Hugo de Sancto Caro

Capitulum 6

Numérotation du verset Eph. 6,1 

Filii,
obedite parentibus vestris
in Domino.
Hoc
enim
iustum est1.
1 iustum est] inv. Weber
Numérotation du verset Eph. 6,2 

Honora patrem tuum et matrem tuam2,
2 tuam] om. Weber
quod est primum mandatum3
3 primum mandatum] inv.Weber
in promissione,
Numérotation du verset Eph. 6,3 

ut bene
sit tibi
et sis longevus
super
terram.
Numérotation du verset Eph. 6,4 

Et vos4 patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros,
4 vos] om. Weber
sed educate illos
in disciplina
et correptione Domini.
Numérotation du verset Eph. 6,5 

Servi, obedite
dominis carnalibus
cum timore
et tremore,
in simplicitate
cordis vestri
sicut Christo.
Numérotation du verset Eph. 6,6 

Non ad oculum servientes quasi hominibus placentes,
sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo,
Numérotation du verset Eph. 6,7 

cum bona voluntate servientes,
sicut Domino et non hominibus.
Numérotation du verset Eph. 6,8 

Scientes
quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino, sive servus sive liber.
Numérotation du verset Eph. 6,9 

Et vos5, domini, eadem
5 vos] om. Weber
facite illis remittentes
minas,
scientes quia et illorum et vester Dominus est in celis et
personarum acceptio non est apud Deum6.
6 Deum] eum Weber
Numérotation du verset Eph. 6,10 

De cetero, fratres,
confortamini
in Domino
et in potentia virtutis eius.
Numérotation du verset Eph. 6,11 

Induite
vos armatura7 Dei,
7 armatura] arma Weber
ut possitis stare adversus insidias diaboli.
Numérotation du verset Eph. 6,12 

Quia non est nobis
colluctatio adversus carnem et sanguinem,
sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum
harum contra spiritualia
nequitie in celestibus.
Numérotation du verset Eph. 6,13 

Propterea
accipite armaturam Dei,
ut possitis
resistere
in die malo,
et omnibus
perfectis stare.
Numérotation du verset Eph. 6,14 

State ergo succincti lumbos vestros
in veritate,
et induti lorica8 iustitie,
8 lorica] loricam Weber
Numérotation du verset Eph. 6,15 

et calciati pedes
in preparatione evangelii pacis.
Numérotation du verset Eph. 6,16 

In omnibus
sumentes scutum fidei,
in quo possitis omnia tela
nequissimi
ignea extinguere.
Numérotation du verset Eph. 6,17 

Et galeam salutis assumite,
et gladium Spiritus
quod est verbum Dei,
Numérotation du verset Eph. 6,18 

per omnem orationem
et obsecrationem orantes,
omni tempore
in Spiritu
et in ipso vigilantes
in omni instantia
et obsecratione
pro omnibus sanctis.
Numérotation du verset Eph. 6,19 

Et pro me
ut detur mihi
sermo in apertionem9
9 apertionem] apertione Weber
oris mei
cum
fiducia notum facere mysterium evangelii.
Numérotation du verset Eph. 6,20 

Pro quo legatione
fungor
in catena ista10,
10 ista] om. Weber
ita ut
in ipso
audeam prout oportet me loqui.
Numérotation du verset Eph. 6,21 

Ut autem et vos sciatis
que circa me sunt
quid agam ?
Omnia nota vobis faciet Tithicus
carissimus frater
fidelis11 minister in Domino,
11 fidelis] et praem. Weber
Numérotation du verset Eph. 6,22 

quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis
que circa nos sunt et consoletur corda vestra.
Numérotation du verset Eph. 6,23 

Pax fratribus
et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset Eph. 6,24 

Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione. Amen12
12 Amen] om. Weber
EPISTOLA AD EPHESIOS EXPLICIT.

Capitulum 6

Numérotation du verset Eph. 6,1 
marg.| Filiis obedite] Col. 3.d. Filii obedite parentibus per omnia, Eccl. 3.a. Deus honoravit,   [id est precepit honorari] patrem in filiis. Ibid. Qui honorat patrem suum, iucundabitur in filiis, et in die orationis sue audietur, Tb. 4.a. Prv. 30.c. de hoc habetur,   [Hoc enim iustum] quia scilicet preceptum est hoc.
marg.| {g} Honora patrem tuum] etc. Ex. 20.b. Mt. 15.a. simile habetur.   [Mandatum primum] in secunda tabula. Et hoc factum est, ut notaretur continuatio, et coniunctio preceptorum prime tabule, et secunde. Nam ultimum in prima confirmatum est, et primum in secunda.
marg.| Item primum est, quia est de his, que sunt quedam hominis principia, et sic continuatur ad precepta prime, ubi {7. 178vb} agitur de illo qui est vere principium.
marg.| {h} In promissione] id est hoc preceptum est in promissione : quia in eo additur promissio, facilius est quam alia.
marg.| Unde per hoc quod ei additur promissio, intelligitur etiam in omnibus aliis, per locum a minori.
marg.| {i} Et vos patres nolite ad iracundiam provocare] etc. Col. 3.d. Patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant.
marg.| {k} Sed educate] Eccl. 7.c. Si filii tibi sunt, erudi illos a pueritia illorum.
marg.| {l} Servi] Quia gravis est conditio servitutis ad sustinendum, diutius immoratur circa admonitionem hanc. Dicuntur autem duo in hac parte. Nam primo monet de modo se habendi ad dominos suos. Secundo dicit causam, quare ita se habere debeant, ibi : (Scientes.) Item in prima parte tria dicuntur.
marg.| Primum est modus serviendi.
marg.| Secundo removet malum finem serviendi, ibi [Non ad oculum]
marg.| Tertio ponit bonum finem, ibi : [Sed ut Christi servi obedite] Col. 3.d. Servi obedite per omnia dominus carnalibus non ad oculum servientes, 1Pt. 2. Servi subditi estote dominis vestris in omni timore ; non tantum bonis, et modestis, sed etiam dyscolis.
marg.| {m} Quasi hominibus placentes] Gal. 1.b. Si adhuc hominibus placerem, etc.
marg.| {a} Facientes voluntatem Dei ex animo] Col. 3. Quodcumque facitis, ex animo operamini.
marg.| {o} Sicut Domino] et non hominibus.
marg.| {p} Scientes] quod a Domino accipietis retributionem. Seneca, Non qui missus aliquid facit, missus est, sed qui invitus facit paria libens excipit, excipit partem acerbissimam servitutis effugiensque facere quod voluit. Cum Christo iubente, servis non homini servis, sed Christo. Sed eodem modo si pro Christo, vel Deo diligis proximum non proximum diligis, sed Deum.
marg.| Respondeo non est simile, quia qui servit homini propter Deum, non expectat ab homine retributionem ; nec movetur in hominem, sed in Deum.
marg.| Sed qui diligit proximum propter Deum, movetur in proximum.
marg.| Item notandum quod modum serviendi comprehendit sub tribus.
marg.| Unum est ex parte anime, scilicet timor reverentie. Aliud est ex parte corporis, scilicet tremor. Tertium ad utrumque pertinet : ut, scilicet non ficte hoc faciant, sed in simplici corde [scientes] etc. Secunda pars.
marg.| {q} Sive servus] Act. 10.e. Non est acceptio personarum apud Deum. Is. 24.a. Sicut servus, ita et dominus eius. Iob. 10.c. Parvus et magnus ibi sunt ; servus et liber a domino suo.
marg.| {r} Et vos Domini] quia conditio ; domini levis est ad suscipiendum parvam moram. Contra hac conditionem.
marg.| {s} Eadem facite illis]  ; ergo domini servis suis debent servire.
marg.| Respondeo. Eadem formaliter, id est quod facietis facite eadem caritate et voluntate. Glossa similia exponit, in quo scilicet in bona voluntate. Col. 4.a. Domini quod iustum est et equum, servis prestate : scientes quod et vos Dominum habetis in celo, Iob. 31.b. Si contempsi subire iudicium cum servo, et ancilla mea, cum disceptarent adversum me ?
marg.| {t} Scientes quia et illorum, et vester] etc. Act. 10.e. Col. 3.d. Idem Dt. 10.d. Deus personam non accipit, nec munera.
marg.| {a} De cetero fratres] Tertia pars est admonitionis, in qua iterum admonet eos generaliter, et dividitur {7. 179ra} in duas partes. Nam in prima monet, ut quasi bene informati doctrina et admonitione Apostoli, de cetero confortentur in bello spirituali. In secunda predicit fructum victorie, ibi   [Pax fratribus] Item prima pars dividitur in quatuor. Nam primo monet eos confortari in bello. Secundo dicit quomodo confortabuntur, scilicet si accipiant armaturam Dei : quod dicitur ibi   [Et induite] Tertio dicit que sit necessitas accipiendi armaturam Dei, ibi, scilicet   [Quia non est nobis] etc. Quarto exponit quomodo sit illa armatura Dei, ibi   [State ergo] Dicit ergo :
marg.| {b} Confortamini] Is. 35.b. Confortate manus dissolutas ad operandum, et genua debilia roborate ad orandum. Is. 35.b. Confortamini, et nolite timere. Ios. 1.b. Confortare, et esto robustus.
marg.| {c} In Domino] in auxilio Domini. Ier. 20.c. Dominus mecum tamquam bellator fortis. Iob. 17.a. Pone me iuxta te, etc. 1Cor. 10.c. Fidelis Deus qui non permittit, etc.
marg.| {d} Et in] etc. Sed cum idem sit in Deo potentia et virtus : quare hoc dicit ? Respondeo. Diversa connotant. Nam   [virtus] dicit in ratione tuentis (potentia) in ratione potentis Glossa (In potentia) qui dat potentem virtutem, id est que tuetur. Et bene potest, et ideo monet.
marg.| {e} Induite] etc. Glossa virtutes, quasi. Virtutes extra appareant secundum exercitium, et sic induimini armaturam quia exercitium virtutem ornat et munit. Rm. 13.d. Abiiciamus opera tenebrarum, 2Cor. 10.b. Arma militie nostre non sunt carnalia, sed potentia Deo.
marg.| {f} Ut possitis stare] Iac. 4.b. Resistite Diabolo, et fugiet a vobis, 1Pt. 5.c. Cui resistite fortes in fide.
marg.| {g} Adversus insidias] Eccl. 11.d. Multe sunt insidie Diaboli. In eodem. Bona in mala convertens insidiatur, et in electis ponit maculam.
marg.| {h} Quoniam non] etc. Hic dicit que necessitas sit sumendi armaturam. Consistit autem hec necessitas in duobus. Unum est ex parte eius pro quo est pugna, ibi : (in celestibus.) Alterum est ex parte impugnantium, qui sunt Potentes : quorum potentia notatur dupliciter : nam aut est absoluta in ipsis ; aut comparatione ad alterum. Absoluta potentia determinatur ibi   [Spiritualia nequitie] et hoc dupliciter. Nam essentialis per hoc quod dicit (spiritualia :) accidentalis, per hoc   [nequitie] Potentia ad alterum dupliciter determinatur : in comparatione ad Demones ; aut in comparatione ad homines in comparatione ad alios Demones, ibi   [Principes] etc. In comparatione ad homines, ibi   [Rectores tenebrarum harum] qui presunt aliis, sed habent aliquos super se, scilicet Potentes qui sunt supremi. Et per superiores et supremos intelliguntur inferiores et sic adversus omnes habent pugnam, (Adversus Rectores mundi.) Io. 14.d. Venit Princeps mundi huius, et in me non habet quicquam. Io. 1.a. Mundus eum non cognovit.
marg.| {i} Tenebrarum] Io. 1.a. Tenebre eam non comprehenderunt.
marg.| {k} Propterea accipite] Sap. 5.d. Accipiet armaturam zelus eius, id est Deus zelans faciet et accipiet arma. 1Mcc. 3.a. Induit se loricam sicut gigas, et succinxit se arma bellica.
marg.| {l} In die malo] Glossa in hac vita ubi est tentatio. Iob. 7.a. Tentatio est vita hominis super terram. Sap. 5.b. Redimentes tempus quoniam dies mali sunt.
marg.| {m} Et in] etc. Gn. 17.a. Ambula coram me, et esto perfectus.
marg.| {n} State ergo] Hic determinat que sit hec armatura ; quam comprehendit in septem. Omnis armatura spiritualis aut est ad defendendum, aut ad percutiendum, aut ad utrumque. Ad defendendum ponuntur arma usque, ibi (Et galeam.) Ad percutiendum, ibi (Et gladium.) Et ad defendendum, et ad percutiendum, ibi   [Per omnem orationem] Item que sunt ad defendendum, aut minuunt hominem contra id quod est in se, quod notatur ibi   [Succincti] Aut contra id quod est iuxta quod notatur ibi   [Induti loricam iustitie] Qui enim reddit proximo quod suum est, munitus est contra eum, ut non possit agere contra eum. Aut munit contra id quod est supra se, quod notatur ibi (Calceati pedes.) Pedes sunt affectiones, que debent muniri virtutibus.
marg.| {q} In preparationem] etc. id est ut paratus sit predicare, {7. 179rb} vel implere Evangelium. Et qui talis est, munitus est contra Deum : quia non timet iudicium Dei. Aut munit contra id quod est extra se, quod est Diabolus, vel mundus. Munitio contra Diabolum notatur ibi   [Et galeam salutis] id est spem. Armatura ad percutiendum est verbum Dei, quod notatur ibi   [Ac gladium] Oratio autem et munit, et percutit. Munit cum homo petendo, vel orando elevatur a carne et mundo. Est enim oratio ascensus intellectus ad Deum. Percutit dum obtinet que petit. Dicit ergo :   [State succincti] etc. Mich. 7.b. Ab ea que dormit in sinu tuo, etc. Lc. 12.e. Sint lumbi vestri precincti. Prv. ultimo capitulo : dicitur Accinxit fortitudinem, etc. (Hic dicitur succincti :) que est diversitas (Succincti) tollit malum finem : quia succingi est non relaxari ad malum. Succingit ergo lumbos, qui continentiam observat non pro aliquo terreno. Alia duo ponunt bonum finem. Sed accingi ponit finem, quem consequitur in via, que est victoria. Accingi enim est preparatio ad pugnam propter victoriam. Precingi ponit finem, quem consequitur in patria. Unde precingi est pro his, que ante sunt, cingi id est pro eternis.
marg.| {o} In veritate] non ficte.   [In caritate] alia Littera.   [Et induti loricam iustitie] Iustitia lorica dicitur : quia sicut lorica munit totum corpus ; sic iustitia. Is. 59.d. Indutus est iustitia, ut lorica.
marg.| {p} Et calceati] Ct. 7.a. Quam pulchri gressus tui in calceamentis filia Principis. Ex his videtur quod Predicatores Evangelii debent esse calceati. Contra. Mt. 10.b. Nolite possidere aurum, et post. Neque calceamenta. Item Ex. 3.b. Tolle calceamenta de pedibus tuis, etc. Respondeo. Calceamentum defendit a tactu terre, et sic dicuntur Predicatores habere calceamenta. Item tegunt superiorem partem pedis : per quod intelligitur occultatio Evangelii. Nam superior pars pedis est affectus Evangelizandi, qui tegitur quando a predicatione reprimitur timore vel terrore vel amore mundi. Et propter hoc significandum dictum est quod non habeant calceamenta, id est affectum Evangelizandi non occultent. Propter hoc Mc. 6.b. dicitur quod Apostoli habebant sandalia, que non superiorem partem pedum, sed inferiorem defendunt a tactu terre. Iud. 16.b. dicitur quod sandalia eius rapuerunt oculos eius id est excecaverunt. Loquitur de Holopherne per quem intelligitur Diabolus.
marg.| {r} Sumentes scutum fidei] Fides dicitur scutum, quia scutum unum est, et est triangulum : ita fides est de unitate substantie et Trinitate personarum, et triplex secundum tres vires ; vel melius secundum status hominum tres. Noe, Daniel, et Iob. Est etiam de Christo, quia omnes articuli possent ad eum reduci, quia est una persona habens triplicem substantiam. Nam in natura humana est duplex substantia, scilicet anima et corpus.
marg.| {s} Tela Nequissimi] id est Diaboli. Tela propter subtilitatem ; ignea, quia incendunt, Caro nequam ; mundus nequior ; Diabolus nequissimus. Fides Dei scutum, quia cognitio de Deo subtilitates Diaboli impedit. Quia vero est prima gratia, est quasi res matutinus unde ignem extinguit.
marg.| {t} Et galeam] Galea salutis est spes, que munit contra mundum : qui enim sperat eterna bona, de facili contemnit temporalia. Is. 40.g. Qui sperant in Domino mutabunt fortitudinem, 1Th. 5.b. Induite loricam fidei, et caritatis, et galeam spem salutis accipite.
marg.| {u} Ac gladium Spiritus] quia Spiritus dat ipsum. Hec est armatura ad percutiendum. Percutit enim carnem, mundum, et Diabolum. Nam aperit astutias Diaboli ; carnem docet calcari ; mundum contemni Mt. 10.d. Non veni mittere pacem, sed gladium Hbr. 4.c. Vivus est sermo Dei et efficax, etc. Ct. 3.c. Lectulum Salomonis, etc.
marg.| {x} Per omnem orationem] Ecce armatura ad defendendum et percutiendum. Sicut dictum est sup. Dicuntur autem hic duo. Primo monet eos ut orent pro ipso, quod Dominus det ei cum fiducia loqui verbum Dei. Secundo ne deficiant, et scandalizentur in persecutione Apostoli dicit quod misit eis Tychicum, qui statum Apostoli plenius enarrabit et confortabit eos, ibi   [Ut autem et vos] In prima parte tanguntur tres conditiones, que exiguntur ad efficaciam orationis. Conditio ad salutem tangitur ibi   [Per omnem orationem] Oratio enim est pro adipiscendis bonis. Unde Glossa Per omnia que {7. 179va} oranda sunt, scilicet ea que ad salutem sunt.
marg.| {a} In Spiritu] In quo notantur duo, scilicet munditia conscientie, que significatur per hoc.
marg.| {b} In ipso vigilantes] Col. 4.a. Orationi instate : vigilantes in ea, in gratiarum actione. Orantes simul etiam pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis, etc.
marg.| {c} Ut detur mihi] Prv. 16.a. Hominis est animum preparare, et Domini gubernare linguam, eod. b. Cor hominis disponit viam suam : sed Domini est dirigere gressus in operatione, Ps. 80. Dilata os tuum, et implebo illud, etc. Item Ps. 138. Non est sermo in lingua mea, a me, scilicet.
marg.| {d} Pro quo legatione fungor] 1Cor. 5.d. Pro Christo legatione fungimur tamquam Deo exhortante per nos, Ier. 49.c. Auditum audivi a Domino, et legatus ad Gentes missus sum, Prv. 13.c. Legatus fidelis sanitas.
marg.| {e} In catena] 2Tim. 2.b. In quo laboro usque ad vincula, 2Tim. 1.d. Det Dominus misericordiam Onesiphori domui, quia catenam meam non erubuit, etc. Lc. 12.e. Quis putas, est fidelis, etc.
prol.| Explicit Postilla Domini Hugonis Cardinalis super Epistolam ad Ephesios.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Eph. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=64&chapitre=64_6)

Notes :