Hugo de Sancto Caro

Capitulum 5

Numérotation du verset Eph. 5,1 

Estote autem1
1 autem] ergo Weber
imitatores Dei
sicut filii carissimi
Numérotation du verset Eph. 5,2 

et ambulate
in dilectione
sicut et Christus
dilexit nos et tradidit semetipsum2 pro nobis oblationem
2 semetipsum] se ipsum Weber
et hostiam3
3 hostiam] + Deo Weber
in odorem suavitatis.
Numérotation du verset Eph. 5,3 

Fornicatio autem
et omnis immunditia
aut avaritia,
nec nominetur in vobis sicut decet sanctos,
Numérotation du verset Eph. 5,4 

aut turpitudo,
aut stultiloquium,
aut scurrilitas
que ad rem
non pertinent, sed magis gratiarum actio.
Numérotation du verset Eph. 5,5 

Hoc autem4 scitote
4 autem] enim Weber
intelligentes
quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus,
quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei.
Numérotation du verset Eph. 5,6 

Nemo
vos seducat inanibus verbis.
Propter hec enim venit ira Dei in filios diffidentie.
Numérotation du verset Eph. 5,7 

Nolite ergo effici participes eorum.
Numérotation du verset Eph. 5,8 

Eratis enim aliquando
tenebre,
nunc autem lux
in Domino,
ut
filii lucis ambulate.
Numérotation du verset Eph. 5,9 

Fructus autem5
5 autem] enim Weber
lucis est
in omni bonitate
et iustitia,
et veritate,
Numérotation du verset Eph. 5,10 

probantes
quid sit beneplacitum Deo.
Numérotation du verset Eph. 5,11 

Et nolite
communicare operibus infructuosis
tenebrarum.
Magis autem et redarguite
Numérotation du verset Eph. 5,12 

que enim
in occulto fiunt
ab ipsis turpe est et dicere.
Numérotation du verset Eph. 5,13 

Omnia autem
que redarguuntur6
6 redarguuntur] arguuntur Weber
a lumine
manifestantur.
omne
autem7
7 autem] enim Weber
quod manifestatur
lumen est.
Numérotation du verset Eph. 5,14 

Propter quod
dicit :
Surge qui dormis
et exsurge a mortuis.
Et illuminabit te8
8 te] tibi Weber
Christus.
Numérotation du verset Eph. 5,15 

Videte itaque9
9 itaque] + fratres Weber
quomodo
caute ambuletis.
non quasi insipientes
sed ut sapientes
Numérotation du verset Eph. 5,16 

redimentes tempus
quoniam dies mali sunt.
Numérotation du verset Eph. 5,17 

Propterea
nolite fieri imprudentes,
sed intelligentes
que sit voluntas Dei10.
10 Dei] Domini Weber
Numérotation du verset Eph. 5,18 

Et nolite inebriari vino
in quo
est luxuria sed impleamini11 Spiritu sancto12
11 impleamini] implemini Weber |
12 sancto] om. Weber |
Numérotation du verset Eph. 5,19 

loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus cantantes et psallentes Deo13
13 Deo] om. Weber
in cordibus vestris Domino.
Numérotation du verset Eph. 5,20 

Gratias agentes semper
pro omnibus,
in nomine
Domini nostri Iesu Christi Deo
et Patri.
Numérotation du verset Eph. 5,21 

Subiecti invicem
in timore Christi,
Numérotation du verset Eph. 5,22 

mulieres
viris suis subdite sint sicut Domino.
Numérotation du verset Eph. 5,23 

Quoniam vir caput
est mulieris, sicut Christus caput
est Ecclesie. Ipse
salvator
corporis
eius14.
14 eius] om. Weber
Numérotation du verset Eph. 5,24 

Sed
sicut15 Ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.
15 sicut] ut Weber
Numérotation du verset Eph. 5,25 

Viri, diligite uxores,
sicut et Christus dilexit Ecclesiam
et semetipsum16 tradidit pro ea,
16 semetipsum] se ipsum Weber
Numérotation du verset Eph. 5,26 

ut illam sanctificaret
mundans eam17
17 eam] om. Weber
lavacro aque
in verbo vite18,
18 vite] om. Weber
Numérotation du verset Eph. 5,27 

ut
exhiberet
ipse sibi gloriosam Ecclesiam,
non habentem
maculam
aut rugam,
aut aliquid eiusmodi
sed ut sit sancta et immaculata.
Numérotation du verset Eph. 5,28 

Ita
et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua.
Qui suam uxorem diligit seipsum diligit.
Numérotation du verset Eph. 5,29 

nemo enim umquam carnem suam
odio habuit
sed nutrit
et fovet eam
sicut et Christus Ecclesiam.
Numérotation du verset Eph. 5,30 

quia membra sumus corporis eius de carne eius
et de ossibus eius.
Numérotation du verset Eph. 5,31 

Propter hoc
relinquet homo patrem et matrem19, et adherebit uxori sue20 et erunt duo in carne una.
19 matrem] + suam Weber |
20 uxori sue ΩJ] ad uxorem suam Cor3 (al.) |
Numérotation du verset Eph. 5,32 

Sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
Numérotation du verset Eph. 5,33 

Verumtamen
et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat. Uxor autem21
21 autem] ut Weber
timeat virum.

Capitulum 5

Numérotation du verset Eph. 5,1 
marg.| Estote ergo] etc. Adhuc est hoc de secunda parte Epistole de instructione morum. Et primo revocat eos ab odio, exemplo Christi, ibi   [Imitatores Dei, sicut] etc. Secundo ab infamia, ibi   [Fornicatio] etc. Tertio ab errore, ibi   [Scitote] Quarto a consensu, et imitatione malorum, ibi   [Nolite ergo effici participes] Quinto a pigritia, ibi   [Surge qui dormis] Sexto ab insipientia, ibi :   [Videte] Septimo ab imprudentia, ibi :   [Nolite fieri imprudentes] Et ibi signabitur differentia inter hec duo. Octavo a gula, ibi :   [Nolite inebriari] Nono a superbia, ibi :   [Subiecti invicem] Terminata autem generali exhortatione, statim aggreditur specialem. Et primo instruit matronas, ibi :   [Mulieres] Secundo viros, ut fideliter diligant uxores, ibi :   [Viri diligite] Tertio, ut eis conservent fidem, ibi :   [Propter hoc relinquet homo] Ultimo, ut vir communicet uxori bona sua, ibi :   [Et vos singuli] Dicit ergo :
marg.| {g} Estote ergo] etc. Ex quo Deus vobis donavit :   [Estote imitatores Dei] invicem vobis condonando. Vel sic continua : Si vultis esse largi, et benigni pro Christo, primum ergo donate vos ipsos Deo ab odio recedendo ; et sic eritis   [imitatores Dei] Contra. Iob. 11.b. Forsitan vestigia comprehendes. Respondeo. Non comprehenditur Deus per investigationem, sed per imitationem. Imitabilis autem non est creatione, vel potentia, sed pietate, et misericordia. Lc. 6.e. Estote misericordes, sicut, etc. Mt. 5.c. Estote perfecti, sicut et pater vester, etc. Iob. 23.c. Vestigia eius secutus est pes meus ; viam eius custodivi, nec declinavi ex ea. 1Pt. 2.d. Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius. Mt. 16.d. Si quis vult venire post me, abneget, etc. peccata abiiciendo, et tollat crucem, scilicet penitentiam assumendo, et sequatur me, intentionem in Deum diligendo. Hoc faciebat Paulus ; et ideo dicebat supr. 1Cor. 4.d. Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Ideo dicit 1Cor. 11.a. et Phil. 3.d. Imitatores mei estote, fratres, id est in fraternitate. Item 1. Thess. 1.c. Vos imitatores nostri facti estis, et Domini, excipientes verbum tribulatione multa cum gaudio, et cetera. Et nota quod dicit.
marg.| {7. 176vb}
marg.| {h} Et ambulate] id est proficite in dilectione, quasi dicat Dilectio est via optima, in qua viator non debet stare, sed semper pergere. 1Cor. 12.d. Adhuc viam excellentiorem vobis demonstro.
marg.| {i} Sicut et Christus dilexit nos] Istud   [sicut] non dicit equalitatem, sed similitudinem in genere facti. Sicut dilectio vicit Christum, et triumphavit de eo, et quasi infatuavit, ut dicitur, 1Cor. 1.d. Quod stultum est Dei, sapientius est omnibus hominibus. Ita et nos debemus nos abiicere amore eius, et infatuari in letitia crucis, id est penitentie, Apc. 1.b. Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.
marg.| {k} Et tradidit] Gal. 1.a. Qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de hoc seculo nequam.
marg.| {l} Pro nobis] id est amore nostri, id est vite nostre : quia vicarius noster fuit, mori eligens ne moreremur. Item   [pro nobis] id est peccato nostro : quia a pena debita pretio sanguinis nos redemit.
marg.| {m} Oblationem, et hostiam Deo] Oblatio dicebatur in Lege de aridis, ut pane, vel consimili hostia de animalibus : libatio de liquidis. Christus ergo dicitur oblatio : quia panis est. Io. 6.e. Dicitur hostia, quia Verbum caro factum est, et in ara crucis immolatum. Libatio dicitur, quia fudit sanguinem pro nobis. Is. 53.b. Oblatus est, quia voluit. Hbr. 9.g. Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata. Hbr. 10.c. Una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos.
marg.| {n} In odorem suavitatis] Tria maxime redolentia sunt, combusta, contrita, effusa. Species enim aromatice contrite vel combuste redolent, balsamum effusum redolet, Christus contritus est in passione flagellis, et verberibus. Is. 53.b. Contritus est propter scelera. Igne caritatis decoctus est, aliter enim non est esibilis agnus. Ex. 12.b. Effudit etiam pretiosum balsamum sanguinis sui abundanter. Ps. 21. Sicut aqua effusus sum, id est abundanter et sine reputatione. Christus enim quod pertulit pro nobis, non reputat dummodo nos habeat. Prover. 12.d. Iustus pro amico damnum negligit. Sic ergo (ut dictum est) fracto alabastro et effuso balsamo domus, id est Ecclesia triumphans, et militans impleta est ex odore unguenti. Gn. 27.d. Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Ager dicitur plenus, quando est in flore. Maxime odor vinearum expellit bufones de agro : sicut odor passionis Christi Demones expulit de mundo. Io. 12.e. Nunc Princeps huius mundi eiicietur foras. Bufones enim Diabolus, et ministri eius habent odorem Christi, et Sanctorum, qui dicunt, Christi bonus odor sumus nos, etc. habent, inquam, odorem sed ferre non possunt : nam fetet eis vita, et exemplum Bonorum. Unde Ex. 5.d. Fetere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis. Et hoc est quod dicitur 2Cor. 2.d. Aliis quidem odor mortis in mortem, aliis vite in vitam. Dicit ergo :   [In odorem suavitatis Deo] Ad satisfaciendum pro vobis hominibus ad exemplum : Demonibus ad exterminium, Gn. 8.d. Odoratus est Dominus odorem suavitatis ; et ait ad Noe, Nequaquam ultra maledicam terre propter homines. Lv. 1.d. Habetur de hoc odore. Ecclesiast. 50.a. Quasi thus redolens, et cetera.
marg.| Istud thus, scilicet Christum, protulit Beata Virgo que fuit arbor thurifera, ut ipsa dicit. Ecclesiast. 24.b. Ego quasi libanus non incisus, id est Virgo incorrupta, vaporavi habitationem meam : id est filium Dei, qui in visceribus meis habitavit, protuli, et genui quasi vaporem. Christus enim secundum humanam naturam vapor fuit. Iacob. 4.d. Que est vita vestra ? Vapor ad modicum parens. Vapor proprie in passione aut incenso crucis oblatus Deo.
marg.| {o} Fornicatio autem] que est cum libris a viro. 1Cor. 6.d. Fugite fornicationem, et cetera. Osee 4.c. Spiritus fornicationis decepit eos. Tobie 4.b. Preter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire, id est nedum facere. Iob. 31.a. Pepigi fedus cum oculis, etc.
marg.| {p} Et omnis immunditia] incontinentia pertinens ad libidinem quocumque modo fiat. 1Cor. 6.b. Nolite errare, neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, et cetera regnum Dei possidebunt. Hebre. 13.a. Fornicatores, et adulteros iudicabit Deus. Vel,   [omnis immunditia] id, quecumque circunstantia. He sunt reliquie Amalech, quas quia noluit Saul delere, reprobatus est. 1. Regum 15.c. Gn. 19.d. Ne stes in omni circa regione.
marg.| {q} Aut avaritia] immoderata habendi cupiditas. Hbr. 13.a. Sint mores sine avaritia : contenti presentibus. Is. 57.d. Propter iniquitatem avaritie eius iratus sum. {7. 177ra}
marg.| {a} Nec nominetur in vobis] id est nec suspicio sit de vobis probabilis, per quam possitis esse nominati, et vocati in talibus. Supra ergo prohibuit malam conscientiam ; hic malam famam. Hec enim duo sunt necessaria : bona conscientia propter nos ; bona fama propter proximum. Ideo inungimur in baptismate chrismate confecto ex oleo, et balsamo. Sir. 41.c. Curam habe de bono nomine. Prv. 22. Melius est nomen bonum quam divitie multe. Ibi require. Eccl. 7.a. Melius est nomen bonum, quam pretiosa unguenta. Vel   [nominetur] id est   [laudetur in vobis] id est inter vos. Ps. 9. Quoniam laudatur peccator, etc. Vel   [non nominetur in vobis] ad delectandum, sed ad detestandum. Verba enim luxurie non decent in ore Christiani, et maxime Sacerdotis vel Religiosi, et ideo dicit,
marg.| {b} Sicut decet Sanctos] Bernard. Merito os tuum divinis osculis et oraculis consecratum : quicquid ex eo otiosum, vel immundum exierit, sacrilegium puta. Is. 14.e. Perdam Babylonis nomen   [ut peccatum eius non sit in ore] et reliquias   [id est circunstantias peccati] et progeniem   [id est voluntatem] et germen   [id est opus] Vel   [sicut decet Sanctos] habere nomen bonum. 1Tim. 3.b. Oportet illum testimonium habere bonum ab his qui foris sunt. 1. Thess. 4.c. Honeste ambuletis ad eos, qui foris sunt. Supr. 4.a. Obsecro vos ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis id est secundum quod decet statum ad quem vocati estis.
marg.| {c} Aut turpitudo]  ; ut in osculis et amplexibus. Prv. 6.d. Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ita ut non ardeat ? Sic qui ingreditur ad uxorem proximi sui, non erit mundus, cum tetigerit eam. Unde in Vitis Patrum dicitur, Cum deberet transire quidam ad matrem, involvit manum suam ne eam nuda manu tangeret : et matre credente se contemptam a filio, et quodam querente quare hoc fecisset. Respondit. Caro mulieris : ignis est.
marg.| {d} Aut stultiloquium] ut blanda verba. Noli altercari cum mulieribus. Eccl. 9.b. Eloquium eius quasi ignis exardescet. Ibid. Nec altercaris cum illa. Is. 32.b. Stultus fatua loquitur ; et cor eius faciet iniquitatem.
marg.| {e} Aut scurrilitas] iocularitas, que a stultis dicitur curialitas, Bernard. Hodie scurrilitas affabilitas dicitur : et maturitas, crudelitas iudicatur. Hieronymus Stultiloquium nullius utilitatis, nihilque habet sapientie ; scurrilitas plerumque a sapiente profertur cum quadam urbanitate. 2. Regular. 6.d. Quam gloriosus fuit Rex Israel hodie, discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quia si nudetur unus de scurris.
marg.| {f} Ad rem] id est utilitatem.
marg.| {g} Sed magis gratiarum actio] quasi dicat Sic honeste vos habeatis, ut cum bonam vitam vestram viderint, Deo gratias agant : secundum illud Mt. 5.b. Sic luceat lux vestra, etc. Et bene dico. Non nominetur in vobis.
marg.| {h} Hoc enim scitote] Hoc nolunt scire, qui contrarium faciunt. Ps. 35. Noluit intelligere, ut bene ageret.
marg.| {i} Avarus, quod est idolorum servitus] Col. 3.2. Mortificetis membra vestra, que sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, que est idolorum servitus. Cassian. Quisquis non communicat necessitatibus Sanctorum egenorum, et pecunie sue, quam infideli tenacitate servat, Christi mandata postponit ; idololatrie crimen incurrit : amorem, scilicet materie mundialis, divine preposuit Caritati. Idem, Qui pecuniam amat similitudinem tollit materie : solidam vero deserit caritatem. Osee 8.a. Argentum, et aurum fecerunt sibi idola.
marg.| {k} Non habet hereditatem] 1Cor. 6.b. Nolite errare : neque fornicarii, neque idolis servientes. 1Cor. 15.f. Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Ro. 1.d. Qui talia agunt, digni sunt morte. Apc. ultimo capitulo : Foris canes, et venefici, et impudici, et homicide, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium. Et cum ita sit.
prol.| Nemo vos seducat] Coloss. 2.b. Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam. Et 1Cor. 15.e. Nolite seduci : corrumpunt enim bonos mores colloquia mala. 2Th. 2.a. Nemo vos seducat ullo modo.
marg.| {7. 177rb}
marg.| {m} Propter hec enim] verba vel facta, scilicet fornicationem, etc.
marg.| {n} Venit ira] id est approximat vindicta.
marg.| {o} In filios diffidentie] Col. 3.a. Propter que venit ira Dei super filios, etc. Vel (diffidentie) id est incredulitatis. Sup. 2.a. Aliquando ambulastis secundum seculum mundi huius, secundum Principem potestatis aeris huius, Spiritus cui nunc operatur in filios diffidentie.
marg.| {p} Nolite ergo effici participes eorum] consentiendo, vel imitando. Ps. 124. Declinantes autem in obligationes, etc. Rm. 1.d. Non solum qui talia agunt, sed qui consentiunt facientibus, digni sunt morte. 1Rg. 20.b. Discede ab Amalech, ne forte involvam te cum eo. 2Cor. 6.c. Que participatio iustitie cum iniquitate ? Aut que societas lucis ad tenebras ? Osee 6.c. Galaad civitas operantium idolum, (id est congregatio Clericorum colit numerum) particeps Sacerdotum in via interficientium pergentes de Sichem.
marg.| {q} Eratis enim aliquando tenebre] quasi dicat Predicta dimisistis, et ideo non est revertendum ad ea. 1Io. 2.b. Tenebre transierunt, et verum lumen iam lucet.
marg.| {r} Nunc autem lux] id est discreti, et docti, et alios docentes. Mt. 5.b. Vos estis lux mundi. Philip. 2.c. Inter quos lucetis sicut luminaria in firmamento.
marg.| {s} Ut filii lucis ambulate] id est munde conscientie, ut filii diei. 1. Thess. 5.a. Omnes enim filii lucis estis, et filii diei : non sumus noctis neque tenebrarum. Vel (ut filii lucis ambulate,) id est caventes offendicula, ut videntes, non tamquam ceci palpantes. Io. 12.e. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebre comprehendant : et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. Prv. 4.c. Via impiorum tenebrosa ; nesciunt ubi corruant.
marg.| {t} In omni bonitate] cordis :
marg.| {u} Et iustitia] operis.
marg.| {x} Et veritate] oris, Bonitas ergo respicit esse ; iustitia agere, veritas loqui. Hec tria sunt in Ps. 118. Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, Domine. Vel bonitas servat concupiscibilem, et dilatat : iustitia cohibet irascibilem ; veritas erigit rationalem. Vel bonitas ad Deum ; iustitia ad proximum ; veritas pro veris, et eternis bonis. Item bonitas refertur ad Spiritum Sanctum iustitia ad Patrem, quia potens est iustitiam agere ; veritas ad Filium, qui dicitur sapientia. Et hec tria dicuntur fructus lucis, id est fructus lucidi, et preclari, et in omnibus manifestandi, Io. 3.c. Qui male agit, odit lucem.
marg.| {y} Probantes] etc. quasi, Ambulate ut filii lucis, id est circumspecte agite et consilium inite, prius scilicet, quam operemini.   [Probantes quid sit Beneplacitum Deo] Rm. 12.a. Ut probetis, que sit voluntas Dei bona et beneplacens, et perfecta. Hbr. 12.b. Placentes Deo cum metu, et reverentia. inf. eod. c. Intelligentes que sit voluntas Dei.
marg.| {z} Et nolite communicare] Sir. 13.c. Que communicatio sancto homini ad carnem ? 2Io. in fine : Qui dicit ei, Ave, communicat operibus eius malignis.
marg.| {a} Operibus infructuosis] quia ipsi sunt arbores infructuose, autumnales, bis mortue, Iude, d. Operibus dico.
marg.| {b} Tenebrarum] id est tenebrosorum : quia qui male agit, odit lucem ; et non venit ad lucem, ut non arguantur eius opera.
marg.| {c} Magis autem redarguite] 2Tim. 4.a. Argue, obsecra, increpa, in omni patientia et doctrina. Et Gal. ult. a. Corripite in spiritu lenitatis.
marg.| {d} Que enim in occulto fiunt] 2Cor. 4.a. Abdicamus occulta dedecoris. Ez. 8.d. Ingredere et vide abominationes pessimas, quas isti faciunt. Et postea sequitur, Vide fili hominis, que seniores domus Israel faciunt in tenebris, unusquisque in abscondito cubiculi sui. 1Tim. 5.d. Quorundam hominum peccata manifesta sunt precedentia ad iudicium ; quorundam autem subsequuntur que latent nunc, sed post apparebunt.
marg.| {e} Turpe est et dicere] Chrysost Multi horrent dicere, vel audire, que non horrent facere ; et hoc turpe est dicere, tamen arguite.
marg.| {f} Omnia autem, que arguuntur a lumine] id est sanctis viris, qui {7. 177va} sunt lumina. Tales debent arguere. Iob. 20.d. Revelabunt celi, id est celestes viri, iniquitatem eius. Loripedem rectus derideat. Ethiopem albus. Io. 8.a. Qui sine peccato est vestrum, primus in illum lapidem mittat. Vel
marg.| {a} Que arguuntur a lumine] id est aperte Mt. 10.c. Quod dico vobis in tenebris dicite in lumine, id est aperte.
marg.| {b} Manifestatur] per confessionem vel penitentiam. Vel ipse peccator sibiipsi manifestatur, qui intelligit culpam, cur arguitur.
marg.| {c} Omne autem] id est peccatum manifestatum per confessionem vertitur in lumen cum peccatori innotescit. Omnis autem malus lumen fit : quando convertitur.
marg.| {d} Propter quod] scilicet quia fit lumen, dicit Spiritus sanctus per me, vel per Is. 60.a. ubi dicitur, Surge, illuminare Ierusalem, quia venit lux tua. Vel dicit, scilicet ipsum lumen, id est ratio illuminata surge, etc. quia ipsum quod offert se homini, excitat a somno torporis ipsum sicut lumen materiale, vel Sol sua presentia hominem excitat a somno, et ad opus invitat : ut dicitur Sir. 43.a. Sol in aspectu annuntians, etc. exitum. Ps. 103. Ortus est Sol, etc. Post sequitur exibit homo ad opus suum, etc. Dicit ergo :
marg.| {e} Surge qui dormis] Hieronymus super hunc locum, Scio me audisse, etc. scilicet de Adam excitato a morte per Christi sanguinem stillantem de cruce super caput eius. Nota triplicem casum hominis, in ignorantiam, in culpam ; et tertius casus est in ignaviam, et torporem. Ut de primis duobus nequeat exire, timet aggredi penitentiam. Contra hoc dicit Apostolus,   [Surge, qui dormis] id est surge a torpore ad penitentiam.
marg.| {f} Et exurge a mortuis] id est a peccatis ad gratiam. Item   [Surge] a tenebris.
marg.| {g} Et illuminabit te Christus] per doctrinam infusam, vel effusam. Ps. 40. Numquid qui dormit non adiiciet ut resurgat ? Alia Littera   [infundet] Verbum Diaboli est, Qui dormit, non addat, ut resurgat. Is. 24.d. Gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adiiciet, ut resurgat. Ierem 8.b. Numquid qui cadit, non resurget. Amos 5.a. Domus Israel ad meritum cecidit, non ad meritum resurget.
marg.| {h} Propterea nolite fieri] Hic revocat eos ab imprudentia, que est respectu futurorum : ante revocavit eos ab insipientia, que est respectu presentium. Dico,   [Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt] ad quod necessaria prudentia est, que cavet futura.   [Propterea] ergo ut redimatis tempus,   [Nolite fieri] quod peius est,   [imprudentes] id est considerati, Mt. 10.b.   [Estote prudentes] id est sicut serpentes, etc. Prv. 4.d. Palpebre tue precedant gressus tuos. Deuteron. 32.d. Utinam saperent, et intelligerent Sir. 36.c. Ante omnem actum precedat consilium stabile, et 32.d. Omnia fac cum consilio. Prover. 13.b. Astutus omnia agit cum consilio.
marg.| {i} Sed intelligentes que sit voluntas Dei] ut dicatis cum Christo, Non quod ego volo, sed quod tu Mt. 26.d. 1Th. 4.a. Hec est voluntas Dei, sanctificatio vestra, etc.
marg.| {k} Et nolite inebriari vino] vos qui prudentie operam datis. Osee 4.c. Fornicatio, et ebrietas aufert cor, id est cordis intelligentiam. Sir. 19.a. Vinum, et mulieres apostatare faciunt sapientes. Et in eodem, Operarius ebriosus non locupletabitur.
marg.| {l} In quo] vino   [est luxuria] materialiter, non scilicet effective : quia Venter mero estuans de facili spumat in libidinem, Hieronymus Item oleum flamme adiicit. Sir. 23.a. Aufer a me ventris concupiscentias   [hoc primum] et concubitus concupiscentie non apprehendat me. Loth post prima vina commisit incestum, Gn. 19. Hieronym. Quem Sodoma non vicit, vina infecerunt. Item Holophernes post vina concupivit Iudith, ut habetur Iudith. 12.d. Hoc est quod dicitur Prv. 20.a. Luxuriosa res est vinum, et tumultuosa ebrietas ; quicumque his delectatur, non erit sapiens. Ibi require de hoc.
marg.| {m} Sed impleamini Spiritu Sancto] non Pythonico qui indicat non de spiritualibus, sed temporalibus lucris. Is. 29.a. Et erit quasi Pythonis Spiritus de terra vox tua. Item. Lv. 20.d. Vir sive mulier in quibus Pythonicus, vel divinationis Spiritus fuerit, morte moriatur. Item   [Spiritus Sanctus] dicit non immundo, de quo Osee 4.c. {7. 177vb} Spiritus fornicationis decepit eos. Item (Spiritus S.) id est sanctificante et solidante non inaniter inflante, 1Rg. 16.d. Spiritus malus exagitavit Saul, Spiritus, scilicet superbie et invidie quo tumebat contra David.
marg.| Sed contra Ps. 142. Spiritus tuus bonus deducet me, etc. Nm. 14.d. Servum meum Caleb, qui plenus alio Spiritu, secutus est me, inducam in terram hanc. Dn. 4.a. Scio quod Spiritum Deorum sanctorum habeas in te. Ut autem possitis impleri isto Spiritu : sitis.
marg.| {n} Loquentes] etc. 4Rg. 3.c. Cumque caneret Psaltes, cecidit Spiritus super Eliseum Col. 3.c. In omni sapientia docentes, et commonentes vosmetipsos in psalmis et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Domino, 1Cor. 14.c. Orabo spiritu, orabo et mente : Psallam spiritu, psallam et mente. Is. 30.g. In canticis, et citharis, et in bellis precipuis expugnabit eos.
marg.| {o} Gratias agentes] 1Th. 5.d. In omnibus gratias agite, hec est enim voluntas Dei.   [Semper] non ad horam, sed continue benedicite Domino in omni tempore, etc.
marg.| {p} Pro omnibus] bonis et beneficiis collatis : vel (pro omnibus) scilicet prosperis et adversis.
marg.| {q} In nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri] quia Pater in Filio laudandus est, et Filius in Patre. Et estote.
marg.| {r} Subiecti invicem] Ecce humilitas, quam facit timor. Unde dicit : (Subiecti) prelatis humiliter obediendo, et prelatis subditis in caritate ei serviendo ; secundum illud 1Cor. 9.c. Cum essem liber in omnibus, omnium me servum feci 2Cor. 1.d. Non enim dominamur fidei vestre, etc.
marg.| Sed quia homo non debet homini esse subiectus in his que sunt contra Deum. Ideo subdit.
marg.| {s} In timore scilicet  Christi] Vel aliter : (Subiecti invicem) estote, scilicet per humilitatem, et hoc in timore Christi ; quia timor Christi parit humilitatem et subiectionem. Phil. 2.a. In humilitate superiores sibi invicem arbitrantes. Rm. 12.c. Honore invicem prevenientes.
marg.| Vel (in timore Christi) qui hoc mandavit, scilicet ut sitis humiles et subiecti invicem, et maiores minoribus. Mt. 11.d. Discite a me, quia mitis sum, etc. Lc. 22.c. Qui precessor est, sit sicut ministrator. Mt. 20.d. Filius hominis non venit, etc.
marg.| Et nota quod hoc etiam dicitur prelatis, ut subditi sint minoribus (ut dicit Glossa) sicut in omnibus edificiis maiora ligna supponuntur minoribus.
marg.| Unde Eccl. 3.c. Quanto maior es, etc. Iob. 9.b. Sub quo curvantur qui portant Orbem, id est sub cuius timore Angeli se humiliant, 1Pt. 5.a. Non dominantes in Clero, sed forma facti gregis ex animo. Sir. 32.a. Rectorem te posuerunt, etc. Mt. 20.d. Quicumque vult inter vos maior fieri sit vester minister.
marg.| {t} Mulieres viris] etc. Hic finitur prima pars secunde partis. In precedenti enim parte instruxit eos universaliter in moribus : in hac autem instruit eos specialiter Et primo matronas de humili subiectione, quasi dicat Cum omnes debeant sibi invicem esse subiecti, multo magis mulieres viris. Dicit ergo : (Mulieres viris suis subdite sint sicut Domino) id est mera simplicitate qua servi domino subiecti sunt, id est consimili. Notandum enim quod (sicut) non semper notat in similitudine equalitatem, sed quandoque conformitatem : sicut Mt. 5.g. Estote perfecti sicut et pater vester perfectus est. Ita et hic. Subdite autem debent esse mulieres.
marg.| Unde Sir. 25.d. Mulier si primatum habeat, contraria est viro suo, 1Pt. 3.a. Mulieres subdite sint viris.
marg.| Et postea subdit, Sicut Sara obediebat Abrahe, dominum eum vocans : sicut habetur Gn. 18.b. Postquam dominus meus vetulus est, 1Tim. 2.c. Mulier in silentio discat cum omni subiectione : docere autem mulieri non permitto, nec dominari in virum, quasi dicat Privata est sapientia, et potentia, et ideo docere vel dominari non debet, 1Cor. 14.g. Non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et Lex dicit Gn. 3.c. sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tibi.
marg.| {u} Quoniam vir caput est] ideo debent esse subdite, quoniam vir caput est mulieris, id est rector, a quo sumpsit exordium ; ut dicitur {7. 178ra} 1Cor. 11.a. Omnis viri caput Christus ; caput autem mulieris vir, caput vero Christi Deus.
marg.| {a} Sicut Christus] etc. id est rector eius, et auctor : sicut dicitur sup. 1.d. Col. 1.c. Etiam, quod plus est.
marg.| {b} Ipse est] etc. id est sui, id est Ecclesie : quod non est vir mulieris. Phil. 3.d. Salvatorem expectamus Iesum Christum, etc. Is. 43.b. Ego sum Dominus et non est absque me salvator.
marg.| {c} Sed sicut Ecclesia] etc. quasi dicat Christus est salvator Ecclesie, quod non est vir mulieris : tamen ut Ecclesia subiecta est Christus, id est dilectio non serviliter. Ita et mulier.
marg.| {d} Viris suis in omnibus] que non sunt supple, contra Deum. Non enim in abusionibus, vel furtis debet mulier viro subiici, sed in Domino, sicut dicitur Col. 3.c. Mulieres subdite estote viris sicut oportet in Domino.
marg.| {e} Viri diligite] etc. Supra incepit a mulieribus ; nunc a viris quoniam prius occurritur morbo, qui plus timetur. Hic ad viros loquens, monet eos uxores diligere dicens   [Viri diligite uxores vestras] quarum caput estis.
marg.| {f} Sicut et Christus Ecclesiam] cuius caput est. Et nota quod dicit   [sicut] id est non meretricio amore. Secundum illud Hier. super Ez. 18.b. Ad mulierem menstruatam, etc. ubi dicit Adulter est qui uxoris proprie vehementior amator est. 1Pt. 3.b. Viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vasculo muliebri impertientes honorem, tamquam coheredibus gratie vite. 1Th. 4.a. Ut sciat Unusquisque vas suum possidere in sanctificatione et honore. Vel   [sicut] id est sine amaritudine. Col. 3.c. Viri diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. Vel   [sicut] etc. id est Si peccaverit, indulge, nec odio habeas : sicut et Christus, qui etiam diligit suos contemptores. Os. 3.a. Dilige mulierem dilectam ab amico, et adulteram : sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respiciunt ad Deos alienos, et diligunt vinacia. Dicit ergo   [Sicut et Christus] etc. quod facto probavit. Unde subdit.
marg.| {g} Et seipsum tradidit] in mortem pro ea, ut viveret. Nota quod dicit   [dilexit et tradidit] id est in tantum dilexit, ut traderet se pro ea. Sup. eodem, a. Dilexit nos et dedit semetipsum pro nobis. Gal. 2.d. Qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. Et ad quid tradidit se pro Ecclesia.
marg.| {h} Ut illam] etc. id est ut sanctam faceret. Io. 17.c. Pater sanctifica eos in veritate : non in superficie, ut hypocrite. Item in eodem, Ego pro eis sanctifico me   [id est offero meipsum] ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Nota quod Christus sanguine suo innocenti in baptismo lepram peccati mundavit a nobis.
marg.| Unde Constantinus deceptus fuit a Physicis dicentibus ei quod si in sanguine puerorum innocentium lotus esset, mundaretur a lepra corporali. Ipsi autem decepti fuerunt forte, quia repererant scriptum, quod lepra peccati per sanguinem innocentis mundaretur : quod interpretati sunt de lepra corporis, et ideo erraverunt. Quomodo autem sanctificavit Ecclesiam subdit.
marg.| {i} Mundans eam] a peccatis   [lavacro aque] sanctificate,   [in verbo vite] id est quo datur vita, id est per formam expressam. Verbo enim accedente ad elementum, fit sacramentum in quo sanctificatus homo accipit vitam eternam. Ad Titum 3.b. Per lavacrum regenerationis et renovationis, etc. Et Za. 13.a. Erit fons patens domui David in remissionem peccatoris et menstruate, id est a peccato actuali, et originali. Vel   [lavacrum aque] id est gratie que aque comparatur, quia mundat. Ez. 36.e. Effundam super vos aquam mundam, etc. Item fecundat et refrigerat, et salit in vitam eternam. Io. 4.b. Qui biberit ex aqua hac, etc. Hec aqua, id est gratia, datur aliquando in verbo vite, id est predicatione verbi divini, qua mundantur et vivificantur anime. Io. 15.a. Et vos mundi estis propter sermonem, quem audistis. Io. 6.g. Domine ad quem ibimus ? verba vite eterne habes Iacob. 1.c. Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis. Mundans, dico, Ecclesiam, et hoc utique fecit Christus.
marg.| {k} Ut] per hoc   [exhiberet ipse sibi in futuro] gloriosam Ecclesiam, scilicet anima, et corpore rutilantem, et gemina stola decoram. Ecclesiam, dico, non habentem nunc vel {7. 178rb} tunc.
marg.| {l} Maculam] id est mundam a peccato.
marg.| {m} Neque rugam] id est simplicem, et immunem a fallacia, et dolo, Sap. 1.a. In simplicitate cordis querite illum, Eccl. 2.c. Ve duplici corde, Iac. 1.b. Vir duplex animo, etc.
marg.| Vel. [Non habentem maculam] infamie per apertum peccatum, et notabile, sive criminale. Maculam quidem velleris potest habere, quia Luna maculam habet sed non maculam corporis, Lv. 21.d. Omnis qui habuerit maculam corporis de semine Aaron Sacerdotis, non accedat offerre hostias Domino. Peccatum enim Sacerdotis apertum maxime scandalizat, Ct. 4.b. Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te. Turpior macula, que fit, est sanguinis, maxime in albo panno : Et tamen multi, qui albi sunt per habitum monachalem, vel per corporis integritatem, Religiosi scilicet, etiam Prelati polluti sunt, et maculati sanguine, id est amore parentum, et nepotulorum. Sed iudicium eorum est quod dicit Is. 9.a. vestimentum mixtum sanguine erit in combustionem, et cibus ignis. (Neque rugam,) nempe peccatum latens, et occultum, Iob. 16. Ruge mee testimonium dicunt contra me, apud Deum iudicem, etsi non apud hominem. Vel (Non habentem maculam) culpe : (neque rugam,) id est contractionem pigritie. Vel, anima non solum debet mundari a culpa : sed extendi per spem, et aviditatem ad celestia : sicut vestis que, et lavatur, et extenditur in ligno, ut non sit rugosa. Quod significatum est in carne Christi, que effulsit in transfiguratione, Mt. 17.a. et Mc. 9.a. Et extensa est in ligno crucis in passione. Similiter, et nos ad imitationem Christi debemus nos in baptismo, ad litteram, mundare, et in ligno penitentie nos extendere : secundum quod dicit Augustinus super Ps. 132. Videmus quotidie vestes a fullonibus mundatas, quodammodo crucifigi, ut rugam non habeant : sic et corpora nostra crucifigenda sunt ne rugam contrahant.
marg.| {n} Sequitur : Aut] non habentem (aliquid huiusmodi) id est peccatum aliquod, propter quod sit damnabilis.
marg.| {o} Sed ut sit sancta] hic per operationem boni.
marg.| {p} Et immaculata] in abstinentia mali. Vel de futuro. Ut tunc (sit sancta) per gloriam qua fruetur, (et immaculata) ab omni corruptione : que tunc removebitur quando mortale hoc induet immortalitatem, et corruptibile hoc incorruptibilitatem, 1Cor. 15.d. Sicut ergo Christus fudit sanguinem suum : ut lavaret maculam Ecclesie, et extendit se in cruce, ut tolleret rugam : sic viri, si opus est, debent mori pro salvandis uxoribus, et verbo vite eas instruere, ut exhibeant eas Deo.
marg.| {q} Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua] id est seipsos : quia unum corpus sunt. Item Glossa dicit, Quia una caro sunt, et mulier portio corporis viri est : quod de Eva verum est originaliter ; de aliis autem potentialiter, vel consignificative, Mt. 19.a. Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Ista autem mutua dilectio inter virum, et uxorem placet Deo, et hominibus.
marg.| Unde Sir. 25.a. In tribus beneplacitum est spiritui meo, que sunt probata coram Deo, et hominibus : Concordia fratrum, et amor proximorum, et vir, et mulier bene sibi consentientes. Et bene dixi, ut diligant uxores ut corpora sua : quia.
marg.| {r} Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit] quia uxor corpus viri est ; et vir caput mulieris, cum ergo mulier sit caro eius, debet eam diligere.
marg.| {s} Nemo enim unquam carnem suam odio habuit] et ita uxorem debet diligere que est sicut caro eius.   [Sed nutrit] cibo, et potu :   [et fovet] carnem indumentis. Ita et uxorem suam debet vir nutrire, et fovere.
marg.| Sed contra hoc quod hic dicitur, [Nemo enim unquam carnem suam odio habuit] videtur illud quod dicit Apostolus, Rm. 7.d. Infelix ego homo quis me liberavit de corpore mortis huius ? Quomodo enim hoc diceret, nisi odio carnem haberet a qua liberari vellet ? 2Cor. 5.a. Qui sumus in tabernaculo isto, ingemiscimus gravati eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur, quod mortale est, a vita.
marg.| Carnem ergo, id est ipsam substantiam carnis diligebat Apostolus ; sed corruptionem, sive carnalem molestiam odiebat. {7. 178va} Unde signanter dicit (de corpore mortis huius :) non dicit simpliciter (de corpore.) Item quid est quod sequitur.
marg.| {a} Sed nutrit, et fovet eam ?] Sed contra, Sancti macerant carnem suam, et currunt ad martyria, sicut Apostolus, 2Cor. 11.f. In fame, et siti, in frigore, et nuditate, Hbr. 11.g. Circuierunt in melotis, etc. Item opponitur de desperatis, qui se, interficiunt. Solutio : Sir. 31.c. Vigilia, et tortura, et cholera viro infrunito : somnus sanitatis in homine parco. Sancti ergo nutriunt carnem ad necessitatem ; non tamen odio habent : sicut nemo diceret quod pannus habetur odio a fullonibus, quia conculcatur ab eis, et dealbatur, et coloratur, et sic fit melior. Similiter corpora Sanctorum per afflictiones sunt meliora.
marg.| {b} Sicut et Christus Ecclesiam] Ez. 16.b. Vestivi te bysso, id est decore virtutum, et polymito, id est diversitate preceptorum.
marg.| {c} Quia membra sumus corporis eius] supr. 4.f. Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra.
marg.| {d} Propter hoc relinquet homo] Ier. 12.b. Reliqui domum (idest, Patrem) in quo habito ; dimisi hereditatem meam, id est celum visus sum dimisisse : dedi dilectam animam meam in manibus inimicorum meorum, Io. 16.f. Ego a patre exivi, et veni in mundum, Exisse dicitur, quia alia forma nobis apparuit, quam esset apud Patrem, Glossa Moritur Adam, ut fiat Eva : moritur Christus, ut fiat Ecclesia. Ergo ante non fuit. Respondeo. Ut fiat Ecclesia, id est ut uniatur ex militante, et triumphante : hoc est, ut regnum veniat ad regnum.
marg.| Item aperitur latus, ut prodeant inde sacramenta, quibus formetur Ecclesia, sicut sanguis, et aqua. Sed quomodo aqua est sacramentum : Respondeo. Sanguis fuit sacramentum, et res : aqua vero dicitur sacramentum, quia est signum sacramenti. Item Mc. 10.a. et Mt. 19.a. dicitur quod hec verba, (Propter hoc, etc.) sint verba Dei, etc. Sed Gn. 2.d. dicitur quod sunt verba primi hominis. Respondeo. Sunt verba Dei tamquam motoris, et inspirantis. Item Glossa Adam angelice curie interfuit, ingressus in Sanctuarium Dei, ut videret novissima. Ergo vidit incarnationem, et alia mysteria que sunt completa in novissimis temporibus. Sed si non peccasset, Christus non esset incarnandus : ergo previdit peccatum suum. Respondeo. Vidit incarnationem filii Dei : sed non necesse est quod casum suum viderit. Cum enim speculum istud eternitatis intueretur potuit videre consequens, non videndo tamen antecedens.
marg.| {e} Unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat] Contra, Lc. 14.f. Si quis venit ad me, et non odit patrem, et matrem, et uxorem, non est me dignus. Respondeo. Si non odit, id est magis quam me diligit : vel, non odit, id est ad modum odientis se habet, maxime si salutem impediunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Eph. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=64&chapitre=64_5)

Notes :