis dicitur 1Cor. 12.a. Alii per Spiritum datur sermo sapientie ; alii sermo scientie secundum eumdem Spiritum ; alteri fides, etc. Prv. 4. Donum bonum tribuam vobis, legem meam ne derelinquatis.
marg.| {7. 174va}
marg.| {a} Quod autem ascendit, quid est] id est que causa est   [nisi ista] scilicet   [quia, et descendit] etc. id est. Ecce ordo : si vis ascendere, primo descende, Iob. 22.d. Qui humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos suos, salvabitur, Prv. 15.d. Gloriam precedit humilitas, Ps. 33. Humiles spiritu salvabit, 1Rg. 15.d. Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es ? Hoc est quod sequitur.
marg.| {b} Qui descendit, ipse est, qui ascendit super celos] Salomon longe ante quesierat, Prv. 30.a. Quis descendit de celo, et ascendit, etc. Hanc questionem solvit hic Apostolus. Et Io. 3.b. Nemo ascendit in celum, nisi qui descendit de celo, filius hominis, qui est in celis. Bernardus   [Qui descendit] etc. Ego Christum credo in hoc ipse, quod descendit, ascendisse. Sic enim oportebat Christum descendere, ut nos ascendere doceremur.
marg.| Cupidi siquidem sumus ascensionis, exaltari cupimus omnes. Nobiles enim creature sumus, et magni cuiusdam animi : ideo altitudinem appetimus desiderio naturali.
marg.| Sed ve nobis si voluerimus sequi eum, qui ait, Sedebo in monte Testamenti. Is. 14.d. Hunc sequuntur, qui peccandi habent concupiscentiam, quibus dominandi libido dominatur. Iste est mons quem ascendit Angelus et Diabolus factus est. Alii cum Adam ascendunt montem scientie : perniciosa est ascensio, imo descensio magis de Ierusalem in Iericho. Infr. dicit, Potestatis ambitio Angelum privavit felicitate angelica, scientie appetitus hominem immortalitatis gloria spoliavit.
marg.| Ergo fugiendus est nobis mons uterque, si precipitium Angeli, si casum hominis expavescimus. Quis ergo docebit nos salubrem ascensum ? Christus, qui descendit, ipse enim est, qui ascendit : qui suo ascensu nobis salubrem indicavit ascensum. Descendit de monte potentie, carnis infirmitate circumdatus. De monte scientie, quoniam placuit Deo per stultitiam predicationis salvos facere credentes. Quid enim impotentius parvuli corpore ; quid infantilibus membris infirmius videtur. Quid indoctius apparet parvulo, qui sola matris ubera novit. Imo quid eo insipientius, qui tradebat in mortem animam suam. Ergo descendit.
marg.| Sed vide quo ascendit. Primo in montem in quo transfiguratus est coram Discipulis : resurrectionis gloria hec est, quam in monte spei contemplamur. Ut quid enim ascendit ut transfiguraretur, nisi ut doceret nos ascendere ad futuram illam gloriam innuptam ? Quid prodest scire quo sit eundum, si qua debes ire non sciveris ? Alterum proinde montem ascendas, in quo predicantem videbis, et scalam erigentem, octo distinctam scalaribus, cuius summitas celos tangit. Scilicet Beati, qui persecutionem patiuntur, etc.
marg.| Primum montem ascendas iugi meditatione superne glorie. Secundum, in lege Dei meditans die ac nocte. Sic enim audis et tu. Et quo vado, scies. Propter primam ascensionem, et secundam scies ; et propter secundam tertiam. Nihilominus lego montem in quem ascendit solus orare. In primo ergo transfiguratus, ut scires quo ires. In secundo verba vite locutus est, ut scires qua via pervenires. In tertio oravit, ut eundi et perveniendi bonam obtinere studeas voluntatem.
marg.| Item super asinum, quod est bestiales motus domare, ut subiiciatur appetitus tuus, et tu domineris illius. Postea ascende cum illo crucem, ut non solum super te, sed etiam super omnem mundum mentis fastigio erigaris, et absit tibi gloriari, nisi in cruce, etc.
marg.| Iam vero quid restat, nisi ut ad illum ascendas, qui est benedictus in secula, cupiens dissolvi, et esse cum Christo.
marg.| {c} Sequitur : Ut adimpleret omnia] Ante ascensionem enim terra erat inanis, et vacua. Quod inane est, non replet : quod vacuum est, non est repletum. Terra ergo, id est cor terrenum non est repletum, et hoc est, quia terra, id est temporalia ipsa sunt inania, et ideo non replent, Eccl. 5.b. Avarus non implebitur pecunia. Sed post ascensionem Domini, Spiritus Domini replevit. Orbem terrarum, Sap. 1.b. Et Act. 2.a. dicitur, {7. 174vb} Repleti sunt omnes Spiritu sancto, etc. Nunc enim Deus pater aperuit manum, Ps. 103. Aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate, sup. 3.d. Ut impleamini in omnem plenitudinem Dei, Gal. 4.a. At ubi venit plenitudo temporis, etc. Ibi habetur quomodo implevit mentem, ventrem, et multa alia. Adeo omnia implevit, quod celum Sanctis regnantibus, terram Iustis militantibus, Tartarum desperatis peccatoribus deputavit.
marg.| Vel adimplevit corpus, id est sufficienter edificavit quantum ad bona membra, et diversa habentia officia. Unde subdit.
marg.| {d} Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos] 1Cor. 12.d. Quosdam posuit in Ecclesia, primum quidem Apostolos, secundo Prophetas, tertio Doctores, deinde Virtutes, etc. Hec diversitas Ministrorum significata est per diversitatem Ministrorum, quos habuit Salomon in edificatione Templi, 3Rg. 5.d. Christi Ministri nos, qui adiutores Dei sumus in edificatione Ecclesie, 1Cor. 3.c.
marg.| {e} Apostolos] Lc. 6.c. Elegit duodecim ex ipsis, quos et Apostolos nominavit.
marg.| {f} Quosdam autem Prophetas] sicut Agabum, Act. 21.b.
marg.| Vel, id est Explanatores Scripturarum, 1. Paral. 25.a. Segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman et Idithum, qui prophetarent. Act. 13.a. Erant in Ecclesia, que erat Antiochie, Prophete, et Doctores.
marg.| {g} Evangelistas] Evangelium scribentes, ut Mattheum Marcum, Lucam, Ioannem.
marg.| Vel predicantes, et legentes, ut septem Diaconos sub Apostolis. Act. 6.b. Is. 41.g. Ierusalem Evangelistam dabo.
marg.| {h} Alios autem Pastores et Doctores] id est Episcopos, qui pascant exemplo, doceant verbo. Ier. 3.e. Dabo vobis Pastores iuxta cor meum ; et pascent vos scientia, et doctrina. Is. 30.e. Non faciet avolare a te ultra Doctorem tuum.
marg.| {k} In opus ministerii] dedit scilicet quasi dicat. Ad operandum dati sunt isti, non ad otiandum ; ad onus ; non ad honorem, 1Tim. 3.a. Qui Episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Act. 13.a. Segregate mihi Paulum, et Barnabam in opus, ad quod assumpsi eos. In opus dicit, non in otium. Dicit ergo :   [In opus ministerii] id est ad prosequendum ministerium suum.
marg.| {i} Ad consummationem Sanctorum] ut perfecti sint illi, qui iam sunt sancti, et peccatores edificentur in corpus Christi. Et hoc est,   [In edificatione] etc. Vel   [ad consummationem Sanctorum] qui sunt in patria. Ps. 41. Me expectant Iusti, etc. Hbr. 11.g. Deo melius pro nobis providente, ut non sine nobis consummarentur. Et ideo Rm. 11.c. Cum plenitudo Gentium intraverit, etc.
marg.| Et nota, quod Sancti consummantur.
prol.| Numero. Apc. 6.c. Cum impletus fuerit numerus conservorum, etc.
prol.| Merito. Sap. 6.c. Custoditio legum, consummatio est.
prol.| Vite termino. Sap. 4.c. Consummatus in brevi explevit tempora multa.
marg.| Perfecto premio in corpore, et anima. Hbr. 11.g. Et non sine nobis consummarentur.
marg.| {l} In edificationem corporis Christi] in via scilicet, 1Cor. 3.c. Dei edificatio estis.
marg.| Secundum gratiam, que data est mihi, ut sapiens architectus, etc.
marg.| {m} Donec occurramus] Ostendit quamdiu predicta sunt necessaria.   [Donec] scilicet   [occurramus] 1Th. 4.d. Simul rapiemur in nubibus obviam Christo in aera.
marg.| Mt. 25.a. Ecce sponsus venit, exite obviam ei. Apc. 20.d. Vidi mortuos magnos, et pusillos, stantes in conspectu throni. Am. 4.d. Prepara te in occursum Dei tui Israel, non sicut Miphiboseth, de quo dicitur, 2Rg. 19.d. quod descendit in occursum David Regis, illotis pedibus, et intonsa barba, vestesque suas non laverat a die, etc.
marg.| {n} In virum perfectum] etc. Hoc {7. 175ra} in futuro seculo.
marg.| {a} Ut iam non simus parvuli] in presenti. quasi dicat Ad hoc dedit predictos Ministros,   [ut iam] etc. 1Cor. 14.d. Nolite pueri effici sensu ; sed malitia parvuli estote : sensibus autem perfecti sitis. Rm. 16.c. Volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo. 1Cor. 13.c. Cum essem parvulus, loquebar, ut parvulus, etc. Is. 65.d. Puer centum annorum morietur. Eccles. 10.c. Ve tibi terra, cuius Rex puer est, id est sequens puerilia. Dicit ergo :   [Non simus parvuli] per indiscretionem :
marg.| {b} Fluctuantes] per inconstantiam, vel hesitationem. In Epistola Iude. d. Nubes sine aqua, id est sine scientia, quoad primum : que a ventis circumferuntur, ecce inconstantia. Et 2Pt. 2.d. Hi sunt fontes sine aqua, nebule turbinibus exagitate. Iacob. 1.a. Qui hesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur, et circumfertur. Sir. 27.b. Homo sanctus in sapientia manet, sicut Sol : nam stultus ut Luna mutatur.
marg.| {c} Et circumferamur omni vento doctrine] id est ventosa doctrina, que est inanis et vacua a veritate, et inflativa. Osee 12.a. Ephraim pascit ventum, id est delectatur in doctrina ventosa, et inflativa. Eccl. 5.c. Non te ventiles in omnem ventum. Ez. 5.c. Ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum. Ps. 82. Domine Deus pone illos ut rotam. 1Rg. 25.e. Porro anima inimicorum tuorum rotabitur quasi in impetu et circulo funde. Osee 9.d. Omnes nequitie eorum in Galgal, id est in volutationibus, id est in circuitu investigantium.
marg.| Unde sequitur: {d} Doctrine] dico, facte   [in nequitia hominum, et in astutia] Demonum. Gn. 3.a. Serpens erat callidior cunctis animantibus. 2Cor. 11.a. Timeo autem ne sicut serpens astutia seduxit Evam : ita et corrumpantur sensus vestri. Vel   [astutia] id est astuta doctrina hominum que tendit.
marg.| {e} Ad circunventionem erroris] id est ad hoc, ut circunveniendo trahant nos ad suum errorem. 2Cor. 7.a. Capite nos, Neminem lesimus, per nequitiam, scilicet neminem circunvenimus per astutiam.
marg.| {f} Veritatem autem facientes] Non auditores tantum, contra subditos malos. Item non dicentes tantum, contra magistros. Item non pretendentes, contra hypocritas. Item veritatem dicit, non vanitatem, contra curiosos. Ier. 23.c. In Prophetis Ierusalem vidi similitudinem sanctitatis, scilicet exterius, et iter mendacii interius. Ps. 110. Intellectus bonus omnibus facientibus, etc.
marg.| {g} In caritate crescamus] non in cupiditate. Gn. 49.c. Filius accrescens Ioseph, filius accrescens. Et nota quod omnis motus voluntarius, et naturalis in fine intenditur, sed violentus e converso remittitur ; et in hoc ostendunt se hypocrite.
marg.| {h} Per omnia] membra, scilicet spiritualis hominis crescentes : ut non tantum crescat lingua ad ardua, et sublimia predicanda, sed et manus ad agenda. Vel   [crescamus in caritate] que caritas diffunditur per omnia opera : quia irriguum est omnium operum.
marg.| {i} Qui est caput] Sic Col. 2.d. Nemo vos seducat, etc. non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et coniunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei.
marg.| {k} Ex quo totum corpus] id est Ecclesia   [compactum] fide   [et connexum] caritate. Nota quod Ecclesia est tunica Domini inconsutilis pro qua servanda corpus exposuit morti. Augustinus in libro contra quinque hereses. Caput meum spinis opposui ; manus meas clavis obieci ; lancea latus meum aperuit ; tot, non dico, iniuriis, sed asperitatibus laceratus sum sanguinem meum fudi, animam meam posui, ut mihi coniungerem te ; et tu dividis te. Et ibid. dicit, Erubescite ; tunicam hominis iam iudicati, in cruce pendentis, Pilati milites non sunt ausi conscindere, et vos conamini caritatem hominis in celo sedentis, imo regnantis cum Deo, dividere. Scilicet nunc adimpletum est illud Michee 1.b. Ponam Samariam, id est Ecclesiam quasi acervum lapidum in agro. In acervo lapidum nulla est compago, et Mich. 3.d. Ierusalem in acervo lapidum erit (ibi subditi incompacti et disiuncti erant, et sine caritate) et mons Templi in excelsa sylvarum (quantum ad sterilitatem Prelatorum.) Ex. 26.e. Omnes una compago retinebit. Per quid autem compaginetur corpus, subdit.
marg.| {l} Per omnem iuncturam subministrationis] id est invicem {7. 175rb} subministrando, quia subministratio est iunctura, fomentum enim est dilectionis, invicem sibi subministrare. Osee 11.a. In funiculis Ade traham eos, in vinculis caritatis. Col. 3.c. Super omnia caritatem habere, quod est vinculum perfectionis.   [Subministrationis] dico, non tantum verbo vel voce exhibite, sed   [secundum operationem in mensuram] id est factam iuxta mensuram. 1Pt. 4.b. Unusquisque sicut accepit gratiam, illam in alterutrum administrantes. Sir. 39.d. Omne opus hora sua subministrabit. 1Pt. 4.c. Si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus. 2Cor. 10.d. Secundum mensuram regule, qua mensus est nobis Deus augmentum, et cetera.
marg.| {m} Sequitur : Hoc igitur dico, et cetera] Hec est secunda pars, in qua ostendit a quibus est cavendum. Primo dicit quod ab imitatione malorum, ibi   [Ut iam non ambuletis] Secundo a peccato consuetudinis, ibi   [Deponite] Tertio a mendacio, ibi (Propter quod deponentes mendacium.) Quarto ab ira, ibi (Irascimini.) Quinto a furto, ibi (Qui furabatur.) Sexto a quolibet verbo malo, ibi (Omnis sermo malus.) Septimo ab inobedientia, ibi (Et nolite contristari.) Octavo ab omni inordinatione, ibi : (Omnis amaritudo.) Et nono ab avaritia, ibi : (Estote autem invicem, et cetera.) Dicit ergo : Ita monui vos obsecrando ; (Hoc igitur) ex quo tot habetis auxilia, (dico) non obsecro, sicut supr. in princip.
marg.| {n} Testificor] id est precipio Deo teste, vel sub testimonio Domini. Supra monuit de operibus perfectionis, sed hic imperat, quia hic loquitur de operibus necessitatis. Unde dicit
marg.| {o} Ut iam non ambuletis] id est vivatis (sicut Gentes, et cetera). Gal. 2.d. Si enim que destruxi, hec iterum reedifico, prevaricatorem me constituo. 2Pt. 2.d. Melius enim erat illis non cognoscere viam iustitie, quam post agnitionem revertere ab eo quod illis traditum. Et post subditur, Canis reversus ad vomitum, etc. Et nota quod dicitur.
marg.| {p} Sicut et Gentes ambulant, et cetera] Hodie enim Christiani non sicut Gentes, sed peius quam Gentes faciunt, et Clerici peius quam Laici, et Religiosi quam Seculares. Is. 23.a. Erubesce Sidon, ait mare, et 24.a. Et erit sicut populus, sic et Sacerdos.
marg.| {q} In vanitate sensus sui] id est post vana, que sunt sensui, scilicet sensualitati delectabilia. Ier. 2.a. Ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt. Hic tamen dicitur   [in vanitate sensus]  ; ut notetur, quod in terra vanitatis positi, absorpti sunt ab ea. (Sui) non Dei. Rm. 10.a. Item vani sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei, ut dicitur Sap. 13.a. Ideo post vanitatem subdit de ignorantia.
marg.| {r} Tenebris obscuratum, et cetera] Quod prius dixit (ambulant, et cetera) refertur ad effectum ; hoc quod hic dicitur, ad intellectum. (Et dicit obscuratum) non obscurum. Rm. 11.b. Obscurentur oculi eorum, ne videant. Sapient. 3.c. (Fascinatio nugacitatis obscurat bona.)
marg.| {s} Alienati a vita Dei] glorie, et gratie quam dat Deus, vel que Deus est. Supr. 2.c. Alieni a conversatione Israel, et hospites Testamentorum, promissionis spem non habentes et sine Deo in hoc mundo. Obscuratum dico per ignorantiam.
marg.| {t} Que est in illis] permanens (propter cecitatem) vel duritiam cordis, quia scire contempserunt. Mt. 15.b. Sinite illos, ceci sunt, et duces illorum. Rm. 1.c. Obscuratum est insipiens cor eorum ; dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Sap. 10.b. Sapientiam enim pretereuntes, non tantum in hoc lapsi sunt, ut ignorarent bona, et cetera.
marg.| {u} Qui desperantes, semetipsos tradiderunt] Iob. 16.c. Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem. Prv. 18.a. Peccator cum venerit in profundum, contemnit. Is. 22.d. Comedamus et bibamus ; cras enim moriemur. Et hoc est quod dicit,
marg.| {x} Tradiderunt semetipsos impudicitie] id est fornicationi, et ideo traditores fuerunt Dei, sicut vestrum tradentes hosti. 1Cor. 6.d. Empti estis pretio, etc. Et in eodem capitulo Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis ?   [Tunc tradiderunt se in operationem omnis immunditie] Sap. 2.b. Nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra.
marg.| {7. 175va}
marg.| {a} In avaritiam] id est inexplebiliter, et insatiabiliter. Hieronymus Voluptas futura cruciat, presens non satiat, preterita non delectat. Osee 14.c. Fornicati sunt, et non cessaverunt. Prover. 30.c. Tria sunt insatiabilia, et quartum quod numquam dicit, Sufficit. Infernus, et os vulve, et terra, que non satiatur aqua : ignis vero numquam dicit. Sufficit. Prv. 27.c. Infernus, et perditio numquam implentur : similiter et oculi hominum insatiabiles.
marg.| {b} Vos autem ita non didicistis Christum] scilicet esse sequendum. Deuter. 18.c. Tu autem a Domino Deo tuo taliter institutus es. Vel   [didicistis Christum] sicut dicitur liber addisci a discipulo. Christus enim est nobis liber, expositus, Glossatus, et illuminatus proprio sanguine, et in cruce nobis extensus : cuius omnis actio nostra est instructio. Ps. 103. Extendisti celum sicut pellem. Iob. 31.d. Librum scribat ipse, qui iudicat. Hic liber fuit scriptus intus, et foris : in quo scripta fuerunt lamentationes, et carmen, et ve, Ez. 2.d. Maria legit in eo suspenso in cruce lamentationes ; latro penitens, carmen ; latro blasphemus, ve.
marg.| {c} Si tamen illum audistis] Hoc dicit : quia licet librum habeamus, tamen Doctorem oportet habere, et subditos audire per obedientiam 4Rg. 17.g. Illi autem non audierunt, sed iuxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant. Vel hoc dicit : quia licet Christus stet ad ostium, et pulset paratus ad intrandum, et instruendum : tantus tamen est intus tumultus affectuum, et curarum, quod audiri non potest. Unde Ps. 68. Laboravi clamans, et rauce facte sunt fauces, etc. E contra David dicit Ps. 86. Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, etc.
marg.| {d} Sicut est veritas in Iesu] quia sicut dicitur Phil. 1.c. Quidam ex contentione annuntiant, non sincere.
marg.| {e} Deponere vos] vel   [deponite etc.   veterem hominem] id est ab interiori homine vetustatem tollite. Col. 3.b. Expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem Dei. Rm. 6.a. Vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati.
marg.| {g} Qui corrumpitur] licet delectetur. Sir. 18.d. Si prestes anime tue concupiscentias eius, faciet te in gaudium inimicis tuis. Corrumpitur, dico, vivens.
marg.| {h} Secundum desideria] carnis. Vel (per desideria,) id est non solum per opera, sed etiam per desideria   [erroris] id est erronea : quia ab errore veniunt, vel in errorem adducunt. Eccles. 2.a. Risum reputavi errorem, et gaudio dixi, quid frustra deciperis ?
marg.| Item nota quod dicitur, [Deponite veterem hominem] malum Abbatem, vel Canonicum, vel malum Prelatum, qui inveteratus est in malo, et vivit
marg.| {f} Secundum pristinam conversationem] id est veterem. Lam. 3.a. Vetustam fecit pellem meam, id est conversationem. Bar. 3.b. Quid est Israel, quod in terra inimicorum es : Inveterasti in terra aliena. Ps. 6. Inveteravi inter omnes inimicos meos. Vetus Prelatus vetera querens deponendus est : ut dicatur ei. Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua que operabaris prius iudicans iniusta, etc. Dn. 13.f. Is. 22.f. Expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te, et privabo te officio, et beneficio. Et bene sequitur.   [Qui corrumpitur] prece vel pretio   [secundum desideria erroris] id est secundum cupiditatem, que facit eum errare in iudicio. Sir. 20.d. Xenia et dona excecant oculos. Nota quod comestio carbonum corrumpit mulieres pregnantes, id est Prelatos corrumpit amor temporalium, que dicuntur carbones, quia materia sunt ignis cupiditatis. Ps. 13. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt, etc. Ioel 1.d. Computruerunt iumenta in stercore suo.
marg.| Vetus homo
prol.| Adam. Gn. 5.a.
prol.| Fomes.
prol.| Caro, 2Cor. 4.d. Si is qui deforis est, etc.
prol.| Corpus peccati, id est congeries operum. Lc. 11.e. Si corpus tuum tenebrosum erit.
prol.| Diabolus.
marg.| Prava consuetudo.
marg.| {i} Renovamini autem spiritu mentis vestre] intransitive. Ad Litteram, quedam mulieres dant (ut dicitur) gallinis venenum, et ex eis postea faciunt unguentum, quo utuntur {7. 175vb} ad mutationem veteris pellis, ut iuvenes videantur. Sed Iusti in spiritu renovantur. Et omnes oportet nos renovari, pelle ut serpens ; plumis ut accipiter ; rostro ut Aquila ; cornibus ut cervus ; spiritu ut homo. De primo dicitur, quod serpens in arcto se ponit, ut sic pellem dimittat vel deponat. Pellem ergo dimittit, qui macerando carnem eam affligit : vel qui conversationem suam mutat et habitum Religionis assumit. Mt. 10.b. Estote prudentes sicut serpentes. Item accipiter mutat pennas calore Austri perflatus. Penne nostre sunt desideria quibus volamus ad celestia. Iob. 39.c. Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter ? id est pennas sancti desiderii assumit : ut dicat, Cupio dissolvi, et esse cum Christo. Et solet poni accipiter in mutatorio, id est in Claustro : et quando vult aliquis mutationem accipitris accelerare, dat ei carnes venenosas, et bufones, et huiusmodi. Hec sunt verba detractionis, et opprobria, quibus satiabantur antiqui Sancti : sicut dicitur Lam. 3.d. Saturabitur opprobriis. Et tanto citius plumescunt ; quia quanto plus mala mundi sentiunt, tanto magis celestia concupiscunt. Gregorius. Mala que nos hic premunt, ad Deum ire compellunt. Item de Aquila dicitur quod in senectute posita ascendit quantum potest in altum, et ita comburuntur penne eius, et tunc cadit in fluvium frigidissimum super quem volabat ; et sic renovatur. Sed hoc non est authenticum, quia posset improbari per naturam. Et ideo dicendum quod diu esurit usque quo fame fere defecit, et tunc elidit rostrum ad petram : et sic renovatur.
marg.| Ad petram ergo Christum rostra elidamus, id est verba mala exemplo Christi removeamus. Is. 6.c. Labia Isaie mundabantur calculo, ut dignus esset loqui verba Dei. Sic innovare debemus rostrum bene loquendo de Deo. Unde 1Pt. 4.c. Si quis loquitur, quasi sermones Dei. Item cervus mutat cornua ; et nos debemus mutare potestatem, et fortitudinem. Is. 40.g. Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquile, et cetera. Ps. 41. Sicut cervus desiderat, et cetera. Item renovari debemus spiritu. Unde dicitur mandatum novum. Io. 13.d. Mandatum novum do vobis, etc. Ez. 11.d. Spiritum novum tribuam in visceribus eorum. Hec ergo sunt encenia, id est renovationes, que facte sunt in Ierusalem, id est in Ecclesia, vel in anima. Io. 10.e. Lam. ult. d. Innova dies nostros sicut a principio. Dicit ergo [Renovamini spiritu mentis vestre] Dicitur autem spiritus multis modis, ut dicit Augustinus in libro de Trinitate
marg.| Spiritus dicitur
prol.| Deus, Io. 4.d. Spiritus est Deus.
prol.| Mens, ut hic, Spiritus mentis vestre.
prol.| Intelligentia mentis. 1Cor. 14.c. Psallam spiritu, psallam et mente.
prol.| Anima. Io. 19.f. Inclinato capite emisit spiritum.
prol.| Vita potestatis. Eccl. 3.d. Quis novit si spiritus iumentorum descendat deorsum ?
marg.| Ventus, Ps. 10.b. Spiritus procellarum pars calicis eorum, etc.
marg.| { i } Et induite novum hominem] id est similitudinem novi hominis, id est Christi. Rm. 13.d. Induimini Dominum Iesum Christum. Ibi require de hoc
marg.| {k} Qui] Christus vel spiritus   [secundum Deum creatus] 2Cor. 3.d. Si qua in Christo nova creatura vetera transierunt.
marg.| {l} In iustitia] etc. Contra illa tria. 1Io. 2.c. Omne, quod est in mundo, etc. Ideo dicitur hoc ingredientibus Claustrum, quasi dicat Exiens de mundo innoves omnia, scilicet, quod vivas   [in iustitia] ad proximum contra avaritiam ;   [et sanctitate] contra luxuriam ;   [veritatis] contra vanitatem superbie, et inanis glorie sive hypocrisis. Sed quare non dicit. In veritate ? Respondeo. Ut insinuet quia humilitas preest ceteris. Unde in iustitia, et sanctitate, que sunt veritatis quasi ancillantes ei.
marg.| {m} Propter quod deponentes] mendacium ad Litteram ; quia Sap. 1.c. Os quod mentitur, etc. Vel, idest amorem temporalium. Is. 18.d. Posuimus mendacium, scilicet temporalia, spem nostram ; et mendacio protecti sumus.
marg.| {n} Loqui mini veritatem] Za. 8.d. Pacem, et veritatem diligite. Et eod. c. Unusquisque malum contra amicum suum ne recogitetis : et iuramentum mendax ne diligatis. Et debetis.
marg.| {7. 176ra}
marg.| {a} Quoniam sumus invicem membra] infr. 5.g. Membra sumus corporis eius, de carne eius, de ossibus eius. 1Cor. 12.d. Vos estis Corpus Christi, et membra de membro. Rm. 12.b. Multi unum corpus sumus in Christo ; singuli autem alter alterius membra. Item 1Cor. 10.d. Unus panis, et unum corpus multi sumus. 2Rg. 19.c. Os meum et caro mea vos. Et ideo quia estis membra invicem, nolite schisma facere in corpore. Unde dicit.
marg.| {a} Irascimini, et nolite peccare] id est si insurgat motus ire, non consentiatis. 1Cor. 10.c. Tentatio vos non apprehendat ; nisi humana. Iacob. 1.c. Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram : ira enim viri iustitiam Dei non operatur. Mt. 5.c. Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Iob. 14.a. Homo de muliere, plenus iracundia, alia Littera.   [Irascimini] Ira per zelum. 1Mcc. 2.c. Accensus est furor eius secundum iudicium Legis. Ione 4.d. Putasne bene irasceris ?
marg.| {c} Et nolite peccare] indiscrete irascendo vel in corrigendo. Eccl. 5.c. Noli esse nimis iustus.
marg.| {d} Sol non occidat, et cetera] id est ira non duret usque ad occasum Solis. Sir. 17.b. Ira in sinu stulti requiescit, id est diu manet. Iob. 5.a. Virum stultum interficit iracundia. Vel   [Sol iustitie] Mal. ult. a.
marg.| {e} Non occidat] id est non deserat ; quia cum ira non habitat. Vel   [Sol] id est splendor rationis. Amos 8.c. Occidet Sol in meridie, id est in medio furore ire.
marg.| {f} Nolite locum, et cetera] sicut illi, qui non vitant occasiones peccati, sed portas sensuum pandunt. Ier. 9.f. Mors intrat per fenestras.
marg.| Et notandum, quod Glossa dicit duas portas mortis, cupiditatem, et timorem. Iac. 4.b. Resistite Diabolo, et fugiet a vobis. Tentator non cessat pulsare, ut ingrediatur : et ideo monet Dominus, ut timoris valva in facie eius elidatur. Apocal. 12.c. Ve terre, et mari : quia descendit ad vos Diabolus habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet. Eccl. 10.a. Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, et cetera.
marg.| {g} Qui furabatur, iam non furetur] Sir. 21.a. Filii peccasti, ne adiicias iterum ; sed et de pristinis deprecare. Eccles. 5.b. De propitiato peccato noli esse sine metu : neque adiicias peccatum super peccatum, et infr. c. Super furem enim est confusio, et penitentia. Ex. 20.d. Non furtum facies. Prv. 6.d. Furatur, ut impleat animam : deprehensus quoque reddet septuplum, id est perfecte punietur. Loquitur de fure, qui furatur per inopiam. Sir. 41.d. Erubesce a loco, in quo habitas, de furto. Sicut lupus, et maxime lupa nihil rapit in loco proximo cubili catulorum suorum. Za. 5.b. Maledictio veniet ad domum furis, et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter.
marg.| {h} Magis autem laboret, et cetera] 1Th. 4.c. Rogamus autem fratres, ut abundetis magis : et operam detis ; ut operemini manibus vestris sicut precepimus vobis : et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt : et nullius aliquid desideretis. Et 2Th. 3.b. Denuntiabamus vobis, quoniam si quis non vult operari, non manducet.
marg.| Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. Et in eodem b. Non inquieti fuimus inter vos, neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione, nocte die operantes, ne quem vestrum gravaremus. Et hoc, quod fecit Apostolus, monet alios facere. Unde dicit.
marg.| {i} Operando manibus suis] propriis, non vicariis. Ps. 3. Voce mea ad Dominum clamavi. Mea, dicit, non vicaria. Contra Canonicos, quorum opus est cantare, sed ipsi Vicarios ponunt.
marg.| {k} Quod bonum est] id est utilia operando, non taxillos, scilicet. Contra Moniales operantes bursulas, et chirothecas, et huiusmodi munuscula lasciva portantes.
marg.| {l} Ut habeat unde tribuat, et cetera] non cognatis, vel amicis. Act. 20.g. Ipsi scitis quoniam ad ea, que mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus iste. Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos, et meminisse verbi Domini Iesu   [quoniam ipse dixit] Beatius est dare quam accipere. Cantuariensis. Ponit hic duo exempla in Postilla. Unum est de quodam qui venit ad Eremitas, de quibus quesivit. Quid operis {7. 176rb} facitis ? Qui responderunt. Sine intermissione oramus. Quibus ille, Annon comeditis ? Qui responderunt. Non. Quibus ille. Et ego do multas eleemosynas de labore meo, que, sive vigilem, sive dormiam semper orant pro me.
marg.| Aliud exemplum est de alio qui incessanter dabat eleemosynas, et ostensum est ei in visione quoddam pulcherrimum edificium, quod surgebat, et crescebat quotidie in consummationem.
marg.| {m} Omnis sermo] etc. Supra docuit manus ad opera : hic linguam ad bona verba monet exercere.
marg.| Unde dicit [Omnis sermo malus] Vel sic : Supra monuit ad bona opera : quia ergo ex operibus sequitur aliquando iactantia : ideo dicit   [Omnis sermo] Coloss. 4.a. Sermo vester in gratia semper sit sale conditus. Infra 5.a. Omnis immunditia, aut auaritia nec nominetur in vobis, sicut decet Sanctos. Coloss. 3.b. Deponite, et vos omnia : iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. 1Pt. 4.c. Si quis loquitur, quasi sermones Dei.
marg.| {n} Ad edificationem fidei] ut fides in omnibus edificetur, vel homines in fide. 1Cor. 14.a. Nam qui prophetat : hominibus loquitur ad edificationem, et exhortationem, et consolationem, id est incipientibus, proficientibus, pervenientibus.
marg.| {o} Ut det gratiam] Act. 10.g. Loquente Petro cecidit Spiritus sanctus, scilicet super eos, qui audiebant Verbum. Prv. 13.c. Doctrina bona dabit gratiam. Io. 15.a. Vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Cantic. 4.c. Mel et lac sub lingua tua.
marg.| {p} Audientibus] non contemnentibus. Sir. 32.a. Ubi non est auditus, non effundas sermonem.
marg.| {q} Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei] id est Predicatores vestros sive Vicarios, et Ministros. Mt. 25.d. Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Qui vos spernit, me spernit. 1Th. 4.b. Qui hec spernit, non hominem spernit, sed Deum. Is. 63.c. Ipsi ad iracundiam provocauerunt, et afflixerunt spiritum sanctum eius. Glossa Spiritum sanctum eius contristat, qui virum spiritualem contristat. Eccles. 3.c. Quam male fame est, qui derelinquit patrem : et est maledictus a Deo qui exasperat matrem. Puta Predicatorem ; qui Pater est corripiendo ; mater lactando. Unde versus,
prol.| Verbera patris habes, ubera matris habe.
marg.| Bar. 4.b. Obliti estis Deum qui nutrivit vos : et contristatis nutricem vestram Ierusalem. Lam. 4.c. Facies Domini divisit eos : non adiiciat ut respiciat eos. Facies Sacerdotum non erubuerunt : neque senum miserti sunt. Vel [contristare] id est a vobis per mala opera fugare. Sapient. 1.a. Spiritus sanctus discipline effugiet fictum ; et auferet se a cogitationibus, que sunt sine intellectu. 1. Thessalon. 5.d. Spiritum nolite extinguere, prophetias nolite spernere. E contra de Christo dicitur Is. 4.a. Apprehendent septem mulieres virum, etc. Glossa In solo Christo requievit Spiritus. Unde Is. 11.a. Et requievit super eum Spiritus Domini.
marg.| {r} In quo signati estis] Dominus signat oves suas impressione gratie. Ct. 8.b. Pone me ut signaculum, super cor tuum, etc. Aggei ult. d. Ponam te in signaculum quia elegi te. Supr. 1.c. In quo et credentes signati estis Spiritu promissionis sancto ; qui est pignus hereditatis nostre in redemptionem acquisitionis. Item 2Cor. 1.d. et 5.a.
marg.| {s} Omnis amaritudo] Tria prima, que dicit hic pertinent ad cor, scilicet amaritudo, ira, indignatio ; duo ad os, scilicet clamor et blasphemia ; unum ad manum, scilicet malitia. Dicit ergo :   [Omnis amaritudo] Sir. 21.b. Non est sensus, ubi est amaritudo. Colos. 3.d. Viri diligite uxores vestras ; et nolite amari esse ad illas. Sap. 8.c. Intrans in domum meam quiescam cum illa ; non enim habet amaritudinem conversatio illius, et cetera. Osee 12.d. Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis. Act. 8.d. In felle amaritudinis video te esse.
marg.| {t} Et ira] omnis, scilicet. Iacob. 1.c. Ira viri iustitiam Dei non operatur. Ambrosius. Cum dicit, Omnis ira tollatur a vobis, nullam penitus velut necessariam, et vobis utilem excipit. Delinquentem itaque fratrem, si necesse est ; ita curare festina, ut dum medelam leviori forsitan festuca laboranti procuras inferre, non te deteriori morbo cecitatis involvas.
marg.| {u} Et indignatio] Ecclesiast. 1.d. {7. 176va} In multa sapientia multa est indignatio. Prv. 29.d. Qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior.
marg.| {a} Et clamor] contra proximum, qui venit ex indignatione ; Is. 5.b. Expectavi ut faceret iudicium, et ecce iniquitas. et iustitiam, et ecce clamor.
marg.| {b} Et blasphemia] in Deum, et in Sanctos. Levit 24.c. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte morietur.
marg.| {c} Cum omni malitia] operis vel cordis secundum. Glossa Osee 7.a. In malitia sua letificaverunt Regem, et in mendaciis suis Principes, id est emunctores bursarum, et corelli in guerris pleni malitia rapiunt, et succendunt. Item adulatores letificatores sunt Regum, et Principum ; in malitia enim, et mendacio letificant eos non in iustitia, et iudicio. Ut autem predicta a vobis tollantur :
marg.| {d} Estote benigni] in effectu, id est largi de facultatibus vestris. 1Cor. 13.b. Caritas patiens est, benigna est. Ier. 3. Omnes boni generantur in opere eius, id est veritatis.
marg.| {e} Misericordes] in affectu. Lc. 6.e. Estote misericordes sicut, et pater vester misericors est.
marg.| {f} Donantes] Cor. 3.b. Donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Deus donavit vobis. Et hoc est quod dicit hic :
marg.| {f} Sicut et Deus in Christo donavit vobis] Mt. 6.b. Si non dimiseritis hominibus, etc. Et dicit   [in Christo] Unde Rm. 8.f. Qui enim proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum : quomodo non etiam cum illo nobis omnia donavit ?



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Eph. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=64&chapitre=64_4)

Notes :