Glossa magna

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Th. 2,1 

Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit,
Numérotation du verset 1Th. 2,2 

sed ante passi multa1 et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis
1 multa] om. Weber
fiduciam habuimus in Deo nostro
Numérotation du verset 1Th. 2,3 

loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine. Exhortatio
enim nostra non de errore,
neque de immunditia,
neque in dolo,
Numérotation du verset 1Th. 2,4 

sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur
nobis
evangelium, ita loquimur non quasi hominibus placentes,
sed Deo
qui probat
corda nostra.
Numérotation du verset 1Th. 2,5 

Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis
sicut scitis.
Neque in occasione avaritie,
Deus testis est,
Numérotation du verset 1Th. 2,6 

nec querentes
ab hominibus
gloriam, neque a vobis, neque ab aliis.
Numérotation du verset 1Th. 2,7 

Cum
possemus2
2 possemus] possimus Weber
oneri vobis3 esse
3 vobis] om. Weber
ut Christi apostoli, sed
facti sumus parvuli4
4 parvuli] lenes Weber
in medio vestrum,
tamquam
si nutrix
foveat filios suos.
Numérotation du verset 1Th. 2,8 

Ita
desiderantes
vos,
cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei,
sed etiam animas nostras,
quoniam carissimi nobis facti estis.
Numérotation du verset 1Th. 2,9 

Memores enim estis fratres laboris nostri et fatigationis5.
5 laboris nostri et fatigationis] laborem nostrum et fatigationem Weber
Nocte ac6 die operantes,
6 ac] et Weber
ne quem vestrum gravaremus,
predicavimus in vobis evangelium Dei.
Numérotation du verset 1Th. 2,10 

Vos testes estis et Deus, quam sancte
et iuste
et sine querela
vobis qui credidistis affuimus7,
7 affuimus] fuimus Weber
Numérotation du verset 1Th. 2,11 

sicut scitis
qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos
Numérotation du verset 1Th. 2,12 

deprecantes vos et consolantes
testificati sumus,
ut ambularetis
digne Deo
qui
vocavit vos
in suum regnum et gloriam.
Numérotation du verset 1Th. 2,13 

Ideo
et nos non solum vosgratias agimus Deo
sine intermissione, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus
Dei
accepistis illud8 non ut verbum hominum,
8 illud] om. Weber
sed sicut est9 verbum Dei qui
9 est] est vere Weber
qui operatur in vobis
qui credidistis in ipsum10.
10 in ipsum] om. Weber
Numérotation du verset 1Th. 2,14 

Vos enim
imitatores facti estis fratres Ecclesiarum Dei que sunt in Iudea in Christo Iesu,
quia eadem passi estis
et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Iudeis
Numérotation du verset 1Th. 2,15 

qui
et Dominum occiderunt Iesum
et prophetas et nos
persecuti sunt, et Deo non placent
et omnibus hominibus
adversantur
Numérotation du verset 1Th. 2,16 

prohibentes nos gentibus loqui ut salve fiant,
ut impleant
peccata sua semper.
Pervenit11
11 pervenit] prevenit Weber
enim12 ira
12 enim] autem Weber
Dei super illos
usque
in finem.
Numérotation du verset 1Th. 2,17 

Nos
autem fratres desolati a vobis
ad tempus
ore13,
13 ore CorS3] hore CorS3* Weber
conspectu14,
14 conspectu] aspectu Weber
non corde,
abundantius
festinavimus
faciem vestram videre
cum multo
desiderio.
Numérotation du verset 1Th. 2,18 

Quoniam quidem15
15 quidem] om. Weber
voluimus venire ad vos,
ego quidem Paulus
et semel et iterum, sed16 impedivit nos
16 sed] et Weber
Satanas.
Numérotation du verset 1Th. 2,19 

Que est enim nostra spes
aut gaudium
aut corona glorie
Nonne vos
ante Dominum nostrum Iesum Christum17 estis in adventu eius.
17 Christum] om. Weber
Numérotation du verset 1Th. 2,20 

Vos
enim estis gloria nostra

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Th. 2,1 
dist. 1
prol.|
marg.|  {192.292A} Nam ipsi. Hic de laboribus suis commemorat. quasi1: Ideo dico qualem introitum habuerimus, et eius qualitatem non expono, quia non est necesse.   Nam vos   ipsi, o   fratres, scitis introitum nostrum ad vos, hoc de illo scitis   quia non fuit inanis, id est facilis, id est non fuit in prosperitate seculari, que inanis est;   sed fuit   in multa sollicitudine pro adversis que sustinuimus. Et propterea   habuimus fiduciam, non in adversis qui fragiles sumus, sed   in Deo nostro loqui ad vos Evangelium Dei, sic {192.292B} et vos facite. Confidite, scilicet in Deo non in vobis.
1 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 2,2 
marg.|  Nos dico, antequam, ad vos veniremus   passi multa,   et contumeliis affecti in Philippis sicut scitis. Ecce antequam veniremus ad vos et post passi sumus, ut non liceret confidere in nobis, et ita esset labor noster inanis. [AMBROSIUS] Hanc pressuram quam nunc memorat passus est in Philippis propter spiritum pythonem quem a puella deiecerat.
marg.|  Vel ita: Hoc de introitu modo scitis, quia non fuit inanis, id est propter nulla mala cessavi loqui verbum Dei, quod est signum devoti et fidelis predicatoris, scilicet ne in pressura loqui verbum Dei timeat. Inanis enim est ille qui terrore presenti, formidinem patitur predicandi. Non fuit inanis, dico, sed, licet ante, essemus passi et contumeliis affecti in Philippis, {192.292C} sicut scitis, et apud vos in multa sollicitudine, id est multum solliciti: nec tamen extimuimus, sed habuimus fiduciam in Deo nostro loqui ad vos Evangelium Dei. Per hec de se relata, et per illorum bene cepta monet illos permanere in patientia.
Numérotation du verset 1Th. 2,3 
marg.|   Exhortatio enim. Hic contra pseudoapostolos videtur incipere, commemorans de Evangelii veritate. [Haimo] Deinde de sua inter eos prudenti conversatione. quasi2: Merito habuimus fiduciam in Domino, quia   exhortatio nostra, id est predicatio qua exhortamur alios,   non est   de errore, id est de mendacio, sed de veritate,   neque de immunditia sicut sunt carnales observantie post Christum, vel usus mulierum, et quorumdam aliorum: {192.292D} que quidam predicabant;   neque in dolo, id est in fraude, et astuta hypocrisi: etiam veritas est quandoque   in dolo , quando, scilicet non amore veritatis et utilitate auditorum predicatur, sed ut gloria vel quod lucrum acquiratur.
2 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 2,4 
marg.|  Non in dolo, dico, sed potius ita vere et pura intentione   loquimur, sicut probati et electi   sumus a Deo, ad hoc   ut crederetur nobis, sicut fidelibus,   Evangelium.
marg.|  Loquimur, dico, non quasi hominibus placentes, id est placere querentes, quia nec speciem placentis habemus,   sed placentes   Deo, quod probat corda nostra, id est probata facit, ut sibi non hominibus placeamus, quod nisi ipse operetur in nobis, vitare {192.293A} nequimus. Quas enim vires nocendi haberet humane glorie amor non sentit, nisi qui ei bellum indixerit, quia et si cuique facile est laudem non cupere, dum negatur, difficile est tamen ea non delectari cum offertur, et vere non quero hominibus placere.
Numérotation du verset 1Th. 2,5 
marg.|   Nec enim aliquando fuimus in sermone adulationis, per quod alii placent hominibus,   sicut scitis. Et vere non est in dolo predicatio nostra, quia   neque in occasione avaritie, non dico in avaritia, sed nec feci, nec dixi etiam in quo esset occasio avaritie. Et inde   Deus testis est mihi qui novit corda. Hoc enim non ita patet. Avaritiam non sectamur, nec gloriam.
Numérotation du verset 1Th. 2,6 
marg.|  Et hoc est neque etiam sumus   querentes gloriam ab hominibus, neque a vobis, neque ab aliis, sed a Deo tantum. [AMBROSIUS] In hoc tangit pseudoapostolos, {192.293B} qui se potius quam doctrinam Domini commendari volebant. Apostolus autem qui gloriam non ad presens, sed in futuro querebat, se humilem faciebat, ut Dei predicatio exaltaretur.
Numérotation du verset 1Th. 2,7 
marg.|   Cum possemus. quasi3: Dico quod non in occasione avaritie predicavimus,   cum, id est quamvis   possemus, quod non pseudo,   esse vobis oneri, ut nobis ministraretis necessaria. Possemus, dico,   ut Christi apostoli. [AMBROSIUS] In tantum gravat pseudo causam, ut se abnuere dicat, cum liceret illi subsidia requirere ad comprimendum illos, quibus non facultas erat, nec pudor poscendi. Apostolice autem potestatis debitum vocat onus, propter pseudoapostolos, qui illud indebite usurpantes importune a plebibus exigebat. {192.293C}   Sed facti. quasi4: Nihil horum querimus,   sed potius   facti sumus parvuli, id est humiles,   in medio vestrum, id est communiter ad omnes vos. [Haimo] Et hoc pro bono; et ita sollicite fecimus   tamquam si nutrix foveat filios suos, non alienos. Alienos enim quandoque nutrit mulier pro mercede, non ex amore; proprios vero ex dilectione. Ideo congrue ait, tamquam si nutrix foveat filios suos. In hoc enim notatur labor, et humiliatio, et dilectio, quia non pro mercede fit.
3 Quasi] + dicat PL
4 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 2,8 
marg.|  Hoc autem ad intelligendam caritatem suam erga eos se dixisse significat, dicens: ita nos in toto labore nostro   desiderantes, non vestra, sed   vos, id est vestram salutem   cupide volebamus tradere vobis, non solum Evangelium Dei, sed et etiam animas nostras, pro assertione {192.293D} Evangelii. Et hoc ideo   quoniam carissimi nobis facti estis, fidem Dei recipiendo, et vos bene nobis applicando. Et recte dico quod facti sumus parvuli, sicut nutrix.
Numérotation du verset 1Th. 2,9 
dist. 2
marg.|  {192.294B} Memores enim estis, o fratres, laboris nostri et fatigationis. Hoc addidit, quia est labor sine fatigatione. Et recte dixi fatigationis et laboris, quia predicavimus vobis Evangelium Dei operantes manibus nostris nocte et die, ne quem vestrum gravaremus, accipiendo aliquid ab eo. Hoc etiam faciebat ut pseudo repelleret a predicatione.
Numérotation du verset 1Th. 2,10 
marg.|   Vos enim. quasi5: Ita ante conversionem nos habuimus erga {192.294C} vos sicut et post conversionem. Vos estis enim, et testis est Deus quam sancte, quantum ad vos, et iuste, quantum ad proximum, faciendo debita, et sine querela, scilicet non faciendo indebita, affuimus vobis qui credidistis, quando adhuc erant educandi.
5 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 2,11 
marg.|  Et ita hoc scitis sicut scitis, hoc aliud, scilicet qualiter vos
Numérotation du verset 1Th. 2,12 
marg.|   deprecantes unumquemque vestrum, deprecantes, dico, tamquam pater filios suos, id est tanto affectu, quanto pater filios,   et consolantes vos, si quis vestrum de peccato, vel de alio sollicitus erat.   Testificati sumus, id est sub testimonio ipsorum sanctorum adiuravimus, ut ambularetis, proficiendo, digne Deo, sequentes in operibus voluntatem eius. Quod utique debetis, quia ipse est qui vocavit, vocatione que est secundum propositum. [AUGUSTINUS] {192.294D} Vos, cum essetis adversi in suum regnum et gloriam, scilicet ut essetis de regno suo quos hic regeret, et post in gloria coronaret.
Numérotation du verset 1Th. 2,13 
marg.|  199 Ideo, scilicet quia vocavit nos,   et nos, non solum vos,   agimus gratias Deo, quia hoc fecit Deus, agimus, dico,   sine intermissione. Vocavit, dico, quia vos cito et firmiter recepistis. Quod ita ait:   Quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, id est cum accepissetis solo auditu verbum quod, de Deo est. Vel verbum auditus Dei, id est quod audivimus a Deo loquente in nobis, vel in quo auditur Deus. Cum, inquam,   accepistis illud, non ut verbum hominum, scilicet quasi a sapientibus esset,   sed sicut verbum Dei, ut vere est. [AMBROSIUS] Tanta enim devotione susceperunt {192.295} verbum ut probarent se intellexisse Dei esse doctrinam.   Qui Deus   operatur in vobis, quotidie opera bona,   qui credidistis, venturi per fidem in idipsum, quod credidistis.
Numérotation du verset 1Th. 2,14 
marg.|   Vos enim. Multa dixit contra pseudo: hic iam monet ne pro sua vel apostolorum tribulatione moveantur. quasi6: In vobis operatur, et hoc effectus indicat:   vos enim , o  fratres, facti estis imitatores Ecclesiarum Dei que sunt in Iudea, edificate   in Christo Iesu, id est in fide et institutione ipsius Christi, imitatores facti estis, in hoc utique,   quia eadem passi estis, et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi, qui in Iudea sunt, passi sunt   a Iudeis,
6 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 2,15 
marg.|   qui, Iudei adeo asperi fuerunt, quod et   Christum Dominum occiderunt, et prophetas; et nos apostolos Christi   persecuti sunt. {192.295A} Nos, dico, in quo putant se obsequi et placere Deo.   Et tamen   Deo non placent, et omnibus hominibus, id est saluti omnium hominum,   adversantur
Numérotation du verset 1Th. 2,16 
marg.|   prohibentes nos loqui gentibus, ut salve fiant. Ideo hoc faciunt   ut semper   impleant peccata sua, id est ut in peccatis permanendo ipsa peccata sua et parentum consumment, secundum illud:   Qui in sordibus est, sordescat adhuc (Apc. 22), et vindictam peccatis suis et parentum debitam in se provocent.
marg.|  Quadraginta quidem annos post passionem Domini dedit Deus Iudeis ad penitentiam. Illis transactis cum nollent credere, completa sunt peccata eorum. Unde dixit eis Dominusa: « Implete mensuram patrum vestrorum ». Quando autem hec dixit Apostolus, Hierusalem necdum erant impleta {192.295B} peccata, sed completa sunt venientibus Romanis. Unde subdit: Pervenit enim, quasi7: Quod impleverunt peccata, effectus indicat, quia   pervenit ira Dei, id est vindicta Dei,   super illos, scilicet opprimens illos   usque in finem. Ira Dei est adventus Romanorum, quando perditi sunt gladio, fame, pestilentia, captivitate, que ira durat eis usque in finem seculi, quia semper erunt captivi. Vel sicut quidam codices habent,   prevenit ira Dei, id est vindicta Dei ante venit in hoc seculo   super illos, que durabit   usque in finem, que ideo dicitur prevenire, quia vindictam futuri iudicii in qua illi eternaliter puniantur, prevenit hec temporalis pena, et post sequitur eterna. Vel de vindicta interiori {192.295C} agit, qua Deus punivit eos excecando. quasi8: Ideo implent, id est consummant peccata, quia pervenit ira, id est vindicta cecitatis super illos, opprimens illos ut excecentur: et hoc usque in finem, id est usque in eternam penam, vel usque in finem seculi, quia in fine seculi convertentur Iudei, quando Abraham revertetur ad pueros exspectantes cum asino.
a Cf. Mt. 23
7 Quasi] + dicat PL
8 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 2,17 
marg.|   Nos autem. Hic commemorat quanto affectu eos videre desideraverit. quasi9: Vos multa passi estis.   Nos autem, o   fratres desolati a vobis, id est causa vestra, non nostra,   ad tempus, id est antequam sciremus constantiam vestram. Nos dico, remoti a vobis, ore, id est sermone,   aspectu, id est presentia corporis;   non corde, id est dilectionis affectu. quasi10: Os et {192.296} aspectus cessant, quia vos alloqui non possum, nec videre; sed cordis affectus et sollicitudo numquam cessat. Nos, dico, desolati   abundantius, quam si nihil pateremini,   festinavimus, et ideo state,   videre faciem vestram, propter maiorem instructionem, ut plene vos instruam, in quo vobis mala fierent. Festinavimus videre, dico,   cum multo desiderio, exhortandi vos.
9 Quasi] + dicat PL
10 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 2,18 
marg.|  Et vere festinavimus, quoniam quidem, nos omnes   voluimus venire ad vos. Ego quidem Paulus, qui plus aliis curo,   et semel et iterum, volui venire,   sed Satanas, qui saluti adversatur,   impedivit nos. Ideo magis cavete et timete, quod Deus permisit Apostolum impediri, ne veniret ad eos. Ad maiorem istorum est, si steterint eo absente.
Numérotation du verset 1Th. 2,19 
marg.|   Que enim. quasi11: Ideo venire volui, vel ideo Satanas {192.296} impedivit, quia   que est spes nostra, hic in presenti,   aut in futuro quod erat,   gaudium, scilicet premium, quod erit commune omnium bonorum,   aut corona glorie, scilicet premium quod tantum erit victorum?   Nonne vos, si steteritis   ante Dominum nostrum Iesum Christum, id est in beneplacito Dei. Vel quia vos   estis ante Dominum nostrum, bene firmati. Nonne, inquam, estis, id est eritis, corona nostra   in adventu eius, id est quando Dominus venerit. quasi12: Eritis. Manifestum enim est quod perfectio discipulorum gaudium et corona est magistrorum. [AMBROSIUS] Hi sunt enim qui labores fructuum suorum edituri sunt. Fructus enim magistri est obedientia discipuli, cuius bona conversatio, coronam dat magistro iudice Christo. Et vere {192.296} tunc eritis corona nostra.
11 Quasi] + dicat PL
12 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Th. 2,20 
marg.|   Enim, id est quia et modo   vos estis gloria nostra, apud alias Ecclesias, et estis   gaudium nostrum apud nos. Et si modo gloria nobis estis, quid eritis nobis apud verum iudicem?



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (1Th. Capitulum 2 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=67&chapitre=67_2)

Notes :