Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset Eph. 1,1 

Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei,
sanctis omnibus qui sunt Ephesi
et fidelibus
in Christo Iesu,
Numérotation du verset Eph. 1,2 

gratia vobis
et pax
a Deo Patre nostro
et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset Eph. 1,3 

Benedictus Deus
et Pater Domini nostri
Iesu Christi,
qui benedixit
nos
in omni benedictione spirituali
in celestibus
in Christo.
Numérotation du verset Eph. 1,4 

Sicut
elegit nos
in ipso
ante mundi constitutionem,
ut essemus
sancti
et immaculati
in conspectu
eius
in
caritate.
Numérotation du verset Eph. 1,5 

Qui predestinavit nos
in adoptionem
filiorum
per Iesum Christum
in ipsum,
secundum propositum
voluntatis sue,
Numérotation du verset Eph. 1,6 

in laudem glorie gratie sue
in qua
gratificavit nos
in dilecto Filio suo1,
1 Filio suo] om. Weber
Numérotation du verset Eph. 1,7 

in quo habemus
redemptionem
per sanguinem eius
in2 remissionem peccatorum,
2 in] om. Weber
secundum
divitias gratie eius
Numérotation du verset Eph. 1,8 

que superabundavit
in nobis
in omni sapientia
et prudentia
Numérotation du verset Eph. 1,9 

ut notum faceret nobis
sacramentum voluntatis sue secundum bonum placitum eius
quod
proposuit in ipso3.
3 ipso] eo Weber
Numérotation du verset Eph. 1,10 

In dispensationem plenitudinis temporum
instaurare
omnia in Christo, que et4 in celis
4 et] om. Weber
et que in terra sunt
in
ipso.
Numérotation du verset Eph. 1,11 

In quo
et5 nos
5 et] etiam Weber
sorte vocati
sumus predestinati
secundum propositum
eius
qui omnia operatur
secundum consilium voluntatis sue,
Numérotation du verset Eph. 1,12 

ut simus
in laudem glorie eius
qui
ante speravimus in Christo.
Numérotation du verset Eph. 1,13 

In quo et vos
cum audissetis
verbum veritatis
evangelium salutis vestre in quo et credentes
signati estis Spiritu promissionis sancto.
Numérotation du verset Eph. 1,14 

qui est arra6
6 arra] pignus Weber
hereditatis nostre in redemptionem
acquisitionis
in laudem glorie ipsius.
Numérotation du verset Eph. 1,15 

Propterea
et ego audiens fidem vestram
que est in Domino Iesu
et dilectionem in omnes sanctos.
Numérotation du verset Eph. 1,16 

Non cesso gratias agens pro vobis
memoriam vestri faciens in orationibus meis,
Numérotation du verset Eph. 1,17 

ut Deus Domini nostri Iesu Christi.
Pater glorie
det vobis
spiritum sapientie et revelationis in agnitione eius,
Numérotation du verset Eph. 1,18 

illuminatos oculos
cordis vestri,
ut sciatis
que
sit spes vocationis eius
et7 que divitie glorie
7 et] om. Weber
hereditatis eius
in sanctis,
Numérotation du verset Eph. 1,19 

et que sit supereminens
magnitudo
virtutis eius in nos,
qui credidimus secundum operationem potentie virtutis eius
Numérotation du verset Eph. 1,20 

quam operatus est in Christo
suscitans illum
a mortuis et constituens
ad dexteram suam
in celestibus,
Numérotation du verset Eph. 1,21 

supra omnem principatum
et potestatem, et virtutem et dominationem,
et omne nomen quod non solum nominatur8 in hoc seculo sed etiam9 in future.
8 non…nominatur] inv. Weber |
9 etiam] et Weber |
Numérotation du verset Eph. 1,22 

Et omnia subiecit
sub pedibus eius.
Et
ipsum
dedit caput
super omnem Ecclesiam10,
10 super…Ecclesiam] supra omnia Ecclesie Weber
Numérotation du verset Eph. 1,23 

que est corpus ipsius,
et11 plenitudo eius
11 et] om. Weber
qui omnia in omnibus adimpletur.

Capitulum 1

Numérotation du verset Eph. 1,1 
marg.| {7. 169ra} Paulus Apostolus] etc. Hanc Epistolam scribit Ephesiis qui dicti sunt Ephesii, ab Epheso civitate quadam metropoli Asie. Hi non fuerunt per Paulum conversi, sed ad predicationem discipulorum eius. Fuerunt autem stabiles in doctrina fidei suscepta. Scribit autem eis Apostolus a Roma (ubi erat in carcere) hec non arguendo, sed in melius exhortando, ne relabantur, et ne occasione alte vite superbiant. Materia eadem est, que et aliarum Epistolarum. Dividitur autem in duas partes. In prima instruit eos in fide, et confirmat. In secunda invitat eos ad mores, specialiter autem ad mutuam caritatem et patientiam ibi   [Obsecro itaque vos] etc. infr. 4.a. In prima ergo parte instruit eos in fide, ostendens que et qualia, et quanta contulit Deus toti mundo. Post que ipsis Apostolis specialiter sint indulta. Deinde que Ephesiis ipsis, ostendens a quo, et ad quid vocati sunt. Et deinde Christi dignitatem, et prelationem ostendit. In primo autem capitulo premittit salutationem sic   [Paulus Apostolus] etc. Secundo agit gratias de beneficiis, ibi   [Benedictus Deus] etc. Tertio enumerat illa beneficia collata omnibus communiter maioribus, et minoribus. Que sunt electio per gratiam ubi dicitur   [Sicut elegit, et electio per prescientiam, ut ubi dicitur] Qui predestinavit et redemptio, sive remissio peccatorum, ibi   [In quo habemus redemptionem] etc. Quarto enumerat beneficia specialiter collata ipsis Apostolis. Et primo beneficium reserationis secretorum, ibi   [Que superabundavit in nobis] etc. Secundo beneficium ministerii eis collati, id est Apostolis, ibi   [In quo nos sorte vocati sumus] etc. In quinta parte enumerat beneficia collata ipsis Ephesiis quod scilicet vocati sunt ad fidem per auditum verbi, et Spiritu sancto signati, ibi   [In quo et vos cum audissetis] etc. In sexta parte ostendit eis Apostolus qualiter sentiat de eis, et quantum diligat eos ; et oret pro eis : et hoc est magnum beneficium eis collatum, quod tantus homo oret pro eis tam attente. Ibi   [Propterea et ego] etc. Dicit ergo :
marg.| {a} Paulus] etc.
Numérotation du verset Eph. 1, moraliter 
marg.| {b} Per voluntatem Dei] Os. 8.a. Ipsi regnaverunt, et non ex me, etc. Unde nota, quod Dominus prohibuit Samuelem, ut non oraret pro Saul, qui contra voluntatem Dei factus est rex, et de nullo alio prohibuit ei. Unde 1Rg. 16.a. Usquequo luges Saul cum ego proiecerim eum. Iud. 2.c. Cumque Deus suscitaret Iudices, in diebus eorum flectebatur misericordia, et audiebat gemitus eorum. Unde cum Dominus non audiat orationes modernorum Iudicum, id est ; Prelatorum patet quod non sunt suscitati a Deo. Hbr. 5.a. Nec quisquam sumit sibi honorem, etc. 2Mcc. 4.d. Menelaus in se retorsit summum Sacerdotium, superponens Iasoni talenta argenti trecenta.
marg.| {d} Gratia nobis] etc. Ad hoc deberent esse Prelati ut multiplicarent gratiam, non tantum reconciliando proximos ad Deum, sed etiam proximos ad invicem. Ideo vertens se Episcopus ad {7. 169rb} populum dicit, Pax vobis. Ideo dicit Ps. 71. Suscipiant montes pacem populo, etc. id est Prelati accipiant pacem a Deo, ut dent populo, deberent enim esse columba Gn. 8.b. que ramum olive tulit in arcam. Unde Sir. 44.c. de Noe, in tempore iracundie factus est reconciliatio. Item de Elia 48.b. Qui scriptus es in iudiciis temporum lenire iracundiam Domini ; conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Iacob. Et 50.a. de Simone, In diebus suis emanaverunt putei aquarum, id est abundantia gratiarum. Qui curavit in gentem suam, et liberavit eam a perditione. Ecce gratia et pax. Sed modo constituto aliquo in prelatum et ingrediente, quasi potest dici illud 1Rg. 16.a. Pacificusne est ingressus tuus dictum est Samueli, et dixit Pacificus ; ad immolandum Domino veni. Sed hodie responderi potest, imo ad rapiendum.
marg.| Item 4Rg. 9.d. Pacatane sunt omnia ? Dixitque Iehu. Quid tibi, et paci, Transi, et sequere me. Sic respondet Prelatus illi qui eum arguit. Quid pertinet ad te de vita mea, fac quod precipio tibi.
marg.| {c} Sanctis omnibus qui sunt] etc. Sed nostri Prelati tantum habent pacem cum malis, bonos statim impugnantes. Unde Is. 59.c. Qui recessit a malo, prede patuit.
marg.| Et nota quod dicit (sanctis et fidelibus) Sanctis, id est Clericis, qui Ordinem sanctum habent. [Fidelibus] id est Laicis, qui fidem habent dictis eorum. Vel secundum quod Glossa exponit.
marg.| {e} Benedictus Deus] Agit gratias Apostolus ad ostendendum, quod numquam debemus cessare a gratiarum actione, quia Deus numquam cessat nobis bona facere. Ergo debemus gratias agere, ne simus ingrati : sicut Ezechias : Is. 39.c. Item quia gratiarum actio mitigat tentationem. Dn. 3.c. Tres pueri benedicebant Deum in fornace, id est in tentatione, et Deus fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem. Sunt alii multo plures quasi effectus consequentes ad gratiarum actionem : sicut patet in Ps. 146. Laudate Dominum quoniam bonus est psalmus : Deo nostro sit iucunda decoraque laudatio.
marg.| Unde sequitur: Edificans Ierusalem Dominus (in hoc gratie preparatio) dispersiones Israel congregabit (in hoc cordis collectio.) Qui sanat contritos corde (in hoc conscientie remordentis extinctio) et alligat contritiones eorum (in hoc tristitie expulsio.) Quod significatum est 3Rg. 8. quando dicebant Sacerdotes Confitemini Domino quoniam bonus, etc. domus impleta est fumo, et descendit gloria Domini, id est gratia. Ps. 66. Confiteantur tibi populi Deus, confiteantur tibi populi omnes, terra dedit fructum suum : quia per gratiarum actionem consequitur homo bonorum operum multiplicationem.
marg.| {f} Deus, et pater Domini] Quia non copulatur essentia persone ; dictio non copulatur dictioni, sed sic supplendum est. Qui est Deus, et est pater, etc. Ita copulatur oratio orationi. Simile 2Cor. 1.a. Benedictus Deus et pater Domini nostri Iesu Christi.
marg.| {g} In omni benedictione spirituali] habita (celestibus in Christo) id est Christo operante. Multas habet Deus benedictiones. Unde dicitur Gn. 27.f. Num unam tantum benedictionem habes pater. Et 49.d. Benedixitque singulis Benedictionibus propriis. Et utitur ordine artificiali in eis meliorem preponens, id est perfectam benedictionem vite eterne ad quam omnes alie ordinantur. De qua Mt. 25.c. Venite benedicti Patris mei, etc. Unde dicitur, Perpetua benedictione benedicat nos Pater eternus. Propter utramque benedictionem, scilicet gratie in presenti, et glorie in futuro, bis dicitur in Ps. 66. Benedicat nos Deus Deus noster benedicat nos Deus. (Benedictione spirituali) non dicit materiali, vel carnali, de qua Ps. 106. Benedixit eis, et multiplicati sunt. Et Gn. 30.d. legitur quomodo benedixit Dominus Laban ad introitum Iacob.
marg.| {h} Sequitur : Sicut elegit nos] Hic determinat de benedictione gratie in presenti, quam explicat per effectus suos. Primus est electio. Unde dicit, (Sicut elegit nos.) Elegit Deus nos in hereditatem sibi. Et hec electio duplicem habet effectum, nempe gratie infusionem, et peccatorum remissionem. Et hoc est quod dicit.
marg.| {i} Sancti et immaculati] Unde Rm. 8.f. Quos predestinavit, hoc et vocavit per gratiam, et quos vocavit, hos et iustificavit per peccatorum remissionem et magnificavit per bonam operationem. Io. 15.c. Non vos me elegistis : sed, etc. Vel (sancti,) bona agendo, et immaculati mala declinando.
marg.| {k} In conspectu eius] passive, id est in corde nostro, ubi conspicimur ab eo ; non tantum in oculis hominum. Iob. 9.d. Si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissime manus mee : tamen sordibus intinges me, id est sordidum me esse ostendes.   [ Vel   in conspectu eius] active, id est ad hoc, ut conspiciamus eum. Sap. 4.c. felix sterilis, et incontaminata, que nescivit {7. 169va} thorum in delicto : habebit fructum in respectione animarum sanctarum. Et exponitur active, vel passive, id est cum respicientur a Deo, vel cum ipse respicient Deum in caritate, 1Tim. 1.b. Finis precepti est caritas.
marg.| {a} Qui predestinavit nos] Hic est alter effectus, scilicet pignus vite eterne habende.
marg.| {b} In adoptionem filiorum] id est de adoptione hereditatis eterne. Rm. 8.e. Ingemiscimus adoptionem filiorum Dei expectantes. Item in eodem capitulo Accepistis Spiritum adoptionis, etc. Io. 1.a. Dedit eis potestatem filios Dei fieri.
marg.| {c} In idipsum] id est ut simus similes filio Dei Rm. 8.f. Qui predestinavit nos fieri conformes imaginis filii sui. Vel   [in ipsum] quia ipsum habebimus in premium. Unde Ps. 4. In pace in idipsum dormiam et requiescam.
marg.| {d} Secundum propositum] etc. Dupliciter legitur hoc in Glossa sed obscure id est secundum voluntatem suam propositam vel procul positam id est ab eterno positam, et firmam. Vel   [propositam] id est omnibus palam ostensam per conversionem nostram. Item   [secundum propositum] etc. id est sicut proposuit ab eterno, et voluit. Rm. 9.c. Cum nondum nati essent aut aliquid egissent boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei, maneret, non ex operibus sed ex vocante, dictum est Gn. 25.c. Maior serviet minori. Iac. 1.c. Voluntarie genuit nos. Et hoc fecit.
marg.| {e} In laudem] etc. id est ut appareat et laudetur gratia eius gloriosa : que et gloriosum Deum, et laudabilem ostendit, et nos gloriosos facit. Is. 44.d. Laudate celi, quoniam misericordiam fecit Dominus. Iubilate extrema terre, resonate montes laudationem, saltus et omne lignum eius : quoniam redemit Dominus Iacob, et Israel gloriabitur.
marg.| {f} In qua] id est per quam gratiam.
marg.| {g} Gratificavit nos] gratos fecit.
marg.| {h} In dilecto] etc. per ea que fecit filius suus, 2Cor. 5.d. Deus erat in Christo mundum sibi reconcilians ; in Christo, id est per ea que fecit et tulit Christus, scilicet per passionem Christi.
marg.| {i} In quo] etc. Non dicit in quo redempti sumus, sed (redemptionem) ad maiorem expressionem.
marg.| {k} Redemptionem] Gratia redemptionis universalis est, ideo precedit gratiam remissionis, que particularis est, Mali enim redempti sunt per sufficientiam ; boni quantum ad efficientiam Os. 7.d. Prevaricati sunt in me ; et ego redemi eos Is. 44.d. Revertere ad me, quia ego redemi te. Col. 1.b. In quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum, 1Pt. 1.c. Non corruptibilibus, etc.
marg.| {l} Secundum divitias] etc. Quando enim misit filium suum in mundum, tunc misit cum eo abyssum divitiarum gratiarum, sed adhuc clausus erat thesaurus. Unde Col. 2.a. Absconditi erant in Christo thesauri sapientie, et scientie. Sed in cruce cum reseratum est ostium clave David, id est clavis Christi, tunc emanavit pretium redemptionis nostre.
marg.| {n} In omni] etc. Hic ostendit beneficia specialiter Apostolis collata. Et primo beneficium reserationis secretorum, quod magnum est. Unde dicit eis Io. 15.a. Iam non dicam vos servos, sed amicos : quia servus nescit quid faciat Dominus eius : vos autem dixi amicos, quia omnia quecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Am. 3.b. Non facit Dominus verbum nisi revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas. Dicit ergo :
marg.| {m} Que superabundavit] etc. Unde Apostoli possunt dicere illud Ps. 147. Non fecit taliter omni nationi, etc.
marg.| {n} In omni sapientia] Hoc dicit quantum ad reserationem secretorum divinorum.
marg.| {o} Et prudentia] Hoc dicit quantum ad reserationem secretorum humanorum. Et sumitur hic prudentia pro scientia. Differentiam autem inter sapientiam, et scientiam ponit Augustinus 13. libro de Trinitate 19. cap. Hec autem omnia, que pro nobis verbum caro factum temporaliter, et localiter fecit et pertulit, secundum distinctionem, quam demonstrare suscepimus, ad scientiam pertinet non ad sapientiam. Quod autem Verbum est sine tempore, et sine loco, et Patri coeternum, et ubique totum quantum potest veracem proferre sermonem, sermo ille erit sapientie. Et in eod. 14. lib. 1.c. Disputantes autem {7. 169vb} de sapientia definierunt eam dicentes, Sapientia est rerum humanarum divinarumque scientia.
marg.| Et post pauca subiungit illa definitio dividenda est ; ut rerum divinarum scientia, proprie sapientia nuncupetur : humanarum vero proprie scientie nomen obtineat. Ps. 48. Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam.
marg.| Et nota ex superabundanti, quod minus est meditari corde, quam loqui ; quod est contra quosdam, qui magis sunt intenti providentie temporalium, quam notitie divinorum.
marg.| {p} Ut notum faceret] etc. Col. 1.d. Mysterium quod absconditum fuit a seculis et generationibus, nunc manifestatum est Sanctis eius. Lc. 10.d. Confiteor tibi Domine Pater rex celi, et terre, quia abscondisti hec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Et Mt. 13.b. Vobis datum est nosse mysterium, etc. Ad quod posita sunt fragmenta in cophinis, de quibus Mt. 14.c. Et dicit sacramentum voluntatis, id est sacramentum, et secretam voluntatem suam. Et quid sit illud, subdit.
marg.| {q} Secundum beneplacitum eius] etc. Bene dicit   [secundum beneplacitum] quod plus est, quam voluntas : quia multa volumus, que multum non placent. Gn. 30.e. Cras respondebit mihi iustitia mea, cum beneplaciti tempus adveniet. Ps. 68. Tempus beneplaciti Deus Alia littera (reconciliationis.)
marg.| {r} In dispensatione plenitudinis temporum] id est in tempore plene dispensationis. Tunc enim plene dispensavit nobis omnia : quia etiam verba sua dedit in documentum ; opera in exemplum ; et ad ultimum corpus suum dispensavit in cibum, et sanguinem in potum. Vel (in dispensatione plenitudinis temporum,) id est plenorum temporum. Tunc enim primo fuit tempus plenum gratiarum, implens figuras veteres. Gal. 4.a. At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum, etc. Nota Dispensatio est relaxatio iuris. Dispensavit ergo Deus pater nobiscum, quando misit filium suum ad redimendum nos : quia si secundum rigorem iustitie ageret nobiscum, dimitteret nos in perpetua servitute.
marg.| {s} Instaurare omnia] Glossa id est ad primum statum reducere ; imo ad longe meliorem.
marg.| Sed hoc dicit non ratione identitatis, vel quantitatis, sed ratione similitudinis : quia sicut Adam fuit immortalis suo modo, et nos erimus immortales nostro modo. Unde Prv. 3.b. Primi et purissimi fructus eius id est primis similes in Christo. Unde Is. 56.d. Edificabuntur in te deserta seculorum, (i. Paradisus qui fuit desertus ab Angelis) et vocaberis edificator sepium. Is. 44.d. Qui dico Ierusalem, Edificaberis (i. Paradiso :) et Templo fundaberis, id est Ecclesie militanti.
marg.| {t} In quo etiam nos sorte vocati sumus] Hoc est secundum speciale beneficium. Apostolorum, scilicet ministerii collati sunt beneficium ad annuntiandum nomen Domini : quod satis magnum est. Unde Is. 49.b. Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas Tribus Iacob, et feces Israel convertendas, quasi dicat, Non est parum.   [In quo et nos sorte vocati sumus] id est divina electione, que personam non accipit, sicut nec sors. Col. 1.b. Gratias agentes Deo et patri, qui dignos nos fecit in partem sortis Sanctorum in lumine. Act. cap. 1.d. Cecidit sors super Matthiam, etc. Et in Ion. cap. 1.b. Prv. 16.d. Sortes mittuntur in sinum : sed a Domino temperantur. Sir. 17.c. Destinavit illis sortem veritatis.
marg.| {u} Ut simus in laudem glorie eius] ut scilicet per nos laudent alii gloriam eius. Ps. 68. Gloriosus Deus in Sanctis eius.
marg.| {x} Nos qui ante] id est priusquam alii, speravimus in Christo, etc.
marg.| {y} In quo et vos] Quinta pars in qua enumerat beneficia specialiter collata ipsis Ephesiis. Et primo beneficium fidei per auditum verbi Dei : cuius ostenduntur hic quinque effectus. Primus effectus verbi divini est fides, ibi (In quo credentes :) De quo Rm. cap. 10.c. Quomodo credent ei quem non audierunt. Et postea sequitur. Fides ex auditu ; auditus autem per verbum Dei. Secundus effectus est signatio, sive sigillatio imaginis Dei, et forme vivendi, 2Cor.
marg.| {c} . 1.d. Qui {7. 170ra} signavit nos, et dedit nobis pignus Spiritus. Ez. cap. 9.b. Signa Tau super frontes virorum gementium, etc. inf. 4.g. Nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis, in die redemptionis. Apc. 7.a. Audivi numerum signatorum, centum quadraginta quatuor millia de quorum numero non erit, qui signatus non fuerit verbo Dei ; sed per hos omnes salvandi designantur. Dicit ergo :
marg.| {a} Signati et credentes estis] Glossa id est divisi a grege Diaboli. Vel signati estis imagine Dei reformata in vobis. Nota signum dicitur character ; sic signati sumus in baptismo, id est in charactere baptismi a grege Diaboli distincti. Sic sumitur in prima expositione. Signum etiam dicitur sigillum : sic sumus signati gratia quasi sigillo impresso nobis. Iuxta illud Ps. 4. Signatum est super nos, etc. Sic sumitur in secunda expositione. Signare etiam dicitur aliquod signum ponere.
marg.| Unde Io. 3.d. Qui acceperit eius testimonium signavit quia Deus verax est. Glossa Signum posuit in corde suo quasi speciale, hunc esse verum Deum. Item signati signo crucis, ut dicit Glossa super Apc. 7.a. Quoadusque signemus servos Dei nostri.
marg.| Et nota, quod non dicit simpliciter (signati :) sed addit (Spiritu sancto :) quia verbum Dei sine gratia Spiritus sancti non potest signare aliquam imaginem Dei. Tertius effectus est pignus, vel arrha hereditatis eterne, scilicet quedam prelibatio dulcedinis eterne quam accipit anima in audiendo verbum Dei. Ps. 118. Quam dulcia faucibus meis, etc. Sap. 16.b. Panem de celo prestitisti eis sine labore omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Substantiam enim tuam, et dulcedinem his ostendebas, id est Paradisum, et Angelos, et Sanctos : sicut homo ostendit in parum de vino quando, vult vendere totum. Nota ibi :
marg.| {b} Pignus hereditatis] De hoc pignore habetur 2Cor. 1.d. et ibid. 5.a. Qui signavit nos et dedit pignus Spiritus, in cordibus nostris. Qui dedit nobis pignus Spiritus. Quartus effectus est redemptio, ibi   [In redemptionem] Audiendo enim verbum Dei redimimus tempus male consumptum. Unde in Sermonibus solent fieri indulgentie. Infr. 5.d. Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Quintus effectus est laus Dei, ad quam instruuntur homines in predicatione, quod notatur ibi   [Laudem glorie ipsius]
marg.| {c} Propterea et ego] Propterea. Hoc est aliud beneficium eis collatum propter bonam vitam eorum videlicet beneficium orationum, 2Mcc. 1.a. Et nunc hic sumus orantes pro vobis. Et in eod. e. Accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur. Orationem autem faciebant Sacerdotes, ut consummaretur sacrificium, id est rogabant ut Dominus consummaret caritatem, que accensa est in bonis per operationem.
marg.| {c} Non cesso] Rm. 1.a. Sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis. Col. 1.b. Semper pro vobis orantes.
marg.| {d} Audiens fidem vestram, que est] etc. quam habetis   [in omnes Sanctos] Sed quare dicit   [audiens fidem vestram]  ; nonne viderat eos ? ut dicitur. Act. 19.a. Paulus peragratis regionibus venit Ephesum. Solutio : Diu absens fuerat, ut dicitur. Act. 20.a.
marg.| {f} Pater glorie] id est Christi. Hbr. 2.f. Qui cum sit splendor, et figura substantie.
marg.| {g} De vobis] etc. Ostendit quid rogandum. Primum est, ut Deus aperiat corda eorum ad intelligenda, que Dei sunt. Et hoc est   [ut vobis Spiritum sapientie det] 2Mcc. 1.a. Aperiat Dominus cor vestrum Aperta cordis intelligentia, ostendit quid debeamus intelligere, bona scilicet gratie in presenti. Et hoc est.
marg.| {h} Que sit spes] Is. 64.b. Oculus non vidit Deus absque te, que, etc. Secundum est, bona glorie in futuro. Unde dicit.
marg.| {i} Et que divitie] etc. Ps. 126. Cum dederit dilectis suis {7. 170rb} somnum, 1Pt. 3.d. Ut vite eterne heredes efficiamur. Tertium, bona supererogationis, ibi :
marg.| {k} Que sit supereminens magnitudo virtutis] Unde virtus eius propria est misericordia. Unde Deus cui proprium est misereri et parcere.
marg.| {l} Suscitans] commendatio est Christi. Habac. 3.b. Suscitans suscitabis arcum tuum. Et posset esse thema in Resurrectione. Deus enim pater hoc arcu feras, id est homines ad modum ferarum viventes sagittavit, interficiens eos spiritualiter verbis filii tamquam sagittis acutissimis. Gn. 49.b. Quis suscitavit illum.
marg.| {m} Ad dextram] Ps. 109. Sede a dextris meis. Mc. ult. d. Assumptus est in celum, et sedet a dextris Dei. Hbr. 1.d. Ad quem Angelorum dixit aliquando, Sede a dextris meis, etc. Dicitur Christus sedere ad dexteram Patris, id est in potioribus bonis eius, secundum quod homo : vel in equalitate Patris secundum quod Deus : vel ad dexteram suam, id est in sede iudiciaria. Secundum. Glossa hic dextera Dei est beatitudo eterna. Prv. 4.d. Vias que a dextris sunt, novit Dominus : perverse autem vie que sunt a sinistris. Eccl. 10.a. Cor sapientis in dextera eius, et cor stulti in sinistra illius, id est ad peccatum, quod ducit ad sinistram.
marg.| {n} Super omnem Principatum, et potestatem, et Virtutem, et Dominationem] id est super illos Ordines Angelorum. Col. 1.c. In omnibus primatum tenens. Nota quod hec quatuor nomina superpositionem notant, et ideo hec sola ponit hic. Alii Ordines, et isti etiam nominantur alibi ut in Ps. in pluribus locis, et in Is. 6.b. Col. 1.c. Sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia per ipsum, et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. Item Col. 2.b. Qui est caput omnis principatus, et Potestatis, 1Pt. 3.d. Profectus in celum subiectis sibi Angelis, et Potestatibus, et Virtutibus, 1Cor. 15.c. Cum evacuaverit omnem Principatum, etc. Et est argumentum, quod de illis Ordinibus fuerunt Demones : sicut etiam patet per illud Col. cap. 2.b. Expolians Principatus, et Potestates. Iterum Rm. 8.g. Certus sum quod nec mors, nec vita, nec Principatus, etc.
marg.| {o} Et omne nomen] id est super omne nominabile, etiam secundum quod homo. Hbr. cap. 1.b. Tanto melior Angelis effectus est, quanto differentius pre illis, nomen hereditavit, Phil. 2.b. Dedit illi nomen quod est super omne nomen, id est Tetragrammaton. Sed opponitur. Secundum quod homo (ut dicit Glossa) est super omne nominabile : sed secundum quod homo est nominabilis : ergo secundum quod homo est supra se hominem. Solutio : innominabilis est etiam ratione incarnationis : quia generationem eius quis enarrabit. Is. cap. 53.c.
marg.| {p} Omnia subiecit] 1Cor. 15.d. Idem Mt. ult. d. Data est mihi omnis potestas, etc. Hbr. cap. 2.b. In eo, quod omnia ei subiecit nihil dimisit non subiectum ei.
marg.| {q} Caput super omnem Ecclesiam] Col. 3.d. Ipse est caput Ecclesie. Infr. cap. 4.d. Caput Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis. Christus dicitur caput Ecclesie in quantum filius Dei, quia dat ei sensus spirituales sicut a capite sunt sensus corporales. Vel etiam in quantum homo quia est eiusdem nature cum membris, ipse et dignior inter membra, sicut caput ceteris membris dignius est. Primo modo potest dici caput Angelorum, ut dicitur. Col. cap. 2.b. Qui est caput omnis Principatus, et potestatis. Nota in capite sunt hec : facies, qua agnoscitur homo : sensus omnes : origo nervorum : derivatio spirituum ; superior pars corporis quod si aufertur, perit corpus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Eph. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=64&chapitre=64_1)

Notes :